장음표시 사용
311쪽
bium reuocando disputare, vel in occultis conuenticulis immurmurare, vel coitionibus nocturnis,aut alioqui secretis inter esse, aut etiamnum praeesse, praedicare,& id genus alia, super quibus ex occasione sacrorum in Gallicum scim em conuersorum subnatis, eadem quet hodie subest, te causa, decretum Innocentij III. constitutum est: cuius fragmentum refertur, . ca. Cum ex iniuncto. Extra. de haereticis. Quae ' interim dum magis optare licet quam obtinere,& orare quam sperare, ut ex non longa pa-
recbasi minus quam inopina regrediar , iuxta ea in ri .ad Timotheu digressione 17. de Christianae pueritiae disciplina notauimus,hic quoque velim optauerim, ut omnes in Christo per baptisma renati sic a teneris annis Christianae religionis elemeta, ea in primis quae GTid ι .ΗΓ- de quam explicitam nostri Scholastici vocaveita. creditu ad salutem necessaria sunt, perdiscant, ut iuxta Pauli doctrinam, eadem liberos, resi- quamque familiam senes & anus, quantum opus 3c satis est ,docere valeant, Inipiret Dominus CAROLO IX. Iam per eius gratiam iuueni, sed Regiae plane indolis principi, Caroli Magni praecessoris hoc in regno sit,in religione tum conseruanda, tum propaganda,Zelum, animum, successum, Quo apud nos regnante, S),bilis, Synodus Rhemensis Metropolitana canones
F. mensis. aliquot ad totius Imperij Christiani correctionem statutos sic exorsa est, cap. i. Est de fidei ratione, ut unusquisque iuxta intellectum suar
312쪽
capacitatis, Domino largicte, dilcat, intelligat,& operibus plenὸ obseruet. II. ut orationem quam D. N. Iesus Christus discipulos suos orare docuit,discat,& sensu bene intelligant, quia milli eam Christiano ignorare licet. Nec dubium quin idem de Symbolo &Decalogo sanxerint,vel certe senserint: Nam & inter huius Imp.constitutiones idem legimus, ut episcopi diligenter per pararcias presbyteros discutiant ut Missarum preces bene intelligant, psalmos
digne iuxta diuisiones versuum modulentur, Dominicam orationem intelligant, & omnia
pere,quia saepe dum bene aliqui Deum rogare cupiunt,per inemendatos libros male rogant. Per homines ergb si opus fuerit aetatis perfectit cum omni stribi diligentia, & per singulasciuitates diligenter inquiri, ut singula episcopia,& utriusque sexus monasteria emendatam simul cum cantu haberent lectionem. Sed ad disciplinam domesticam, eamque senilem,atque adeo anilem, & sic ad literam Pauli
bus intelliFendam praedicet, quo unusquisque sciat quid a Domino petat. Pueros non sinant libros catholicos legendo vel scribendo corru
313쪽
Adolesierulas Cyt Piros μοι ament ios Γιοs diligant trudentes , castas sobrias, domus curam habentes Jemgnas, obditas auris is, i non blephemetur Perbum Deι.
stendit qualiter personas in aetate iu- aenili existet es instituat,& prius quilem foeminas, mox qualiter & ma-ceS. Iuvenculas autem primum, visse
habeant ad personas coniunctas, dein ut ad seipsas, postremo ut ad subiectos. Et quonia huc accusativum . dole sientu o, idem verbu quod superiores duos senes & anus, regere potest,hortare scilicet aut admone, ut haec & illa faciant,
vel loquere quae decet eas, ut tales atque tales sint,vel oportet eas haec quae sequuntur, cur re, praeter ea quae in I. ad Timo t. s. notauimus,
qua discretE, quamque circuspecte clerici maiores aut minores pollini ac interim debeat ex ossicio foeminas praesertim iuniores inuisere, alloqui, docere, addam ad idem, quod studio huc distuli ex Hieronymo ad vocabulu lanos in dilectione, hoc eo etia capite. Timundum ne forte nos & contraria dilectionis infirmitate superemur, & quo charitatii frigore Ammon
in sorore etiam sua obrigui 2. Reg. I 3. aliquan do tabescamus. Nonnunquam enim evcnit,Vt
primum a nobis in virgine aut quamlibet foeminam sancta sit dilectio, & cum mollita messuerit in affectus , paulatim sanitas chari tatis
314쪽
languore pallescat,xnfirmari incipiat, diligentem ad extremam mortem terat. Vnde Paulus caute ac prudentert Timotheo praecipit, ut exhortetur adolescen uias in omni castitate, I. cap. s. omnis autem castitas in carne , spiritu ,&anima est, ne scandalizetur oculus,ne
in pulchtitudine vultus foeminei h tentes pendeamus, ne blanda nos verba audire delectet, ne ad simulatos sermones mens prius dura
marcescat. Caveant ergo tam iuuenes quam senes, tam iuuenculta quam vetulae, de omni
diligentia cor suum custodiant, ne per sanit tem dilectionis morbus introeat charitatis, per amorem sanctum fiat non sancta dilectio, quae illos pertrahat ad gehennam. Sed & A gu stinus in colloquio cum mulieribus priuatim miscerido adeo cautus & rarus fuit, ut vel sanctimoniales literas occultὰ ab ullo accipere noluerit Epistola Io9.grauiter alioqui de ex praepositi arbitrio emendandas, citat Gratianus Ιχ. q.I.ca. Non dicatis nisi quod ex Deminis mares facit,cum aliis ex tegula scilicet emudem tertia idem & codem modo citantibus. iLiteras autem opinor amoris vel notas, vel illices, vel arcanorum reuelatrices, aut alioqui
suspectas, nam consolandi, docendi, & charitatis mutub fouendae, nihil votat, vel ipuut-m et Augustini, & aliorum patrum, Hieronymst praecipuὶ exemplo , quorum non admoniales modo, sed & ad viduas , & ad nuptas quoquς extant omne genus scripta.
315쪽
Sed de huiusmodi literis nimium quam pro litera praesenti. Et hunc ergo accusativum lescentuta, Graeci omnes Latinaque quidam,&quidem melius,ad verbum referunt, vi intelligas mandari foeminis natu grandiorbbus,ut iuuenculas sobrias, pudicas, ac moder tas reddat,Hieronymo, ad castitatem erudiat,
Ambroso, simplicitet instituant, ad ea nimiruquae sequutur, hoc est,quar, quas, quid, siue qua prudentiam doceant. Quod & vertit Origenis
Latinus interpres, forte Hieronymus,Hom. O.
in Esaiam, suo quidem more scriptura torquetis, non tamen nihil ad hanc literam facientis, praesertim clina anus quidam hic Ecclesiae muni stras acceperint, De iis ait ergo) quae conjstituuntur in Ecclesiis viduae,Si sanctorum pe- Sanaomm des lauit, inquit Paulus, I.Tim. f. quo autem
ua lauat sanctorum pedes, audi Paulum alibi constituentem viduis , & dicentem, Bene docentes,ut pudicas viciant adolescentulas, lauantes sordes pedum , & hae vidu*ec lesiastico honore dignae sunt , quaecunque sanctorum pedes lauant sermone spiritalis doctrinae , sanctorum vero non masculorum, sed mulierum, ut ad castitatem suadeant, non adolescentes , indecens quippe est ut mulier magistra viri fiat , nec id Paulus tibi permittit :. sed cadolescentulas , haec ille . Et has ergo Apostolus subiicit mulieribus art*te prouectis , de aetate enim simpli-
si x loquitur, non de filiabus, ut qu*libet
316쪽
2 7snatu grandior , iuniorem quasi filiam suam regat, moderetur, castiget, erudiat ac docear, primum castitatem, haec enim omnia cum significet , postremum Hieronymus virginitati ad suspicionem usque fauens, legit,& exponit.Et quod solius doctrinae quae domi traditur,participes Apostolus vetulas fecerit, manifestant quae sequuntur,is inras suos ammt, Ambrosio, quod idem est,uiros suos diligere,
non alienos,minimἡ omniu moechos,vel ideo dicit,ne si quae tum ςontinentes erant, maritos suos non diligerent, aut etiam religionis praetextu relinquerent, hoc in causa solet, vi ve
bum Dei tanquam dissidium praedicans ulp retur,& malὸ audiret praedicatio. Sic Hierony-nii, Primas',& Theodoreti Scholia.
Primlim igitur doceant domesticorum bonorum omnium caput ac praecipuum fundam Gisiae immentum, coniugum inter te amorem ac per inter se e-- omnia consensium,nihil hoc magis necessariti, se i, domenihil hac re maius aut melius , aut etia utilius,
praestat id nobilitati,opibus,& potentiar, nam 'ρ ' si haec adfuerint, sequuntur & alia bona , pax domus & prosperitas , facultatum quod satis erit,imo & abundantia, & nihil triste conti get, Vt capite corpori conexo,& pacatis principibus mebris, sana omnia, infirmitas nulla,sic Digressio. σ
317쪽
amatib' se inuice coiugib', reliqua in pace fur, nulla ibi seditio aut dissensio .Ea quippe vis dilectionis, ubicunque fragrantiae illius aspirat
odor, nihil illuc ingratum irrumpit : ut e comtrario eis ab inuicem dissentientibus, nihil pacificum aut salubre, nihil non triste,ingratum, iniucundum,ubi coniugalis abest amor,caetcra nutat familia,& quaecunque affluebat, dimu ut, ac pessum eunt. Sic optimc Graeci. Eleganter
Chrysostomus, seu quisquis editionis secundae
autor est in Matth.Hom. 2. & 26. ex variis in .f. .ega eundem locis .Ecce si vir uxorem habeat, quo---m dile- modo cognoscitur plena eius dilectio 3 Si eactio ut cο- neminem viro suosapientiorem, sortiore, se aves μνη mosiorem reputarit,& si alter sit sapietior,ia tior, sorinouor, non ea tamen id intelligere debet, aut coram eius oculis talis alter apparere. Perfecto enim amore ut &odio, no agno-
Osi scitur rerum indicium,ut puta, Si quem pur&mmi - cth oderis, qualiacuque apud eum fuerint, Omnia tibi displicent; quae dicit agitve, vere licet bona, tibi tamen mala videbuntur. Sic desiquem persectE ames, quaecunque apud cum sunt,tibi placent,quaeque loquitur faciluc,mala licet, bona tamen tibi apparebunt. Ergo si
quem alium videns uxor, alat, quam sapiens vir utinam meus talis esset, iam eius amor minus habet de perfecto amore, & pro quanta parte aliquid amplius in altero quam in suo viro laudauerit, tanto eius dilectio minor erit
318쪽
ad virum suum. Tum hanc similitudinem accommodat ad animae Christianae erga sponsum Christum dilectionem , quem sic diligere debet, ut nihil in mundo vel in tantum, vel amplius, quo enim plus aliquid aliud vel
tantum amauerit, hoc Deum minus amaret. Et
Vero amor coniugialis, radius quidam est diuini inter Christum & Ecclesiam amoris . Obiicit Hieronymus, Quae doctrina est amare via ros,cum hoc in corde amantis,non in cloquio docentis constitutum sit)Vult eas inquit amare viros suos caste, pudicam inter coniugatos dilectionem esse, Reliqua huius hic, mox non omittam in verbo CastasJQuos igitur naturali diligunt affectu , pudica etiam dilectione
ament,& sicut seipsas ament. Sunt enim vir de xor Vna caro, nedum una anima, ut Pythagorea amicitia, sed quod plus est, unum corpus. Mulier ergo diligens corona est viro suo, Prouerbiorum duodecimo, & Ecclesiastici vise-simo quinto , In tribus beneplacitum est spiritui meo , quae coram Deo & hominibus probata sunt, horum tertium est , vir &mulier bene consentientes. Et sane cum inter omnia vel naturae, vel iudicij, vel utriusque foedera, nullum sit arctius vel sanctius con-
augio, quod nimirum tantam Osnnium communionem , eamque perpetuam sic inducit, sic corpori corpus , animum animo connectit, ut e duobus hominibus videatur unum
xςddςre, praecipua eius pars est animoru co
319쪽
iunctio, proinde qui corpora iungunt, animis dissidentes, si non in stupro, quod durius dixit Erasmus in Matrimonij institutione e qua bo
nam eorum,quae hic praeter literam dicturi si mus,parte excerpsimus, spinas vitates,botros carpentes certe in contubernio verius vivunt, quam in connubio, Quales qui libidinis aut honoris, aut opum gratia ineunt coniugium, aliter non inituri, haec potius amant quam co- iuges. Non enim qui ex voluptate conuenerui, sed qui secundum legem ex charitate consenserunt, sanctis cohabitare nuptiis dicuntur, ait Cyrillus lib. 2. cap. 88. ad id Ioan. 4. Christi ad Samaritanam ,eius responsium probantis,quod dixerit virum se non habere, quae iam multis adhaeserat , Cr nunc quem habes , non in virium. Quales sui id obiter dicam ) in Lituania matronae nobiles publice more patrio concubinos unum pluresvὸ permittentibus viris, &pro eorum facultate domi habent atque alunt, qui negligente marito matrimonij onera subeant, quos etiam connubh vocant adiutores. autor est Pius ii .in Europa,cap. 26.&ScholiOru in Antoniu Panormitam ii. .nota. 8. Mun-sterus in Lituania, lib. . Cosmographiae. Ad Apostolum redeo,qui alibi praecipit uxoribus, ut viros timeant,vel magis revereantu Eph. s. I. Petr. .in timore, vel potius reuerentia timor enim malus custos, nin castus castam conuersationem hic ut amet, Exempla vel poetica vel
historica studiosi norunt ex Valerib Max, de
320쪽
am ore coniugati,ii. .cap. 6. Baptista Fulgoso, eode titui. Plutarchi & Bocatij claris mulierib. Francisci Barbari de re uxoria libellis duobus. Eurydice Orphei, Andremache Hectoris, Aiacestis Admeti, Penelope Vlysiis, Euadne Capanei,Hi permestra Lini,Laodamia Protesilai, Artemisia Mausoli, Cassandane Cyri, Armenia Tigranis, Cania Sinaii,Testa Polyxeni, Smilia Scipionis,Hipisicratea Mithridatis, Pathea Abradath, Iulia & Cornelia Pompei j, Stratonica Deiotari, Portia Bruti, Phila Demetrii, Triaria L. Vitellij, Paulina Senecae, Annia MValeria, Romanae,Lacaenae, Myniades,Indicar,& si quae aliae vel virorum ingenios, servatrices,vel iis superuiuere nolentes. Venio ad eis chum peraeque ut naturalem, sic & Christianii, sussuas diligant, hic probarem quod Aquinas notat dictum hic maritos amare, liberosdiligere, quasi sit amor ad viros, ad filios dilectio, quia affectus ille feruentior,hic naturalior,nisi
Paulo idem verbu esset, φιλανδρους pila κνους. Ambrosius quoque e cotrario quam vulgatus interpres,viros diligere, & ide cum Hieronymo,filios amare,verterunt. Et hoc igitur nati rate est,& unum oritur ex altero: qui enim radicem patru diligit,qui non fructus quoque, siue ramos,liberos diligeretὶ omni ergo solicitudine foueat filios suos matresfamilias,& amet
non amore tantum carnali corpora nutriendo,
sed & quidem multo magis spirituali, animaς bonis motibus informando , in disciplina utru