Praelectiones theologicae ... quas in scholis Sorbonicis habuit Honoratus Tournely sacrae facultatis Parisiensis doctor .. Praelectiones theologicae, De sacramentis poenitentiae, et extremae unctionis ..

발행: 1731년

분량: 326페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

jacenteS mcrgebat, nec totos, sed a solo capite usque ad pectus, & quidem

τι .i. inverso capite; quia nempe inferiores parteS execrandas esse, & sacro la Cone p. vacro indignas contendebat. q. consuetam Baptismi Hrmam non reti

nebat, sed in mortem Christi baptisabat. Idem Eunomio tribuit Conci obis..,. llum primum Constantinopolitanum Can. T.& Quini sextum Can. 93. So tigi. ZomenuS tamen Lib. 6. Ηist. cap. 26. ait, alior quos albitratur veriora dicere asserere Theophronium Cappadocem , er Evtychium hareseos Euno ψ' mii acerrimos d fensores, cum se ab ruo abrupissent, ea quae ad Baptismum pertinent primos innovasse. Illos haud dubie perstringit Canon so. eorum sui Apostolici dicuntur, qui etsi re ipsa Apostolorum non sint, ex antiquissimis Conciliis ex-τ.M. i. sunt, Sic habet Canon ille: Si quis Episcopus auι Presbter non tria

conel. nam immersionem unIus mysteris celebreι , sed semel mergat in Baptismato ,3 . E. quod dari Uidetur in Domini morte, deponatur. Denique omnes Rituales Libri quibus utuntur Graeci, mentionem faciunt illius trinae immersionis baptismalis, ut legere est apud Coarium in Eucho- p.ri.ὸ.. 'Opio Graecorum pag. Unde Arcudius L. Io. de Sacramentis c. . i. C. cum Graeci, inquit, soleant infantes toros in aquam mergere, causa potissma est cur aquam calefaciant, observat tamenCoarius, loco mox citato pag. 363 .Graecos nunc in lasione uti. Quoad enim licuis observare , inquit, puerum sedentem vase vel peloi. ad cubitum profundo, ter superinfusa aqua calida purificant: vel certe ne aquae topia obruatur, o forte nimiam epotet , pronnm positum, ct sinistra in ventre su fientatum , Sace dos capite oe toto corpore aquis salutaribus abluit oelustrat; basque infusiones non dubitant Graeci immersones appellare., Pro Ecclesia Latina testcs sentTcrtulliauus Lib. adversus Praxeam cap. 26. NyUig. me, inquit, mandans

Ois. Christus ) vι tingerent in Patrem oe Hlivm ct Spiritum sanctum, nou in . unum; nam nec semel, sed ter, ad fingvla nomina in personas sintulas tintimur. Et Libro de corona militis c. 3. Debinc ter me itamur amplius aliquid P. Ioz. respoiadentes, quam Dominus in Evangelio determinavit.. S. Cyprianus Epist. 76. quaerenti Magno an valeret Baptismus per aspersionem vel infusionem datus, respondet valere necessitate premente: quo certe insinuat, in usu&praxi communi per immersionem solitum fuisse conferri Baptismum; qui usus adeo constans & universat is fuit, ut Magno dederit occasionem sciscitandi an alio modo datus Baptismus ratus esset.

N., . . S. Ambrosius Lib. 2. de Sacramentis cap. 6. ait, inventum esse quomo-319. B. do bomo vivus moreretur, o vivus resurgeret . Quid est vivus p Hoc eRUita corporis vivens cum veniret ad fontem , ct merger tur in f tem . Et Ibid.D. cap. 7. Interrogatus es, inquit, Credis in Deum Paιrem omnipotentem Dixi filii credo. , mersisti, hoc est, sepulIus es. Iterum interrogatus es , Cre dis in Dominum nostrum Jesum Christum, o in Crucem eius λ Dixisti: Cr do, o mersisti. Tertio interrogatus es, Credis oe in Spiritum sanctum λ Dixissi: Credo, terιὰ mersisti. T,. .=. S. Hieronymus Dial. adVersus Luci serianos : Multa, inquit, quae per 1. Di. traditionem in Ecclesia observamur , auctoritatem fibs scriptae Legis usurpa-

42쪽

S. Gregorius Magnus consultus a Leandro Episcopo Hispalensi, de ritu baptisandi per trinam immersionem, quem nonnulli Hispani primum immutaverant, semel tantum mergendo, in odium scilicet& deteliationem Arianorum qui trina immersione abutebantur in erroris sui confirmationem ;consultus, inquit, S. Pontifex, ratum quidem habet Baptismum unica immersione collatum, sed trinam apud Romanos usurpari immeisionem declarat Lib. I. Epist. 3. aIias qI. In una fide , inquit, notr oscit sanctae Ecclesia consuetudo diversa: n- autem quod tertio mergimus , triduana sepulturae sacramenta signamus, ut dum ισιib ab aquis infans educitur, resurrectio triduani temporis exprimatur.

ordo Romanus c. de Sabbato sancto sic praescribit: Accepti,isfantibus d pa- ventibus vel patrinis eorum, baptisant eos sub trina mersione, tantum sanctam Trinitatem semel invocantes ita dicendo r no baptiso te in nomine 'Patris , ct mergit semel; ct Filii, oe me it 1terum; EI Spiritus sancti, o merxit tertio. Synodus Cotychitensis in Anglia an. 8 I S. c. II. Sciant, inquit, Presfieri quando sacrum Baptismum minimant, νι non effundan aquam super capi a infantium, sed semper mergantur in lavacro, sicuι exemplum praebuitper semetipsum Dei Filius omni eredenti , quando esset ter mersus in undis Iorianti. Ita necesse est scundum ordinem Iervari θ haberi .. Idem plane testantur qui de divinis officiis scripsere apud Latinos, Alcvinus, Amalarius , Uvalafridus Strabo, qui nono floruere Ecclesiae saeculo . Imo nonnullis tam severe&constanter retinendus visus est ritus trinae imme sionis, ut oppositum Hispanorum morem Veluti errorem damnare non timuerint, ut Alculnus Epist. 8 I. ad Paulinum, & 69. ad Fratres Lugdunenses; ubi certe paulo severius & ultra modum damnat ritum a Gregorio Magno & Toletana Synodo IV. non improbatum.

Idem Auxilius in Praefatione secundi Libri de validitate ordinum

quos dederat Formosus Papa. Idem & Fulbertus Carnotensis, qui floruit undecimo saeculo, Epist. I. ad Adeodeatum . re Petrus Damianus Lib. 6. Epist. 3 s. ad suae Congregationis MonachoS. Idem duodecimo saeculo S. Bernardus Ser m. in Orna Domini. Apud Magistrum Sententiarum qui aia. II 6 . extremum diem obiit, cum de proxima Baptismi materia loquitur, altum est illentium de aspersione vel infusione. Paulo ante ipsum Hugo Victorinus ait, homines nudos baprifari. Denique S. Thomas qui obiit die 7 Martii an . I 27q. 3. p. q. 66. art. 7. ait ristius esse baptisare per modum immersonis, quia hoc habet usus communior. Et art. 8. in corpore ait, Minifirum gravιter peccare qui aliter quam immergendo bapissat quia ritum Ecclesilae non observat. S. quoque Bonaventura sui eodem anno obiit , idem testatur iu q. dist. 3. q. I. Igitur usque ad tacuIum decimum tertium obtinuit apud Latinos ritus trinae immersionis in Baptismo. . Unde falso Michael Cerularius undecimo laculo Latinos calumniabatur, quod per trinam immeesionem non baptisarent.

Dixi in Conclusione, immersionem fuisse constanterobservatam in solemni administratione Baptismi: namque in Baptismo privato qui clinicis & aliis' u gente necessitate conferebatur, aspersio veI infusio aquae,tanquam sufficiens

43쪽

ad veritatem Sacramenti, ustirpabatur, ut constabit ex dicendis paulo posta Secunda pars Conclusionis, nempe immersionis ritum paulatim a L

tinis fuiste tinmutatum, circa decimum tertium Ecclesiae saeculum, Probatur ex SL Thola a & Bonaventura mox citatis. Prior enim asserit , Baptismum aspersione vel infusione pose conferri, licet tutius siti minersione in usurpare, propter communiorem usum Ecclesiae: alter affirmat, morem baptisantii per aspersionem, in multis Ecclesiis, Gallicana praesertim , observari. Et anno i 33 i. in Consilio Ravennensi II. sub Clemente V. titulo undecimo, alicruter rituS, immersionis vel aspersionis, permittitur. Et in Rituali Romano pro clivorsa locorum consuetudine, trina vel immersio vel infusio aquae Pastoribus usurpanda pra cribitur. Loquimur autem de immersione secundum se, non ratione numeri r ce tum est enim jain sexto saeculo aliquaSHispaniae Ecclesias, in odium Arianorum, unicam non trinam usurpasse immersionem; ut nihil dicam de Eunomianis, de quibus Theodoretus; de Bonosiacis, de quibus Pelagius ΙI. in suo ad Gaudentium Rescripto. Hi quippe unica immersione baptisabant ,

ut unicam in Deo personam csse innuerent, propter oppositum errorem: Ariani enim, ut tres esse in tribus personis naturas significarent, trinam usurpabant immersionem; quosne viderentur imitati Hispani nonnulli, ab antiquo usu ter mergendi recesserunt. Denique vel ipsi Graeci, qui ritum effundendi aquam supra caput bapti' sati in nobis Latinis reprehendunt, aliquando observant, &a suo ritu antiquo vecedunt. Constat ex responso Gregorii Protosincelli ad Marcum Ephesi- . num. Sed ct nos, inquit, haudquaquam immergimus infantes usque adsummum verticem; nes enim possumus illis pracipere ut respirationem ac expira tionem per nares cobibeant, ne etiam per avres sacra permeet aqua; sed neque os infantis obturare posiJumus. Verum eos in facrum immittimus fontem, ut ne quid Salde necessarium ex Traditione praetermittamus, quasi uteri imaginem .aeferente lavacro, o regenerationem per hoc indicante. Et ne caput, in quo

est 1 edes omnium sensuum o vehiculum animae , Saeramenti Baptismatis fiat expers, cava manu aqvam e sacro fonte haurientes, ritud perfundimus. Gregorio Protosincello conisnam in sua vernacula Synopsi Neophytus Rhodinus: Τer aquam, inquit, super eum qui baptisatur, infundi s , vι SL Frinitatem, in cujus nomine baptisatur, declaremus. Hodiernam Griecorum praxim exponit Ioamies Goarius, in suis ad Eucliologium Grecorum notis .. QuereS I. unde fluxerit consuetudo trine immersionis in Baptismo. Resp. ex Traditione Apostolica: sic enim insinuat Tertuli. Libro de Corona militiscias ubi postqv. m trime illius mersionis, & aliquorum aliorum rituum mentionem fecit, Harum , inquit, ct aliarum eiusmodi disciplinarum Scripturarum , nullam invenιes: Traditio tibi praetendetur auctrix, consuetudo confirmatrix oe fides observatrix. Ita quoque S. Basilius Lib. de Spiritu sancto c. 27. citato. Et S Hieronymus Dial. adversus Luciferianos etiam citato. Porro Uxta regulam S. Augustini. . Epist. sq. alias II 8- Illa quae non scripta, sed tradita cino us k quae quidem toto terrarum Orbe observantur , datur intelligi veι ab ipsis Apostolis. vel plenariis concilio, quorum eri in Ecolesia saluberrima auctoritatu , commendasa atque ilatata reIineri- Et ut loquitur Lib.. q. contra Donatistas,

44쪽

eap. 24. enod universa tenet Ecclesia, nec ConcIliis Mitrium, fedsemper νε- T s' lentum est, nonnisi ausioutate Apoctolica traditum rectissis ereLtur . Ηine Ἀφ' 'est quod adeo religiose observari voluerint Veteres trinam illam immersi nem in solemni administratione Baptismi, eumque gravioris peccati reum habuerint qui secus secisset. . Quaeres a. quas ob causas ritus immersionis suerit mutatus. Resp. has afferri posse. I. bapti sindorum, prxsertim vero infantium , commodum, quibus ob tenellae aetatis infirmitatem immersio nocere poterat. a. periculum ne infans e manibus Ministri forte delapsus, in profundum baptii erit demersus aquis extingueretur, quod nonnunquam contigisse legumus. 3. propter mulierum pudicitiam, cui parcere&consulere tutius voluit Ecclesia, ficut& Ministrorum oculis, quibus sine multorum periculo nudae mulieres objici vix possunt, praesertina postquam desiit in Ecclesia Diaconissarum minis ctium. q. propter numerum bapti candorum, quibus mergem dis ac sustinendis pares vix esse poterant Ministri. Necessitas trinae immersonis.

An valeat Baptismus a pessione vel infusione desu . i

Neeessitas alia est Sacramenti & juris divini, alia vero praecepti Ecclesias L i. Necessitas iminersionis trine in Baptismo ex mandato Ecclesiae, manikste ostenditur ex longo & constanti illius usu, de quo mox dictum est.' Quaestio ieitur hic tantum movetur de necessitate Sacramenti seu juris divini, an scilicet Veteres in ea fuerint opinione, trinam immersionem omnino pertinere ad substantialem Bapti sint veritatem. Inter Veteres ea de re dubitasse Videntur, tum Cornelius R. Ponti sex , tum Magnus qui sanctum Cyprianum conssiluit. Quin inter Grecos recentiores Schismaticos nonnulli hanc suae a Latinis separationis causam ex parte obtendunt, quod hi trinam immersionem ex Apostolica Traditione necessariam obmitterent. Hinc est quod Gregorius Hieromonachus Alexandrine Ecclesiae Primicerius ac Philothei Patriarchae ad Synodum Florentinam Vicaritas atque Legatus, asserebat nos Latinos ma- Ie baptisatos esse, nec nobiscum tentandam esse unionem. Inde factum haud dubie, quod aliqui Graeci a Latinis baptitatos iterum baptitare ausi fuerint, ficut colligimus ex Concilio Lateranensi IV. cap. q. Eandem accusationem adversus Latinos moverunt Marcus Ephesinus in Epistola encyclica, &Ieremias Constantinopolitanus in secundo responso ad Confessionem M-

gustanam. Inter nostros quoque Latinos nonnulli, ut Alcinus, paulo durius a me severiusne cessitarem trinae immersionis urgebant, & contrariam praximVelut errorem notabant. Uvalafridus quoque , quamvis modestius, improbavit unicam immersionem ab Hispanis sexto saeculo primum usurpa taluo Itaque fidi

45쪽

Trina immersio ad substantiam Sacramenti non pertinet, nec aliter Veterubus visum fuit, qui ratum perinde habuere Baptisinum, sive per immersionem sive per infusionem aut aspersionemtrinam vel unicam collatum. Probatur r. Quia nullum extat in Scriptura expressiam mandatum ter in aqua immergendi eos qui baptisandi sunt. Usum quidem hunc exemplo suo comprobasse Christum & Apostolos , communis fert opinio; sed multa fecerunt Christus & Apostoli in Sacramentorum dispentatione, que ad eorum substantialem veritatem pertinere nemo dixerit: quod in conlecranda & dispensanda Eucharistia manifestum esse ostendemus. Probatur a. Quia quod ad disciplinam dumtaxat seu solemnem Sacramenti Baptismatis administrationem pertinere censuere Veteres, in quo pro temporum, locorum, ac personarum varietate mutatio potest admitti, illud profecto necessarium non est necessitate Sacramenti, ac juris & p cepti divinit atqui talem esse immersionem baptismalem censiuere Veteres; ergo &α. Mi mr probatur testimoniis Veterum qui immersionem vel in susionem aut aspersionem indifferentem judicarunt ad veritatem Sacramenti. I. Tertullianus L. de Poenit. cap. 6. ad hanc aquae aspersionem in Baptismo videtur alludere cum ait et Neque ego renuo divinum beneficium, is M. est, ablutionem deliciorum inituris aqvam omnimodo Iamum se; sed ut eo pervenire contIngat, elaborandum est. Quis enim tibi tam infida poenitenιia viro asper inem unam cuiuslibeι aqua commodabiti

II. Sanctus Cyprianus consultus a Magno quid esset sentiendum de Baptismo Clinicorum, id est eorum qui in lecto prae infirmitate decumbentes baptisantur, an nempe habendi sunt tegitimi Christiani, eo quod aqua salut ri non loti sint, sed perfusi, respondet per Epistolam apud Pa melium 76.

' in ultima editione Anglicana 69. Nos , quantum concipIt medrocritas nostra, aestimamus in nullo mutilari ct debilitari posse beneficia divina .... Nec quemquam movere debet, qu)d a pergi vel perfundi videntvr aegri, eum gratiam dominicam consequuntur, quando Scriptura sancta per Erechielem Prophetam loquatur, ct dicat et Et aspergam super vos aquam mundam .... Et post adducta nonnulla alia scripturae loca in quibus aspersionis mentio fit, sic concludit r Unde apparet aspersionem quoque aquae instar salutaris Iavacri obtinere ; ρο

quando hac in Ecclesia fiunt, tibi fit o dantis, re accipientis fides integra, stare omnia o consummari ae perfici posse maiestate Domini re fdei veritate. Nihil

potest in rem nostram disertius afferri hoc S. Doctoris testimonio - . Hunc Clinicorum seu grabatariorum per infusionem aut aspersionem dutum Baptismum ratum ac validum habuere varia Concilia. Romanum suo Cornel io, in quo Novatiaruis in lecto baptisatus iterum non baptisatus legitur post recuperatam sanitatem. Neocaesariense an. 3i . Can. I a. quo sic bapti- sati a sacris quidem ordinibus velut irregulares arcentur, sicur& in Sy

do Romana mox citata, Vere tamen baptisati agnoscuntur. Antimodorensean. 78. Can. I 8. Matisconense II. an. J8s. Can. 3. Parisiense IV. an. 829. cap. T..ubi decrem: a Neocaesariensis Synodi innovatur & confirmatur .. III

46쪽

DE 3 ACRAM E N O BAPTISMI, 27.

III. S. Augustinus Tract. 8o. in Ioan. circa finem. Hoc, inquit, verbum fidei id est invocatio trium personarum SS. Trinitatis tantum valet in Tom.6. Ecclesia Dei, ut per ipsum credentem, offerentem, benedicentem, tingentem etiam μυ. a. tantillum, mundeι infantem. Si sufficit ex S. Augustino tantillum tingere sufficit ablutio per insusionem Vel aspersionem. IV. Cum Ariani trina baptismali immersione abuterentur ad significana dum tres esse distinctas naturas in tribus personis Trinitatis, atque nonnulli in Hispania Catholici, in odium ac detcstationem eorum, unicam tantum immersionem usurpandam decrevissent contra morem antiquum, suborta est ea de re contentio, de qua Leander Episcopus Hispalensis consuluit sanctum Gregorium Magnum S. Pontificem qui Lib. I. Epistola q3. alias I. sic respondet: De trina mersione Baptimatis nihil responderi melius potest, quam .ini sensistis: quia in una fide njωι 'cit sanctae Ecclectrae consuetudo diversa. si 1. I.

Nos autem quod tertio mergimus , triduana se itura sacramenta signamus , ut dum tertio infans ab aquis educitur , resurrectio triduani temporis exprimatur . Quod si quis forte etiam pro summa Trinisatis veneratione aestimet fieri , neque ad hoc aliquid obsistit, baptisandum 'met in aquis me ere t quia dum in tribus subsistenilis una substantia est, reprehensibile esse nullatenus potest, infantem in Baptismate vel ter, vel semel mergere, quando oe in tribus mersionibus personarum trinitar, in in una potest droinitatis fingularitas des- gnari. Sed quia nunc buensque ab Hareucis infans in Baptismate sertio mergebatur, fiendum apud vos esse non censeo; ne dum mersiones numerant, divinitatem dioidant, dumque quod faciebant, faciunt, se morem nostram Uisse glorientur. Patet ex hoc responso, S. Pontificem censuisse trinam immersionem ad substantiam Baptismi non pertinere, quandoquidem eam propter Arianos mutandam esse decreverit, aut saltem mutationem ab Hispanis iactam approbaVerit.

Istud S. Pontificis judicium probavit ac suum fecit Ecclesia Hispanica in

IV. Concilio Toletano sub Honorio, an. 633. cap. 6. ubi postquam Verba S. Gregorii mox citata transcripsit, ita pergit: Quapropter quia de utroque ori csacramento quod sit in sancto Baptismo a tanto viro reddita est ratio , quod Cone Autrumque rectum, utrumque irreprehen bile in sancta Dei Ecclesia habeatur , t L propter vitandum autem schismatis scandalum, vel haeretici dogmatis usum, sim- ψ' β'plam teneamus Baptismi mersionem; ne videanιur apud nos qai tertIo mergunt , haereticorum approbare assertionem, dum sequvntur 9 morem. Alcvinus in sua praesertim ad Clerum Lugdunensem Epistola n. 69. paulo acerbius ac durius invehitur adversus hanc Hispanorum immutationem , . quam Velut errorem traducere non pertimescit: quia vero intelligebat multos commoveri auctoritate S. Gregorii in sua ad Leandrum Epistola, eam

falsitatis & suppositionis accusat. Quia, inquit Epistola Io. eam in Epistolari

suo Libro, qui de Roma nobis allatus est, non invenimus. β Uerum hunc immoderatum Zelum pro retinenda triplici immersione, repressit Conc. Uvormatiense an. 868. Can. ubi de Verbo ad Verbum tram

ibit & suum facit judicium S. Gregorii, cujus Epistola in suspicionem tal- bis ssitatis & suppositionis venire nullatenus potest , cum ipsius mentionem C c. . faciant Synodus Toletana IV. & Uvormatiensis mox citata; S. Isidorus in γε

Catalogo Virorum illustrium, S. Hildelphonius Toletanus Archiepiscopis in suo

47쪽

in suo Catalogo; Lucinianus Carthaginensis Episcopus in Ba ad ipsum Gregoriit Magnum Epistola per Lucam Dacherium publici auris facta, in qua ait : Scripsisti LeandroEpiscopo de trina tinctione Joannes Diaconus in vita S.Gregorii &c. Paulo elementior fuit in Hispanos Uvalaseidus Strabo Lib. de rebus Ec-pp.r.. cap. 26. agnoscit legitimam esse Epistolam S. Gregorii adis. M. Leandrum; di Postquam expendit causas & rationes quibus indueti sunt Hispani ut trinam mersionem in unam commutarent, significat sibi non satis graves videri causas illaS, adeoque morem antiquum resumendum esse , quamquam immutationem factam erroris insimulare non audeat. Videtur j- auctor ille hanc sequutuS regulam S. Augustini, Oves non debentpelles suas depo- , , i. nere, si aliquando lupi eis se conteganι. Et Vero Haeretici ad errore, suos confir-GI6.G.mandos, aliquando unam, ut Eunomiani; aliquando triplicem immersionem usurparunt, ut Ariani: neque piopter illorum hareticorum hominum V abusum debent Orthodoxi, 3udice V valafrido, a nUribus antiquis recedere. Sed quidquid sit de mente illius auctoris, hoc unum certum colligimus ex dictis, posse Ecclesiam pro sua sapientia&prudentia, pro locorum, tempωrum, & personarum varia nec cultate, modo unam, modo triplicem mersionem adhibere, se a semper & integra remanente Sacramenti Baptiasmatis substantia. V. Ante S. Gregorium Pelagius II. S. Ponti sex qui obiit an. 3 9 o. in Rescripto ad Gaudentium Episcopum apud Ivonem in Dccreto, titulo De Baptismo , cap. I 6 interrogatus de Baptismo sub una mersione ab Haereticis Bonosiacis collato, respondct, iuxta praeceptum Domini in nomine Trinitatis trina etiam mersione Saptisandum: Si ιamen, inquit, manifesta confeJone claruerit, quod Trinitatis nomine fuerint illi battisati, sola reconciliationis gratia impensa Catholica fidei reconciliare maturabis; quo certe responso significat S. Pontifex, ad sub nstantiam Baptismi satis esse quod in nomine Trinitatis conferatur, sive per unam si ve per triplicem immersionem. Probatur a. exemplis Baptismi iniusione vel aspersione nonnullis in occasionibus concessi. Primo, ubi magna erat baptisandorum multitudo: V. g. cum uno die tria. vel qu inque hominum millia baptisare oportuit, ut AEL TN.qI. & cap. q. V. q. contigisse legimus, perverisimile est non per immersionem, sed per aspersionem aquae collatum Baptismum. Ita S. Th. inq. dist. 3. q. I. art. q. quaestiunc. r.

Secundo, cum in privatis domibus sive propter infirmitatem, sive propten instantem persecutionem, sive propter opportunam & inopinatam occasionem Baptismus conferebatur, procul dubio non immersio sed infusio aut

aspersio usurpabatur. .

Sic baptisabantur infirmi in lecto; sic S. Petrus in carcere detentus Act. I 6.

V. 33. custodem carceris cum omni domo sua baptiDCit: sic S. Laurentius unum militem Romanum nomine, aqua ex urceo effusa opportunitatem captanS

baptisavit, sicut legitur in ejus vita. Ad quod factum respiciens Uvalafridus Biblis . L. de rebus Ecclesiasticis cap. 26. orandum, inquit, non solum mergendo, sed Pp. T. etiam desuperfun .sendo multos baptisatos fuse, oe adhuc posse baptisari ... . sicut in xpas one beati Laurentii quemdam urceo alluto legimus baptisaιum. Hoc etiam , δ' ' pergit ille, solet e Oen ire cum prooectiorum grandisas corporum in minoribo vasis hominem tingi non patitur.

48쪽

In Actis quoque manuscriptis S. Gratiliani, F lici a ab ipso christianae De AEn Religionis mysteriis imbuta , urceum cκm aqua , ut baptisaretur , ei obtulisse

tegitur . . . . isc. .

Acta etiam S. Bacchi junioris edita a Combefisio, Laurae S. Sabbae Prata pudpositum describunt tollentem manibus vrvificam urnam super caput eius, qua immortalitatis ei lavacrum in nomine sancta oe consubstantialis Trinitatis undentem. His adde Acta S. Liudgeri Episcopi, qMi in expulsione servorum Dei ὸ Frisia, fugi Berulanum hominem laicum peν domos discurrere, opersuasis matronis morituros bapt/sare illorηm infanιulos, benedicta Ap liciter aqua in nomine Domini intinctos vel superfusos cum invocatione S. Trinitatis. Probatur denique, quia ablutio per aquam est de natura & Bbstantia Baptismi, non vero modus abluendi: porro aeque abluitur baptisandus per infusionem aut aspersionem, quam per immersionem; & quamvis immersio expressius significet nos per Baptismum consepultos esse cum Christo, expressor tamen illa sigmficatio ad substantiam Sacramenti non pertinet, ad quam fatis est significatro practica & efficax mundationis internae per gratiam Spiritus sancti diffssam in cordibus: at talem mundationem tam recte significat&efficit ablutio per infusionem Vel aspersionem, quam per immersio. nem. Nec significatio litterialis vocis Baptismi urgeri debet: quamvis enim immersionem ut plurimum designet ' simplicem tamen aquae infusionem si gnificat aliquando, ut apud S. MarSum caP. I. V. q. S. Lucam c. II. V. 38.

sokuntur Objectiones- objicies r. Cornelius S. Pontifex & cum eo Romana Synodus improbavit Baptismum per infusionem datum Novatiano in lecto decumbenti. Sic de eo scribit ipse Cornelius ad Fabium Antiochenum apud Eusebium L. 6. Hist. cap. 63. cum ab Exorcistis foveretur, in morbum gravissimum eo qqiamus, dum am iamque moriturus creditur, in ipso in quo facetat lectuloper fusus, B D'im 'scepiti si ramen, inquit, hus cemodi Baptismum suscepisse dicendus est. Et postea loquens de ordinatione e)usdem Novatiani in Presb terum, ait universum Clerum multosque ex populo refragatos fuisse, eo quod P. non Isteret quemquam ex iis qui κrgente vi morbi in lectulo perinde ae ille, A

perfusi fuissent, in Clerum assumi

Ex quo duo colligi possunt: primum, dubitasse Cornelium an verus esset& legitimus Baptismus quem Novatianus in lecto per infusionem acceperat; alterum, irregulares fuisse seu ad suscipiendos sacros ordines inhab, les, qui in lecto merant baptisati. II. De eodem Baptismo dubitavit Magnus cum aliis nonnullis apud S. CP

prianum Epistola 6. an nempe habendi sint legitimi Christiani , qui aqua P. isse sesutari non sunt loti, sed perfusi. Ratio dubitandi ipsis erat, quod sic baptisati plenum non assequerentur Baptismi effectum, cum eorum multi urbmundis adhuc torquerentur spiritibus. Quin ipse S. Cyprianus, quamquam valere talem Baptismum respondeat, rem tamen apud omneS certam non esse minime dissimulat, & unicuique m mittit&facere & sentire quod MIlet: Qua in parte, inquit, nemini verecun- --dia oe modestia nostra praejudicat, quominus unusquisque quod putat, sentiat , . quod

49쪽

jo DE SACRUAE MENIO BAPTISMI ct quod sesterit faciat. Unde postea permittit iis , qui nullum judicant i,

p. lem Baptismum, sic baptisatos iterum baptitare. Quantum fide concipere , inquit, oesentire nobis datur, mea sententia haec est, ut Christianus iudicetur legitimus , quisquis fuerit in Ecclesa , Iege oe jure fidei , divinam gratiam consecutus. Aut si aliquis existimat eos nihil confecvιos, eo quod aqua fatu rari tantum perfusi sint, sed inanes o vacui sunt; non decipiantur, ut β incommodum Ianguoris evaserint θ convaluerint, baptisentur. Et rursus in fine Epistolae: Rescrin, inquit, fit carissme, ad Liιιeras tuas, quantum parva uostra mediocritas valuit , is ostendi quid nos quantum in nobis est senti mus , nemini prascribentes , quo minus statuas quod putat unusquisque Praepositus, actus sui rationem Domino redditurus. Resp. ad primum, Cornelium & Synodum Romanam nusquam judicasse nullum fuisse & irritum quoad substantiam Baptismum Novatiano decumbenti Perinfusionem aquae concessum: nusquam enim in quaestionem ab ipsis adductum fuit, an rebaptisandus esset ille Novatianus; quod certe praetermissiliri ab illis non fuisset, si nullum & irritum judicassent talem Baptismum. Duplici ergo de causa Baptismum illum improbavit Cornelius & Synodus Romana: Erimo, propter irregularitatem annexam, qua tamen non obstante Novatianus ad sacrum Presbyteratus ordinem promotus fuerat , contra Canones & Disciplinam Ecclesiae. Secundo, propter defectum Confirmationis & Eucharistiae, quas pro more consueto simul cum Baptismo non receperat: unde plenum & integrum, quoad effectus caeterosque Ecclesiae ritus , Baptismum non sescepisse dicitur Novatianus: atque hinc adversus i tum querelae & expostulationes. - Duplicem illam causam seu rationem omnino fuisse cur improbatus fuerit Baptismus ille Novatiano datus, significat ipse S. Pontifex. Cornelius in: citata ad Fabium Λntiochenum Epistola. Primo quidem, quod irregularis ex tali Baptismo factus, ad ordines: tamen sacros fuisset promotus, ex sola, inquit Cornelius, Episcopi gratia, renitentibus caeteris, tum Cleri tum populi. Cum egregius ille vis Euob. inquit ironice Cornelius , Ecclesiam Dei: reliquisset , in qua post susceptum Hiin p. Baptisma Presbyteri gradum fuerat consecutus , idque per gratiam Episcopi ,

qui manus illi imponens, eum ad Presbyterorum ordinem evexitia cui cum universus Ierus, multique ex populo refragarentur, eo quod non licereι quemquam ex iis ,

qui urgente vi morbi in lectula perinde ae ille, perfusi fuissent, in clerum assumitosiuIavit ab iis Episcopus, ut bune solum ordinaria se paterentur . . Quibus certe Verbis duo constanti, primum, irregulares fuisse & inhabiles ad ordines sacros percipiendos, qui in lecto baptisabantur, sicut baptisatus suerad Novalianus: alterum, Episcopum ordinisorem Novatiani, haud dubie falsa &ementita pietate illius deceptum , cum eo dispensasse ab illa irregularitate , . caeteris de Ciero & populo renitentibus. Ejusdem irregularitatis annexae Baptismo sic in lecto concesso mentionem faciunt veteres CanoneS. Si Vero quaeres causam & rationem illius irregularitatis, respondebit SP e. nodus Neocaesar. Cania I 2 hanc esse, quia non ex proposeo fidei illorum, sed exi. g. .E. mcesma e descendit .. Id est, quia non proprio motu . sed metu mortiscompulit Ibiid p. Baptismum susceperunt. . Aliam causam adducit Illustrissimus& Doctissimus θῖς η Λlbaspinaeus hunc Canonem exponens: Quia, inquit, eis modi baptisati do

cere h

50쪽

tere, fidei arcana tradere, exponere, ct catera sacerdotii officia implere non p se viderentur, quos valetudo prima fidei elementa non permisisset ediscere .er rerum omnium ignaros ct rudes baptisari cogisset . Addi & posset alia causa , quia scilicet baptisati illi non erant cum omni ritu & solemni

late per Ecclesiam priscripta, quod satis erat ut tanquam irregulares a cerentur a sacris ordinibus. Secundor improbatus fuit a Synodo Romana & Cornelio Baptismus Novatiano decumbenti datus, propter desectum Confirmationis & Eucharistiae iquae Sacramenta pro more recepto cum non percepisset, non plenum Baptismum dicitur habuisse. Sed, pergit Cornelius in eadem Epitiola, neque postquam liberatus est morbo, reliqua percepit qua iuxta Ecclesiasticam regulam percipi debent ; neque ab Episcopo confignatus est . Hoc autem Agnaculo Hire. p. miniis percepto, quo tandem modo Spiritum sanctum potuit accipere C,

Ad secundum: Non satis liquido constat de quo dubius & anxius fuerit μMagnus qui Cyprianum consuluit; an de veritate substantiali Baptismi, an tantum de plenitudine effectus illius, caeterisque praerogativis quibus rite &catholice baptisati gaudere solent. Insinuat etiam S. Cyprianus in Epistola citata, sic in lecto baptisatos haberi quidem pro baptis aris&Christianis, sed qui caeteris non sint adaequandi. An consecuti sunι, inquit, quidem gratiam Dominicam , sed breviore o minore mensura muneris divini ae Spiri r' tus sincti, is habeantur quidem Christiani, non Θι tamen caeteris adaquandi:

unde moleste fert, sic baptisatos invidioso nomine Clinicos appellari ; quibus verbis innuere videtur sanctus Doctor, quaestionem non fuisse de veritate substantiali Sacramenti Baptismatis, sed de plenitudine dumtaxat estectus illius, quem plenum & integrum non percipere eos qui in lecto baptisantur, nonnulli arbitrabantur, quos ibidem refellit S. Cyprianus. Verum, esto dubitaverit Magnus cum aliis nonnullis, an ratus & verus esset Baptismus in lecto perceptus, certe non dubitaVit Cyprianus; &rationem qua nitebantur alii, nempe sic baptisatos immundis adhuc torqueri spiritibus, sic refellit: Hoe rebus ipsis, inquit, experimur, ut necessitate urgente in agris. dine baptiμι, o gratiam consecuti , eareant immundo spiritu, quo antea mo- ἐμή vebantur; θ Iaudabiles ac probabiles in Ecclesia vivant . . E contra saepe

nonnulli de illis qui Iani baptisantur, si postmodum'eccare coep3rint, spiritu immundo redeunte quatiuntur; ut manifestum fit, diabolam in baptismo fide eredentis exeludia, si fides postmodum defecerit, regredi. Nec obstat I. quod S. Cyprianus unicuique liberum reliquerit sentiendi& faciendi quod vellet: in hoc enim laudanda ipsius moderatio ac prudentia singularis, qua rem nondum solemni Ecclesiae totius Iudicio eliquatam& definitam uniuscujusque arbitrio permisit . 2. Non obstat quod idem sanctus Doctor voluerit in lecto baptisatos rebaptisari, ab iis icilicet qui nullum putant ejusmodi Baptismum; istud enim sequebatur ex licentia quam concesserat unicuique opinandi & faciendi quod vellet: qui enim

nullum judicant hunc Baptismum, debent iterum eum conferre, ut cohaerenter agant&sentiant. Imo in opinione & principiis S. Cypriani, eo ipso quo putabat quis Baptismum suum non consequi plenum effectum, debebat illum iterare; quia, juxta S. Doctoris mentem, nullus est quoad substantiam Baptismus, qui suo caret effectu, nempe gratia Spiritus sancti: unde

SEARCH

MENU NAVIGATION