장음표시 사용
31쪽
ix DE SACR ME UO BAPTISMI. Seeundi ordinis Haeretici qui aquam Baptismi adulterarunt injecta rerum aliarum mixtione, fuere Quidam Marci discipuli dicti Marcosite Gnosticorum sectar ii nempe, t ste S. Epihanio haeresi 3 . post S. Irenaeum, oleum aqua temperatum. in Baptismo adhibebant. Non desunt 3nter illos, ait S. Epiphanius, qui ad aquamperdu-Τ cere superoacaneum arbitrantur; sed oleum aqua temperatum eum solemnibus ea minibus initiatorum capita in pergunt, idque demum redemptionem nominant. Antiquissimus Auctor anonymus in Tractam quem scripsit adversus S. Cyprianum caeterosque Rebaptisantes, Versus finem, certos refellit Haereticos, qui ignem aquae adJungendum esse in Baptismo contendebant, tum propter
haec verba s. Ioannis, Ille Christus baptisabit vos in Spirisu sunt o ct igni; tum quia in Libro qui Pauli praedicatio inscribitur, supposititius ille est& nu- Iis plenus legebant, ignem super aquam Visum fuisse, quando Christus fuit Ioanne baptisatus. Hinc est quod illi fingebant, statim ac inlaquam desce
dissent ut baptisarentur, ignem super aquam apparere . Puticium hoc figmentum refellit Anonymus, cujus Tractatus editus cst ad calcem operum S.Cypriani, &Tom. I. Onc. pag. 783. Egbertus Eboracensis Archiepiscopus in excerptis cap. 2. narrat suo temet
Y.-.η. pore quosdam fuisse qui iniscebant vinum cum aqua Baptismatis; Et boe non Coia. . recte, inquit, quia Christus non iussit baptifari vino, sed aqua. His praemissis, dogma catholicum sequenti Conclusione demonstrabimiis.
Omnis & sola naturalis seu elementaris aqua est remota Baptismi materia, eaque necessaria. Tam expresse dogma imid in Scripturis continetur, &Ecclesiae totius praxiae traditione confirmatur, ut mirum sit potuisse in dubium revocari. Probatur igitur I. ex Scriptura triplici argumento. Α prophetia, seu promissione aquae baptismalis; a praecepto, & ab exemplo seu facto tum Christi, tum Apostolorum qui in aqua baptisarunt. I. Deus per Ezechielem cap. 36. V. et . promisit, & praedixit se per aquam omnes iniquitates nostras expurgaturum: Effundam, inquit, super vos aquam mundum, o mundabimini ab omnibus iniquitatibus vestris . Quem locutis haud dubie respicit S. Paulus Heb. Io. v. 22. cum ait; inspers corda d conscientia mala, ct abluti aqua munda. II. Mandavit Christus Apostolis, ut in aqua baptisarent omnes gentes. Matth. 28. V. I9. Euntes ergo docete omnes gentes, baptisantes eos in nomine Patris ct Filii ct Spiritus sancti. Baptismum autem illum in aqua fieri debere, declaravit Christas apud Ioan. cap. 3. v. s. his Verbis. Nisi quis r natus fueris ex aqua ct Spirisu sancto , non potest introire in regnum Dei . Unde Apostolus Ephes. s. v. as. Christus, inquit, dilexit Ecclesiam, o tradidis seipsum pro ea, mundans eam lavacro aqua. Nomine autem aquae , veram, naturalem & es ementarem sensu proprio & litterati, non figurato & metaphorico esse intelligendam , manifuste demonstrat exemplum Christi & Apostolorum.
32쪽
neminem posse introire in Regnum Dei, nicti renatus fueris ex aqua θ.S -τitu sanctor, ut verba iacto comprobaret, V. 22. ejusdem capitis ita refertur: Post haec venit yesus ct Discipuli eius in terram yudaeam, ct illis demor butur eum eo, ct baptisabat. Era autem re Ioannes baptisans in AEnnon iuxta Salim, quia aqκα multa erant illis. Ex quibus perspicuum est, Christumcum Discipulis tuis baptisaste baptismo aquae verae & naturalis, sicut ipse Joannes Baptista; unde orta qu aestio discipulorum Ioannis, Mbbi, inquiunt V. 26. qui erat tecum trans Iordanem , cui tu tessimonium perhibuini , ecce bis baptisat, ct omnes veniunt ad eum. Quin ipse Christus in aqua b ptisatus est a Ioanne: Matth. 3. V. 6. Baptifatus autem Iesus confestim ascen- dit de afua. Idem refertur a S. Marco c. I. V. 9. ubi in Iordane Christus a
Ioanne baptisatus dicitur . . . . ' . .
Apostoli&Discipuli Christi mandato obsequentes, in aqua quoque bapti'sarunt. AEt. 8. V. 36. de Philippo de Eunucho Candacis Reginae ita narratur tDum irent per viam , venerunt ad quamdam aquam ; Θ ait Eunuchus t Ecce aqua, quid prohibet me baptifari λ . . oe descenderunt uterque in aquam, Philippus oe Eunuchus , ct baptisavit eam. Ubi certe non figurato& mctaphorico, sed proprio sensu vera & naturalis aqua debet intelligi , qualis iter facientibus occurrit. Probatur a. constanti ac perpetua Ecclesiae totius praxi & traditione, qua constat semper rejectum N improbatum suisse Baptisinum alio in liquore ,
qgam in aqua, collatum . .' 'Stephanies II. Si Ponti sex, si tamen genuina est illius Constitutio, de qua infra inter objectiones ) interrogatus de Presbytero, qui cum deesset aqua, periclitantem infantem vino abluerat, respondit: Quod si aqua adfuit praesens, ille Fresbyter excommunicetur, oe pgnitenti, submittatur , quia contra
canonum sententiam agere praesumpsit. . I. Gregorius IX. interrogatus an valeret Baptismus datus in cervisia, res C. pondit: cum fecundum doctrinam EvangeIicam oporteat ex aqua re Spiritu sancto renasci, non debent reputari ritὸ baptisau, qui in cervisia baptisuntuν. T. I p. Apud Raynaldum ad an. I 24 I. n. qa.. . . a s 9'Innocentius III. interrogatus de Baptismo cum salivae conspersione factor, 'respondet, cap. Non κι apponeres, de Baptismo & ejus effectu L. 3. Decretalium tit. qa. quod cum in Baptismo duo necessariis requirantur, scilicet verbum ct elemeηιum, dubitari non debet, illos verum non habere Baptismum, in qui- bus non solum utrumque praedictorum, sed eorum alterum omissum est.
Baptismum quoque in vino improbavid Ecclesia, ut colligitur ex Decrea ' ''to 4 vonis parte r. de Baptismo cap. sq. Improbavit quoque Baptismum in arena collatum, ut constat ex Dionysio Alexandrino apud Nicephorum Lib. 3 Hist. cap. 27. Cum enim i Ite intcrrogatus fuisset de Iudaeo in arena Bapti fato, Fcclesiam ea de ro, inquit Historicus, consulit, mi, visum est aqua insuper, juxta Ecclesa traditionem, Toζ.p.
Innumera hic adduci possene in eonfirmationem Coliclusionis nostrae M. Patrum utriusque Ecclesiae testimonia: Verum in re obvia & facili unum aut alterum sufficiet ex. Veteribus testimonium..
33쪽
x DE SACROAMEN O BAPTISMI. S. Iustinus Apol. a. de iis qui ad Religionem nostram prasormabantur ,
Fbi.D. ait: Deinde eo adducuntur a nobis ubi aqua est nam in nomine rerum cunctarum parento ct Domini Dei ct Servatoris nostri iesu Christi ct via ritus sancti in aqua tum Iavantur. Tertullianus Lib. de Baptismo, quem ab his verbis auspicaturr Felix S AE' eramentum aqua norim, qua abluti deliciis pristina cmisatis in Vitam sternam liberam uri Dogma nostrum confirmat. Cap. .aquas ab ipso Spiritu sancto sanctificatas filisse, &sanctificandi vim combibisse oliendit: De sancto, inquit, P. ras. sanctificata natura aquarum, o ipsa sanetificare concepit. Et paulo post rv C. Omnes aquae de pristina origisIs praerogativa Sacramentum fandi, atιonis tomsequuntur, invocato Deo. Supervenit enim statim Spiritus de Celis, aquis
superest , functimans eas de semetipso , ct ita sanctifcata , vim sanctificanda eombibunt
Capite vero secundo ex professo refellit injanitas, qui ex Baptismo aquam eo praetextu rejiciebant, quod vilis esset&communis; ostenditque ea ipsa de causa a Christo electam fuisse, ut unicuique promptum, facile & obvium soret ad veniam peccatorum obtinendam remedium. 6.1. S. Aug. Tract. II. in Ioan . Tolis aquam, inquit, non est Baptismns. 1. pax. Hac constanti & universali traditione nixi Patres Tridentini, Sess. 7.Can. O . d. a. sic definiunt: Si quis dixerit , aquam veram ct naturalem non esse de
e , t necessiιate Baptismι , atque ideo verba illa Domini Iesu CAristi NU qui,
11s. t renarus fuerit ex aqua oe Spiritu sancto, ad metaphoram aliquam detorserit anathema sit Dixi in Conclusione I. omnem aquam naturalem idonea misse Baptismi materiam. Nulla distinctio est, ait Tertuli. Lia de Baptismo c. mari quιs an stagno, flumine an fonte, Iacu an alveo Liuatar , nec quidquam referι inter eos quos Ioannes in Iordane, o quos Petrus in Tiberi tinxit. Dixi 2. solam aquam naturalem materiam esse Baptismi, ut excludantu tum alii omnes liquores, vinum, cervisia, & aquae quae ex floribus, herbis , fiuctibus, aliisve id generis exprimuntur, nec sunt vera & es ementaris aquae tum omnis mixtio 3c compositio quae aquae es ementaris substantiam immutare censetur, alia enim mixtio cum qua salva&integra remanet aquae natura &substantia, nec Baptismi integritati nocer, nec reiicienda, qualis est V. g. mixtio chrysmatis, quod in solemni consecratione fontis baptismalis, aquae infundituria Pariter accidentalis aque mutatio Sacramento non officiti sit V. g. aqua calida vel stigida, munda vel immunda, dulcis aut salsa , nihil interest ab substantiam Sacramentit unde nix, grando, glacies, cum sit Vera aqua, idonea quoque est Baptismi materia, quando nempe resoluta est & liquata. non vero quando ita est concreta & congelata, ut fluere non possit nec lavare, sicuto servat Rituale Romanum Pauli V. Cavere autem debent diligenter Pastores, ut aqua baptismalis munda sit & pura, qua s eramenti dignitati magis eonsentanea est, inquit S. Carolus Borromaeus in Instructione Baptismi, nisi sorte urgeat necessitas; quo casu quaecumque aquae naturalis obvia, etsi Iutulenta, potest usurpari. Dixi 3. aquam esse solam materiam necessariam, quia nec chrisma quos aque iniunditur in solemni fontis consecratione, nec benediolis aqua est de secessitate Baptismi, inquit S. Thomas r. par. qu. 65. ar. 3. ad . sel pertinet
34쪽
DE SACRAMENIO BAPTIS ML Is dumtaxat ad quamdam soIemnitatem , per quam excitatur devoιio Fidelium , o impeditur astutia daemonis, ne impediaι Baptismi ejectum. Aqua tamen benedicta quantum fieri potest) uti debent Ministri inter ba- .h44, ptisandum: tum quia ita expressu serunt Libri rituales, imprimis Romanus debet Pauli V. tum quia antiquissima est illa aquae baptis natis benedictio, de qua es. be Tertullianus Lib. de Baptismo c. q. ubi aquas propter hanc benedictionem seu dii: consecrationem medicatas appellat. Et S. Cyprianus Epistola To.ad Ianuarium: see fata. Oportet, inquit, mundari oe sanctificari aquam prius a Sacerdote , ut possit P. xis. Baptismo suo, peccata hominis qui baptisatur , abluere. Et S. Ambrosius Lib. D . I. de Sacramentis cap. s. ait, formam Baptismatis & usium hoc habere, α Lxι ante fons consecretur, o tunc descendat qui baptisandus est. Et L. a. c. s. p. ii . Venit, inquit, Sacerdos, precem dicis ad fontem, invocat Patris nomen M. Edit.no. S. quoque Augustinus illius consecrationis mentionem facit Lib.6. de Baptismo contra Donatistas, &L.9. contra Iulianum c.8. Idem confirmat Victor Viten--λ sis L. a. de persecutione Vandalica. Inter GraecoS idem quoque testantur S. Ba- 3sq. F.
si lius Lib. de Spiritu sancto c.27.& in Psal. 68. S. Gregorius Nyssenus oratione de Baptismo, S. Cyrillus Hierosolymitanus Catechesi 3. S. Chrysostomus Hom. Bibliori 13. in Marcum, & Auctor tum Constitutionum Apostolicarum Lib. 7. c. q3. PP-Tq. in quo describitur sontium benedictio; tum operis de coelesti Hierarchia c. 2. quod Dionysio Areopagitae a nonnullis tribuitur. Quaeres quare Christus aquam pro materia Baptismi assumpserit. Resp. I. in ejusmodi factis voluntatem facientis esse supremam regulam & rationem. Resp. 2. H. Patres hujus facti has congruas rationes afferre. I. quia ad Sacramentum absolute omnibus& singulis necessarium Voluit Christus commune & omnibus obvium seligere elementum. Ita Tertullianus Lib. de Baptismo cap. a. a. quia in Baptismo datur Spiritus sanctus, qui in ipso rerum exordio in aquis sedem suam praecipue constituit, quibus incubabat ut foecunditatem P. us.
ipsis imprimeret. Gratior enim tune sedes eraι caeteris elementis, ait Tertul- Α.l ianus cap. 3. Lib. de Baptismo. 3. quia aqua usus est Deus ut mundo decorem
di ordinem daret; ut terram a Celo divideret, aquis interjectis; ut hominem de limo formaret: aquis denique primum *cunditatem indidit. Primus li- ,iaqvor, inquit ibidem Tertullianus, quod viveret edidit. Nihil igitur mirum, si in Baptismo quo homo renovatur, atque mVus Veluti creatur, quo animae ... suus splendor at Vita redditur, aquas Christus adhiberi volusit. Non mi 'rum sit, ait ibidem Tertullianus, si in Baptismo aquae animare noverunt . Non igitur dubiιandum , concludit ille , quin materiam , quam in omnibus η μ' 'rebus re operibus suis Deus disposuit . etiam in Sacramentis propriis parere . fecit. q. quia similitudo quaedam es&analogia inter effectum aquae in corpore, &effectum Baptismi in anima. Sicut enim aqua sordcs corporis extergit Appri& mundat, ita Baptismus sordes animae, idest, peccata, ait S. Ambrosius , '
aut quisquis Auctor est apud ipsum Commentarii in Epistolam ad Romanos
cap. 6. Sicur aqua refrigerat ardorem eorporis, ita Baptimus ardorem concupiscentis, ait S. Hieronymus Epist. 83. ad Oceanum. Et sicut aqua extinguit a ignem eIementarem, inquit S. Anselmus, ita Baptismus extinguit qηem gehen- ε. pag. nae. Sicut denique aqua sedat corporalem sitim, ita sons Baptismi sanctorum desideriorum sitim explet spiritualem.
35쪽
eto DE S ACA MENIO BAPTIS MI. SolvuntAr Objectisnet. objicies I. Praecipua dogmatis catholici probatio desumitur excitatis Christi Verbis apud S. Ioaia. cap. 3. V. s. qu1s renatus fuerit ex aqua oe ULvisu sancto, non potest introire in regnum Dei. Atqui eo loci aqua non debet proprio sensu pro naturali & clementari usurpari, sed metaphorico, nempe
vel pro interiori afflictione & nitentia, vel quod verisimilius ) pro ipso
Spiritu interius lavante & mundante instar aquae; ita ut particula θ, non conjunctivat, sed expositivae vim habeat, & Dgnificet ides. Minor probatur. I. Quia in Textu graeco non legitur ex aqua & Spiritu sancto , sed tantum ex aqua & Spiritu , ἰξ πάτος πνεύματος, quod idem est ac spirituaqueo, idest, spiritu mundante & lavante instar aquae: solet quippe Scriptura ad unum quid significandum duos terminos per copulativam o conjungere. V. g. Act. IT. V. 2F. dicitur, vita ct inspiratio, quod idem est ac in pia Tatio vita. Et Colost. 2. V. 8. Videte ne quis vos decipiat per Philosophiamo inanem fallaciam, idest, per inanes fallacias Philosophiae. Unde S.Chrysostomus Hom. 3I. observat, a Scriptura fandit Spiritus gratiam, modo ignem, modo aquam appellari. II. Nomine aquae in citato loco non magis debet intelligi materia Baptismi, quam nomine spiritus: atqui certum est spiritum non esse Baptismi materiam; erso &C. IIII. Christus eo loci exprobrat Nicode ino quod ignoraret posse hominem denuo nasci: Quomodo, inquiebat, potest homo nasci cum In Ienex λ 2 m- quid potest in ventrem matris suae iterato introire o renasci λ Cui Chrilius rTu es magister in Israel, ct haec ignoras λ Porro si Christus de vera aqua ad renascendum necessaria locutus fuisset, immerito Nicodemo objecisset quod . hoc ignoraret; quomodo enim id vel suspicari potuisset Si vero locutussu p-Ponatur sensu metaphorico, de aqua spirituali, idest, de gratia Spiritus se cti mundante velut aqua. qua renovandi&quasi de novo creandi lunt homines, istud intelligere facile potuisset & debuisset Nicodemus, ac merito reprehenditur, quod hoc ignoraret: cum enim versatus esset in Scripturis , meminisse poterat a Ieremia & Erechiele scriptum esse, fore tempus , quo
Deus novum homini cor daturus esset, ac missurus Spiritum a quo omnia erant renovanda, & ad meliorem sortem immutanda. i. - IV. Non magiSper aquam apud S. Ioan. debet intelligi vera & naturaliSaqua, quae sit Baptismi materia, quam per ignem apud S. Matth. c. 3. V. I .
debeat intelligi verus&elementaris ignis quo baptisandi sunt ChristianN Quo post me venturus est, ait S. Ioannes Baptista, fortior me est; ipse vos bapti abit in Spiritu sancto re igni. Atqui certum est ignem eo loci sensu metaphorico usurpari pro Spiritu, qui instar ignis pectora inflammat ,
di omnes peccatorum spinas comburit; ergo &c. V. denique, S. Ioannes loco mox citato Matth. 3. manifeste declarat suum
Baptismum discrepare maxime a Baptismo Christi, quod ipse in aqua in post nitentiam baptisaret, Christus vero in Spiritu sancto. lResp. nego min. Interpretatio quippe haec a recentiore conficta, tam est a
36쪽
DE SAc RAMENIO BAPTIS ML I sona, tam loci circumstantiis, facto & exemplo tum Christi tum Apostolo
rum adversa, ut veteribus Haereticis, quamquam aliunde de Baptismo nostro insensis, nusquam in mentem venerit. Imo tam clara & expressa visa est Pelagianis Christi sententia, Io. 3. .v. s. ut illius evidentia conVicti, coacti fuerint distinguere Regnum Coelorum a Vita aeterna, ut faterentur infantes sine Baptismo morientes excludi quidem a Regno C lorum, propter verba Christi, Visi quis renatus fuerit dic. Vita tamen aeterna donari, propter innocentem eorum naturam ab omni labe Originali liberam. Ita S. Aug. L. I. de pe cicatorum meritis & remissione cap. zo. & Lib. 3. cap. I 3.
Ad primam probationem: falsem est apud S. Ioan . idem esse aquam & spiritum; aut spiritum per aquam analogice tantum significari: duo enim sunt distincta, quorum unum est elementum exterius, nempe aqua quae symbolum est spiritus , & alterum interius, nempe gratia Spiritus sancti. Nec obstat I. quod in graeco non legatur, ex Spiritu sancto, sed simpliciter ex spiritu. Quis enim vel tantisper in Scripturis versatus ignorat, nomine spuritus per excusentiam designari Spiritum sanctum Sic Marci I. V. I. dicitur rcum baptisatus est christus, vidit Ioannes ulos apertos, ct spiritum tanquam columbam descendentem. Spiritum autem illum esse tertiam SS. Trinutatis personam, quam S. Matth. c. I. V. 6. appellat Spiritum sanctum, nemo dubitat. Debet igitur attributum illud, Sanctus, suppleri apud S. Ioa n. c. 3. V. s. ex aliis locis; praesertim ex cap. I. S. Marci v. 8. ubi Ioannes Baptissa de suo & Christi Baptismate ait: Ego baptisavi vos aqua , ille vero ba ptisabit mos in Spiritu sancto. Nec obstat et .mos Scripturet rem eamdem duobus terminis per cotulativamo aliquando exprimentis: namque etsi id concedamus, immerito tamen ad citata verba Christi Ioan. 3. V. s. observatio haec accommodatur, quasi idem plane significetur per aquam & spiritum. Pari quippe jure contendere posset Socinianus aliquis, per ista nomina, Patris, ct Filii, ct Spiritus sanctii,
significari tantum unam &eamdem personam trinominem. An ferrent Luthera ni&Calvinistae λ non puto. Loci ergo circumstantiae, subjecta materia ,
Ecelesiae totius praxis&traditio expendi debent, ut legitimus sensius verborum Christi, Nparticuis copulativae, oe, vis ac signi hcatio cognoscatur , Explicativae quidem particulae vim aliquando habere particulam , ct , nemo negat; sed quis ausit, nisi mente captus, affirmare constantem esse ac perpetuum hunc illius usum in Scripturis p nemo profecto. V. g. cum Matth. 3. V. Io. S. Ioannes de Christo ait: Ipse baptisabiι vos in Spiritu sancto ct igne particula o, eo loci non signincat adest; nemo quippe dixerit per Spiritum sanctum ignem significari, cum ex adverso ignis conflagrans sit symbolum Spiritus sancti peccata consumentis. Nec obstat 3.auctoritas S.Chrysost.ait enim apud Scripturam Spiritus sancti gratiam aliquando designari per ignem vel per aquam; sed nusquam ait cita to c. 3. S. Ioan. V. s. idem significari per aquam & per Spiritum sanctum. Ad secundam probationem nego ant. Plane inauditum est apud Τhe logos, Spiritum sanctum esse materiam alicujus Sacramenti r apposite igitur ad rem subjectam, apud S. Ioannem aqua supponit pro materia Baptismi, Spiritus vero vel pro causa essiciente primaria gratiae , Vel
pro ipsa gratia quae est effectus Baptismi. Tonrneb de Baptis o confirm. B Ad
37쪽
I 8 DE SACR MENIO BAPΤΙS III. Ad tertiam, dico I. Christum non arguendo neque exprobrando, sed Z cendo potius, & hominis superbiam sanando, Nicodemo dixisse Tu es ma gister in Israel, o haec ignoras i hominem nempe posse denuo spiritaliter renasci. Homini non insultat, inquit S. Augustinus Tract. I a. in Ioan. Tρ-3-ρ, sed superbiam sanando ad humilitatem dii ponit : aut si insultat , iεtb. tanquam indocto insultat, ut superbiam deponat. Dicor. non immerito potuisse Christum huic Legis Doctori exprobrare . quod ignoraret hominem posse denuo nasci per aquam, non quidem corpore, sed spiritur quia scilicet cum esset in Lege peritus, ignorare non debuit scriptum esse apud Ezechielem cap. 36. V. 23. undam super vos aquam mundam , ct mundabimini ab omnabus inquinamentis UeRris oec. 9 dabo Uobis cor novum. Et apud Psalmistam Psal. Io3. V. 3o. Emiιtes Spiritum tuum σereabuntur, o renovabis faciem terra, & alia hujusmodi quae de renova.
tione & creatione interiori .c spiritali per gratiam animis infundendam , intelligi istum possunt, nec tamen intelligebat Nicodemus, quamvis Legis Doctor , adeo nempe defixus erat illis Pharisaicis mundationibus,' ut nihil sublimius animo conciperet; quamquam vel ex ipsis Iudaicis ritibus& mundationibus domesticum ac familiare quoddam exemplum & symbo
lum habere poterat novae cu)usdam nativitatis.
Qui enim apud Iudaeos a cultu falsorum deorum conversi Moysis Religioni
nomen dabant, tot ritibus, tot lotionibus praeparabantur & praeformabam tur, ut novi veluti homines haberentur. I. quippe circumcidebant eum. 2.
in coetu publico praesentibus ad minus tribus Iudais, baptisabant; tum vitae
praeteritae detestationem ab eo exigebant. Tenebantur coram profiteri, seneque ambitione, neque aVaritia moveri ad amplectendam Iud orum Religione mi in fide instruebatur; promittebat se Verum Deum adoraturum,& universam Legem observaturum. His omnibus ritibua initiatus Proselytus, a Iudaeis tanquam noyus homo habebatur, & ut loquitur S. Petrus primae Epistolae cap. a. v. a. scuti modo geniti infantes; ad quae profecto si attendisset Nicodemus, & supra res corporeas paulo, ut debebat, mentem
erexisset, facile intellexisset, posse hominem in Baptisino Christi interius per gratiini renovari & renasci. Ad quartam, nego ant. Nullus enim nisi haereticus , unquam contendit ignem esse in baptismo Christi usurpandum. Utriusque ergo loci, tum S. Ioannis, tum S. Matthaei, explicatio & interpretatio tutior haberi non potest, quam ex praxi tum Christi & Apostolorum ejus, tum universae per Orbem sparsae Ecclesiae: at certum est nusquam Christum, aut Discipulos ejus, aut quemcumque Fidelem baptisasse in igne; e contra certissimum, in aqua Christum ejusque Discipulos, eorumque exemplo totam is de Ecclesiam bapti-sasse; igitur apud S. Ioannem, aqua materiae Baptismi locum tenet; & apud S. Matin. ignis, non materiam, ted effectum Baptismi symbolice significat . Atque inter istas duas Evangelistarum sententias non leve discrimen esse observat Estius in dist. 3. parag. 7. In priori enim, inquit ille, ignis postponitur Spiritui sancto , in posteriori aqua praeponitur . Ex quo datur intelligi ibi
quidem ignis vocabulum adiunctum, tanquam ejus quod antecediι determina-ιionem, qua nimirum cerιa proprietas Spiritus sancti designaretur ; bis vero
siquam priori loco nominatam, ne per eam proprietas aliqua Spiritui sancto adjuncta
38쪽
DE s Ac RAMENIO BAPTISMI. . Igadiuncta intelligeretur, sed in fignificati ne sua propria aeciperetuν . Ita tistius. Supra, varias Baptismi significationes exponendo observavimus, in ter SS. Patres aliquos esse qui per ignem sensu spiritali intelligant proprietatem Spiritus sancti, al1os vero ad litteram intelligere species illas linguarum ignearum quae supra capita Apostolorum dispertitae Visae sunt in die Pentecostes; &que sensu accommodatitio Baptismus dictae sunt, propter abundantem & copiosam Spiritus sancti gratiam: de quo intelligitur istud Act. I. V. 3 . Hos autem baptifibimini Spiritu Dancto non post muItos dies . . Ad quintam : S. Ioannes discrimen quidem maximum assignat inter suum &Christi Baptismum, non ratione materiae; uterque enim erat in aqua, &inde exorta contentio discipulorem Ioannis; sed ratione effectus seu gratiae, cujus expers erat Baptismus Ioannis, utpote in aqua sola; sed quam conferebat Baptismus Christi, qui erat in aqua & in Spiritu sancto. Objicies 1: Aqua deficiente in casu necessitatis baptisatus fuit Iudaeus in arena, & Baptismus ille divino miraculo confirmatus est ac comprobatus. Factum narrat Ioannes Moschus in Prato spirituali c. I 76. & post eum Nicephin ibis rus L 3. Hist. Ecclesiasticae c. 37. Cum Iudaeus, inquit, per loca arida lier fa- solis
enet, ac subito deficientibus viribus moriturus crederetur , ter superfusa in P p. eum arena, baptisatus est, ac per hanc, inquit Historicus, tam insolitam re P r sadmirandam sanctorum mysteriorum initiationem imFecillitate omni tanquam vinculo quodam solutus, valissius quam alis iter fecit . .
Re . nego ant. Haec quippe tam subita virium reparatio divinitus concessa, non Baptiseno in arena dato referenda est, led fidei & pietati singulari illius Iudaei. Ex ipsa siquidem historica narratione, tum a Ioanne Moscho, primum , tum a Nicephoro scripta, patet, Baptismum hujusmodi nullum & irritum d claratum fuisse Eccleuastico judicio, atque Iudaeum aqua fuisse subinde bapti-
Iatum. Postquam autem, pergit Nicephorus, domum sor reversi, rem illam ταε. ad Dionysium Alexandriae Episcopum retulerunt. Ille vero admiratione βα- 177.A., pens, Ecclesiam ea de re consuluit; cui visum est aqua insuper, iuxta Eαυ- fide traditionem, esse abluendum. Idem narrat Ioannes Moschus.
Quis reipsa fuerit Dionysius ille; an Alexandrinus, ut ait Nicephorus ;
an Corinthius, ut pIacet Baronio; an Ascalonita, qui florebat circa annum 63 o. ut insinuat Ioannes Moschus, litigant Auctores. Lonse verisimilius est fuisse Ascalonitam: tum quia Ioannes Moschus, qui omnium primus hist xiam illam scripsit, ita suggerit: tum quia Nicephorus narrat historiam illam contigisse tempore' Marci Aurelii Antonini Imperatoris ; sed Dionysius Alexandrinus vixit non Aurelio Antonino imperante , sed annis sexaginta post tempora Philippi Imperatoris. objicies 3. auctoritatem duorum M. Pontificum, Stricii & Stephani II.
Siricius creatus Pontifex an.38 s. in responso, quod extat in duobus dicibus manuscriptis optimae notat , sic loquitur: Fresbter qui in vino baptisat pro maxima necessitate , Mi ager non periclitetur , pro tali re nullaei culpa aseribatur; infans veris iIle, fi in sanctissma Trinitate baptisatus est,
is eo Baptismo permanear . . Sic anus II. creatus Pontifex an. 7s r. cum apud Gallos versaretur in Villa Carisiaco, Brittaniaco Monasterio, ad variaconsulta respondens quae Sir-
39쪽
mondus repraesentat m. a. Conc. Galliae, & extant Tom. 6. Conc.Labbaei p. I sset. n. O. de Baptismo in Vino haec habet. Si in vino, quis, propterea quod aqvam non inveniebat, omnino periclitantem infantem baptisavit, nulla es inde ascribitur culpa. Infantes sic permaneant in eo Baptismo. di amsi aqua adfuit pissens, ille Presbγter excommunicetur, opgnitenιia submittaturi quia contra Canonum sententiam agere praesumpsiι... Resp. Verisimile Prorsus Videri, falso & mendaciter Decretum istud Si-ricio vel Stephano imputari. I. Quis facile crediderit, Summos illos Pontifices ignorasse, quod neminem ne tenuiter quidem de rebus Theologicis imbutum latet. 2. lix tribus Codicibus manulcriptis qui responsa illa continent, duo ea ascribunt Stephano II. tertius vero Stricio. 3. Non consentiunt illi Codices in historica narratione . q. Respondendi modus alienus prorsus videtur a stylo Stephani, qui responsa sua confirmare solet auctoritate Leonis, Vel Innocentii: hic vero nullum sui responsi Vadem appellat. s. Presbyter qui, aqua deficiente , in vino baptis asse refertur, hoc responso Stephani excommunicatur, & p itentiae sublicitur, quia contra Canonum sententiam agere prssumpsit. Frigida prosecto ratio ι quasi potior non esset in m tutio Christi, ac Ecclesie totius praxis ac traditio. 6. adulteratum es se Codicem illum Laudunensem inde coniiciunt Auctores notae marginaliSΤomi 6. Conc. pag. I 6s a. quod cum de uno infante quaestio proposita fuiς set, in plurali nihilominus numero dicatur, Infantes sic permaneant in eo Baptismo: e margine in textum adultera manu intrusa haec verba fuisse iidem Auctores suspicantur. 7. Nullus cx Summis Pontificibus, post Siricium& Stephanum, illius responsi mentionem facit ; imo & Gregorius IX.& Innocentius III. & alii omnes unanimi sustragio rejecerunt & improbarunt Baptismum alio in liquore, quam in aqua naturali & es eme rari collatum. Conjiciunt nonnulli, Stephanum, de quo hic quaestio est, Tornacensem esse husus nominis Episcopum, non Romanum Pontificem . Conjecturae istud est fundamentum, nempe ad calcem Codicis S. Mariae Laudunensis haec Iesi, Finis desinitionum Stephani Papa Tornacensis. Codicem hun non vidimus: at certe illum vidit Sirmondus qui eum repraesentat. Sir-mondus autem sic legit: Expliciunt qur Domnus Papa Stephanus in Cari' aco Villa, Brittaniaco MonaRerio ad interrogata dedit responsa.
De materia proxima Baptismi- Clatum est materiam proximam alicujus Sacramenth consistere in uis seu applicatione materiae remotae ; ac consequenter in Baptismo ablutionem esse husus Sacramenti materiam proximam. Cum Vero a Iulio tribus modis perfici possit, nimirum immersione, infusione, veI
aspersione, de triplici illo baptisandi modo , an validus & licitus sit
40쪽
An oaIeat Baptismas per immersionem, infusionem, veι aspersionem datus.
Circa immersionem in Baptismo longo taculorum tractu observatam, tria qui riviturr eius antiquitas, tum in se, tum ratiane numeri, trinae vel unius, & ritus in ea observari soliti. Antiquitas immersionis, ct quidem trina, in Baptismo. '
Ritus immersionis trinae in solemni Baptismi administratione ab Aposto lis uirpatus, ab Ecclesia, tum Graeca tum Latina, constanter retemtus fuit usque ad decimum tertium Ecclesiae iaculum, quo primum a Latinis immutari coepit.
Probatur prima pars Conclusionis Veterum monumentis. r. ex ipsa significatione litterati Baptismi; Baptismus quippe idem est ac tinctio. in mersio, lotio. a. ex facto Christi & Apostolorum qui in aqua baptisabant, sicut ipse Ioannes. At iste bapti abat immergendo; hinc dicitur baptis asse in AEnnon iuxta Salim; qκia aqua multa illis erant. Et Christus ipse non alio modo ba I ptisatus est a Ioanne; unde apud S. Matth. cap. 3. V. I s. dicitur , post quam baptisatus fuit, ascendisse de aqua; quia nempe iis tot primum i mersus, ab iis lubinde emersit seu ascendit. 3. Probatur ex longo & antiquo usu Ecclesiae, tum Graecae, tum Latinae. Pro Ecclesia Graeca testes sunt S. Iustinus Apologia a. Dein e , inquit loquens de iis qui ad Baptis-
mum informabantur, es adducuntur a nobis ubi aqua ea . . . Nam in nomi- D 'Τ ne rerum cxnctarum parentis Domini Dei, O Servatoris nostri Iesu Christi, o Spirisus sancti, in aqua tum Iaυantur.
S.Cyrillus Hierosolymitanus Catechesi Mystagogica secunda ad baptisatos, ubi mysticam rituum Baptisini significationem exponit, aitque baptisandos
primo toto corpore nudari, deinde oleo exorcisato a summis capillis ad plan- 16 6 p. tam usque pςdis ungi, tum ad sanctum lavacrum duci, ac ter in aqua mergi. S. Basilius Lib. de Spiritu sancto c. 17. Iam, inquit, ter immerga bominem, e 'unde ex Scriptura Minum p Reliqua item qua fiunι in Baptismo , veluti re-τροί. nuntiare Satana ct angelis eius, ex qua Scriptura b bemas Nonne ex mi- Mi.A. nime publicata ct arcana hae traditione/ B. S. Chrysostqmus Hom.6. in Epist. ad Colossenses, ait nos depositis vestia mentis nudos in aquis Baptismi descendere . His nuditas, inquit, re illis M'. nuditas. Sed illic quidem cim peccasset nudatas fuit, quoniam peccaOis r hie omem nudaexr, ut liberetur. . rN- Theodoretus Lib. . haereticarum fabularum cap. 3. observat Eunomium Minhaereticum omnium primum ab usu Apostolico&recepto recessisse; ac unam, raris Ioco triplicis, immersionem usurpasse, caeterosque Baptismi ritus immutasse: quippe qui I. semel immergebat. a. non stantes, sed in solio sedentes, aut 136. B
