Eduardi Corsini ... Institutiones philosophicæ ad usum Scholarum Piarum. Tomus 1.5.

발행: 1742년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 철학

251쪽

XUIII. Veterem itaque legem quoad iudicialia solum praecepta, ritus. ac caeremoniaS,

Evangelicae, novaeque legis splendore discussam , restillam , & abrogatam esse clarissimis Scripturae authoritatibus erudimur, atque in hoc omnes mirifice conspirant. Nonnulli tamen ex veteribus Eccles at Patribus inter se dissidebant indefiniendo tempore, quo lex vetus ita abrogata fuerit, ut non modd inutilis, ac mortua , sed etiam mortifera suerit, ideoque sinE peccato observari non potucrit. Illud itaque Divo Hieronymo videbatur, veterem legem ita Christi morte consummatam, abrogatam, & eXtinctam esse , ut exinde licite observari non potaset , ac proinde merith Iaethalis , atque mortifera diceretur. Clim enim leges, ac ritus Omnes , qui in veteri , sive Mosaica lege continebantur , essent velut umbra, sive figurae quaedam, quibus sutura generis humani reparatio, Redemptor ipse , evangelica lex amoris, puri Ora Christians , vel evangelicς legis prςcepta, ritus , ac sacrificia significabantur, ubi Redemptor ipse jam advenisset, figuras omnes implevissct, proprioque sanguine novi Testamenti vel Foederis institutionem confirmasset, inutile Prorsiis, indecorum , atque illicitum videri poterat figuras adhuc, & umbras amplecti ; atque ille merito reprehendi posse videbatur, qui umbras veritati, figuras figurato coniungere , imperfecta cum perstetis confundere niteretur. Apostolus certe pluribus in locis expresse docet, uod finis legii Chrsus ad justitiam omni creenti sa), & Galatas vituperans, qui veterem eum nova lege conjungere meditabantur si eiν-

252쪽

DISP. II. CAP. VII. 24teumeidamini , inquit, Christus vobis nihil ρνοI νit a, s ac si novς , vel evangelicς legis d*snitatem evertere, vel eiurare videretur quiram abrogatas veteris cς remonias servaret. Ηςc, aliaque id genus plurima Hieronymum impua Iere , ut veterem legem post Christi morte illicitam, sive mortistram crederet; omnesque

carem υnias Iudastrum perniciosas esse, moristiferas Cbristianis; iis quicumque eas observ ἀωerit , sive ex Itedais, sitae ex Gent Aur, eum in barat brum diaboli devolutum sbJ putaret. Cumisque Augustinus, qui oppositam sententiam acerrime defendebat, Hieronymo obiaceret Apostolos ipsos post Christi mortem, & ubi quoque divinum Spiritu in .coelitus illapsum recepissent . ideoque clarassino Fidei lumine, purissimoque evangelicς doeirino amore illustrati, vel accensi fuissent, plurimas veteris legis e prem nias observalla , ut in Scripturis ipsis evidenti iasinab demonstratur, reponere solebat Hieronymus Apostolos a veteri, si vo Mosaica lege veluti mor ttifera plurimum abhorruitse; subinde tamen se illius cultores extrali sece tantummodo simulance, ut Iudςos veteris legis amore, paternarumque traditionum gelo vividius incensos, facilius ad novς legis amorem, sincerumque cultur . allicerent, atque cum Iudςis ipsis liberius co versari possent. Cumque iterum Hieronymo opinponeretur Paulum Antiochi et restitisse in saciem C Phς , seu Petro se , quod illi reprehensibilis videis

Tetur dum Gentes nuperrime ad Christi fidem con, versas cogeret judaizare, vel Iud forum ritus , ac cςremonias servare, idtaque Apostolos, ac Petrum imprimis a vetera lege non abhorrui LTom. V. se,

253쪽

se, reponere solebat Hieronymus illud etiam s-cte , simulate , vel ex condicto contigisse: Apostolos nimirum stacero , constantique telo veteris legis cultum rejecisse , atque ut liberius deinde 1 ne offensione , vel scandalo externos etiam illius ritus desererent , Paulo suasisse, ut ipse qua erat dicendi copii Petrum, aliosque Apostolos v lxiti judaice viventes reprehenderet, ut omnes .deinde Petri exemplo Pauli consilium, sive prς-ceptuit' amplecterentur , Omnemque simulati neni, externosque ritus abiicerent. Quis enim, addebat Hieronymus, existimet Paulum non si-

nullate sollim , & ex condicto , sed sincere Apostolos alios reprehendisse, dum ipse quoque

plumi nos veteris legis ritus, ac cς remonias religiose servavit, prς sertim ubi Timotheum circumcidit a , sacrumque Naaareatus votum Hieroso limis emisit b emadmodum itaque Paulus partim timore, partim Iudaics salutis desiderio non sincere, sed simulate veteris religionis ritus servavit, ita quoque Petrus, aliique Apostoli simulate solum ipsos aliquando observarunt, unde a Paulo sincerE culpari, vel reprehendi non poterant; sicuti certe reprehensibiles illi fuissent si veteris legis prςcepta, quς jam pridem illicita, sive mortifera suerant, ex animo, sive sincere observassent. XIX. Quamvis tamen Augustino , aliisque

plurimis Hieronymi authoritas maXimi certe ponderis videretur, nulla tamen ratione Augustiaeus adduci potuit, ut crederet Apostolos simulate solum ritus illos observasse, quos illicitos , atque mortiferos esse cognoscerent; ideoque Pe- Irum non sincere, sed ex condicto, vel simula

254쪽

DISP. II. CAP. VII. 243th reprehensum esse. Quis enim existimet Apostolos divino Spiritu , ac admirabili Christianς fidei Zelo iuccensos , qui Hierosolimis virtute magna , constantique voce evangelicς doctrins maiestatem Iudsis, Gentibusque professi jam fuerant, veteris, atque mortifer ς te gis ritus simulasse. quod certe sine maximo Christians fidei dedecore, vel scelere fieri, siveis fingi non poterat Quis facile existimet Paulum

simulate sollim non sincere Petrum reprehcndi sese cum certe post aliquod temporis spatium Galatas ex animo, sincereque reprehenderit, quod illa prorsus servarent, quae a Petro, alitiaque servari iam viderant; iteruinque testetur se

Petrum quoque rePrehendisse non recte ambulantem ad veritatem Evangelii a atque , ut majorem sibi fidem conciliaret , idque sincere ,

constanterque a se factum ostenderet, Deum veluti rei , ac veritatis testem invocat, qua au rem scribo vobis , inquit, ecce eoram Deo quia

non mentior fal. Quod si Apostoli non sincere sed limulath veterem legem servassent, si Paulus simulate Petrum reprehendisset , si veluti sincere satium narrasset Galatis, quod simulate solum contigerat, Apostoli, ac Paulus ipse

a mcnuacio , vel scelere excusari non' possent: non Apostoli certe, qui veram , sinceramquc fidem coram hominibus profiteri erubuissent, veteremque legem, quam laethalem, atque mortiferam esse noverant, simulassent; non Paulus,

qui simulata reprehensione scandalum in fide-

Quae constat esse peccata, nullo honae eaussae obten- tu , nullo. quali bono fine, nulla velut bona inteliti O- me facienda sunt. Aug. contra incnda c. 7. Oaή AOm. c. 7. v. d. Dissiligod by Cooste

255쪽

Iibus excitasset, ac modd simulate Petrum , modo sincere Galatas reprehendi fiat; testem denique veritatis Deum in illo invocasset, in quo simulatio solum intercesserat . Hinc optime contra Hieronymum Augustinus ipse concludit, si hoe fecit Petrus , quod facere debuit, mentitus es Paulus. , quod eum viderit non recte ingredientem ad Ueritatem Evangelii . Quisquis enim hoc facit , quod facere debet, recte titiquὸ facit . Et ideo faι- sum do illo dicit , qui dieit eum non recte feriose , quod eum novit facere debuisse . Si autem verum scripsit Paulus , ωerum est , quod Petrus ιunc non recte ingrediebatur ad veritatem Evangelii .

Id ergo facieb*t , quod facere non debebat , ω si

tale aliquid Paulus ipse jam fecerat , correctum potius etiam ipsum eredam Coapostoli sui eorrectionem non potuisse negligore , quam mendaciter

qualibet , quanto magis in illa , in qua pratocu tus ait, qua autem scribo vobis , ecce eoram Deo , quia non mentior . . . Dent veniam quilibet aliud Opina te : ero magis eredo tanto Aposolo in suis ,

pro suis iitoris iuranti , quam cuique docti mo de alienis litoris disputanti la) . Clarissimis itaque Scripturarum authoritatibu , atque rationibus Augustinus Hieronymum a pristini sententia, quam constanter adeo defenderat, Desiciter revocavit ; ut sincero deinde , aristissimoque charitatis , opinionumque Redere uterque devinciretur , ut Augustinus ipse in 18o. epistola fuse commemorat . Communis itaque illorum opinio nobis explicanda nunc

superesti m clarius adhuc, & illustrius intelli Εδtur, quo te ψre Mosaica lex extinctas, V ΩΙ

256쪽

DISP. N. CAP. VIL 14s regata suerit, ideoque lex Evangelica vim ,

plenumque robur acceperit.

XX. Tria itaque tempora distingui debent; il- Iud nimirum, quo lex vetus adhuc florere, vel obligare concipitur ; aliud , quo amplius obligare jam desiit, ideoque mortua , abrogata , vel extimsta fuerit; ultimum denique, quo ob servari non potuerit, sed prorsus illicita , atque mortifera evaserit. Illud itaque certum , perspectissimumque esse debet, veterem legem floruisse, plenumque robur habuisse usque ad Christi mortem, qui ritus omnes veluti figurae Completae, vel consummatae suerunt. Ac certe Redemptor ipse non modo singula veteris legis praecepta religiose , accuratissimeque servavit , dum a parentibus circumcidi, in templo offerri , leprosum a se mundatum ad Sacerdotes mittere, Hierosolimam ad diem festum ascendere, Paschalem agnum comedere voluit , ut optime proinde dixerit, non veni DIDere Ietem , aut Pro phetas, sed adimplere saὶ verum etiam Iudaeos omnes ad veteris legis observantiam, sincerumque cultum exeitavit: ac lieet perditos Scribarum mores vituperaret, illos tamen audiendos esse docuit cum ait super eathedram Mosi sederunt Seriba, Pharisai , Omnia ergo , quacumque dixe .rint vobis , fervate , faeite bὶ , clarissime ostendens veteris legis sanisi itatem , maiestatem , Plenumque robur, in corruptis etiam Pharisaeorum moribus inviolabiliter conservari . Quod

si alicubi in Evangelio dicitur, quod teX , Propheta usque ad Ioannem ιὶ fuerunt, id solum intelligi debet de Prophetis, qui Christum , h

257쪽

nianique generis Redemptorem venturum esse dicebant, cum Ioannes ipsum veluti praesentem

ostenderet exclamando Ecce agnus Dei, ecce

qui tollit peceat a mundi ta) s sive usque ad Joannem non alia lex tradita, vel instituta suit, quam vetus , & Mosaica; ubi vero Christus a Ioanne baptizari voluit, novae legis sacramentum institui , nova prςcepta doceri , novumque laedus iniri cςpit; et si nondum Evangelica lex obligaret, ideoque nondum Mosaica extincta. vel abrogata iam foret. XXI. Itaque dubitari non poterit veteren Iegem in Christi morte ita abrogatam, & eX- tinctam esse , ut amplius obligare non posset , ideoque abrogatς l sis initium a sola Christi

morte repetendum este. Hinc Redemptor ipse cruci suffxus, brevique moriturus singula antiqui foederis mysteria relegens , atque illa perse impleta considerans exclamavit consummatum est b , admirabile nimirum Redemptionis opus in lege veteri expressum plene peractum, & ab insolutum esse ; ideoque tune totaliter erisare Iega -ἐia , quasi jam veritate eorum consummata te) . Hinc inoriente Christo Templi velum scissum est , quo seriorum Synagoga profanatio deeIaratur 2J ι tunc a lege ad Evangelium , a D nagoga ad Ecclesiam , a multis saerificiis ad unam sol iam , qua Deus es, et idens es facta translatio se . Hinc denique Apostolus ait quod translato Deerdotis

nee esse es , ut Θ legis translatio fiat fὶ s ideoque quod ubi Christus novus Sacerdos seipsum Patri velut hostia in ara Crucis obtulit, proprioquς

258쪽

DISP. II. CAP. VII. 24

sanguine novum foedus, vel testamentum conasmiavit, vetus sacerdotium, ac leX antiqua

cessaverit, ideoque prorsus extincta, vel abrogata iam fuerit. XXII. Mortifera tamen, illicita , ac laethalis

esse non caepit, cum nondiun Evangelica Iex ,

novique foederis praecepta satis publicata, vel promulgata iam forent, ideoque nondum Iudaeos obligare caepissent. Optimo quoque, sapientissimoque consilio fieri debuit, ut ipsa lex vetus,

quae a Deo sancita, ac mirifice confirmata iam fuerat, non repente mortifera , reiicienda , atque abominabilis videretur , sed sensim, ac veluti honore quodam ex Iudaeorum animis extingueretur; tantoque lacilius illorum mentes ad novae legis amorem infleeli possent, quan id frequentius , ac illustrius intelligerent, utramque legem ab eodem Deo sancitam , atque praescriptam esse , veteremque legem veluti inutilem evangelicae , veluti puriori, perfectiorique legi cedere debuisse. Unde Augustinus optime existimavit Apostolum Paulum, se alios recta fidei Christianos tunc illa vetera sacramenta paullulum observando veraciter eommendare debuisse , ne putarentur illa prophetiea signifationis obseret at sones aptissimis Patribus e Modita tamquam sacrilegia diaboliea a poster;s dotesata . Iam enim eum venisset Mes , qua priseis illis observationibus pra- nuntiata pol mortem , ω resurrectionem Domini

revelata es , amiserant tanquam vitam offici sui . Verumtamen , Aut defuncta eo ora, nece -νiorum sietis dedueenda eranti quodammodo assepulturam, nee simulat λ , sed reIigiosὸ s non autem deferenda eontinub , vel inimicorum obtre iasionibus tanquam eanum morsibur proiieenda : po

259쪽

ehrisian s omnibus irreparabiliter deserenna

XXIII. Hinc merito asserere, vel suspicari quis poterit Apostolos post Christi mortem ni hil fortasse de abrogata veteri lege Iudsos docuisse, sed ipsos etiam eiusdem ritus , atquCyr cepta servasse , donec solemni Pentecostes die divino Spiritu amati admirabili ardore stinguarum dono plurimitque prodigus novutegis prςcepta Iudς is , omnibusque . gentibuSpublicarunt, ideoque veterem legem iam com-Plotam , extin istam, & abrogatam esse docuerunt . Hinc Petrus illorum. Princeps omnes at loquens ait paenitent am agite , ω bapti eiurun quisque vestrum in nomine Iesu Chris nremi nem peceatorum vestrorum, se 5piritum Sanctum tb . Quin etiam Apostoli post acceptum etiam divinum Spiritum , solemnem , publicamque novς legis promulgationem , Varios Mosaicς Iegis ritus, ac cς remonias servarunt , circuincisionem nempe, purificationes , nazareatuS votum, abstinentiam a suffocatis, aliaque id gςnus plurima; tum ut honorem aliquem Veteri legi , quamvis inutili, vel abrogatς d ferrent ; tum etiam ut Iud sos ad evangeliculegis amorem facilius allicerent i quod optimo Consilio , sive dispensatione fieri prosecto licuit , ideoque nulla ratione culpari, vel reprehendi illi poterant. Petrus verd reprehensibili videbatur qudd fideles ex Gentibus nuperrime conversos ad ipsos quoque Iud orum mores , α observantias paullo fortasse vividius, atque severius adigeret, ut ex communibus moribus , communique rituum, legisque scedere sortior mifidelibus omnibus, qui ex Gentibus, vel Syo

260쪽

DIS P. II. CAP. VII. et onagoga convertebantur, charitatis ardor, & aia finitas oriretur. Sed , quia Evangelicς , simulque Mosaic ς legis observantia Ethnicis ad fidem con-rersis gravior videbatur, pluresque ex ludς is ipsam non modd licitam , sed utilcm quoque, vel necessariam esse dicebant ta) , atque propterea volebant eircumcidi quod aliter o putabant

sdia qusdam , opinionumque disparitas oriebatur, optimo, divinoque consilio factum est, ut Apostoli Hierosolyinas convenirent, ibique de

veteris, no v qile legis vigore accuratissime disserentes, veteris legis prςcepta, vel cς remonias inutiles ess e definirent, ac telebre decretum illud ederent, quod in Apostolorum Acti-hus memoratur , visum est Spiritui sancto , Θ nobis nihil ultra imponere vobis oneris , quὰm hac necessaria , ut abstineatis vos ab immolatis simuis

acrorum , sanguine , fuseat O , Q foro eatione e . Ubi observasse iuverit sornicationem quidem ipso naturς iure prohibitam esse , quod tamen aut Iud torum , aut Ethnicorum plerisque minimE videbatur; eςtera vero, quς natura ipsa minime i Ilicita suerant, ab Apostolis ipsis prohibita solum fuisse, ut Iud forum scandalum, & offensio, quoad fieri poterat, vitaretur; sicuti certh Paulus cibis ejusmodi fidelibus uti permittit , ubi sine scandalo , vel offensione fieri subinde posset id , etsi Concilii Gangrensis , Aurelianensis , aliorumque actibus erudimur fideles etiam longh post Apostolorum tempora a suG- .catis abstinuisse, quod adhuc etiam a Grςcis Observari conspicimus. XXIV. Peracto denique hoc temporis iniqr. vallo

SEARCH

MENU NAVIGATION