In Epistolam D. Pauli apostoli ad Titum commentarius, cum aliquot digressionibus, seu totidem locis communibus, bona ex parte ad hodiernas in religione controuersias pertinentibus, collectore Claudio Espencaeo Parisiensi theologo. Digressionum praeci

발행: 1567년

분량: 809페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

551쪽

AD TITVM. CAm I. so Imune referatur,nec enim dicere conuenit,Loquere, lare,vel hortare cum imperio.& consentiunt reliqui utriusq; linguae interpretes,co-tepises nimiru dc res stetes,quique non ita ut docet & exhortatur,viuunt,admonitos obedire renuentes,acriter atque seuerὸ increpandos,

negligentes,&rebelles cum Episcopali seueritate arguendos, cum fiducia diuinae autoritatis: Et Episcopus enim ut Dei minister loquitur , I. Cor. 4. Est autem ubi parcε in exhortando loquatur, infirmitatem propriam considerando , omnium, inquit, me seruum feci, primae Corinthiorum nono. Et, nos autem seruos vestros per Iesum, 2. Corinth. 4. Est ubi imperio a considerando autoritatem commissam, An experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christusὸ secundae Corinth. decimotertio, breuiter cum mansuetudine ad bonos,cum austeritate ad obstinatos. Omniuoptimό Graeci distingunt,esse peccata quς mo- Puco se destia , dissuasione , dehortatione tantum indigeant, ut homines, exempli gratia pecu- 'nias contemnant , admonitione & persuasione opus est: esse item quae imperio &seueritate opus habeant, furta, homicidia, stupra, veneficia, magica, &c. non simpliciter, sed cum imperio arcenda & compescenda, Qu3 quoniagladio materiali potius magistratus, quam spirituali sacerdotis quanquam & hoc quoquo resecanda sunt,melius volunt qui sic exponui, Non quod iubeat pastorem esse imperiosum,

552쪽

sed quod velit haec diligenter populo mandari

atque iniungi. Oportet, inquit Theodoretus, eum qui est in diuinis disciplinis eruditus, nec ignaue nec remisse, nec ulla cu timiditate hoc facere, sed cum libertate docere, M ubi opus est, increpare. Et qui hic caput tertium inchoat Ambrosius, Quae spes, ait,credetium sit ad in net Paulus, ut manifestet Titus, ut sciant qui

arguuntur,cui bono pr*paratur, nec aspere a

cipiant, certi quia pro sua salute corripiuntur. Sic enim Gregorius, lib. 2. cap. 7.Moralium,&post eum hoc loco Anselmus, Imperij nomine Paulus hic autoritatem suadet vitae, non dominationem potentiae. Cum imperio quippe docetur, quod prius agitur quam dicatur, na doctrinae fiduciam subtrahit, quando conscientia linguam praepedit, non tam ergo potestatem valere locutionis, quam bonae insinuat actionis. Vnde de Domino scriptum Erat docens sicut potestatem habens , non sicut Scribae de Pharis,i,Matt.7. Marc. I. Singulariter namque ac principaliter solus ex potestate bona locul'

est, quia ex infirmitate mala nulla operatus, ex

diuinitate quippe potentiam habuit, id quod

nobis per humanitatis suae innocentiam ministrauit. Iam quod Timotheus cum patientia, Titus cum vehementia concionari iubetur,bis composuimus, 2. Tim. q. de ad initium ultimi Commentarij in cap. I. huius, Scholia Graeca causantur Cretenses , quod moribus essent

sperioribus, fuisse durius arguendos. Apse

553쪽

AD TITvM CAP. I i. so; mus post Gregorium , & Aquinas, Titum naturaliter fuisse valde mitem, ut prae nimias lenitate sermo eius inessicax esse potuerit , niucum autoritate imperij feruentior esse iuberetur. Quod imperij tamen nomine sicut praemissum est in autoritas vitae praecipue desiignetur , ex eo declaratur quod protinus additur , Nemo te contemnat , id est , talem te exhibe tum vita , tum verbo, qui contemni a nemine possis, autoritatem enim verbi ac doctrinae , vita facit, quanquam quia superiora tria verba ad doctrinam pertinent, propior literae sensus est, ut velit Titum non tantum non vitae simplicitate despici, sed sic Opportune omnia loqui,ut ne nimia in obiurgando humilitas contemptibilem eum reddat suis subditis, &sic autoritatis pontifici. siuς Miata. Ecclesiasticae contemptum generex, bis pnim ρ.ui seia. Graeca Scholia submonent , Paulum etiam velle Episcopum alicuius esse potestatis ac at toritatis . Existimet aliquis idem nunc scribi, quod, primae ad Timotheum quarto, adole-laentiam tuam nemo contemnat. At Hieronymus iuxta Graeci sermonis differetiam aliud putat significare hic , aliud illic, praepositiones enim senium facere diuersum , quibus etiam , nedum pverbis & nominibus Paulum non fortuito, num vis nec ut libet , sed pro varietate causarum, emi Pa.

vii ex his pauculis perspicuum est , Mu-

Ii iiij

554쪽

so IN EPIsTOLAM lier ex viro,Vir per mulierem, I. Cor. H. ex eo,

per eum, in ipso sunt omnia, Rom. II. Paulus Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, Gal. i. Existimat itaque καταειογμιν propriE ad contemptum pertinere, cum quis inter equuleum laminasque distetus, nec iudicis comminationem, nec circunstantis populi fremitu pertimescens,pro martyrij confessione dolorem contemnit, & uniuersa supplicia despicit, Cui contrarius est & malus contemptus,de quo Habac. I.Videte contemptores, Minspicite mirabilia,& disperdimini. Timotheo itaque scribit sic, Nolo te talem exhibeas, ut

porus merito ab aliquo colemni. At upsti σιesonat, Stoicis praesertim , qui subtiliter inter Verba distingunt, cum quis sibi confidens se alio meliorem esse despicit quem in seriorem putat,& super,id est, plus sapiens ,humiliorem

existimat contemptu dignum. Tale quid intumescens superbiae vanitate , casum solem

que despiciens apud Graecos quidam dixisse

deluditur. Socrates in Aristophanis nebulis

quod Latine vertit Hieronymus, Scando per aerem,&pluris me esse noui quam solem.Tito ergo dicitur,Nemo eoru qui in Ecclesiis sunt, per te segniter sic vivat, ut se meliorem esse putet. Qualis enim discipuli aedificatio, si se intelligat magistro maiorem Z Vnde non Episcopis solum, Presbyteris , diaconis magnoperὸ Prouidendum,ut cunctum populum cui praese

555쪽

AD TITVM. CAP. II. sos

dent,conuersatione &sermone praecedant, sed C c c. α gradus inferior, exorcistae, lectores,aeditui, pro ' δεα omnes omnino qui domui Dei seruiui,quit vehementer Ecclesiam destruit, laicos meli res csse quam clericos. Habes hic obiter ordinum in Ecclesia veteri, praeter scriptos a Paulo, mentionem,testimonium, ac differentiam. Et vero cum eodem quod & alibi idem queritur, observemus ac gemamus , clericos post tanta beneficia vertiste in contemptum priuilegia dignitatis,ad id Hier. 2. Sacerdotes non dix runt ubi est Dominus,& ad id Thren . . Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimusὶ Cum quorundam salt) qui agere religiose credebantur , existimatio ante acta minuitur,nam cum quilibet post sanctitati, habitum terrenis se actibus inserit, quasi

colore permutato , ante humanos oculos eius reuerentia despecta pallescit,

556쪽

CAPUT III. Admone illos principibus potesatibus subditos esse dicto obedire , ad omne opus bonum paratos esse. Neminem blasehemare,non litigiosis esse,sed modesos, omnemo endentes mansuetudinem ad omnes ho

mines.

Vcusque Paulus Titum instituit super Ecclesiae regimine, iuxta gradusi speciales & singulos status. Iam in-lstituit generaliter,&quoad omnes ut se omnes inquam,& singuli gerere habeant

erga pricipes primum, mox ut ad aequales,tum etiam erga haereticos . Primum ergo monendos omnes praescribit, qualiter ad superiores se habeant, quidque iis debeant, Subiectionis nimirum reuerentiam,& iussionis obedientiam. Dixi,inquit, de quo tuos utriusque sexus,cuiuia uis aetatis & conditionis admoneas, ne quod conclusi cum summa interim autoritate &imperio monendos,opineris commissum tibi populum, tibi tantum subiici debere, non etiam mundi huius Regibus,principibus,&seculari bus eorum magistratibus, haec remouet dices, mone illos, quosnam Θ generatim omnes, ne iterum putes seruos tantum Dominis subesse suis debere,non etiam ingenuae coditionis homines , & a seruili conditione alienos, tamen

557쪽

principibiis principatibus, sic enim in sis sonat. Notat Hieronymus & potestatem significare. Maioribus ergo primum, Ut R gibus , quia prima dc maxima sunt populo' niit Imarum capita, tum in potestatibu , minoribus,Vt O maxima

ducibus , consulibus, tribunis , & similibus, populi rapia qui sub illis potestatem stiper alios habent, ut vulgus vocat , officialibus subditos esse, parere , soluendo tributa & census eis debitos, dicti obedire , q. d. ad solum eorum verbum imperata facere, ne oporteat eos violentia

cogi. Ambrosius & Hieronymus, dicta omiΩso, simpliciter verterunt obedire, Graecis - κροχειν propriὸ est magistratibus parere. Et quia poterat his qui tormenta formidant, occasio ad negandum dari,dum iuxta hoc Aeostoli diactum , assererent se principatibus subesse, de quod iuberent , facere , subiecit , ad omne opus bνnum, ut siquidem bonum est quod prς-cipit,vel Imperator, vel praeses, iubentis obsequare voluntati : Sin malum est, & contra ADeum sapit, ut vel idoli culturam, Vel quod Ρ -- alibet nefarium,respondeas, obediendum Deo saoda. magis quam hominibus, Aist. . s. Quod & supra de seruis,uxoribus, filiis , apud Dominos, maritos, parentes,obseruauimus, quod his illi in iis tantum debeant esse subiecti, quae contra Dei imandata non veniunt. Haec cum Hieronymus admonet,cum superioribus copulat,& hucusque finit, quasi aliud proprium & speci te praeceptum sit, quod sequitur, p4ratas esse,

558쪽

Vt quaecunque euenire possunt, sibi in animo praefigurent,& cum acciderint, nihil quasi nouum sustineant, sed eis praeparata sint omnia. Verum aliter,quod de idem monet, tum legultum exponunt alij, Ambrosius & Primasius,ut ad malum tardi sint, ad bonum vero parati, ad malum nunquam,non nescij quid singulis persolui oporteat. Graeci quoque, Quia tunc temporis impij rerum potiebantur, admonet, magistratibus etiam infidelibus paredum, id licet indignum se quida iudicarent, sed necessariam distinctionem subiunxit, de qui debeat haberi

in ea subiectione, modum, hunc scilicet,ut ad omne bonum eis se subiicere parati sint, nec enim iis in omnibus utcunque parendum,&V ctigal quidem de tributum conferedum,& honorem qui eis couenit, tribuendum: ad impietatem vero, aut quod alioqui animae noceat, liquid iniungentibus aperte contradicendum, certe non obediendum. Qui aliter, ad malum

scilicet prompti dc expediti sunt obedire, minime quo vult modo Paulus,superiorib subessedc parere parati sunt, N ec enim promptitudo sola necessaria est, sed etiam discretio, ut eis in I, anesi. illicitis minus sit obtemperandum . Vnde hic non ob dien exempli gratia) negat Aquinas milites teneridum suprato in bello iniusto, aperte inquam,iniusto, alioquiri ne hoc scholion simpliciter scriptu, nec expositum offendat,ordo naturalis mortalium paci

Μῶlitibin ob accommodatus hoc poscit,ut suscipiendi belli μ' -- autoritas atque consilium penes principes sit,

559쪽

exequendi autem iusta bellica ministerium milites debeant paci salutique communi. Quod si humana cupiditate geritur, non nocet Salmistis, in quos non habet quisquam potestatem, nisi desuper datam,Ioan. I9. Non est enim p testas niti a Deo, siue iubente, siue sinente, Ro.

33. Vir ergo iustus sub Rege forte sacrilego militans,recte potest sub illo bellare, ciuicae pacis

ordinem seruans, cui quod iubetur,vel no esse cotra Dei praeceptum certum est,uel utrum sir, , certum non est. Ita ut fortasse reum faciat Rogem iniquitas imperandi, & innocentem militem ostendat ordo seruiendi,in can. Quid cutipatur,23. q. I. ex Augustino cotra Faustum,lib. i. Ho χχ. cap.7s . Declarat & id in Psal.124.Iuliani e- sara milii ixemplo non iniqui tantum,sed & Apostatς ac ta,ristio idololatrae, cui tamen Imperatori infideli milites seruieriat Christiani: ubi veniebatur ad causam Christi, non agnoscebant nisi eum qui in

caelo erat. Cum volebat ut idola colerent, ut thurificarent,praeponebant ei Deum. Cum dicebat, Producite aciem contra illam gentem,

statim obtemperabant, Distinguebant Domianum aeternum a temporali, huic tamen etiam 'propter illum erant subditi. Redeo ad Paulum qui tale quod & hic ad Rom.is. scribit, Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit,Non est enim potestas nisi a Deo, quae autem sunt,a Deo ordinata sunt,Itaque qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Qui auteresistunt, damnationem sibi acquirunt. Nam

560쪽

Di dogma perniciosum Ii dare.

Principes timori sint operis mali, non boni. Vis ergd potestatem no timereὶbonum fac, Mlaudem habebis ex ea. Dei enim minister est tibi in bonum. Sin malu feceris,lime, N5 enim sine causa gladiu portat. Dei, inquam, ministet est vindex in iram ei qui male agit.Ideoque necessitate subditi estote,non solum propter ira, sed etiam propter conscientiam. Ided enim de tributa praestatis, Ministri enim Dei stit, in hoc ipsum seruientes. Reddite ergo omnibus debita, Cui tributum,tributum : cui vectigal,vectigal cui timorem, timorem: cui honorem,honorem. Breuius, I. Pet. 2. Subiecti estote omni humanae creaturae siue ordinationi propter Dominum, siue Regi, quasi praecellenti, Hue duci bus praesidibus, praetoribus in tanquam ab eo missis ad vindictam malorum, & laudem bonorum . Omnes honorate, Regem honorifi

cate.

Digressio X. Hoc autem praeceptum & hic & ibi propterea putat aeditum Hieronymus, quia Iudae Galil i,cuius etiam, Act. s. fit mentio, dogmatum adhuc vigebat,&plurimos habebat sectatores,qui inter caetera hoc quasi probabile praeferebat ex lege, nullum debere Dominum nisi tu Deum vocari,eosque qui ad templum decimas deferrent, Caesari tributa non reddere. Et hic praeposterae libertatis praetextus exitio

SEARCH

MENU NAVIGATION