장음표시 사용
391쪽
PIS P. III. CAP. III. 3 tr. III. Hinc idem Cicero prudentiam ipsam desinit rerum expetendarum scientiam' sal , sive . rerum bonarum , ω malarum , ω utrarumque fetentiam tbJ quemadmodum Augustinus rerum expetendarum , ω vitandarum feJ cognitionem esse definit . Clarior tamen est illa prudentiae definitio , quae ab Aristotele tradita a Ρhilosophis. omnibus adhibetur. Illa nimirum dicitur esse habitus vera eum ratione actiυur in lir , qua sunt homini bona , vel mala fdJ. Dicitur habitus , ut illa cum caeteris virtutibus comparetur ; hoc insigni tamen discrimine , quod caeterae virtutes omnes in voluntate ; prudentia verb in intellectu veluti subjecto reperiatur . Dicitur agere, vel operari, ut distinguatur ab arte , quae aliquid efficere existimatur, ut in prudentis actione finis , ae intentio a in artificis opere solertia , vel industria commendetur.
Additur deinde prudentiam ad illa dirigi, quae bona, vel mala sunt, ut a caeteris speculativis habitibus distinguatur, qui solam veritatem veluti objectum considerant. Quemadmodum enim paullo superius ostendimus, sapientia ad veritatem ipsam dirigitur , tantdque nobilior esse concipitur, quantΛ subtilior est illa cognitio, quae acquiritur e prudentia verb dirigitur ad honestatem, tantdque persectior erit quantb purior est honestas illa, quae in humanis actibus
producatur . Denique caeteris prudentiae muneribus , sive characteribus interserit Aristot Ies , illam cum vera ratione Operari, non modo quod prudentia, aliarum virtutum iustar . Iationis lumine dirigatur; verum etiam quoa
392쪽
Ipsa quoque prudentia sit ratio quaedam, & exis
petendarum, vel vitandarum rerum cognitio. IV. Quod vero dixerit illam eum vera rati
ne operari, non ita intelligi debet , ut illa ratio, cui prudens innititur, semper certa, ac invariabilis esse debeat, ut ille sola veritatis imagine , ejusque amore alliciatur, & nunquam in exerendis actibus decipiatur ; sed solum ut prudenter aliquis operari non possit, nisi ratione . dirigatur, & ex variis etiam rationibus illam demum , rebus omnibus nitidE , accurath queis perpensis, eligat, quae sibi melior, & verisimi Iior appareat. Illa nimirum est humanorum a fluum eonditio, ut alibi quoque iam diximus,vit illorum bonitas, honestas , utilitas, de conis venientia plerumque concipi , vel definiri non potiat unde sapientiis mos etiam viros ita subinde ancipites esse conspicimus, ut quam partem eligant, sive quo flexibilem animi vim dirigant prorsiis ignorent. Ubi itaque animum sic ancipitem esse , vel fluctuare contigerit . ut alterutra ex parte variis rationibus , veluti ponderibus inclinetur , nec ulli bi certus , atque sclarissimus veritatis splendor affulgeat , prudentis erit rationes omnes inquirere , singulas temporis , rerum, locique circumstantias puriori, e tranquillo rationis lumine, sepositis, ac temperatis affectibus, quibus plerumque abripimur, in eam partem inflecti , quae melior , ac proba- habilior appareat ; ut, si deinde altera ex pariste novus veritatis splendor affulgeat, ab inlii tuto semel consilio recedere debet , ut oppositum amplectatur. Ouod si fortasse in eligendis acti-hus decipiatur, neque ipse rerum eventus con silio respondeat, error ille in tenuem solum mentis humanae cognitionem, in obscuram reis
393쪽
DIS P. III. CAP. III. 383rum Indolem, in liberam aliorum, hominum voluntatem refundi poterit; sed ille singulas prudentiae partes implevit, qui consilium illud elegerit, quod sibi tunc melius , & optimum
. videbatur; ultimus nimirum rerum exitus peris spicaciores etiam humam mentis vires eludit, ac , ut eleganter inquit Poeta . Prudens futuri temporis exitum CaIiginosa nocte premit Deus sal.
Hinc merito Epicurus ipse concludit, praestabi Ilus esse ratione bene instituta infaelieem fieri . quam male instituta Delicem; atque ille merito commendatur qui bene . ac prudenter elegerit , etsi non ex animi sententia , vel inlaesi citer res cesserit, quam si temere, aut inconsulto eligens ,
U. Exinde vero clarissime inferri poterit . tria prudentiae munera , vel partes potentiales ab Aristotele ibi, aliisque Philosophis satis accommodς numerari. Ρrimb nimirum requirituraυβουλια Eubulia , recta onsultatio , qua prudens animus de rebus agendis deliberat ut nihil temere. & inconsulto aggrediatur, sed solo rationis lumine in eligendis, vel omittendis adtibus dirigatur. Deinde vero requiritur, ut animus ipse , i ubi singula rite discusserit, recte deliberet, sive dijudicet quid in his temporis,
loci, rerumque circumstantiis eligere , & amplecti debeat: unde illa prudentiae pars συνατις Synesis appellatur, qua mens aliquid statuat , decernat, iudicetis Cumqtie prudentia ad pra-xim dirigatur , omnisque virtutis laur , ut in inruit Cicero fel, in actione eonsistat , ultimo ebet prudentia actum illum eZerere, que utia
394쪽
ntilem, ae honestum esse decreverit, hoe est imperare ut a virtutibus aliis , & exterioribus etiam potentiis , seu viribus producatur ; unde
hoe tertium prudentiae munus γνωμη Gname, sive sententia, vel imperium vocatur.
VI. Quandoquidem vero Prudentiae virtus haec ipsa munera Deliciter exequi , vel obir non poterit, nisi dotes, & perfectiones aliquae in animo reperiantur , atque ipsi prudentiae arctissimo, ac invariabili foedere conjungantur, optime ab Aristotele plures prudentiae dotes, vel partes integrales enumerantur, quarum aliquae ad consultationem, aliae ad judicium, aliae denique ad imperium pertinent, animumque disponunt, ut recth faeliciter, & alacriter de rebus agendis consultare, judicare, vel im- Perare possit. x. Requiritur itaque primδ rerum praeterita-xum memoria , qua nitidE cognoscantur illa ,
quae In similibus casibus , ac iisdem ferE temporis , & loci circumstantiis faeliciter, vel inis
faelieiter contigerunt. Cum enim constans, perennis , ac invariabilis sere sit illa series , quae in effectibus observatur , ut effectus similes exeaussis similibus oriantur , clarius intelligi fortasse non poterunt illa , quae sint sutura , quam .s nitide cognoscantur illa, . quae semel contigerunt ; & quamvis ex circumstantiis ipsis mi Σima plerumque in negotiis , & incredibilis sere varietas oriatur, quae acre iudicium , &ingenii solertiam requirit; maximus tamen eX praeteritarum rerum cognitione futuris, & eligendis actibus splendor accedit. Hinc usus, alisque memoria prudentia mater vocatur faJ;
395쪽
hine senes , qui diuturno rerum eXperimento. sive peracti iam temporis, & rerum memoria commendantur, prudentiores esse merit5 existimantur ; hinc denique Aristoteles asserit ingenuos etiam juvenes facit E Geometricis, aliisquo
scientiis erudiri persecte posse, quod eiusmodixerum cognitio solo ingenii acumine acquiratur; viX tamen, ac ne vix quidem prudentes haberi, qu5d prudentia ab via , diuturnaque temporis experientia derivet, ut inquit Poeta, Seris venit usus ab annis tri . ideoque Aristoteles bὶ merito admonuit veteriis bus, expertisque credendum.1. Deinde vero requiritur Intelligentia, persecta nimirum honestatis, illorumque principio rum cognitio, ex quibus actuum bonitas oriatur ; quae tamen intelligentia , ' sive cognitio non vaga, & indifferens esse debet, sed omne getiam circumstantias illas complecti , quae t actibus ipsis reperiuntur, de quibus disseri, vel consultari contigerit: ideoque haec intelligentia
veluti accurata rerum praesentium cognitio cenis
seri potest. Nisi enim singula accuratissimE dispiciantur, recte aliquid eligi, vel judicari non poterit, sed temere potius, ac imprudenter opeis
rabimur.3. Tertio requiritur, ut sutura quoque , veITerum exitus, quantum quidem fieri poterit , atque tenuis humanae mentis imbecillitas serat , praevideantur, unde providentia futurorum ori tur . Quae tamen providentia, suturorumque coingnitio nunquam sic stabilis, certa, vel invariabilis haberi poterit, ut plerumque falli non . Tom. V. B b pos-
396쪽
possit, eum praesertim probabilibus eonis Iecturis innitatur; sed prudentis erit illa solum veluti sutura circumspicere, vel praevidere, quae ex instituto consilio , vel opere probabiliter sequi plerumque solent; cumque animus ipse rerum
exitus incertos admodum , & occultos noverit, ita alterutram partem amplecti debet, ut si quid etiam insperato contigerit, nullo dolore , vel aegritudine perturbetur e quemadmodum certa nulla imprudentiae labes illi inuri poterit: cum prudentes omnes in hoc mirifice consentiant eulpam nulIam esse eum id ; quod ab homine nomis potuerit praestari, evenerit laJ . - 4. Sequitur deinde ratio, quae praesentia cum praeteritis, simulque suturis comparans, quid eligi, vel deseri debeat, accuratissime inquirat. s. Cumque in eligendis humanis actibus, de rerum amore partim ex ingenii tenuitate , pa tim ex affectibus ipsis, partim denique ex ingenito quodam amore, quo nos , nostraque omnia
nimium diligimus, plerumque decipiamur, ideo inque nullus unquam haberi, vel fingi possit, qui solo ingenii proprii lumine dirigatur . prudentis
erit aliorum quoque monita, sive consilia parienter, ac hilariter etiam excipere, unde iI . prudente doeilitas inesse debet. 6. Maxime tamen requiritur in prudente δε- Iertia , sive sagaeitas, qua media inquirere o , vel eligere possit, quibus finis acquiratur . Est autem 10lertia celeritas quaedam , perspicacia , aut vivida quaedam animi vis , quae repenteis
sngula circumspiciens faeliciter eligit illud , quod facilius, utilius, & consequendo fini conducibilius viderit; tantoque vividior haec animi
397쪽
mi vis , & celeritas esse debet, quanid obscurior sit rerum exitus, gravior consilii suscipiendi dignitas; & maior temporis angustiis, quae
deliberando , vel eligendo conccditur. Hinc merito Salomonis prudentia mirifice commendatur, qui inopinata , ac celeri ratione matrum controisversiam diremit; atque etiam Antiochus , cui eum a C. Popilio Lenate diceretur priusquam .hoe eireulo exredas da responsum , sibi , suisqueis rebus optime consuluit sal. Quo loco observari facile poterit in hac ipsa rerum , vel temporis angulii a tantam esse ingenii celeritatem , ut reis pente consilium illud aliquando eligatur , quod pacato, ac tranquilio animo vix affulgeret, juxta celebre Poetae dictumo quantum est subitis easibus ingenium fblIsve quod animi vis , & ingenii splendor tunc
vividius excitetur , atque eκ instantis periculi timore alacrius impellatur; sive certe quod coleritas ipsa novum consilio decus adiungat, ideoque mos magis consilium illud mirari, vel com mendare soleamus, quod repente susceptum fuerit, quam illud, quod lente, matura, ac diuturna meditatione tandem ex ulptum sit. Deianique , etsi solertia, sagacitas , ingenium simul plerumque facile confundi possint, ita tamen a Philosophis illa distingui solent, ut ingenium , atque sagacitas in inquirendis, inveniendisque omediis appareat; i in exequendis vero , vel a hibendis illis solertia collocetur. . Cireumspectio quoque necessaria est , quasngulae operis, sive negotii circumstantiae coisgnoscantur; ideoque modus ille, sive temperies adhibeatur, quae adoptatum eXitum conferre possit. B b 1 8. Cum
398쪽
S. Cdm plurima denique offendi possnt, quiabus suscepti consilii Delicitas perturbetur , tua sollicite vitari, sive caveri debent; ideoque postremo loeo requiritur cautio, qua prudenter adhibita optato fine, vel exitu prudentis animus perstuatur. Quae tamen omnia quamvis subtiliter inventa , vel exposita sint, ingenue tamen fatendum est prudentiam aegre doceri, sive praeceptis acinquiri posse, sed longe facilius, atque nobilius
CX perimento , vel seria animi meditatione comis Parari et ut inutile proinde sit minutiores alias prudentiae leges. exponere , quas Cicero, & Αristoteles uberrime , & eleganti isime sunt proseis quuti. . VII. Illud potius hae addi iuverit Prudentiam ipsam in tres veluti species , vel ut SchO- Iastici loquuntur, subjectivas partes satis acco-mode distingui posse; privatam nempe, si vetas Monasticam ; domesticam, sive OEconomicam ἔeivilem denique , publicam, sive Politieam .' Monastica, sive privata vocatur illa, qua quilibet hominum seipsum dirigit, ideoque ad privatam hominis Delieitatem ordinatur. Domestica , velo Economica lamiliae faustitatem , & perfectionem eonsiderat; unde in Patribus familias reperitur. Civilis denique, sive Politica ad publicam Urbis, Reipublicae, vel imperii tranquillitatem , commodum, ac Delicitatem dirigitur, unde Principibus, aliisque convenit, quibus serendae legis, iudicandi, regendique munus. committitur . Pro variis itaque hominu . statibus, sive muneribus, & officiis, ideoque pro vario Prudentiae genere , variae distinctaeque leges afferri solent, ut privata cujuslibet ii
minis, atque Familiae; & publica Civit aus, sive
399쪽
DIS P. III. CAP. III. 38yllei publicae Delicitas acquiratur. Cum tamen ilialae ex variis vitae muneribus, vel hominum ossiciis oriantur, ibi commodius, atque oportunius exponi poterunt, ubi de singulis hominum statibus, illorumque ossiciis disseretur.
VIII. Interim coronidis loco attexenda sunt vitia, quae prudentiae opponuntur ; cumque prudentia ipsa, aliarum virtutum instar, inter utrum que extremum consistere debeat, si animus se lasse ad alterutrum ex illis inclinet, contra
prudentiam , sive per desectum , sive per excetasum, peccabit . Ac plurima certh sunt illa vitia, quibus per
defectum contra prudentiam peccatur , totidemque numerari illa possent , quot sunt animi dotes , sive prudentiae partes , quas superiori loco exposuimus. omnes tamen ad quinque revocari facith poterunt, ignorantiam nimirum, pracipitationem , ineonsiderationem , inconnanis riam , ω negligentiam . x. Peccatur itaque pri md contra prudentiae Ieges si neque praeteritarum rerum cognitio, sive memoria habeatur; neque singulae praesentium circumstantiae, vel actus honestas inquiratur s neque suturus rerum exitus perpendatur , sed temere , & inconsulto quodcumque animos nostros illexerit, eligatur ; quod vitium effugere qui molet , ut inquit Cicero , omnes autem velle deluent , adhibebit ad eonsiderandas res , ω tempus , di diligentiam ta) ; ut nihil aggrediatur temere , cujus caussam probabilem reddere non possit bJ ,. 2. Huic errori proxim. accedit praeipitatis , qua animus ipse libero, ac veluti effraeni cupiditatis impetu abripitur, ut prius aliquid eli-
400쪽
gat, qu m nitide, distincteque cognoverit quid
eligi, vel potius omitti debeat. 3. Frequenter etiam in eligendis mediis peccatur , cum illa subito , temere , & inconsiderat peliguntur, quae ad faelicem rerum eXitum, OP tatumque finem minus conducant. Quod si praeclara quoque aliorum monita , sive consilia contemnantur, neque illis facile animus inflectatur, indocilis ille vocari poterit et quod perviis caciae vitium plerumque in levioribus, atque superbis etiam ingeniis observamuS. 4. Solertiae opponitur supiditas , & Ignavia quaedam , qua purior animi vis ita retunditur , ut consilium aliquod inire, vel medium amplecti non possit, quo repente propositum, Veluti nodum dirimat; atque ex ambagibus illis, quibus undique premitur, ac irretitur, Deliciter eis
s. Quod si taliciter quidem , & prudenter eligi
quidpiam , sive deliberari contigerit, neque tamen illa sollicite caveantur , quae moras iniicere , vel ab instituto fine retardare non possunt incautus animus diceretur, ideoque ab eximia prudentiae laude prorsus excideret. 6. Postremo prudentiae maximE opponitur inconsantia, qua vel a suscepto semel consilio discedimus, leviori quacumque aura hinc inde inflectimur, vel susceptum certe consilium exequi tandiu differimus, ut interim perturbata rerum serie , vel circumstantiis, omniS deInde consilii utilitas evanescat. Hinc celebre, M praeclarum illud Biantis consilium, aggredere 3arde agenda , sed aggressus age consant er aὶ Quo tamen loco observari merito juverit, hanc