장음표시 사용
221쪽
patrem agnoscat, diligat, veneretur; se ab illo veluti sonte prosectum ad illum veluti finem dirigi non sentiat: cumque se ingenito quodam amoris impetu ad bonum diligendum impelli viderit, tantoque vividius allici, quanto persemus, & amabilius suerit obiectum, vel
bonum illud , quod ab intellectu sibi proponitur ,
clarissime quoque cognoscet se natura ipsa , vel invariabili naturae conditione ad Deum ipsum , qui veluti summum bonum, bona cuncta produxit , ac infinitam bonitatem in se complectitur, super Omnia diligendum ita dirigi, ut nihil sibi magis convenienS, Ideoque naturali iure praescriptum sit, quam Deum ipsum vividiori , pu-
Tlori , Vehementiorique amore , quem voluntatis humanae viribus eXerere liceat, ac infinito quoque, si fieri id quidem posset, ardore diligere . Quod si Deum ipsum veluti auctorem , patrem amantissimum , iustissimum , persectissimumque grati animi sensu, vel amore complectatur, intelliget etiam sine maXimo scelere ,
se ab illo fine deflectere . quem sibi Deus ipse
constituerit , vel ordinem, atque naturae conditionem sibi divino munere concessam invertere, vitiare, sive destruere non posse; nihilquesbi magis conveniens haberi, quam quod nitida rationis cognitione, sive rationalis naturae sibi concesse lumine intelligat; omnes denique leges, sacrosque ritus, aut religionis actus , quibus Deus ipse veluti summus humanae voluntatis arbiter, ac dominus coli voluerit, sanctitasme, ac religiosissime servandas esse , ut quemadmodum Deus ipse veluti beneficentissimus
iis praemia polliceri, atque promissa fideliter conserre , sive largiri potest , qui se dilexerint , legesque a se latas servaverint, ita quoque poe-nM,
222쪽
DIS P. II. CAP. VI. 2Ix nas veluti iudeκ iis instigere necessario debeat, qui ipihim diligere , legeique scrvare contem- prerint. Cum itaque haec Omnia, atque alia id genus plurima e X amore, quo hominum quilibet Deum ipsum n mira ipFa diligere , sive complicti debct , nitide dc ducantur , vcluti prima naturae lex, primumque rationis di statuna , quod hominum naturae inseparabiliter, ac necessarbo conveniat , haberi nurito poterit principium illud , Deum super omnia diligendum esse .Xl X. Quod ii dc inde nominum natura , vel humanus animus ad scipia in rcscratur seque sipsum consideret , intelliget primo se caelestis , atque divinae propemodum originis esse; se cuncti, creatis rcnus longe puri Orcm , nobiliore misque ; se clarissimo cognitionis lumine , se flexibili voluntatis arbitrio donatum , se proinde ad finem creatis omnibus nobiliorem , sublimioremque dirigi. Haec ubi cognoverit, clarissimis intelligct se ad sui amorem , naturamque propriam diligendam impclli ; sibi viribus omnibus enitendum esse , ut naturam hanc , vire S , ac per fectione, omnes s bi divinitus concessas incolumes tueatur ἱ quinetiam plurimum decere , ut illas perficere, melioresque reddere subinde curet ; nullo denique sentibilium rerum amoreis,
aut degentri , viliorique affectu sibi licere ad creatum aliquid seipsu vilius , ac ignobilius dirigi , vel a sublimi, divinoque fine sibi natura consti tuto deflectere . ncias propemodul afore rationis lumen in singulis actibus exerendis , mediisque eligendis contemnere , sensuum illecebris irretiri, flexibilem arbitrii vim, atque ingenitum , inditumque sibi divinorum, ac immor talium amorem extinguere creatas , labilesque
Deo super omnia diligendo anteponereis . O 1 senta
223쪽
sensibilium denique amore , Dei iniuria , religionis contemptu , divinarumque legum violatione a praemiis sibi promissis, aeternaque beatitudine excidere , ideoque propositas , aeternasque poenas incurrere . Itaque ex ipsa hominis natura , vel conditione clarissime alia iraturae lex, aliudve naturae ius e Xoritur , quod quilibet homo seipsum diligere, tueri , perfere subinde debet s amore tamen finito , ac moderato , qui tenuem , finitamque bonitatem, quae in homine reperitur, e cedere non debeat, atque ab amore, quo Deum
super omnia diligendum complectimur , ita dependeat, ac dirigatur, ut homo nihil, nec se ipsum quoque diligere, vel amare possit si amor ille puriori, sortiorique amori, quo ad DCum impellitur , vel minimum adversetur. XX. Quo si postremo quilibet homo ad caeteros homines , quibuscum sortuito vel ex libero , sapienti moque divinae voluntatis consilio degere debet, reseratur, illoruruque naturam , ac indolem consideret, atque cum propria comparet, clarissime intelliget homines singulos natura sibi similes , ac aequales esse, nihilque fore , quo se caeteros praecellere, vel superare posse arbitretur . ExindE vero facile inferre debet nullum sibi in caeteros jus concedi ;cumque hominum quilibet aequali, ac eadem Daturae lege, vel naturali jure seipsum diligere , tueri , perficere, & conservare possit, ac ingenium , cognitionem , libertatem , viresque sibi divinitus concessas exerere debeat, nihil esse ocur ipse potius alteri subesse , aliorumque commoda , vel utilitates inquirere , eosque amoreis
complecti non debeat , quam ut aliis potius im- Perare , ab aliis amari velit ἔ sed parem omnibus , eandemque vim, idemque jus omnibus
224쪽
eompetere, ut natura ipsa cum caeteris omniis
hus , nullo discrimine devinciantur. Cum itaque parem in illis omnibus naturam , bonitatem , perfectionem , atque communis , ejusdemque patris imaginem intueatur, quam in seipso deprehenderat, nihilque in se ipse amabilius, atque Ierseetius inveniat, quod in aliis etiam omnius esse non videat, quemadmodum natura ipsa ad sui amorem, conservationemque dirigitur, atque naturali iure seipsum diligere, ac tueri debet, nullamque sibi vim , injuriam , ac dedecus inserre potest, ita quoque caeteros omnes veluti sibi similes, eadem bonitate praeditos amare debet, nullamque iniuriam illis inserre, praesertim cum nullum ius in illos habere se
viderit, ideoque nihil ipsis irrogare possit, quodsbi similiter ab aliis inferri non velit. Quam vis itaque homines ipsos non veluti sibi sanguinis coniunctione, vel inita societate, vel ami- eitiae foedere devinctos consideret, sed solum . ut homines, sibique similes contempletur, sive
se naturamque propriam ad alios homines reis ferat , aliud naturae praeceptum, ve naturae leκ orietur , quod eateros veluti seipsum diligere , eodemque amore eo lecti debet.
XXI. Caeterum vitae conditio, vel status il- Ie , in quo nos a libera Dei voluntate collocatos esse conspicimus, plane requirit, ut homines alios non solum veluti nobis similes eidemque natura praeditos intelligamus, sed etia ' veluti eidem Telluris superficie insidentes, eadem urbe , iisdemque Iaribus conjunctos , eadem sanguinis cognatione devinctos, ipsi demum vitae
nostrae peragendae, conservandae , perficiendaeisque maxime utiles , ac necessarios existimemus .
Ita nimirum a natura ipsa institutum est, ut
225쪽
quilibet homo quantacumque cognitione , sapientia , robore , sanitate , aliisque animi , eo poris, sive fortunae dotibus excellat , cum aliis tamen colloqui , eon tingi , consuetudin m inire debeat: cunisque singula vitae conservandae n cessaria sibi solus inquirere, vel comparare non pokt, aliorum etiam cpe , auxilio , vel ministerio indigeat, ideoque propriae utilitatis amore societate quadam, ac foedere eum illis conis iungi desideret; cumque id solo naturae iure , quod in alios exerere , sibique Vindicare non posse iam diximus , consequi nequeat, natura
ipsa dirigitur , ut ipse quoque paria , vel eadem
caeteris praestare debeat; cumque eodem amore
seque, aliosque complectatur, quidquid sibi ab aliis praestari , sive conserri velit , illud ipsum
caeteris ipse praestare debeat, ut mutua proinde sit amoris , ossiciorum, auXilii, benevolentiae societa S . XXII. His accedit, quod cum hominum natura sive primi parentis peccato, si V e pravo , ac degeneri voluntatis amore , sue xX alia quacumque caussae miserrima, plurimis iniuriis , incommodis , atque periculis obnoxia sit, ut qui libet etiam vel sapientissimus, iustissimus , atque fortissimus vir ab alus hominibus vel rudibus etiam, ac infirmioribus linure debeat . amor ille, quo nostriim quilibet ipsa natura duce ad sui conservationem , Incolumitatemque dirigitur so Si natura confirmariira ius non erit, virtute Omnes tollentur. Ubi enim liberalitas , ubi l atriae caritas , ubi pietas , ubi aut bene merendi de altero, aut referendae gratiae voluntas poterit ex ille re Nam hae enascuntur ex eo quod natura propensi sumus ad olligendos homines, quoa fundamentum ιuris est. Ge.
226쪽
DIS P. II. CAP. VI. 2Istur, nos ipsos impellit, ut aliquas esse leges optemus, - quibus inviolabile , sanctumque naiaturae ius custodiatur, suum cuique tribuatur, cujuslibet vita, fortunae, liberi defendantur, nefarii denique, perditique homines ab allis lar dendis poenarum formidine deterreantur ' . Cumque eiusmodi leges sanciri , vel custod iri non possint, nisi plures in serendis illis, obse Vandisque c*nsenserit, neque nefarios homines, violatae legis reos decernere, debitisque poenis punire liceat, nisi potestas illa , vel auctoritas concedatur; finitimos denique populos repellere , patriamque urbem, sertunas, liberos, vitamque ipsam tueri, nisi dux aliquis, & Princeps eligatur, cuius imperio coacta civium vis dirigatur, manifestissime apparet, quod societas aliqua institui debet, ac inviolabili scedere devinciri , qua non modδ quilibet aliorum commoda, ac incolumitatem mutuo quodam studio, & amore diligat, sed aliquando etiam pro communi patriae, aliorumque bono, utilitatem propriam, fortunam, vitamque ipsam eroget. XXIII. Atque haec , iit opinior; satis fortata se esse poterunt, ut facile intelligi, clarissimh-que deduci possit, quid hominum naturae , vel conditioni conveniens sit, ad quod hominumnarura dirigatur; ideoque quae sint prima naturalis iuris principia, ac veluti semina, ex quibus caetera uberrime deducuntur. Hominum s- quidem naturae, ut omnia brevissimE complessimur, convenit, ut a Deo producta sit, ut O ra-
Ergo Q lex iustorum , insultorumque distin Elio ad Illam antiquissimam , & rerum omnium principem ex Pressa naturam, ad quam leges hominum diriguntur, quae supplieio improbos assciunt, defendunt, ac tuet turbonos . Ge. lib. II. c. I.
227쪽
ratione praedita sit, ut cum aliis hominibus eomparetur; ideoque homini naturali iure praescri-Ditur, ut Deum super omnia diligat , ac veneretur; seipsum amare, tuerique studeat; homines alios sui instar amare debeat, suique conservandi gratia , & amore quietam , stabilim , pacatamque cum ipsis societatem inire , legibus conservare: ut illa proinde bona, ac honesta sint, quae primis eiusmodi naturae legibus consormia sint; illa verb prava, ac inhonesta , quae a legibus , vel principiis illis abhorreant, sive quae ipsis naturae legibus adversentur . XXIV. Quae licet ipsa per se nitida , vel perspectissima sint, ut ab ullo ignorari non possint, innumeris etiam Scripturae auctoritatibus illustrari, vel confirmari maximE possent; ut mi- Tari certh quis debeat Christianos etiam Philosophos in inquirenda , vel explicanda iuris naturalis origine, definiendoque principio, eX quo
veluti knte caetera naturae praecepta proflue- Πt , omnes ingenii vires, atque operam inutiliter collocasse cum id a Sacris Literis manifestissime demonstretur.
id enim aliud divinus hominum Magister iurisque naturalis interpres Christus asseniit cum
interroganti quod esset mandatum magnum inque respondit diliges Dominum Deum tuum toto eorde tuo , in tota anima tua , hoe smaximum, O primum mandatum: fecundum autem simile huic diliges proximum tuum scutio ipsum in his duobus mandatis universa Ieκrendet, ct propheta ta , quid , inquam et aliud asseruit, nisi quod prima iuris naturae capita in Dei, sui ipsius, hominumque amore collocari
228쪽
DIS P. II. CAP. VI. 2IT debebant, ex quo deinde caetera sponte via uti sua arctissimaque serie manarent od si s ,rtasse Philosophis illis naturalis juris originem.
non ex divinis Scripturarum oraculis, sed ex solo rationis lumine repetere, vel inferre libuerit, reprehendi certe non poterunt; at illud proseelo ferri non debet, quod in illa rith
constituenda , praecipuoque Moralis disciplinae capite demonstrando non modo a Sacris Literis , sed ab ipso quoque rationis lumine aberrave rint, ut superiori loco jam diximus. Illud tamen ingenue fatendum est quod illorum opiniones plurimae , ad hanc ipsam revocari facile poterunt, ut sacile intelliget quisquis iterum
in ipsas oculos , animumque conjecerit.
XXV. Sed explicata iam iuris naturalis origine, aliqua nunc inferri debent, quae , etsi clarissima sint, plurimam tamen lucem sunt iis allatura, quae Inferius exponentur.
I. Insertur itaque primo , quod lex naturae aeterna, ac invariabilis esse debet. Cmn enim illa oriatur ex ipsa hominum natura , vel conis ditione , quemadmodum natura ipsa ab aeterno constituta variari non potest , nec etiam jus naturale variari poterit; ideoque , quod iure naturae prohibitum sit , licitum , vel bonum esse , non poterit; aut, quod naturali iure prae scribatur, illicitum, vel pravum esse. Hinc Dciis ipse, licet omnipotens , sicuti efficere non potes , ut quod intrinsece, sive natura propria malum, ac rationali naturae repugnas est, illi conveniat , ac malum non sit; ita quoque naturae Iegem invertere, abrogare, vel, ut inquiunt, in iis, quae naturali iure sancita fuerint, di pensare non poterit, ut alibi quoque ostendetur cum de Iesis proprietatibus disseremus. Quod
229쪽
Quod si quis obiecerit Deum Abrahamn imis perasse ut filium occideret taὶ , Ebreis ut AEgyptiorum vasa iurarentur . Oseae ut fornicariam uXorem acciperet te), ideoque in iis, alitiaque pluribus exemplis naturali legi derogasse , , facile reponi poterit , quod in iis casibus nulla naturalis iuris violatio reperitur. Naturali si quidem iure prohibetur homo privata solum ainst ritate alterius hominis vitam , aut sortunas eripe re , in quem nullum ius, & imperium habere potest; non ver5 si veluti minister Principis, supremique domini imperium exequatur . Cum itaque hominum vita, ac sortunae in Dei velliti supremi, summique Domini imperio contineantur, poterit homo ius supra alterius hominis vitam ,
fortunasque sibi a Deo concessum eXercereo ssve potius divinum ius, & imperium exequi , absque eo quod ulla furti, vel homicidii labe
adspergatur . Oseas vero mulierem , quae compus Vulgaverat , in uxorem assumere iubetur ;in quo tantum abest ut ipse peccaverit, ut illam potius a peccato revocaverit, ipsamque sibi casto , ac legitimo laedere conjunxerir. 2. Insertur secundo , quod ejusmodi ius naturae , vel lex naturalis ipsis hominum cordibus inscripta , vel impressa merito dici solet. Cum enim illa ex solo rationis lumine ; vel ex se lanaturae propriae, vel humanae conditionis cognitione clarissime deducatur . sive denique ex ingenito amore , quo corda nostra Deum , nos ipsos,
aliosque homines diligere debent, optime inserri poterit , quod lex ipsa naturae , quam legem amoris esse iam diximus, omnium cordibus impressa fuerit .
230쪽
ms P. II. CAP. VI. Ero Exinde verb tertio deducitur, quod ut lex naturae obliget, extrinsectis doceri, publicari , proponi , vel promulgari non debet. Quilibet
enim a natura ipsa manifestissimh eruditur, cumque ratione praeditus sit , cuius lumine natu ratis legis vis, eiusque servandae necessitas aper tissime demonstratur , uberior certh , vel eX-trinseca publicatio minime requiretur . Quod si Deus naturae praecepta tabulis exarata Moysi tradere , ac Ebreorum genti publicare voluit, ut sequenti Capite demonstrabitur , id sapientissimo solum consilio praestitit , ut eadcm praecepta Judaeis clarius , ac e ressus exponeret: caeterum Iudaei ipsi ante Moysis aetatem , sicut Maliae gentes omnis , naturae legem optime noverant, eiusque violatae rei habebantur .
. Inferri denique poterit, quod iuris naturalis , vel eorum , quae naturali iure prohibita . ,sve praescripta suerint , ignorantia in vincibilis admitti non poterit, quae proinde homines a peccati scelere excuset. Facile nimirum, ac natura ipsa duce, hominum quilibet internam naturae vocem audire , ius naturale cognoscere , quae
naturali iure 'vetita , sive sancita sint , ideo-Jue quae prava , vel honesta censeri debeant, istinguere poterit; aut si fortasse haec omnia rite cognoscere contempserit, vel etiam consulibnegleXerit, ignorantia ipsa vitiosa censeri debet ; tantumque abest , ut illa peccatum extenuet,