Eduardi Corsini ... Institutiones philosophicæ ad usum Scholarum Piarum. Tomus 1.5.

발행: 1742년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 철학

361쪽

I. Um celebre , atque pulcherrimum Viol tutis nomen variis plerumque rebus eX-plicandis adhiberi consueverit, ne ex ipso virtutis nomine obscurita4, & ambiguitas oriatur , iuverit in ipso Disputationis

limine vocem ipsam exponere , tum Virtutis naturam , & originem contemplari; ut exinde caetera, quae de Virtutibus explicanda fuerint, nitida quadam, ac nativa serie, vel ordine deducantur .

II. Nod aliud itaque est virtus illa, de qu1 differimus, nisi perfectio quaedam animi, quae

bonis , sive persectis actibus acquiritur , animumque ad actus illos iterum exerendos inclinat. Cumque animus ipse duplici parte, sive, potentia constare merito existimetur , intellectu nimirum, ac voluntate, quarum ille ad veritatem natura propria dirigitur, ideoque sola rerum cognitione perfici potest; haec ad honestatem , vel bonum ingenito veluti pondere in clinat , ideoque solo honestatis amore perficitur , virtus illa, sive perscctio , quae in intellectu reperitur, Vocatur ; illa vero, quae liberam , atque flexibilem voluntatem per nciat , ac dirigendis , perficiendisque moribus destinetur , appellatur . Hinc a pleri iare Philosophis ita virtutem expositam, vel deinnitam esse conspicimus , ut illi timui utrumque virtutis genus cometecti voluerint cui .

Maien alii definitiones illa. e3presserint, quaetulia

362쪽

colis moralibus convenirent . Quamvis tamen virtutes plurimae ad intellectum pertineant, ne- ue virtutes illae, quae Morales dicuntur. aci rigendis moribus lant institutae, sine ratione haberi, vel a prudentia seiungi possint, sed illi potius arctissimo veluti foedere devinciantur, unde Socrates aὶ virtutes omnes prudentias , vel scientias etiam appellare consueverat, hoc tamen loco meliori quodam iure de moralibus habitibus, sive virtutibus disseremus, quae nimirum honestis voluntatis actibus acquiruntur,& unde pulcherrimus ille honestatis splendor illustrius effulget, ad quem Moralem dirigi debere jam diximus, aliqua tamen oportune de intellectualibus etiam habitibus loquuturi. III. Moralis itaque virtus ab Aristotele definitur habitus bonum reddens habentem , ω opus ejus bonum bj ; qui habitus enim , ω virtus non

solum recta rationi eo entiens es , sed eum recta etiam ratione conjunctus sein s quemadmodum etiam Cicero dixit virtutem esse animi habitumia natura modo, atque rationi consentaneum id) . Clarius , & expressius etiam virtus ab ipso Tullio definitur , assectio animi consans, conveniensque Iaudabiles esseiens eos , in quibus est , ω ipsa per se sua sponte , separata etiam utilitate, laudabilis se) , ac si virtus ipsa, sepositis etiam caeteris omnibus, quae in homine spectari possint, Puro, ac perenni honestatis splendore fulgere

debeat , omniumque animis mirifice commendari . Pulcherrima tamen virtutis, & accuratissima definitio censetur illa, quam Aristotelex ipse tradidit, & variis subinde locis uberri

363쪽

exponit . Cum enim plurima de virtutis natura , & origine disseruisset, veterumque Philosophorum sententias, atque in primis Socratiis eam methodum reiecissct , nova , meliorique methodo virtutem describere , vel definire volens asseruit , quod illa nihil est aliud , quam

habitur electivus in medioeritate , quantim adaior, eonfinens , ratione definitus , prout vir 3νudens 'definierit sa) .

. IV. Atque eiusmodi quidem virtutis definiistio non mod5 perenni Peripateticorum omnium consensu , sed ipsa quoque Philosophorum omnium sententia mirifice confirmatur, cum in illa omnes sere conspirent. optime nimirum electioiar habitus illa vocatur , ut ab intellectua- Iibus habitibus distinguatur , qui liberi non sunt , neque a flexibili voluntatis arbitrio eliguntur ἔquemadmodum ipsa quoque prudentia liberae. , vel electiva censeri non poterit, nisi quatenus liberis humanis actibus dirigendis applicatur . Meri id quoque virtutem ratione definiri , sive cum prudentia conjungi dicitur ; neque enim perfecta virtus haberi poterit, nisi rationi eo 3uncta, puriorique prudentiae dumine directata suerit, ut ab Epicuro, Socrate, Cicerone dictum accepimus. Quod vero Aristoteles interserit viris tutem in modo , sive mediocritate consistereis , ipsam nimirum inter duo vitia veluti extrema quaedam collocatam esse, ut si ad alterutrum ilia a deflectat, atque auream illam mediocritatem excedat, in vitium vergere videatur ' , pluri-hus quidem ab Aristotele exponi, sive defendi

364쪽

Dlet, a Stoicis, tamen , aliisque pluribus reprehendi , sive reselli conspicimus, aesi Ariasta teles virtutem ipsam utriusque extremi partiis cipem esse putaverit; nihilque aliud virtutem este erediderit, quam vitium moderatum , in quo nimirum temperies, sive mediocritas a hibeatur. U. Ut itaque celeberrima Aristotelis opinio intelligi, ideoque controversa , quae Peripateticos inter , & Stoicos exarserat, recurati diis rimi possit, illud cum Aristotele observari s ei te poterit humanos animos in exerendis actibus, & eligendis obiectis plerumque ad extrema deflectere, ut a proposito fine deficiant, vel finem ipsum excedant; ideoque virtutes omnes . ut ad propositum finem dirigi, atque ab utroque extremo, seu vitio deflectere possint , i

ter utrumque eXtremum consistere . Sic vereis

eundia inter impudentiam , ac stupiditatem reis peritur; sortitudo inter ignaviam , & audaciam 3 liberalitas inter avaritiam , & prodigalitatem. modestia inter ambitionem , & honoris incuriam , sive contemptum . sestivitas inter scurriis litatem, ac rusticitatem ἔ prudentia inter sturutitiam, ac versutiam: quod innumeris aliis eis xemplis ostendi potest, atque in virtutibus omniis bus explicari , nisi quod iustitia sola exces.sum pati , vel modum excedere non posse vide tur , ut aliqui, proinde nimium iustus existimetur. Observat tamen Aristoteles contra iustitiam quoque per eXcessum peccari possie , ubi nimiis rum alteri plus tribuatur , quini debitum , a

quum, sive par st; scuti per desectum eum alis teri non totum tribuitur, quod illi de ri i telligimus. Praeclare deinde edisserit Aristoteles, quod extrema , seu vitia non modo inter

365쪽

se , sed etiam cum medio, sive virtute pugna. re videntur; ut si proinde sortis cum audari ei comparetur, ignavus; si cum ignavo , audax appareat; liberalitas respectu prodigalitatis avaritia, respectu avaritiae prodigalitas eηistim tur; sestivitas respectu scurrae rusticitas, respectu rustici scurrilitas videatur. Quin etiam .

virtutes ipsae ad alterutrum poti sis extremum vergere videntur, ut sortitudo magis ad aud

eiam , quam ad ignaviam inclinet; sestiviatas ad scurri ljtatem, quam rusticitatem ; modestia ad honoris contemptum, quam ad ambitio nem , quod in exemplis, & virtutibus aliis

eilh ostendi potest. UI. Hinc meritb Aristoteles ipse coneludit

uirtutem assequi difficile admodum, ac oper sum esse; ab alterutro nimirum vitio, vel m. tremo deflectere, ut medium illud , sive m diocritas illa eligatur, in qua virtutis naturam collocatam esse iam dixerat. Neque enim, ut sub tiliter , & accurate monuit Aristoteles , ita virtus in medio consistere debet, ut ab utroque extremo, vel vitio paribus intervallis illa recedat , ut numerus binarius, atque senarius a quaternario, qui proinde medius inter bina-Tium , atque senarium vocatur; sed mediocritas illa, live Iocus, in quo virtus inter extreisma consistere debet, sola ratione , sive prudentia definiri poterit, quae juxta varias remis poris, rerumque conditiones , atque praesertim ex varia virtutum natura definiet, quo virtus ipsa, vel actus dirigi possit, ut mediocritatem sibi debitam assequatur. Quemadmodum enim paullo superius ostendimus, virtutes ali

quae magis ad extremum unum, quam ad aliud accedunt, ut sortitudo magis ad audaciam,

Z a quam

366쪽

xibus intervallis ab audacia . vel ignavia recederet, fortitudo vocari, vel esse non posset, sed aliquid ipsi deesset, ut eximium sortitudinis splendorem acquireret. Itaque mediocritas illa, in qua virtus posita sit, non ex ipsa re Tum , & eXtremorum natura, sed potius ab intellectu , ratione , prudentia , virtutis indole deis sumi, vel definiri debet; sive , ut Aristoteles ait ,

quoad nor, quatenus nimirum hominis naturae, rationi . vel conditioni conveniat; cum .pra

sertim unus, idemque actus, quem a diversis hominibus fieri contigerit, pro vari 1 , vel inae quali diversorum hominum conditione , in uno laudabilis, vitiosus in alteros in uno vitium, in alitero virtus esse possit, ut eleganter inquit

Poeta Attieus aximi si eanat, Iautus habetur g i. Si Rutilus , demens sa .

VII. Ab hac illustri Peripateticorum omnium definitione, sive virtutis imagine Stoici dissidebant , quos Epicurus, & Cicero , aliique in plurimi sunt aemulati, ut ipse Cicero singui

Tum argumenta complexus uberrimE demonstravit. Illud itaque Stoicis videbatur , atque P ripateticis opponi consueverat virtutis naturam in mediocritate prorsus immerito collocari, cum virtutes plurimae sint, quibus nullus m dus , sive mediocritas est definita; sed tanto potius puriores nobilioresque sunt, quanto li- Derius mediocritatem, sive quemcumque m dum excesserint . . Quis enim existimet vera amoris virtutem a nobis acquiri non posse nisi moderate, ac mediocriter Deum diligamus a

367쪽

mSp. III. CAP. I. . 337 mn ' verd potius intelligat huic amori nullum finem constitui posse, tantoque puriori charitatis virtute cor exornari, quantb vehementio xi ardore vividius exarserit ρ Sic nunquam satis peccatum odisse possumus, aeterna bona . Ω-tis appetere, aeterna mala refugere, vel so mi dare ; ideoque tantum abest , ut charitatis, desiderii, spei, timoris virtutes in mediocritate consistant, ut excessum potius in illis quarurere debeamus ; quemadmodum certe divin1 Redemptoris voce erudimur, virtutes omnes ad infinitum exemplar dirigi oportere, infinitas nimirum virtutes , . quae in ipso Deo reperi tur. Note, inquit, perfecti sisut Pater et ser ealsis perinfecturos iaὶ ; quod fieri certe non posset, si in

virtutibus ipsis mediocritas adhibenda soret, atque in exerendis virtutum actibus excessus aliquis haberi, sive timeri posset. Hinc merito, atque praeclard Gellius admonuit esse quaedam, quorum amplitudines nullis finibus cohibeantur,& quae quanto majora, auctioraque sint, tanto laudatiora esse debeant: ut plurimum proinde virtutibus Peripatetici detrahere, melioremque lucem virtutis extinguere videantur, dum illam certis quibusdam finibus circumscriptam, atque in mediocritate collocatam esse arbitrantur. VIII. Deinde vero , si virtus inter utrumque tremum, veluti media collocatur , &Virtus est medium vitiorum , ω utrinque reductum ib), virtus ipsa ex utroque vitio simul composita, sue permixta censeri poterit, ut sortitudo paristim eκ audacia, partim ex timore , vel ignaria participet, atque ex ipsis veluti simul co

368쪽

laus coalescat; ut ipsa proinde virtus aliud ense , vel existimari non possit, quam vitium me diocre, vel moderatum; ut sertitudo sit moderata audacia; verecundia sit moderata stupiditas; temperantia sit moderata voluptas &c. Ac certh Peripatetici, eum affetius omnes sive perturbationes non modo naturales esse, sed aliam utiliter a natura datas esse putarent, ide que stlerent laudare iraeundiam cotem ortitudianis esse dieentes ... hae reseeanda esse fatentur . melli penitur dicant non posse , nec opur esse , ω in omnibur ferὸ rebus medioeritatem esse optimam existiment , virtutes omnes in affectuum teminperie, sive moderata vitiorum mediocritate ponere videbantur. Quoeirea mollis, enervatae Iutanda es Peripateticorum ratio , 6' Oratio , qui perturbari animos neeesse esse dieunt , sed adbi in bent modum quendam , quem ultra progredi nomoporteat a s acsi vitio modus aliquis adhiberi posset, aut vitium aliquod, adhibita mediocrita re , pulcherrimam virtutis indolem suscipere, ut virtutes omnes a vitiis tenuissiino distrimine distinguerentur, ideoque facile virtus in vitium abire, vel ex vitio virtus oriri posset; & que

admodum virtus in moderato vitio consistit, ita quoque vitium in mediocri, vel moderata virtute consisteret. Quamobrem nihil interes,

ut praeclare concludit Cicero, utrum moderatarperturbationer approbent, an miseratam inju sitiam, moderatam ignaviam, moderatam iam remperantiam. Qui enim vitiis modum apponit ,

is partem suscipit vitiorum , quod cum ipsum per se odiosum est , rum eo mοι estus , quia sunt i . ιubrieo , incitataque semeι in praelise labuntur ,

369쪽

DISP. III. CAP. I. 3sφ

fissererique nullo modo possunt . . eurr modum

vitio quarit similiter facit , ut si posse putet eum ,

qui se e Leueade pracipitaverit, fusis ere se eum velite tit enim id non potest , sie animus perturisbatur , ω ineitatus nee robibero se potes , nec

quo Ioeo Dult in ere omnino . Namquod ad unx mimia reserari oportere , naturalia relinqui , quid 3andem potest esse naturale, quod idem nimium. se post ' funt enim omnia isa ex errorum orta

radicibus , qua evellenda , se extrahenda peniatus , non circumeidenda , se amputanda sunt ta) . Atque hactenus quidem Cicero ex Stoicorun sententia, qui aiseetus omnes vitiosos, & exti pandos esse putabant, ideoque sapientem virum affectibus omnibus carere, nullisque motibus aia

fiet , vel perturbari posse volebant; unde ferre

non poterant virtutem ipsam in affectuum temperie, vel moderatis animi motibus a Peripateticis collocari. IX. Quamvis tamen haec omnia subtiliter ata Stoicis opponerentur, Peripateticos tamen ab

instituti sententia revoeare non poterant, cum illi pari subtilitate, rationumque pondere sin-mla Stoicorum argumenta diluerent. Itaque primo ex Peripateticorum sententia remni poterit, plurimas quidem virtutes esse . quibus nulla mediocritas sit definita, tantoque npuriores sint, quantb liberius quemcumque modum, sive finem exeesserint, si obiectum ipsum virtutis spectetur; aliquem tamen modum, sive mediocritatem requiri in circumstantiis illis, quibus virtutis actus exeri, & ad objectum di. Tagi contingat . Si e tantb nobilior est eharitas quanto vehementior fuerit, tanto purior reli- ,

gio quantb vividior, eum religionis, & cha.

370쪽

xuatis obiectum maximum , & infinitum sit .

ideoque nunquam satis, aut nimium Deum dilis gere, venerari, peccatum odisse possumus ; i

eiusmodi tamen, religionis, & charitatis actibus peccari posse, nisi debita materia seligatur , in qua virtutis aias debitis loco , & tempore producantur; unde religio plerumque in exceta sum, sive superstitionem degenerat, & ex illa pii rima vitia, vel mala oriantur iuxta celebre Poetae dictura

Tantum ιι gio potuit suadere maIorum a . Sic nunquan satis peccatum odisse possumus seorporeis voluptatibus abstinere, &c. nisi tamen haec omnia ad debitum finem dirigantur, vel odium, & horror ille , ex debita caussa , vel motivo in nostris cordibus excitetur , Vitiosus haberi poterit; ideoque in eligendis etiam circumstantiis, vel exerendis adtibus moderatio quaedam, sive mediocritas est adhibend', noIL. quae virtutem ipsam , ipsius objectum , ac ii nestatem temperare debeat, sed potius materiam

illam definire, in qua virtus , dc honestas i

esse debent. X. Cum verb Stoici opponunt quod virtus illa, quae inter utrumque extremum a Peripatetieis collocatur , ex utroque eXtremo compo

sita, sive permixta censeri potest, ideoque virtus , quae ab illis asseritur , non aliud erit,

quam vitium moderatum , 'non ingenue certe, vel satis accurate Peripateticorum sententiam exponunt . Ncque enim Peripateticorum mens fuerat, Ita virtutem inter utrumque extremum a consistere, ut ex utroque permixta seret, atque ex vitiis utrinque reductis , vel moderatiS con

staret, ut tepidum ex calido, & frigido; sed

SEARCH

MENU NAVIGATION