장음표시 사용
61쪽
ista verba declarat L. 3. c. I s. Si, inquit, Evangelisis verbis, in nemi . e. M Pviris, re Filii, o Spiritus Dacti Marcion Baptomum craserata, δε-
- His adde , non aliam fuisse unquam Ecclesiae regulam in approbando vel damnando Haereticorum Baptismo, quam huam sormae a Christo praescriptae accuratam obserVationem, Vel corruptionem , ut constat ex anone octavo Concilii primi Arelatensis paulo ante citato . Et vero vel ipsis veteribus Haereticis tam persuasum fuit aliquam esse Baptisini formam verbis expressam, ut illi verba quaedam semper usurpaverint .
teste S. Irenaeo L. I. cap. I 8. . 'Ex his vero omnibus sic arguere licet: Ecclesia in administrando Baptismo
semper usurpavit tanquam necessariam formam, sine qua nullum est Sacramentum, verba Evangelicar atqui non alia de causa verba haec usurpanda esse duxit Ecclesia,quam quod intellexit ea fuisse aChristo priscripta Mat.28. Ecclesia enim quae Sacramenta instituere non potest, non potest etiam verba noecessaria ad substantiam Sacramentorum praescribere, sed quae sunt a Christo praeseripta summa religione retinet & observat. Igitur verba quibus Baptismi forma exprimitur, sunt a Christo praescripta. Ex his quoque funditus convellitur figmentum Episcopii, verba haec In nomine Patris, re Filii, o Spiritus fodit, connectentis cum istis, ne odocete ; & istud Baptisantes, inter parenthesim collocantis . Nullum enim est, ne vel minimum quidem, parenthesis intextu sacro vestigium, nulla necessitas, cum planus sit & apertus Christi sermo. Quod si ad libitum fas sit eausinodi verborum constructiones , sicut & parem heis fingere , nihil
tam certum ac firmum erit, quod non evertatur.
Dieest Non magis ex istis Christi verbis, Baptiforas eos in nomi a Patris, o Filii, ct Spirrius Daris, inferri potest necessitaSista verba pronu
tiandi inter baptisandum, quam ex istis, Eunus docere omnes Gentes, inseratur necessitas dicendi inter docendum, Ego vos doceo ; vel ex illis , di nomine meo daemonia eiicieιis, languores sanabitis , necessitas dicendi, D. monia Eicio, languores sano m. atqui illud postremum necessarium non est.
neque ex Christi verbis colligitur; ergo &c. Confirmaturr Quia illud, in nomine, apud S. Matth. c. 18. non significat in expressione seu invocatione, sed in virtute & fide Patris, & Filii, de Spiritus lancti: sicut quando in Actibus Apostolorum legimus Apollolos baptitasse in nomine Christi, illud, in nomao, idem est ac, in virtute 8c fide , non vero in expressione seu appellatione nominis Christi; alias sequeretur validum aΙiquando fuisse Baptismum datum in solo Christi nomine , quod vulgo non admittunt Theologi. Resp. nego ma, di parit. Ratio disparitatis ex ista Christi voluntate p. tenda est. In lactis enim ejusinodi, tota ratio facti est voluntas facientis εvoluntas autem Christi nobis per Ecclesiam Spollam eius ac fidelem interpre. tem declaratur. Si vero superiorem & a priori rationem queras, eur inter baptisandum neeesse sit exprimere actum baptisantis, & invocare M. Trinitatem; inter vero docendum, aut quid simile, istud necesse non sit, hec potest asseret: quia nempe actio qua quis docet, vel daemonia ejicit , aut morbos sanat, per semetipsam satis determinata est ad hoc , vel illud ,
62쪽
absque additione talium verborum, Ego Dere, Ha daemonia e telo m. At vero cum actio baptilautis ex se sit indifferens, & possit ad multa reserri, necesse eit ut per aliquid speciale determinetur ad actionem sacram, clivinam, religiorum, uno verbo ad sacramentalem: .istud autem per quod determinatur, est tum declaratio seu expressio invocantis , tum invocati distincta trium personarum M. Trinitatis, tum intentio bapti tis qua vult fatere quod facit Ecclesia se Christus instituit. Aceest verbum ad elemenis tum, ait S. Aunistinus, o fit Sacramentum. Ad confirmationem nego istud, en nomine, apud s. Matth. significares tum in virtute & fide, non vero in invocatione seu appellatione nominis Patris, & Filii, & SHritus sancti; utrumque enim significat. Nec valet adis ducta paritas ex Bapti serio dato in nomine Christi, in Actibus Apostolorum: ibi enun, in nomine, idem est ae in virtute & fide, non in sola expressione nominis Christi, ut dicemus itura; quia scilicet eo loci non agitur de forisma Baptismi, sed tantum de necessitate. Praeterea veros quae supreman his esse debet ratio, Ecclesia istud, in ut ino. apud S. Matth. intellexit semper de invocatione seu appellatione nominis Patris, & Filii, & Spiritus sancti; istud vero, ιn nomisa Christ1, in Actibus Apostolorum. non intellexit de sola invocatione nominis Christi in Baptismo.QEa forma viantur Graeci. An antiqva fit re valida.
Areudius Lib. I. de Baptismo cap.8. hanc apud Graecos usitatem baptisandi Hrmam refert, Baptisatur servus vel Ierva Dei V. in nomina tris , - θ Filii, .ct spiritus sancti. Multi inter nostros Scholasticos, Ioco,' Eaptisatur, lemni, Baptisetur; sensu nimirum vel optativo seu deprecatorio, veI imperativo: unde Eugenius IV. in Decreto utrumque modum refert &approbat. Verum ex sola textus graeci lectione in Euchologio apud Go trum pag. 3ss. & 36s. N apud Areudium loco citato, Peripicuum est Graecos modo indicativo dicere, Baptisciur. FIujus Veris se ae tam tenaces lunt Graeci, ut eorum nonnulli Schi ν.. ia. mari i baptistatos a Latinis rebapti re ausi fuerint , ut colligimus ex ris Concilio Lateranensi IV. cap. q. sub Innocentio III. equod exis imarent se am qua utuntur Latini, legitimam non esse, ut putat Bellarminus, nec improbabile videtur Arcudior sive quod praetermis lam ab illis trinam mersionem falso crediderint ι sive denique ex cereo
Innocentius IV. seribens in caput primum de Baptismo & eius esse. ctibus, negat legitimum Hre Baptismum quem Graecus in occidentali Feclesia conserret in is a apud Graecos consuetar verum hoc in capite , sicut & in aliis nonnullis quae privatus Doctor scripsit , deserenisdus est.
Tempore S. Thomae quidam existimabant, ut ipse resert in . dist. 3. P. a. art. 2. in Responsione ad primum, Binam Graecorum invaliadam esse,
63쪽
Forma haec baptisandi apud Graecos, Baptisatur servus veI seroa Dei mnomine Piaris, ct Filii, ct spirisus sancti, antiqua est & valida.
. De antiquitate eonstat ex veteribus formulis quae reseruntur a V riis Auctoribus. Α Theodoro Lectore Lib. 2. Cesiectaneorum, In quo quemdam, nomine Barbam, a Deuterio Ariano Constantinopoli ita baptisatum refert: B
ptisatur Barbas in nomine Patris per Filium in spiritu sanctor, ubi quamvis vitiosa sit Hrma in expressione SS. Trinitatis, priora tamen Verba Indicant Baptismum apud Graecos solitum conferri verbo indicativo passivo . Istud porro factum contigit circa annum Christi s oo. Α Ioanne Mosco Prati spiritualis cap. I s. ubi ait Iudaeum in arena sic baptisatum Bisse: Baptifatur Theodorus in nomine Patris, o Filii, o Spiritus sancti. Istud contigisse narratur circa annum Christi 63o. Α Severo vulgo Alexandrino Lib. de ritibus Baptismi , Pontifex in ,, i
in hune modum' ait: Baptisatur talis in nomine oec. Dicitur Severus Vi- ii. p. xisse circa annum Christi 63 . .. 73x G. Denique omnes Graecorum Libri rituales, eamdem sormam continent.
Si vero qua ras hujusce formae rationem: Respondebit 1. Gabriel Philadelphiensis Episcopus in Libro de Sacramemtis, duplicem esse. I. Qina Scriptura etiam Verbo passivo utitur. Ego, inquit Ioannes, a te. debeo baptifari. a. Quia haec loquendi formula modestiam baptisantis indicat, qui ne videatur fibi primarium Baptismi ministe rium arroga. non audet in prima persona dicere. Ego te baptiso. Unde S. Chrysost mus Hom. I. in Acta Apostolorum , expendens ista vemba, Hos autem baptisabimini, non pori multos hos dies. Reque dixit, inquit, Mis. Ego vos suptis Spiritu sancto, Ied baptisabimini, nos docens ut modestὸ de , nobis sentiamus. ' . . R. Respondebita. Areudius Lib. I. de Baptisino c. 8. idcirco Graecos verbo im dicativo passivo uti, ut eorum apud suos occurratur errori, qui cum illis p ij. Schismaticis Corinthiis dicebant, Ego sum Fauli, Ego sum Cephae oe. quasi Li.,
nificare vellent, Baptismum vela Paulo, vela Cepha aut ab alio quocumque Miristro suam trahere virtutem; qui erroς non tantum in Graeciam, sed di in Africam serpserat r unde S. Aug. Sermone 9R. de verbis s. Lutae, alias Η milia 23. inter so. loquens de peccatis quae Magdalenae peccatrici dimissa fiant et Medicus bonus, inquit, aegros non solim praesentes sanabat, sed σ D- τε itruros etiam praevidebat. Futuri erant homines qui dicerent, Ego peceata di- ' V mitto, ego iustifico, ego fano quemcumque baptiss. AliquanὸO tamen verbo indicativo in prima persona usos esse Graecos, colligi potest ex S. Greg. Nazis orat-qo. Versus finem. Raptiso te, inquit docens in nomine Patris,
ΙL Formam istam apud Graecos lem invalidam esse constat, tum quia nunquam ea de re Iitem illis movere Latini; nunquam ab illis ea forma bapti latos roaptisaruuta, tum quia Eugenius IV. S. Pontifex in Instructione Arm
64쪽
46 DE SAC ΜΕ ΤO BAPTIS MI.nis data, postquam dixit formam Baptismi esse istam, Ego te baptifo &c.
mox subjungit: Non tamen negamus, quin oe per Illa verba, Bap isetur, vel baprifatur manibus meis talis servMs vel serva Dei in nomine sc. verum perfici
tur Baptisma. Rationem addit, quia principalis causa ex qua fluit virtus Baptismi, est SL Trinitas, instrumentalis autem est Minister qui tradit exterius Sacramentum: at utra que exprimitur in sorma Graecorum; ministerialis quidem non ita distincte, sed tamen, ait Arcudius, facile intel Iigitur. Tum de- nique, quia quoties unio cum Graecis tenta ta est & perfecta, nusquam ab iis postularunt Latini, ut antiquam suam baptisandi formam immutarent.
Diccs t. Alexander III. Decreto Si quis puerum, exigit ut actus baptisantis ministri exprimatur. At in forma Graecorum non exprimitur. Resp. nego min. Exigit quidem S. Ponti sex, explicitam fieri mentionem actionis externae r utrum vero active, Vel passive exprimatur, parum inter est. Cum minister apud Graecos ait, Baptisatur 'N. subintelligitur, a me bapti fatur. Dices et. Albertus Magnus . in a. dist. i. q. a. ad 8'. refert S. Pontificem
respondisse quosdam, qui erant sub regimine Ecclesiae Romanae in Dalmatia, rebaptis indos esse, eo quod sub hac verborum formula essent baptisati, Baptisatur servus Christi. Resp. ita quidem primo respondisse S. Pontificem, at postea re maturius ponderata negasse illos rebapt i sandos esse.
Qua forma Baptismi utantur Latini. An antiqua fit oe valida.
Consueta apud Latinos baptisandi forma haec est , Ego te baptiso in nomine Patris re Filii, o Spiritus sancti. Amen: quae ultima vox necessaria non est ad Veritatem Sacramenti, sed tantum additur formae jam perfectae, ut significet Minister se firmum ac ratum habere quod fecit,& baptisato ccelestem graiiam apprecari .. De antiquitate sormae illius,. ratione invocationis expressa: SS. Trinitatis , nemo dubitat; sed tantum controversia est de priori parto, . qua. actus baptisantis verbo: indicativo activo exprimitur Ratio dubitandi Morino Lib. 8. de poenit. c. 9. & I6. &aliis nonnullis est,tum quia quinque prioribus seculis nullus formam illam verbo indicativo, activo
expressam refert. Tum quia ex professo S. Augustinus Sermone 99. de VerbiSS. Lucae,. alias Homilia 23. inter sci. dananat in Haereticis eam administrandorum Sacramendorum sormam absolutam , Ego peccata dimitto; no sanctifco; Ego sano plemcumque baptiso . Verba S. Doctoris paulo ante laudavimus. Cuin Vero Haeretici. obaicerent datam esse hominibus a Christo potestatem dimittcndi peccata, adeoque posse illos jure merito dicere , Exodimitto peccata , Ego absolvo oec. reponit sanctus Doctoris non alio sensu dici homines remittere peccata, quam quia Spiritum sanctum acceperunt, qui remittit peccata. Ibid. observat, Christum non dixisse, Magdalena Ego dimitto tibi peccata tua ; sed , Remittuntur tibi preata, tua r quibus certe in nuere videtur S. Augustinus, aetate sua incognitam iuisse formam absolutam administrandoriri, Sacramentorum verbo activo indicativo ex pressam: sola ergo deprecativa verbo optativo expressa: forma obtinuit prioribus saeculis in administratione Sacramentorum ..
65쪽
Haec apud Latinos baptisandi serma, Ego te baptiso in nomine Oe.
antiqua elt & maxime conveniens. Probatur prima pars: Quia etsi fateamur ingenue, ex quinque prioribus culis disertum non extare testimonium formae illius absolutae verbo indi cativo expressae, non inde tamen recte colligitur, formam illam non sui se antiquitus observatam: quia qui omnium primi leguntur inter Veteres sor-ri .iam ejusnaodi praescripsisse aur commemorasse, ut taculo sexto S. Grego. rius Magnus in tuo Sacramentario T. 3. p. 73. Edita postr. & postea Auctor ordinis Romani, & antiqua Liturgia Gallicana a doctissimo Mabillonioediata&illustrata, titulo as. Venerabilis Beda L. Variarum quaestionum, quae stione x . N alii subinde bene multi; eam non tanquam recens inductam . sed ut veterem & a majoribus transmissam tradiderunt. Et vero a forma Graecoriam non distat, nisi quod enuntiatur apud illos in tertia persona , baptisaιur; apud nos vero in prima, baptiso: ex utraque enim parte iudica-cativa est & absoluta, non deprecati Va . . Nec obstat r. penuria testimoniorum ante sextum seculum: his quippe priamis temporibus, propter frequentiam Hoeticorum adulterantium invoc tionem personarum SS. Trinitatis absolute necessariam, magis attenti erant di solliciti Veteres in demonstranda necessitate illius invocationis, quam in Commemorando verbo quo utebantur ut exprimerent actum baptisantis. Quamquam si vera sunt &geouina Acta martyrii S. Stephani S. Pontificis, quae Baronio ad annum Chri iti as 9. num. 2 o. fidelissima videntur, habemus exemplum Baptismidni ab illo S. Pontifice sub hac sorina, ibid. n. 23. In nomine Patris, ct Filii, ct Spiritus sancti baptiis te. Nec obstat a. auctoritas adducta S. Augustini. Non enim simpliciter damnat sanctus Doctor in se vcrba haec, Ego absolvo, Ego baptiso; led pravum di erroneum eorum Verborum sensum quemfingebant Donatistae quos ibi impugnat. Docebant scilicet illi, Sacramentorum vim&efficaciam pendere ex merito Ministri, non ex virtute Christi; atque sensu illo erroneo superbe lactabant se dimittere peccata, se baptisare &c. quos impugnans merito dic bat sanctus Doctor Daturus erat Dom=nuν hominibus Spiritiam sanetum , 'o' ab φ' Spiritu sancto fidelibas 'phii dimitιi peccata; non meritis hominum 'ς volebat intelligi dimitti peecata. Probatur secunda pars, nempe sormam hanc Baptismi apud nos usurpatam, maxime con Ve ientem esse: Ruia nempet recte exprimit Baptismi causam tum instru mentalem, seu ministerialem, tum principalem, tum ipsam baptisati personam. Instrumentalem quidem per ista, Ego baptiso ; principalem per ista, in nomine Patris, re Filii, ct Spiritus sancti. Istud Vero in no mise, significat praeter ipsa moralem appellationem personarum Trinitatis . Virtutem, auctoritatem, fidem Trinitatis, cui nomen damus, ac sponde , obsequium cum baptisamur. Dicitur autem, rn nomine, non, in nomιηιbus; us clarius unitas essentiae, virtutis &operationis trium personarum divinarum significetur. Ipsa denique persona baptisati clare exprimitur per pronomen, te
66쪽
An haec verba, Ego te baptiso, quibus actin baptisantis exprimitur .
necessaria sint At Sacramentum valeat.
Quaestionis prasentis sensus non est, an necesse sit personam Ministri in Baptismo exprimerer communis enim fere est opinio, id non esse necessarium.1 .. i. αι S. Th inq. dist. 3. art. a. ad I. Utrinn, inquit, expressio persona miniliri qua ν. r. At secundum nos, sit de necessitate Baptism, apud quosdam dubium est; pr babilius tamen dici potest quod non sit, ne cogamur istam Graecorum Ecclesiam absque Baptasmo ponere, quι personam non exprimunt baptisantis r quod dicitur confilio fanetorum Patrum factum, contra errorem eorum qui in baptisamus persona spem ponebant, de quo r. cor. I. Videntur S. Th. caeterique Scholastici supponere, Graecos modo vel optativo, vel deprecatorio, dicere , Eaptisetur servus Dei; in quo loquendi modo nulla involvitur personae baptisantis mentio, sicut in isto modo indicativo, Baptisatur servus Dei, in quo facile suppletur istud, nempe, per me, seu, manibus meis. sensus igitur qua monis est . utrum validum olitu fuerit, aut etiamnum
valere ponit Baptismus datus a Ministro qui inter abluendum ita tantum Iroserret verba, In nomine Patris, o Filii, o Spiritus sancti: non aditis, aut, Ego te baptiso, aut . Bapti atur talis, aut aliis aequivalentibus verbis quibus actio baptisantis exprimitur.' Duodecimo Ecclesiae saeculo excitata primum legitur haec quaestio, aliis affirmantem, aliis negantem sententiam propugnantibus. opiniones diversa.
Praepositivus in . parte Summae Theologicae, Petrus Cantor aliquot ante Ptaepositivum annis, in Summa de Sacramentis&animet consiliis, quae asse vatur manuscripta in Bibliotheca Victorina .l. Is 6. parte a. Obiit. Hugo a S. Victore Lib. 2. par. 6. cap. II. de Sacramentis. an. ii M. Petrus I.ombardus Magistcr Sententiarum L. q. dist. 3. ObWx. Denique Stephanus Tornacensis Episcopus interrogatus a Pontio Episcopo
obii Claro montano de subjecta quaestione Epistola s. putant validum & ratum esse
arurios. Sacramentum Baptismi cum sola expressione seu invocatione nominis Patris,
o Fιιιι em Spiritus sane i, absqi se illis aut similibus verbis, Ego te baptiso, Vel, Bapti Mur talis. Sententiam hanc nonnullis momentis confirmam conatur dictus Stephanus in citata Epistola s. Alii negantem sequuntur partem, inter quos primus & auctoritate &dignitate eminet Alexancler III. edita ex professo eam in rem Constitutione quae habetur Extra. De Baptismo ct eius effectu , cap. si quis . obiit autem ille an. II 8 i. idest ea ipsa aetate qua floruit Stephanus Tomacensis, cui procul dubio, ut& caeteris ejusdem temporis Scriptoribus, ignota fuit haec S. Pontificis Constitutio, qua non videtur prius iuris publici facta, quam eam Raymuncus in D cretales retulerit, de Raymundi compilatio a Gregorio triauctoritatem in iudiciis obtinuerit. Paulo ante Gregorium IX. dicta Alexandri III. definitio secundae Decretalium compilationi sub Innocentio III. f
ctae inserta quidem fuerat ; sed ab iisdem Doctoritas Scbolanicis, inquit Morrinus
67쪽
nUSL8. de Poenit. c. I s. n. a I. partim ignorata Dis, partim minur quam se mundi colleciso aestimata, eo quod Pontifex eam non confismasset. In eandem negantem opinionem abiit eodem saeculo duodecimo Mauriatius Episcopus Parisiensis, qui de hac quaestione consultus fuerat a Pontio Claro montano Episcopo . Extat responsum Mauritii inter Epistolas Stephani TornacensiS n. q. Morinus Lib. 8. de Poenit. c. I 6. nu. 2I. mediam quamdam inire sententiam P. incvidetur: nempe Stephani & aliorum Scholasticorum rationes probabiles judicat; adeoque ante receptam Alexandri III. Constitutionem ratum& validum tuisse Baptismum cum his solis verbis collatum, In nomine Patris, o Filii, o Spiritus sancti, sed post receptam S. Pontificis definitionem, nullum amplius esse nisi exprimatur actio baptisantis per ista aut aequivalentia ver ba, Ego te baptiso, Ba fatur talis oec. Scilicet idem ille putat judicandum de Baptismo, ac de Matrimonio v. g. quod ante Decretum Tridentinum V luit clam contractum sine testibus&Parochi praesentia ; sed post Decretum il- Iud nullum est: potest quippe Ecclesia in administratione Sacramentorum certas praescribere leges di conditiones, quibus non observatis nullum sit&decla retur Sacramentum. Cum igitur definierit Alexander III. nullum esse Bapti semum sine istis aut similibus verbis, 'o te baptiso oee. concludendum est , post talem definitionem verba eausmodi absolute necessaria esse ut ratum sit bovalidum Sacramentum Baptismi. His ita historice prirmissis , SE
CONCLUSIO Uerba ista, Ego te baptiIo, aut aequivalentia quibus actio baptisantis
exprimitur, absolute necessaria sunt ut valeat Baptismus.
Probatur I. ex perpetuo & constanti usu Ecclesiae tum Graecae, tum Latinae, quae inter baptisandum usa est verbis exprimentibus actionem Ministri, sicut excitatis antea testimoniis colligere est. Illius autem usus& praxis necessitatem deduxit Ecclesia ex mandato Christi apud Matth. c. 28. Euntes docete omne
gentes, baptisantes eos in nomine Pasris, ct Filii, ct Spiritus sancti: quo loco par videtur astrui necessitas& invocandi T. Trinitatem, & exprimendi actionem baptisantis: aut si istud postremum sustuleris, & aliud quoque tolli poterit; aut saltem nulla satis firma ex Scripturis ratio haberi poterit, qua unum prae alio necessarium absoluto esse demonstretur. Non enim aperte Ad expret indixit Christus, ut inter baptisandum appellaremus nomen Patris &Filii & Spiritus sancti; 8c istud, in nomine, interpretari quis posset in Virtute, auctoritate, fider attamen constat istud esse falsum . . Uncep ex ipsa Ecclesiae, qtiae fidelis est verborum Christi sponsi sui interpres, traditione ac perinpetua praxi; ergo cum ex eadem praxi constet semper usurpata esse Verba qui bus exprimitur actio ministri, dicendum verba illa semper iudicata fuisse necessaria ut ratum sit & validum Baptismati& quidquid adversus necessitate exprimendi a ctionem baptisantis dicitur a Stephano Tornacensi, illud omno retorqueri ac converti potest adversus necessitatem, invocandi nomen Patris & Filii & Spiritus sancti . . meret. Probatur a. ex definitione Alexandri ita S. Pontilicis Extra De baptismo . Auti '
68쪽
Cap. Si quis, cujus haec Verba sunt: Si quis puerum ter in aqua messerinis nomine Patris ct Hlii re Spiritus sancti, amen, ct non dixeris, Ego te baptis oee. puer: non est baptisutus Praedecessoris sui definitionem confirmavit ejusdem nominis Alexander VIII. in censura multarum propositionum facta die T. Decembris anni I 69o. R euasi in tet quas haec n. 17. damnatur: Hiluiι aliquando Baptismus sub hae formaeollatus, In nomine Patris o Filιι re πιrisus sancti, praetermiis istis ,
' Probatur 3. ex Mauritio Episcopo Parisiensi, qui a Pontio Episcopo Clar montano sicut&Stephanus Tornacensis ea de re consultus, respondit per Epistolam inter Stephani Epistolas n. q. nullum esse Baptismum collatum praetermissis istis aut similibus verbis, Ego te baptiso. Quin ipse Pontius in cujus Dioecesi contigerat aliquem fuisse baptisatum sine istis verbis, Parisiensem &Tornacensem consulens Episcopos per Epistolam, quae extat n. g. inter Epistolas Stephani macensis, significat sibi nullum quoque videri eiusmodi Baintismum, & pegmam appellat consuetudinem eorum qui qualibet premente necessitate omittunt ista Verba, Ego te baptisio. Moipse Stephanus Tornacensis, quamquam oppositam sententiam multis momentis confirmare nita- Lur , non eam tamen ut certam omnino ac indubitatam proponit aut affirmanter definit, opiniones profundo, inquit, non Uertiones, paratus summi ct caibolici viri Domini Parisensis sequi ve Rigia. Parisiensis autem ille Episcopus erat Maurit ius, qni, ut diximus, Baptὶ smum ejusmodi improbavit. Doctissimus P. Martene L. I. de antiquis Ecclesiae ritibuS P. art. Iq. n. . I s. & sc q. varia refert antiqua Missalia Graeca& Latina, in quibus, si unum excipias Rituale Ecclesiae Cameracensis ata annis circiter trecentis exara tum, exprimitur actio ministri baptisantis. Probatur denique ratione S. Thomae q. p. q. 66. art. s. ad 2. Cum ablatio b minis in aqua, inquit, propter multa feri possit, oportet quod determinetur in verbis forma ad quid stra quod quidem non M per hoc quod dicitur In nomine Patris oe Filii ct Spiritus socii, quia omnia in tali nomine facere debemus, νιhabetur colas 3. unde s non exprimatur. actus Baptimi, vel peri modum no drum, vel per medum Gracorum, non perficitur Sacramentum. Ex his facile est diluere quae Stephanus Tomacensis adducit, .ut Opinionem nostrae Conclusioni adversam tueatur: . Primo, ait Scripturam solummodo praecipere ut bapti semus in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti; non ut dicamus, Ego te baptiso, quae verba inutilia. omnino videntur, ubi manifesta est actio baptistantis . . Sicut cum dixit Christus, Euntes Oene omnes gentes ; necesse non est ut inter docendum dicamus, no vos doceo. Pariter cum Elisaeus servo suo puerum suscitaturo Iussit ut poneret baculum tuum super faciem pueri, quis dicat necesse fuisse ser Vo pronuntiare haec verba, Pono baculum i Elisaei super faciem tuam p Item cum jybet Deus Moysen.Virgam suam projicere ut fieret serpens . numquid necesse fuit Moysen dicere, Virgam profuis p non certe. Pariter igitur praecepto Christi satisfacit qui baptisat. in nomine. Patris, & Filii, & Spiritus sancti, nec dicit, . Ego te baptiso . . Verum hujusce ratiocinii infirmitas patet ex jam dictis supra , ubi quaereba- .musan Christin aliquam Baptismi formam praescripserit. Etsi enim Scriptura
69쪽
DE SAc MENTO BAPTIS ML si erre non jubeat ut inter baptisandum dicamus, Ego te baptisso, hunc tamen esse verborum Christi senium traditio &praxisEcclesie perpetua demomitrat. Et vero, ut observatum iam fuit, eadem Scriptura aderte non dicit ut inter baptisandum pronuntiemus nomenPatris & Filii & Spiritus sancti ; & tamen certissimec onstat sine expressa illa invocatione nullum esse Baptismum . Unde porro illud p ex constanti N perpetua Ecclesiae traditione :& praxi . Exempla vero adducta non sunt ad rem nostram: tum quia non sunt .in re sacramentaria, de qua hic tantum sermo est: tum quia actiones adductae ex sese satis erant ad unum quid determinatae; at non ita est actio baptisantis sine istis verbis, Ego te baptiso, ut ait S. Th. citatus. Secundo, Stephanus ait SS. Patres, cum de validitate Baptismi actum est aliquando, lollicitos dumtaxat fuisse de verbis istis, an nomine Patris .er Filii, ct Spiritus sancti, non de aliis . Verum diseriminis istius aperta est ratior mempe de illis tantum erbis, quae Haeretici adulterabant, tunc institutam controversiam, non de aliis, circaque nullam legimus subortam quaestionem ante faeculum duodecimum Tertio addit Stephanus, viros laicosplebejos solitos in necessitate baptisa re in his tantum verbis, In nomine Patris, ct Filii, er Spiritus sancti. Verum abusus fuit, quem Pontius Episcopus Uaromontanus pessimum Ep. τη. appellat; &, ut dicebat alia in occasione S. cyprianus , consuetudo sne hi
Exemplum vero Matrimonii quod adducit Morinus L. 8. de Poeniti cap. I M. 2I. ut confirmet Stephani sententiam, & probet ante Constitutionem Alexandri III. valuisse Baptismum praetermissis istis Verbis, Ego te baptiss ;post Constitutionem vero non valere, sicut aluit Matrimonium clandest, ne contractum ante Decretum Tridentinum , post vero Decretum illud , non amplius ratum est & validum ; exemplum, inquam, illud appositum non videtur. Istud quippe discriminis est inter Sacramenta quorum materia in aliquomorali, aut in aliquo physico consistit, ut in prioribus possit Ecclesia certas quasdam leges ac conditiones pra scribere, quibus omissis inhabilis declaratur aut minister ad conserendum , aut suscipiens ad percipiendum Sacramentum: sic inhabiles .ad contrahendum Matrimonium d claravit Concilium Tridentivum, eos qui non contraherent coram proprio Parocho &testibus; & inhabilis declaratur Sacerdos, quamquam valide &legitime ordinatus, ad absolvendum a peccatis, nisi jurisdictionem 'habeat&Episcopi ordinarii approbationem. Quid ita λ quia nempe materiainorum Sacramentorum consistit in aliquo moralia cum autem rei moralis bonitas . non semper absoluta sit in se, sea relativa ad varias temporum, locorum &Personarum circumstantias, a quibus plerumque dependet, quod enim uno tempore & in his circumstantiis optimum est, mutatis illis circumstantili, aut malum, aut certe non ita opportunum & consentaneum esse potest inde necesse fuit Christum Ecclesiae suae prudentiae ac sapientiae subjecisse
moralem illorum Sacramentorum materiam, in quibus administrandispotest. prout ad commune Fidelium bonum, & Sacramentorum dignitatem expedire judicaverit, certas apponere leges&conditiones, non quidem ut mutetur illorumSacramentorum materia, id enim juris non habet Ecclesia, sed ut inhabiles declarentur vel ministri ad conficienda , vel suscipientes ad perci , D et pienda
70쪽
pienda sacramenta. At non ita est in iis Sacramentis quorum materia in aliquo physico, vel forma in certis Verbis posita est, qualis est V. g. Baptismus: sic enim rata, fixa, &a Christo determinata est, tum materia tumso ma ipsius, ut semper ratum sit Sacramentum, si illa observetur sicut oportet; nec potest Ecclesia aut addere, aut detrahere quidquam ex iis quae Christus instituit tanqua m ablolute necessaria ad substantiam Sacramenti. Si igitur alti quando valuisset Baptismus sine istis verbis, Ego te baptiso, adhuc valeret non obstante declaratione Alexandri4II. At nuiquam Valuisse contendimus. quod sua Constitutione non primum declaravit S. Pontifex, sed tantum confirmavit antiquam Ecclesiae doctrinam. Dixi in Conclusione, illa verba, Ego te baptibo, Vel aequivalentia, esse necessaria: ubi observabis I. pronomen , Ego, absolute non esse necessarium, quia satis exprimitur persona baptilans per Verbum, baptiso. Observabis a. quod si verbo, baptiso, quis substitueret Vel, tingo, Vel, Ia.
vo, Vel, mergo, aut, ablus, valide baptisaret, quia unus & idem est illorum verborum sensus. Unde deserendus Innocentius IV. scribens in caput I. de B
ptismo, ubi putat nullum fore Baptismum, siquis diceret, Ego Petrus, vel, Ego sacerdos re tingo, aut, abluo, aut, balneo. An distincta trium personarum divinarum invocatio sit absoIute neesaria ἔρο num valuerit olim Baptismus datus in sola Christi nomine. Socinus disputatione de Baptismo cap. r. negans istis Christi apud S.
Matth. Verbis, Ite docete omnes gentes, baptifantes eos m. contineri &praecePtum & formam baptisandi, consequenter docet Apostolos reipsa baptisasse in solo Christi nomine.
Inter Scholae Magistros non una est opinio. Sunt qui existimant, non tantum Apostolorum aetate valuisse, sed etiam subsequente, & etiam nunc valere Baptismum in solo Christi nomine collatum.
Ita innuere videtur Beda Commentario in c. I o. Actorum, Hugo a S. Victore L. a. de SacramentiS par. 6. c. 2. Magister Sententiarum L. q. dist. 3. littera E. Caietanus in Commentariis, ex quibus tamen, editione altera Romana ,
jussu S. Pii V. sententia lige expuncta fuit. At eadem in Hadriani VI. operibus in q. q. a. de Baptismo, adhuc legitur; quae quidem Opera ab illo antea, cum
adhuc priVatus esset, exarata sunt, typis deinde Romae edita cum Pontificatum gereret, ipso praesente ac spectante an. Is et r. His accedere videtur Vossius
disp. de Baptismo Thesi s. ubi contendit idem omnino esse bapti re in nomi- . ne Christi, ac in nomine Patris, o Filii, o Spiritus sancti; licet judicet latius esse & consultius, si tres personae distincte appellentur. Sunt qui docent, Apostolos quidem ex legitima causa dispensationis , nempe ad majorem nominis Christi commendationem & celebritatem apud primos Christianos promovendam, baptisasse in solo ejus nomine , seu in sola invocatione; sed sublata deinde hac dispensationis causa, non ampliuSratum esse Baptisma nisi sub invocatione distincta trium divinarum perso narum. Ita S. Th. hic art. 6. ad i. S. Bonaventura in Φ. dist. 3. I. parte di