장음표시 사용
301쪽
pressa suerit, exempIis , sed legibus iudiacandum saὶ ; sive non tam pectandum quid factum sit, quὰm quid fieri debeat bὶ . Sed de consueis tudine aliquid etiam inferius attexemus . XII. Maxima quoque in dirimendis ambigulistatibus , & explicanda lege illorum autoritas esse debet, qui legum peritia, ingenio, honestate , atque praesertim prudentia excellant . Hine Iurisconsultos, ac Theologos veluti humani, diis vinique Iuris Interpretes adire solemus; atqueis ubi in explicanda lege conspirent, illos veluti Duces, certo, ac inoffenso pede sequi nos possumus . Sin vero dissideant, ut fieri plerumque solet, atque in oppositas sententias mirificE inclinent, tunc opinionem illam, eosque duces amplecti debemus, quae melior, probabilior, ac veris milior affulserit, ut sequenti Capite demonstrabitur . a
XIII. Qiiod si neque Principem ipsum, neque ' Iurisconsultos adire libeat, privato quoque judicio legem exponere subinde licet. Cautissime tamen haec ipsa privata legis interpretatio adhiberi debet. Incredibilis enim, ac i genitus amor ille, quo nos diligimus, irrequieta libertatis cupiditas, vehemens affectuum ardor , ac sensibilium rerum illecebrae ; animum nostrum saepissime in errorem abripiunt,
ut nimis callida , atque malitiosa iuris interpre- ratio te a nobis adhibeatur, ac illa proinde licita existimemus, unde voluptas aliqua oriatur, vel occulta plerumque cupiditas expleatur. Hinc sapientissimos etiam viros , qui caeteris praecla-
consulere, aliosque dirigere latent, ubi de
302쪽
DISP. II. CAP. IX. Lyrseipsis , propriisque actibus judicare contigeridi, plerumque lalli conspicimus, ut deteriorem paristem , a qua caeteros avocassent, amplectantur. Itaque cupiditas , & affectus omnis paulisper seponi debet; neque repente judicium serri , vel aetiis exeri potest : sed ubi cupiditas, ac vehemens animi servor veluti pacatus consederit, rerumque veritas, aetiis peragendi bonitas, atque malitia tranquillo, ac sereno rationis lumine appareat, tunc libere a nobis eligi, vel respui poterit. Hinc Serv. Sulpitius a Cicerone maximό commendatur, quod non magis Iurie Consultus , quὸm iustitia fuerit , ita erat in il Io admirabilis quadam , se inevedibitis, ω ρε-nὸ dioina in legibus interpretandit , aquilateis iexplianda scientia , ita ea , qua proficiscebantura legibus , ω ab iure civili , semper ad Deilia
ratem , aequitatemque referebat sal.
XIV. In explicanda veia , vel interpretanda Iege spectari plurimum debet ipsa legis natura, sive conditio; cum certh nun eadem vis, idemque robur in singulis legum generibus haberi possit. Itaque lex aeterna semper eadem , conis stans, ae invariabilis esse debet, ut nullo proinde poenarum timore, nulla mortis instantis forismidine, nullo cuiuscumque boni, vel maximi, amore violari possit. Hinc primis Ecclesiae saeculis veluti sacrilegi, idololatrae, summique se Ieris rei censebantur, qui tormentorum vi Diis thura adolerent, Christianamque fidem, vel simulath solum eiurarent . Hinc sapientissimus senex Eleazar gloriosam potius mortem oppetere, quam suillam carnem comedere constantistime elegit, ne patrias leges contemnere, externoque ritu Gen-T 1 tium ιαὶ Pba. s.
303쪽
tium mores amplecti videretur. Hinc etiam Susanna nulla dedecoris, vel mortis sormidine adduci potuit, ut debitam sponso fidem , ac naturae jus violaret; quod innumeris certe exemplis non modo ex divinis, sed ex profanis eistiam Scriptoribus ostendi posset, quorum plura variis in locis opportune afferentur, ubi de tuis sitia , fortitudine , & hominum offficiis disseremus . Itaque merito quorumdam ' hominum senistentia , ab Innocentio XI. Romano Ponti f. damnata fuit, qui asserere minimE verebantur moriatis vitandae causa per jurium aliquando licere , si vocum ambiguitas adhiberetur; posse thura Diis adoleri, si tamen intentio ad verum Deum diis rigeretur ; hominem occidi posse non modo decoris , ac famae , sed etiam pecuniae , &, quod
ferri certe vix potest, unius aurei conservandi
studio ; Susannam denique perditorum senum lubidinem pati potuisse, dummodo interiori animi voluntate ab illorum scelere dissentiret. Sed haec, aliaque id genus depravatae doctrina: po tenta sequenti Capite explicabuntur. XV. Maxima quoque in explicandis legibus varietas oriri poterit ex insigni discrimine , quod
inter praecepta legis virmativa, vel negativa reperitur. Affrmativa praecepta dicuntur illa , quae actum aliquem veluti . honestum , ac debutum faciendum praescribunt, ut Dcum colere, parentes bonorare, &c. negativa Vero, quae Σ-ctum aliquem veluti indecorum , pravum , ac
illicitum fieri vetant, ut occidere, surari, &c. Quamvis itaque praecepta singula , sive negativa , sive potius assirmativa illa suerint , ab uno , . eodemque sonte, seu lege derivent, ideoque homines obligent, major tamen vis, & autoritas negativis concedi solet, ut nullo unquam tem- PON
304쪽
etitus est. semper illicitus sit, adeoque nunquam seri possit; unde praecepta ipsa dicuntur obligare semper , Θ ad femper , ut semper illicitum ,
vetitumque sit furari , ac occidere. Assirmativa Vero , quae adlum aliquem imperant, non semper obligant, neque semper actum illum eXeri Iubent; sed in certa solum temporis, rerum , loci circumstantia, ut aliquo proinde temporis
spatio deseri, vel ommitti possint. Sic Deum
Colere, amoris , aliarumque virtutum actus elicere certis solum temporibus iubemur, quibus
definiendis inter se Τheologi dissident, ut Disp.
XVI. Aliqua tamen sunt iuris naturalis prae , cepta, quae lichi a natura ipsa , vel a Deo praescripta suerint, cum tamen ex hominum dispositione, sive contractibus oriantur, poterunt ali quando explicari; atque ubi mortis, alterius, que incommodi timor impenderit, sine ulla sceleris labe violari. Sic ex. gr. aliena rapere , sive furari divina lege prohibetur; cum tamen honorum divisio, sive dominium ex libera hominum voluntate, ac fortuito plerumque casu dependeat , illa in commune generis humani , sive naturae praeiudicium, sive hominis perniciem fieri certe non poterat ; ideoque qui maxima , vel extrem1 inopi 1 , sive necessitate pre matur, ut vel mori debeat, vel aliquid ex alienis bonis surripere , tunc iis libere veluti propriis uti poterit. Qui mortem aliter evadere , propriaeque saluti consulere non potest, quam si alienas segetes diripiat, id iure praestare poterit , antiquius enim, longeque efficacius est illud naturae jus, quo quilibet hominum seipsum defendere, vel conservare potest, quam illa bo. T s nurum a
305쪽
norum diviso ab hominibus instituta e dis visione sublata , omnis etiam divinae legis autoritas, qua surtum prohibetur, in eiusmodi peculiari casu cessare debet; sive non legis quidem autoritas, roburque imminuitur, sed materia solum huic legi subiecta variatur, ut ampli iis in communi, vel generali lege minime
XVII. Quod si divini quoque iuris praecepta
commode explicari, vel benignh exponi subinde possunt, meliori cerad iure id fieri poterit in humanis Iegibus, quae libere sunt ab hominibus institutae, ideoque pro varia temporis conditione variari , dirimi, sive cessare solentis Communis est itaque Iurisconsultorum, ac Theologorum omnium sententia, quod humanae I ges , sive civiles, sive sacrae illae fuerint, cum Fravi incommodo obligare non possunt; atque Illam Legislatoris mentem fuisse merith existi-inatur, ut in illo casu , quo ex legis observantia mortis , alteriusve gravis incommodi periculum oriatur, lex ipsa cesset, ac veluti extinguatur. Communis est etiam opinio, quod Ieger sunt interpretanda benignius , qua voluntas earum eonfervetur sa) ; ut illae nimirum facilius , atque alacri iis ab hominibus observentur: unde etiam celebre effatum illud constanti Iurisconsultorum , ac Theologorum omnium Voce
mirifich confirmatum, quod odiosae leges r stringi, vel mitius exponi debent; privilegia vero , sive favorabiles leges sunt ampliandae , atque alia id genus plura , quae a Iurisconsultis, ac Theologis adhibentur . Tantum itaque abest, ut in ejusmodi casibus legem violare non liceat s
306쪽
Iiceat, ut ille potius veluti prudens meri id existimetur, qui eplebeia, sive prudentia noverit le- sum dignitati, simulque proprio commodo, atque ancolumitati consulere. Hinc in Evangelio sa) David a Christo commendatur, quod ex quinque panibus propositionis, quibus ex veteris legis praecepto solis Sacerdotibus vesci licebat, in maxima necessitate comederit; cumque nullus alius enus suppeteret, quo se tueretur, Goliath ensem, qui in Τemplo veluti anathema appensiis fuerat, arripuerit; quod innumeris etiam eXem
plis aliis mirificE confirmatur. XVIII. Atque hactenus quidem de Iegitima, ac iusta legis interpretatione , vel explicatione ,
quae vel a Principe, sire Legislatore, vel a consu , vel a privatis etiam, prudentibus viris adhiberi subinde potest. Proximum est, ut aliqua de legis dispensatione attexamus, quae ad interpretationem, explicationemque legis maxime accedit. Cum itaque in humanis actibus, in ipsis rerum personarum, loci, vel temporis circum nantiis tanta varietas esse soleat, ut illa, quae in commune Reipublicae bonum edita , sive praescripta fuerint, aliquando noxia, vel incommoda videantur, optimo, sapientissimoque consi Ilo institutum esse conspicimus, ut aliquando legis autoritas relaxetur, sive in legibus ipsis Gli pensatio, ubi id merito, ac prudenter neri poterit, concedatur. Hinc dispensatio communiter definitur relaxatio iuris eommunis cum eo-gnitione caussa facta in quibusdam easibus ab eo qui balet iurisdictionem. Dicitur relaxatio iuris communis, ut ab interpretatione distinguatur, Π qua legis autoritas non minuitur, aut aliqui
307쪽
ex parte relaxatur, sed sollim exprimitur, peis culiarem illam personam, sive casum , de quo disputari contigerit, in communi lege non contineri . Fieri verb , sive concedi debet in aliis quibus solum casibus, partim ut a privilegio distingui possit, quod perpetuum esse plerumque solet, ac veluti privata lex quaedam haberi. debet; partim etiam ut ab integra legis abolitio ne, vel abrogatione secernatur. Autoritas etiam in dispensante , vel iurisdictio requiritur; alioquin legis robur infringere, minuere non posset; ideoque par, & aequalis autoritas in se renda , vel dispensanda lege requiritur et unde sinferior in lege, quae a superiore praescripta fuerit, dispensare non potest , nisi id ipsi ex superioris imperio concessum fuerit . Ut deni que dispensatio justa, ac legitima sit , postre- . md requiritur, ut non temere, & inconsul id , solo nimirum Ρrincipis arbitrio, sive rogantis desiderio, sed ex aliqua rationabili caussa concedatur , quae tantd major , & gravior esse debet, quanto nobilior, utilior, atque severior est illa lex, cui dispensationibus ejusmodi derogatur zalioquin eiusmodi dispensationibus, quas immeri id concedi contingeret, legis autoritas, ac dignitas , moralis disciplinae severitas sensim Ianguere , vel extingui propemodum videretur. Hinc optimh a Tridentina Synodo definitur quod si uringens , susaque ratio , ω major quandoque utilitarpostulaverint, eum aliquibus dispensandum esse, is caussa cognita , ac summa maturitate , atque gratis a quibuscumque , ad quos dispensatio pertineis
bit , aliterque facta dispensatio subreptilia censeatur a . Cui
308쪽
DIs p. II. CAP. IX. 20' Cui quidem saluberrimo Tridentini Concilii
decreto non modo perennis Ecclesiae consuetudo, quae primis etiam temporibus floruisse conspicitur, sed ipsa quoque Apostolorum exempla prael erant, ut ex innumeris Ecclesiasticae historiae locis apparet. Itaque reprehendi merito poterit qui sine caussa, vel prorsus immerito dispensari desiderat, ac solo libertatis, & voluptatis amore a communi legis onere solvi, vel eximi curet. Ille nimirum Principem , qui nihi Ies aliud, ut praeclarE monuit Aristoteles, quihracusios iuris fa) , tacite impellit, ut immeri id legem infringat, ejusque robori , ac dignitati plurimum detrahat: unde eiusmodi dispensatio , sive petentem subditum, sive etiam Principem ipsum consideres , prorsus illicita censeri debet; ideoque Iichi valide concedatur, cum certE lex ipsa 1blo Principis imperio , seu voluntate sublata , vel abrogata suerit, licite tamen adhiberi non potest , cum naturalis iuris obligatio perseveret, atque ex illicita dispensatione, vel ipsius usu scandalum plerumque oriri consueverit. XIX. Quod si dispensatio non mod5 snh caussa peti, sive concedi contigerit, sed etiam Obreptione , vel subreptione quadam fuerit impetrata, falsa nimirum exponendo, vel reticendo vexa, ut Principis animus, qui alioquin legem dirimere, vel dispensare non vellet, facilius inclinetur, tunc dispensatio non solum illic ita , sed etiam invalida censeri debet; nisi fortasse veritas illa, quae suppressa, vel falsitas , quae exposita fuerit, eiusmodi sit, ut quamvis
etiam expressa, vel omissa foret, Principem tamen a concedenda gratia minime retardata
309쪽
set, ut accurate, ac luculenter etiam expreta
sit Innocentius III. in Capit. Super litteris de Rescriptis . Sed haec aliaque id genus plurima. apud Iurisconsultos, & Theologos, qui longa de his oratione disserunt, haberi poterunt. Aliqua potius de legis abrogatione, sive revocatione dicenda nobis supersunt. XX. Communis est itaque opinio quod lexpositiva, sive humana, sive divina illa suerit, aliquando abrogari, rescindi , deleri, vel .revocari meri id potest a . inemadmodum enim lex positiva a solo Principis, sive Legislatoris arbitrio in commune Reipublicae bonum, ac civium utilitatem posita , sive praescripta fuit; ita
quoque pro varia temporis conditione, ubi nimirum id Reipublicae utilitas exigere videatur, Ita revocari , yel abrogari poterit, ut omnem Vim, vel obligandi robur amittat; quod innumeris certe exemplis, tum ex historia pro- falla , turn ex sacris etiam Literis facile ostendi ponet. Sic veterem Mosaicam legem, quae ab ipso Deo solemniter adeo constituta, vel confirmata suerat, Christi Redemptoris funere abrogatam esse jam diximus . Sic quamvis Eccle-sae leges, quae ad morum honestatem , fidemque pertinent, irreformabiles sint, ut praeclare docuit Tertullianus b leges tamen aliae, quae ad exteriorem cultum, & Ecclesiae regimen pertinebant , & primis Ecclesiae saeculis ab Ap stolis, Patribus , Conciliis editae fuerant, a pO- sterioribus deinde Conciliis , sunt revocatae . Sic denique nulla natio optimis licet, sapientissimisque legibus instituta deprehendi poterit, in
310쪽
, qua leges ipsae rescissae, mutatae, vel abrogatae non suerint, ut a Gravina, Pulandonio, aliisque innumeris demonstratur. XXI. Neque solum posteriori lege, sive decreto lex aliqua revocari poterit, sed constanti quoque legitima , ac diuturna consuetudine. Climenim legitima consuetudo novae legis instar haberi possit, ut paulld superius ostendimus, sicuti no vi lege veterem legem abrogari posse iam diximus , ita quoque lex ipsa consiletudine poterit abis
rogari. Semadmodum tamen consuetudo legis vim habere non potest , nisi conditiones aliquae accedant , ita quoque conditiones aliquae requiruntur, ut lex aliqua rite instituta contraria consu tudine abrogetur. Itaque primd requiritur, ut consuetudini Legislatoris consensus tacitus, vel minpressus accedat; tota nimirum viris, & autoritas , quae consuetudini concedi solet, ex eiusmodi consensu veluti fonte deduci debet; ideoque si Princeps editam legem nulla consuetudine viola ri pateretur, si oppositos actus nullos , irritos , ac injustos esse decerneret, praesertim verb si Iegis contemptores, novaeque consuetudinis aia sertores minis, ac poenis etiam coerceret, dubitari certE non poterit, quin consuetudo pro sus illicita censeri debeat, vel abusus potius , ac inviolatae legis contemptus existimari. Si tamen ejusmodi consuetudo, licet invito, ac reluctante Principe si instituta , semper eadem , constans, ac invariabilis perseveret, ac legitima demum temporis praescriptione confirmata
fuerit, tunc veterem legem abrogare, novae
que legis vim sortiri illa poterit; diuturna siquidem temporis consuetudine, ac legitima Pr scriptione legem abrogari, sive consuetudini ro bur accedere civilibus, atque canonicis iuribus