Eduardi Corsini ... Institutiones philosophicæ ad usum Scholarum Piarum. Tomus 1.5.

발행: 1742년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 철학

341쪽

torale, vel nostrum, vel proximi. Et si diligenatius inquiras quodnam incomodum magnum, vel temporale bonum censeri debeat, id exis pressus exemplo eXponent, quod eX. gr. si eonis

eubina nimis utilis esset ad oblectamentum eoneuishinarii , eum deficiente illa nimis agrὸ ageret viatam, elicere illam non erit eoneubinarius oblia

gandus. Verum quid haec uberius prosequamur integra illorum volumina exscribenda serent, si

errores OmneS eXponere mens foret, qui ex virulenta Probabilitatis doctrina uberrime prodierunt . Nos vero tantum abest, ut singula complecti velimus, ut ab exprimendis etiam Aviactorum nominibus plerumque abstinendum ess

duxerimus, ne Auctoribus potius, quam illorum sententiae invidiam, aut dedecus aliquoa conciliare videremur ; cum praesertim illa in pluribus, gravissimisque Scriptoribus, quos hac in parte sequuti sumus, . nitide , ae sincere exisposita deprehendi possint . Haec itaque solum delibasse sussiciat, ut quisque intelligeret, qub Recentiorum illorum benignitas dirigatur r quae morum honestas in ejusmodi sententili habeatur, in qua calumniae, ingluvies, furtum , homiciis dia, fraudes, mendacia, ultiones, libidines, ac omnia scelera patrocinium, doctores, & affertores invenexunt; quae denique legum dignitas dum divina, ac humana iura cavillis, ac interpretationibus eluduntur , ut facile , prudenter , ac impune violari deinde possit. XXII. Quod si Romani Pontificis auctoritate , certissimoque Theologorum , Academiarum , Conciliorum audicio plurimae propositiones ab Auctoribus ejusmodi traditae, veluti pernicio, sae, omnique honestatis , ac pietatis lumini contrariae proscriptae, sive damnatae sunt, plurimi. tamen

342쪽

tamen Inutiliter damnatas' esse non immerit3 queruntur . Ρri md siquidem ex eodem illo principio , quo ille eruperant, opiniones aliae in dies oriri poterunt ; & quemadmodum ab Auetoribus illis gravibus, prudentibus, religiosis opiniones illae traditae. & probabili ratione . vel sola auctoritate confirmatae sunt, ita a gravibus aliis eiusdem sententiae, vel sectae viris opiniones aliae procudi , pari ratione, vel auctoritate

probari poterunt; ideoque quamdiu ab Apostolica Sede pernicio nam illud principium , sive Proinhabilitatis doctrina expressius damnata, evulsa , penitusque eXtirpata non fuerit, quod bonorum omnium votis optari conspicimus, semper ea dem opinionum portenta , Moralis perversitas , morumque pestis exspatiabitur. Deinde vero tanta in plerisque temeritas, a Cpervicacia iam fuit, ut etiamsi opiniones illaea Conciliis , a Romano Pontifice, a Theologis

omnibus damnatae sint, tu id tamen, ac pruindenter illas defendi. vel adhiberi posse arbitra Arentur . Cum enim Theologorum omnium .,

Concilii, Ecclesiae, Pontificis autoritas , sive senistentia essicere non possit, ut opinio illa , quae probabilis est, ab aliquibus nimirum docetur ,

' Finge quemeumque casum praeter definitionem Eeclesiae r eongregentur universi Europaei , docti, indoeil , magni, Parvi , non tamen poterunt facere, aut definire viginti non esse viginti , ω proinde eam sentenis etiam improbabilem faeere, eul viginti Auctores subiaseribant. caram. Theol. fiand. p. 8p. 3p3. . Dixerit hoc summus Pontifex tamquam e put Εeelesiae . volor at dixit tamen in sphaera probabilitatis suae . . . adhaerendo opinioni a stirmativae , quam nos probablis Iem etiam existimamus ; sed non exinde sequitur negativam sententiam carere probabilitate .

343쪽

DISP. II. CAP. X. 333revera probabilis non sit, nec etiam ilIud elm Cere potest, ut illa prudenter eligi, vel adhiberi

non possit. Id conceptis verbis asseruit Caramuel, & Diana, qui tamen Ecclesiae definitionem eXcepit, ut verbis luderet, atque incautis hanc religionis , & modestiae speciem obtruderet . Si enim Theologorum omnium con lenius, atque sententia effcere non potest, ut aententia illa , quae a pluribus defenditur a plu-Tibus non defendatur, ideoque probabilis ' noulit . nec etiam Ecclesia, & quod sinh summo scelere, ac impudentia dici non potest nec Utiain Deus ipse essicere id poterit, ideoque sententiam aliquam damnare, .vel improbabilem,aιlicitam , dubiam effcere. Hinc mirari non subest , si in Au- moribus illis tantus Conciliorum, Pontificum, Patrumque contemptus ubique spiret, ut illo-Tum decreta veluti inutilia , consuetudine abrogata , stveriora, temporum conditioni dissona liberrime traducant , illorumque vim prorsus eVa nescere arbitrentur , ubi altera ex parte probabilis Recentioris alicujus opinio oriatur . Quo certe seri oportuit, ut Recentiores illi impudentissime gloriantur, ut aliquid Patrum aetate , VeIsuperioribus saeculis prohibitum , ac malum foret, quod nunc licitum sit ' ; qudd nimirum tunc in fidelibus , ac Theologis omnibus una,eademque laret opi-

iam non peceant qui eas sequuntur , licet aute Pecc Vς xint . caram. σή

344쪽

opinio a Patribus, atque Conciliis tradita, vesderivata: nunc. vero novus Morali disciplinae splendor accesserit, atque ab aliquo Auctore opposita sententia probabili ratione, proprioque nomine decorata sit , ut exinde probabilis , ideoque licita, ac tuta laret. XXIV. Quam verb turpiter, atque mirifica hac in parte non a divino solum fidei lumine, sed ab ipsis etiam rationis principiis aberraverint , clarissime ostendi potest non niodd ouod actuum honestas invariabilis sit, atque a sola lege , sive divina, sive humana , non verb a privata , ac peculiari cujuslibet hominis opinione , vel interpretatione dependeat; verum etiam quod si privata alicujus hominis opinio sentenetiam aliquam probabilem , & actum licitum eia sicere post et, hoc non solum Theologoriim nostro-Tum aetate , qui totam Moralem Theologiam no-

ωam csse ta) gloriantur , sed antiquissimis etiam , ac primis Ecclesiae saeculis fieri, vel observari potuisset. Quis enim ignoret temporibus Omnibus aliquos intitisse, qui vel errore, vel opinandi , vel agendi licentia opiniones aliquas inveXerint, quae etsi a communibus et recepti iaque Ecclesiae opinionibus dissiderent, probabilibus tamen rationibus sulciri, variis etiam Scrupturae autoritatibus confirmari consueverant pNeque enim perditi, scelestique viri, qui variis subinde tempori bio legem violarunt, effraenes adeo , pervicaces, ac solo malitiae, voluptatis , ac libidinis aestu perciti, vel abrepti censeri poterunt, ut nulla probabili ratione in eligendo scelere uterentur, nullo doctorum consilio 1n laicepto proposito confirmati, nulli.

345쪽

DIS P. II. CAP. X. 33samicorum , vel assentantium vocibus excitati forent; sed facile potius, certissimeque concedi poterit, semper illis probabilem aliquam rationem adsuisse, qua sceleris gravitatem minuerent: quemadmodum certe a sacris Literis erudimur adfuisse Iudeis sapientes , graves , doctosque viros , Theologos, ac Prophetas etiam , qtu illos in errorem abducerent. Et sane miserrima temporum illorum conditio sitisset , ac plumbea fere ingeniorum conditio dicenda so-ret , si nulla ratio saltem ρνobabiliter probabilis 3llorum animis affulsisset , qua probabiliter, prudenter , ideoque ljcite legem violare , ac impune peccare possent. Quod si revera scelesti ia1arnis etiam viriti, atque Prophetis illis probabilis quaedam ratio, nec levior sortasse, vel minus probabilis, qu1m sint illarum plurima , quae a Theologis nostris afferri solent, ut eadem scelera tueantur , affulsit, neque tamen enicere illa potuit; ut actus illi flagitiosi, illiciti non forent, ideoque merito Deus, qui probabili ratione non dirigitur, gravissimas illis poenas non infligeret, quis unquam putaverit,

hanc Veniam, autoritatemque nuperrimi S Prophetis , atque Theologis concedi posse , ut opinionem aliquam probabilem, ideoque licitam essiciant pSi opiniones illae, quae nunc veluti probabiles defendi solent, suamvis ab antiquissimis etiam

temporibus veluti probabiles haberi, variis rationibus, & exemplis confirmari consueverint ab omnibus tamen Ecclesiae Patribus, melio urisque notae Philosophis veluti perniciosae , & ab Usurdae proscriptae fuerunt, quis a fidelibus veluti

sinceras , ac honestas nunc admittendas esse crediderit Z Si denique haec ipsa Probabilitatis d. et rina una cum ingenito sceleris, ac voluptatis

346쪽

amore semper in humanis animis veluti peccati

germen erupit, atque nefarios homines ad pe candum admota veluti face vividius incendit,

ut Augustini auctoritate mox demonstrabitur, quis non intelligat illam prorsus immerith ve- Iuti novam , a recentiori pus Theologis Deliciter inventam existimari. Itaque discrimen aliud afferri sortasse non poterit, nisi quod illa, cum olim a scelestis solum , perditis, ac nefariis hominibus, quos voluptatis ardor abripuit, exemplo potius, quam literis doceretur; modd liberius a gravibus alioqui, sapientibus, ac religiosis hominibus traditur, ac scriptis editis illustratur, v Iuti prudens, optima, ac honestissima mirificECommendatur: ex quo certh discrimine tantum abest , ut novae sententiae dignitas , honestas , ac veritas concilietur; ut exinde potius veluti absurda, atque ex omnium animis extirpanda manishstissimE demonstretur.

XXV. Quae cum ita sint, facila prosectb refelli

Poterunt argumenta singula, vel potius effugia , quibus in asserenda Probabilitatis doctrina nuperrimi Theologi abuti consueverunt. Itaque primo reponere solent se non quamcumque opinionem probabilem veluti licitam, ac tutam proponere, sed illam solum , quae gravibus rationibus innitatur; quae a gravi , prudenti, religioso Theologo doceatur; quae denique Scripturae, Conciliis, sive Pontificum

decretis non adversetur; ideoque mendaces, ac

iniquos esse queruntur, qui Probabilitatis doctrinam coloribus aliis expresserint. Sed primum hoe Adversariorum effugium , quo leviores homines decipere plerumque solent, pluribus rationibus facile revinci poterit.

Ac primo certum est a plerisque Theologis

347쪽

DIS P. II. CAP. X. 337

Probabilitatis assertoribus conditiones illas mi ni me requiri , dum quamlibet opinionem probabilem, licitam, ac tutam esse definiunt, quae ab aliquo Auetore doceatur, nulla adhibita conditione , vel circumstantia. Sic illorum plurimi expresed docent quod probabilis ea opinio die iarur , qua rationibus innititur alicujus momenis si s unde aliqviando unus tantism doctor gravis

admodum opinionem probabilem potest efficereis a ideoque dum probabilitate sive intrinseca , Ita extrinseca , quantumvis tenui , consisi aliquid agimus , semper prudenter agimus : unde condiationes alias , quas nulli bi certd commemorant, satis excludunt. Quinetiam ut aliquis opinioni probabili adhaereat, ac tuto, & prudenter opeis Tetur, non requiritur, ut certo cognoscat opinionem illam probabilem esse, sed Qtum sussicit ut illa opinio probabiliter probabitis videatur. Deinde verb, qui conditiones illas apponunt, nihilo meliorem Probabilitatis do strinam emetunt, sed incautis solum, atque imperitis ludificant, hanc illis honestatis speciem obtrudunt, ut corruptae Moralis disciplinae invidiam averiatant. Quod si subtilitas illa, vel subdola vel

horum ambages attentius dirimatur, eadem semper perniciosa doctrinae facies , eadem opinionum portenta, eademque flagitiorum impunitas nitidissime apparebit; tantoque periculositor, quantb diligentius sub ementita pietatis, ae honestatis imagine objecta suerat. Quos enim Auctores, atque Theologos esse putabimus, quos illi graves, prudentes, ac re.

ligiosos appellant, nisi illos ipsos, quos ipsi judicio , amore , ac suffragio suo comprobarunt; quos passim laudare, citare , exscribere , atque iudirigendis moribus veluti duces, ac lumina eoru

Tom. H. Y plecti

348쪽

pleeti solent; illos nimirum, qui morum doctrinam non Patribus, atque Conciliis , sed ex Recentiorum libris eruendam esse definiunt ;illos, qui ingenio, do strina , atque a litoritate . Propria effecerunt, ut quae olim illicita , sive peccata suerant, iam licita sint; illos denique, qui admirabiles illas i omnibusque retro saeculis inauditas opiniones graviter, prudenter, sapientissimeque invexere , quarum aliquas pauli superius eηpressimus , aliasque innumeras a Romanis Pontificibus confixas conspicimus Quas vero rationes graves ab illis appellari, sive censeri putabimus, nisi illas ipsas, quas Auctores illi subtiliter adeo, ac ingeniose eXcOgitarunt; quas in illorum scriptis sola opinandi licentia congestas conspicimus ; quas ingenuus , ac honestus quilibet non sine maximo certe pudore , verecundia, ac horrore legere possit, ut

satis intelligi poterit ex illarum aliquibus, quas superiori loco subjecimus Itaque si opiniones illas probabiles, ac licitas essς velint, quae graves, honestaeque sint, quae a gravibus, honestis, religiosisque viris editae, vel confirmatae sint, tota certe illorum sententia , vel benignior illa morum doctrina refelli poterit cum nulla in sententiis gravitas , ac honestas appareat; nulla in Auctoribus prudentia , yel moderatio deprehendatur; sed maxima potius laxitas , humanae , divinaeque legis eludendae studium, Patrum, Pontificum, Conciliorum contemptus , perniciosa denique opinandi licentia ubique spiret , atque mirifice debac

chetur.

XXVI. Sed etiamsi perhumaniter, ac liberaliter concedatur Auctores illos , illorumque sentcntia. graves esse, eadem tamen dissicultas,

349쪽

DISP. II. CAP. X. 339

semper supererit. Neque enim quaeritur, utrum opinionem aliquam amplecti liceat , quae gravis , atque probabilis sit, quae a gravibus , aereligiosis Auctoribus doceatur λ Quis enim ignoret, id merito, prudenter, ac tuto fieri posse , quemadmodum nos ipsi paullo superius ostendimus Sed illud unum inquiritur, utrum opinionem illam amplecti liceat, ubi cum altera probabiliori comparetur; ubi nimirum opinio, quae gravis, probabilis sit, probabilibus, gravibus

rationibus innitatur, atque a religiosis etia in gravibus Auctoribus desen datur, simul cum altera proponatur, quae magis gra Vis , atque probabilis sit, gravioribus, probabilioribusque rationibus confirmetur, atque a gravioribus etiam viris defendatur, minus gravis eligi, & probabilior deseri possit 8XXUII. Mirifice quoque falluntur , aut sallere cerie nos volunt dum se opiniones illas veluti probabiles defendere dicunt, quae sacris Literis, Conciliorum, atque Pontificum decretis non adversentur. Plurimae nimirum opinio ianes , quae ab illis veluti probabiles defenduntur , sacris Literis, divino , atque humano jurimanistitissime repugnant i ut paullo superius

ostendinius. Deinde vero ex principiis Adversariorum nulla opini' probabilis afferri, 'el esse potest, quae sacris Literis opponatur, cum qnec ipsa quoque divina Scripturae autoritas , Pontificum , vel Conciliorum decreta essicere posis

snt, ut illa sententia , quae ali aliquo d eatur, ideoque probabilis sit, revera probabilis esse . non possit. Et certe si Advertariis ipsis aliqua

Scripturae , vel Conciliorum autoritas opponatur , reponere illi solent repugnantiam illam apparentem, non veram esse ; ipsamque mira Y α cal-

350쪽

ealliditate, vel subdola distin tione e Iudunt, uefacile intelliget quicumque in e Xempla superius allata oculos coniecerit. Quin etiam, licet ipsi repugnantiam illam diluere non possint , 5cripturaeque auctoritas evidentissima videatur , adhuc tamen opinionem illam probabilem esse odefendunt, idque unum requiri, sive sufficere existimant, ut Auctores alii, sive Τheologi supponi , vel esse possint, qui repugnantiam illam dirimere noverint: quemadmodum si tibi probabiliter opinanti ratio aliqua in contrarium conis vincent videatur , non inde opinio probabilitatem ummittit i quia Heu tu illam non valeas Divere rationem, alius solvere quibit, idque tibi debes persuadere .

Postremo si solum opiniones illae probabiles dicerentur, quae sacris Literis, divinis , & humanis legibus cohaerent, iam non probabiles so-δum, dc minus probabiles, sed potius probabiliores , gravioresque illae serent; ideoque Auinctor ille non minus probabilem, sed probabiliorem ample fieretur , atque proponeret ', uude tota Probabilitatis doctrina evanesceret , hac etiam ex parte controversiae status inverteretur . atque admirabilis illa morum doctrina , qua oxecentiores Theologi novam, & a se inventam esse gloriantur , nihil a veteri, constanti, communique aliorum sententia , sive doctrina dissideret .

XXVIII. opponere deinde solent, quod il-Ie,' qui probabiliter operatur, prudenter, ac ruto operatur ideoque qui probabili opinioni innititur, etsi mribabiliorem deserat, licit' Opς-τatur οῦ unde celestire apud ipsos effatum illud ,

qui probabiliter operatiar , prudenter operatur ε ..ed celebris illa Probabilitaruin regula , cui

tota

SEARCH

MENU NAVIGATION