Eduardi Corsini ... Institutiones philosophicæ ad usum Scholarum Piarum. Tomus 1.5.

발행: 1742년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 철학

351쪽

rota illorum disciplina innititur , & ex qui veluti sonte errores omnes prodierunt , pluribus rationibus refelli facile poterit. Ac primb reponi potest, opinionem illam, quae in se probabilis sit, ubi cum altera magis pro babili conferatur . veluti probabilem concipi , vel haberi non posse , sed potius improbabilem fieri ; ideoque illum , qui relicta probabiliori

minus probabilem amplectatur , neque probabiliter , neque prudenter operari. Deinde haec ipsa Probabilitatis doctrina ab Academicis tradita, ac illustrata fuerat, ut Au- ustinus ipse commemorat . Communis enim ilisorum sententia suit, quod eum agit quisque

quod sibi probabile videtur , Arim peccat , neque er . .

ν at sa) s ideoque sicuti haec ipsa Academicorum doctrina ab Augustino , aliisque Patribus veluti salsa, ac perniciosa rejecta suit, ita quoque a Theologis omnibus merito refelli debet. Et certe si principium illud veluti prisna morum , & agendi regula haberi posset, id audiene

adoIeseens insidiabitur pudicitia uxoris aliena . Teste eo ulo , M. Tulli , de adoleseentium moribus , vitaque tractamus , eui edueanda , atque insi- tuenda omnes illa litera tua υigilaverunt. Quid aliud dicturus es, quam nou tibi esse probabile , ni id faeiat ado Ieseens p At illi probabile est. Nam fi ex alieno probabili visimus , nee tu debuisti ad ministrare Rempublicam , quia Epicuro visum es non esse faetendum . . . adulterabit igitur ille iuvenis conjugem alienam . . . non enim faciendum esse adulterium pro vero sibi persuasit, probabile Abi occurrit , secutus est, fecit . . . libet dejera νε per omne divinum nescire me prorsus quomodo

352쪽

U7e peeeaverit, si quisquir id egerit , quod pνοῶ

babile videtur , non peccat; nis Det λ in totia aliud ese die uni errare , aliud perrare, seque iIIis praeseriptis Vise ne erremus , peccare autem nihil magnum obse dixisse . Taeeo de homieidiis , parrieidiis , saeri Iegiis , Omnibusque omnino , qua fieri , aut euitari possunt , flagitiir , aut facinoribus , qua paucis verbis , ω quod est gravius , apuὰ sapienti mos iudices defenduntur , quomodo autem non facerem , quod probabiIe visum es roui autem non putant ista probabiliter posse persuaderi , legant orationem Catilina sa) , qua patria parricidium, quo uno continentur omnia Deis

Iera , persuasit. . . Illud itaque est eapitale , illud formidolosum , illud opi mo cuique metuendum , quod nefas omne , si hac ratio probabilis erit , eum trobabile cuiquam visum fuerit , esse faciendum , non solam sinὸ feeleris , sed etiam sinὸ erroris vi

luperatione committatur . Quo certe loco suturam Τheologorum nostrum indolem , atque licentiam expressit se videtur Augustinus . Si ita que ex principio illo absurda plura deducuntur, omnis honestas, legum dignitas, atque aut horitas minuitur, sceleribus Omnibus venia conceditur, manifestissimh in serri debet, principium illud absurdum , ac salsum esse . Tertib responderi debet principium illud verum esse si unica solum probabilis opinio proponatur, aut ex duabus probabilibus illa, quae magis probabilis fit, eligatur ; non vero si e Nduabus opinionibus , quae simul, eodemque tempore intellectur nostro proponuntur , illa eligatur, quae minus probabilis sit. Quemadmodum enim paullo superius ostendimus, tantum abest

aὶ apud Salus. in cati.

353쪽

DISP. II. CAP. X. 343

abest ut ille , qui ex duabus sententiis minus probabilem eligit, prudenter operari possit, ut impudenter potius operetur, atque ab ipssi rati nis lumine, primisque morum , sue prudentiae principiis mirifich abhorreat. Nec alia certE sui iast videtur illorum opinio , qui fortasse in exerendis , vel dirigendis humanis adtibus solam opinionem probabilem suffcere existimarunt. Cum enim animadverterent , in morum doctrina rarissimo certas , ac evidentissimas rationes intellectui nostro affulgere , quibus ille certissim b dirigeretur; ut anxietates omnes deponeret, optime docuerunt in moralibus solam opinionem probabilem , vel probabilitatem , quae intellectui sincere, ac serio cogitanti tandem affulserit sunficere , ut nos ipsi num. XU. demonstravimus ἔsed nulli bi certe docuerunt' hanc opinionem sussicere ubi altera aeque probabilis proponatur τmultoque minus ubi altera probabilior appareat,

ut nempe probabilior deseri, minusque probabilis eligi possit , ut ex illorum autoritatibus eviis dentissime demonstratur. XXIX. Illud etiam obiicere plerique s lent, quod si probabilior sententias semper eliis genda foret , nimis aspera, ac insuavis, ac sere impossibilis videretur Christi lex , quae tamen levis, suavis , & lex amoris vocatur : quemadmodum omnes a divitiis , saeculi voluptatibus seiungi deberent, atque in solitudines conviolare , ut ibi probabilius , ac tutius aeternae saluti consulerent .

Sed hoc ipso loco perniciosam probabilitatis indolem Adversarii nobis ostendunt. Quam vis enim Christi lex levis, suavis , & lex amoris in sacris Literis appelletur, semper tamen

Y 4 de

354쪽

de merith dixerit Christus arcta est vis , queducit ad vitam saὶ ; at vero admirabilis illa Probabilitatis doctrina non mod5 divinam legem leviorem , suavioremque reddidit; sed ipsam quo- lque ex hominum cordibus extinxit , effecitque ut illa prudenter , libere , ac impune violari posset: ideoque merito suspicari quis poterit Theologos illos, qui contra Christi monitum salutis

aeternae viam planiorem , suavioremque efficiunt ,eaeos esse, 9 Duees eaeorum ib) ; illis propemodum similes , qui eo uunt puIoillor sub omni eubiis manat s , ω faeiunt eerviealia sub eapite universa rarnis ad decipiendar animas test ; quos in Ecclesia suturos Paulus praedixerit: erit enim rempus , inquit , eum sanam doctrinam non sustine inbunt, sed ad sua desideria eoaeeroabunt ini magisros prurientes auribus , ω a veritate quidem

nuditum avertent, ad fabulas autem eonvertantur ἀὶ , ω nomine a corde puro , conscientia bona , ω fide non ficta eonvertantur in vaniloquium te . Addi etiam poterit quod tota levitas, ac suavitas divinae legis non ex opinionum laxi tate , vel pravis interpretationibus; sed potius ex sola charitate , sive divina gratia oriri debet , quae legem omnem levissimam , ac iucundissimam efficiat: unde optimE D. Augustinus diis Ait, ut faretna ejus sit tibi levis , ω iugum ejuι Dave , amorem tibi inspiravit Deus et amanti fuave es , non amanti durum D . XXX. Quod vero deinde objecerant ex se temta nostra tutiores semper opiniones eligendas esse, lacild refelli poterit, ubi adver-

355쪽

DISP. IL CAP. X. . 34,

atur non idem esse opinionem aliquam tutiois rem , & probabiliorem esse, sed potius tutiois rem a probabiliori distingui, ut aliquando opinio quaedam tutior quidem, atque securior, non vero simul probabilior esse possit. Illa nimirum tutior vocatur, quae magis a peccandi periculo recedit, legique ipsi pressius, & accuratilis adis haeret : ut si quis in ele armosinam integram subin stantiam suam pauperibus eroget; dum ab ini- ruis hominibus fortunas, honorem , vitamque . ibi eripi videat, aequo animo id serat, neque resistere satagat; ubi peccatum admiserit, re pente Consessarium adeat, ut admissi sceleris

veniam obtineat , &c.

Probabilior vero sententia dicitur illa , quae

circumstantiis omnibus rite perpensis magis rationi , atque praesertim Legislatoris intentioni consormior est. Sic in exemplis allatis probabilius est quod vi repellere vim liceat , fortuis

nas , & honorem tueri, calumnias elidere, &agre rem etiam cum moderamine inculpatae tuis

telae caecidere, si aliter insidiae , vel mors ab illo intentata vitari non possit; sive verisimilius , & probabilius est Legislatoris mentem non suis se , ut ipsa lex in ejusinodi casu, vel circumstanatia obligaret. Ex quo clarissime apparet tutius quidem aliquando fore ab exerendis actibus abstinere; sed tamen probabilius esse actus illos a lege non prohiberi , ideoque licitos esse et sicuti aliquando tutius, ac perfectius erit aliquos ais elus eXerere, aliquod vitae genus amplecti ; sed tamen probabilius est actus illos, seu vitae genus nulla lege, sive praecepto praescribi; ideoque in libera prorsus hominis voluntate postis tum esse ut actus illos eligere , sive deserere ,

velit; ut illo potius, quam altero vivendi genere

356쪽

nere uti malit, cum illorum quodlibet perseeum , licitum , ac tutum sit. Hoc itaque insigne discrimen inter opinio-Nes illas, quae tutae , vel probabiles fuerint, reperitur, quod si intellectui duae opiniones propositae sint, quarum utraque legi consormis , vel tuta sit, alterutram eligere , vel amplecti licet, illam nimirum , quae tuta simul , & probabilior sit, etsi fortasse minus tuta videatur; at ubi duae opiniones inaequaliter probabiles offerantur , illa , quae minus probabilis est tuta censeri non

poterit, ideoque illa solum eligi potest, quae probabilior appareat, ut in exemplis ipsis, aliisque rationibus superius expositis clarissime

demonstratur .

XXXI. Opponere denique , vel gloriari subinde solent hanc Probabilitatis do strinam ab inis numeris, doctissimis, sapientissimisque viris probatam , ac illustratam esse ; ideoque nonnisi temere reprehendi pota, cum maximus illi e κdoctissimorum hominum auctoritate splendor, Mincredibile robur accedat. 'Sed hoc argumenti genus fusius refellere pro- se isto dedecet. Id unum reponere iuverit, quod

immeritb prorsus illi veluti gravissimi , doctissimi, sapientissimi habentur , atque mirificEcommendantur, qui perniciosam hanc doctrinam , & opiniones illas superius expositas, non

sine maximo Theologiae dedecore in aeternam

animorum perniciem invexerunt ; quod ubi de gravissimis rebus disseritur, ex quibus animorum perfectio , morum honestas, religionis

357쪽

DIS P. II. CAP. X. 347

sanctitas , aeterna demum talicitas pendet, non hominum auctoritate, sed divino fidei, purio. risque rationis lumine, aut eximia certd Patrum, Pontificum , Conciliorumque autoritate dirigi , vel inniti nos oportet; quod in his , qua pertianent ad fidem, o bonos mores, nullus excusavitur , si sequatur erroneam opinionem alicuius misgis ri sa) s quod denique hominum auctoritas, opinionumque veritas non eX illorum numero , sed honestate , ingenio , do strina aestimanda est 'rcum praesertim plurimi sola assentandi, blandiendique cupiditate, libertatis amore, partium studio in laxiores sententias abrepti suerint, nulloque iudicio , vel accurato examine unus alium exscripserit; nec alia plerumque ratione opinionem aliquam calculo , nomine , vel suffragio suo comprobaverit , quam quia ab aliquo tilum Recentiore traditam viderit: ut proinde

plures nihil a ratione alienum fore existiments doctor eo ultus significet consulenti opinionem a quibusdam viris doctis tanquam probabilem deis

fendi, quam proinde sequi ipsi liceat ; quam viridem doctor es modi sententiam Deeulativὸ fausam esse eert sibi persuadeat , ut proinde ipsemet in praxi eam sequi non possit - . Quod si solo Scriptorum numero gloriari

illi

a) D. Tb. quoII.,are. Io. Cum videris multos non solum hare neere, sed de .fendere, atque suadere , tene te ad legem Dei , & non sequaris praevaricatores ejus. Non enim secundum illorum sensum , sed seeundum illius veritatem judie in

heris . Aug. de ea the. νud. e. 3.

' Quid est aliud erranti viam non mostrare, 'quod Athenis execrationibus publicis sancitum est , si hoc non est hominem pati ruere, ὀe per errorem in maximam fraudem incurrere E Plus etiam est scientem iner-xorem luducere. cic.

358쪽

Illi solent, opinionesque proprias tueri se ponse putaverint, meliori certe iure gloriari nos possumus , quibus divina Scripturae autoritas suta fragatur , Patrum omnium consensus, Pontifi- tum , Conciliorumque decreta , graviorum dentisque Theologorum , qui prima Moralis disciplinae lumina existimantur, novamque Probabilitatis doctrinam , aut penitus ignorarunt , aut cem th veluti falsam , perniciosam, animorum pestem invictissime prostripserunt.1 NXXII. Atque haec de conscientia probabiisi, eiusque legibus, nisi pro rei dignitate s , quantum certE consilii , vel instituti nostri ratio patiebatur, dicta sint. Quod si fortasse modum excessimus , eamque susitis pertractavimus ,

quam Philosophum decere videbatur , id merito a nobis factuin facile intelliget quicumque is viderit ex hoc ipso Moralis disciplinae capite omnem ferE ipsius splendorem , ac dignitatem pendere , quo pro bE consti tuto , morum doctriis' na purior, atque sincerior effulgeat. Frustra nimirum , atque inutiliter in superioribus Capitibus hominis felicitas, morum honestas , divinae , humanaeque legis dignitas exposita , vel conis. firmata suisset, nisi perditam hanc Probabilita. tis doctrinam meliori, nitidiorique ordine suis

ex fontibus expositam convellere , atque extirpare niteremur; qua semel admissa morum sanctitatem , legum majestatem, omnem denique . Moralis, ac religionis splendorem extinctum e

359쪽

DISPUTATIO III.

De Virtutibus, O Vitiis.

RaeclarE , & eleganter admodum ab Aristotele sal dictum accepimus tri in hominibus, vel in ipsorum animis accuratissime distingui posse, DeuItatem nimirum , assectionem, & habitum squod Empiricus etiam, Plutarchus, aliique pluisl rimi demonstrarunt . Facultas est illa vis , & po. tentia , quae nobis indita, vel impressa eonspicial tur, ut aliquos adlus exerere, vel operari pota sumus, ut amare , odisse , dolere , &c. Asse. elio vero , vel actio est actus ille, qui ope Illius virtutis, potentiae, vel facultatio essicitur .

360쪽

ut amor ipse, odium, dolor, &c. Habitus deis nique vocatur illa propensio, quae Oritur in animo , ubi plures actus produxerit, ad similes a tus iterum producendos; ubi nimirum saepius , atque frequenter amaverit, ingenito quodam , ac novo veluti pondere inclinat ad amorem: unde habitus ille ex frequentatis, vel iteratis, actibus oriri dicitur. Quemadmodum itaque superiori loco de variis hominis viribus, seu facultatibus disseruimus , intellectu nimirum, ac voluntate , sive flexibili voluntatis potentia ,

qua liberos actus eXerere vel non merere potest; deinde verb de liberis actibus ipsis, quos

ab intellectu , seu potius a voluntate fieri iubis inde eontigerit, ita nunc varia de habitibus ipsis complecti juverit, qui ex liberis actibus producuntur. Cumque actus ipsi boni, vel mali esse possint, habitus etiam in bonos, vel malos distingui commode solent, ut illi nimirum, qui a bonis actibus oriuntur, & bonos actus exerere subinde possunt, habitus boni, sive mrtutes dicantur; illi verb, qui a pravis actibus producuntur, de in pravos actus inclinant, habitus mali, seu vitia virtutibus ipsis opposita

nominentur. Varias itaque virtutum , & vitiorumque species, naturam, originem solita meis thodo , ac meliori, quo poterit ordine comis plectemur, ut in omnium animis vitiorum horia ror, atque ingenuus virtutiI amor accendatur.

SEARCH

MENU NAVIGATION