In Epistolam D. Pauli apostoli ad Titum commentarius, cum aliquot digressionibus, seu totidem locis communibus, bona ex parte ad hodiernas in religione controuersias pertinentibus, collectore Claudio Espencaeo Parisiensi theologo. Digressionum praeci

발행: 1567년

분량: 809페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

661쪽

clare dicat, signo siue pedbaptismum, gratiam praestari & inuestiti. hoc enim organum &in strumentum dicitur, quo, seu per quod aliquis operatur. Addut oc aliud si mile, Denarij plumbei exhibitione cx regia ordinatione, R egiam

cleemosynam aut mercedem multo maiorem

recipi,cuius solus rex autor sit, denari' signum duntaxat, non etiam causa. Sed nec hic quidem video denarium simplex esse signum, sed, quod aiunt, cum effectu, nec huius similitudinis inuentor aut usurpator, quod equidem meminerim, clasticus es Augustior est sigilli vox, qua Paulus utitur Roma. . & similitudo, quod ut adhibito sigillorum usu , verbi scriptique veritatem, animique nostri decretum, ita Dominus suae erga nos voluntatis , eiusque quam nobis promisit, gratiae ac beneuolentia testimonialia: c visibilia instituit, &sacramemoracula, sed certa, efficacia, exhibitiva hue enim semper relabar & in quorum, ut vel bi &Euangeli j si ii,vsu, signat nos ci credentes, spiritu promissionis sancto, cuius ἴc pignus dat in cordibus nostris, in diem redeptionis, 2. Cor. I. s. Eph. i. . Sed siquidem similibus agitur, non desunt similia, quibus argumentu, quod sic sentientes & loquentes Achilleum putant, plumbeum sit. Nihil aiunt, corporeu,qualia in dubie sunt sacramenta, in rem incorporea agere potest, qualis peraeque in dubie anima est. Sic Diradus&alij, li. . Dist. I. Quaest. . respondet Aquinas,ubi supra, arti. i. Initiumenta aliud sua,

662쪽

aliud artificis vi agere: Securi ratione acuminis

scindere competit, quatenus artis instrumentum est,&ab artifice motum,lectum,domum,&c. facere. Et artic. .ad I.Vox sensibilis,ut ta- lis, aures ferit audientis,ut autem a mentis conceptione procedit, vi quadam spiritali audit ris intellectum & excitat, & afficit. Quid autealiud sunt corporalia sacramenta, nisi quaedam sis iam uia Visibilia verbaZait ubi supra, contra Fau- corporalia stum,& super Ioan . Augustinus. Et baptismi eret i . go aqua secundum suam quidem naturam compus tangit, mundat,refrigerat, &c. Vt vero est virtutis diuinae medium,cor &animam abluit. Est & praeter hunc sacramentorum usum, quo& Dei erga nos,& vicissim nostrae erga Deumsidet seruiunt,alius erga nos usus mutuus, quod

iis quibusdam quas fraternitatis & christiani Lini tesseris, nos Deus in uni' populi ac ceu corporis societatem adgregauit. In nullum enim Domen religionis, seu verum,seu falsum, co gulari possunt homines, nisi aliquo signaculorum vel sacramentorum visibilium consortio colligentur,ait cotra Faustum Augustinus, lib. I λ. cap.II. & addit, quod responsum velim iis qui superius assertam horum sacrorum viri tem, quam mihi magis crcdi quam intelligi fateor,exumant, Quorum, ait, sacramentorum

vis inenarrabiliter valet plurimum, & ideo contempta sacrilegos facit.Impi E quippe contemnitur, sine quo non potest perfici pietas, sed in opere, quod aiunt,vel voto, in effectu vel asse-

663쪽

u Vt ergo toga Romanos a Palliatis Graecis discernebat , de Romae inter se ordines Symbolis suis distinguebantur : Senatorius purpura & lunatis calceis ab equestri, rursum hic a plebeiis annulo, ita nos sacris symbolis

Ec inter nos adunamur, & a profanis discerniamur, de confessionem nos nostram apud homines testamur. Hactenus de vi de usu sacra mentorum ex occasione baptismi. Vt ergo ex

digressione , utinam lectori tam fructuosa, quam mihi operosa, redeam ad textum , Est ut regenerationis de renouationis in baptis mo , nc & in poenitentia & resurrectione tri-

plices enim eas fecimus in auror primariu Dςi ει his,

Spiritus. Is enim adiuuat infirmitatem nor is A., stram , de postulat pro nobis, seu postulare mariis in banos facit gemitibus inenarrabilibus, Rom. 8. ptisenio αiuvi a facie Domini ac eius timore, ceu in utero concipiamus ,& quasi parturiamus de pa- μ' - ρ'ς riamus Spiritum salutis , Esa. Et Spiri- tussancti per insufflationem acceptione collatae sunt in Apostolis Ecclesiae claues ac pol stas peccata poenitentibus dc credentibus remittendi, impoenitentibus de incredulis retinendi, Ioan. 2 o. Postremo qui homini cre ando , ut corpore de limo factus fieret in animam viventem, inspirauit in faciem eius spi- raculum vitae, Genes. 2. inspirauit animam quae operatur, insufflauit spiritum vitalem,

Sapient. Is . iuxta quod alius ait, Spiritus Dei fecit me, de spiraculum Omnipotentis vivita

664쪽

IN EDIsTO IAM cauit me,Iob. 33. Idem etiam homini suscitado super arida & sicca mortuorum ossa insui labit, de dabit ac intromittet in eos spiritum, Muiuent,sive potius reuiuiscent,EZech. 37. Aus res, inquit alter, spiritum eorum, de deficient,& in puluerem suum reuertentur. Emittes spiritum,& creabuntur,&renovabis faciem terrae, Psal. io 3. Sed unde nobis liquet quod nos in baptismo renouauit,& regenerauit, per perni tetiam quotidie renovet ac regeneret,& in rosurrectione renovabit ac regenerabit hic Sanctus Dei Spiritusὶhinc nimirdiri, Quem Oudit in nos abunde , πλους ave diuiter Hieronymo, s per nos opulente, A ugustino ditissime, ad Marcellinum cotra Pelagianos lib. I. cap. 27. ad Bonifacium lib. I .cap.9. ad Valentinum de Gratia& liber. arbi. cap. s. Copioso,ait, affatim, largi ter, qui dat omnibus asti uenter, Iac. I.Deus pater super nos qui foris adhuc a paradiso exules sumus , ut maior eius erga nos demonstretur

clementia,extra fudit &immisit spiritum suum spiritalibus donis suis abundantem , dedit autem abundanter & suis cienter ad plenam omnium peccarorum in baptismo remissionem, ct copiam de virtutem. Super nos item,qui priinitias spiritus habemus, Rom. 8.abundansiuAS plusquam super priores in veteri testam cco iustos. Non igitur solum per hunc nos refinxit

sed & illud large nobis impertiit, ut illud per

hoc monstretur, Purus in impuros, mundus ad immundos ingressus est , ut posteaquam nos

665쪽

AD TITVM. C A P. III.

mundauit, eodem nos suo spiritu repleuit. Haec autem nobis alioqui indignis, & nihil minusquam talia merentibus,omnia contigerunt per Iesum Christum Saluatarem nostrum, is enim omnium nobis bonorum,patris donorum,&Spiritus charismatum mediator atque largitor est, ctia ipsiusmet Spiritus.Paracletus,inquit, Spiritussanctus,quem mittet pater in nomine meo, quem cum abiero, ego mittam vobis a Patre, Spiritus veritatis, is testimonium de me perhibebit,& vos docebit omnia,Ioan. I . I S.IG. Cta ι .autem duas in Christo naturas credamus , ad

virataque pertinere quod det Spixi Vm iunctu se, aa

hic ita ratiocinatur Aquinas: Ad diuinam quidem quia verbii est,ex quo simul N Patre pro' itu i podcedit amor, nam &amor etiam in nobis,exver δει seti bo mentali,quod cordis est conceptio, manat s a di procedit. Quantum vero ad humana, Clita- istus flammam eius plenitudinem accepit, non enim dat ei Deus spiritum ad mensuram, Ioan. 3. sed verbum caro factum habitauit in nobis, tam utique plenum gratiar,gloriar, ac Veritatis,

vi de plenitudine eius nos omnes acceperimus,gratiam pro gratia. Ioan . I.Ideoque sacramenta vim,virtutem,esticaciamque habent,ex eius in carne ac humanitate, passione.Deus e

sto qui in Christo, etiam ut homine, erat, percundem, ut hominem, Spiritum suum dedit, dat,& super dabit: per eius inqua, operatione, ut sanguine nos suo salvos fecit a peccatis noris, & saluos adhuc faciet ab omnibus malis.

666쪽

Et effundit enim quotidie in baptismi celebra tione Spiritum suum. Dat,inquit Ambrosus,

Spiritum sanctum. Non enim humanum hoc opus, nec ab homine datur,sed inuocatus a Sacerdote,a Deo traditur, in quo Dei munus,ministerium sacerdotis est. Nam si Paulus indicauit, quod sua cum autoritate donare non pos- huic vitantum se officio imparem crediadit,ut a Deo nos spiritu impleri optaret, Col. I. quis latus, qui huius sibi muneris traditionem audeat arrosare ' Votum itaque precatione dotulit, non sibi vendicauit, impetrare optauit, non imperare presumpsit. Petrus quoq; se idoneum negauit, qui spiritum posset vel cogere,

vel arcere. Si eandem,inquiens, gratiam concesiit illis Deus quam nobis, Ego quis eram, qui Deum prohibere possem Z Act. D. Haae ille abis 2ά- - - ς Spiritu sanci O, cap. 7. Et Spiritum et sis , is ἡῖ gQ Sanctum sitiamnum, licet non ut tum visi ,, biliter,baptizati accipimus.

iaccipimus. Hic reddendum est reliquum Augustiniani locis nequa luculenti,de gratuita Spiritus n-cti a Patre per Filium humano generi donatione , quod ria praecedenti capite huc serio di- stultimus, ex libro de praedestinatione Sanct rum cap. Is, De ipso ait) Spiritu renatus est Christianus, de quo& natus est Christus. Eodem spiritu fit in nobis remisso peccatorum , quoi spiritu factum est ut nullum ii ille haberet peccatum.

667쪽

AD TITVM. CAP. II r.

Et aliquot interiectis, Quisquis in capite nostio praecedentia merita singularis illius generationis inuenerit, is in nobis eius membris praecedentia merita multiplicat regenerationis inquirat . Nec enim Christo retributa est ea generatio , sed tributa , ut alienus abonani peccati obligatione , de spiritu & vi gine nasceretur : Sic & nobis ut ex aqua& Spiritu renasceremur,non pro aliquo meriato, sed gratis tributum: &si nos ad lauacrum regenerationis fides duxit,non ideo putare de- o dis. tabemus, priores nos aliquid dedisse,ut retribue- CHi εοδεretur nobis regeneratio salutaris, Ille quippὸ naifoli. nos fecit credere in Christum,qui nobis fecit,

in quem credimus, Christum . Ille facit in hominibus principium fidei & perfectionem Iesu, qui fecit hominem principem Fidei & perfectorem Iesiim: Sic enim est appellatus,viscutis,ad Hebr. I a.dux, siue autor consummatorque Fidei,quasi dicas inceptorem atque finitorem, ut idem sit autor inith simul ac sinis iustitiae salutisque nostrς.Hinc de utraque sequitur, 1 nitiustiscati iusti non tantum habiti, sed reuera facti tales, quod & vocabulum indicat,& cum Orthodoxi alij,tum Aupustinus passim expli- - 'cat,Iustificare non tantum pro iusto habere, censere, aut reputare, sed ex impio pium facere,De gratia noui testamenti ad Honoratum, Epist. no. cap. 2O.Tract. . super Ioan .pr fatim

ne in Psal. 3 i. Etiamsi negari nec possit nec debeat id in credente fieri per deputationem fi-

668쪽

dei ad iustitiam, Rom. . Vbi quod Paulus ait, Qui iustificat impium,hoc est,eodem Augustino, libro expositionis quarumdam propositionum ex Epist. ad Romanos,interprete,de impio piu facit, ut de caetero in pietate ac iustitia vivat, quia ideo iustificatus est ut iustus sit, non ut peccare sibi licere arbitretur. Vt iustus, inquit ille, sit reipsa, nedum habeatur, censeatur, reputetur: etiamsi peraeque negandum non sit omnem nostram iustitiam hic imperfectam is ... esse,alibi perficiendam. Et ne a litera longius IH φ recellam idem nunces iustificati, quod prius

, .noua ii dixit,renouati & regenerati: Quod sic expedit e raurari. Aquinas,In iustificatione impij duo sunt termini,a quo, culpae remissio,& haec est renouatio: ad quem,glatiae infusio,& hoc ad regenerationem pertinet. Sed nu quid remitti culpa posset,& no infundi gratiaΘNa & a principio sine alterutra homine Des costituere poterat,i puris, quod aiunt,naturalib', absq; vllis gratuitis. Res podet aliud esse de homine qui nunqua offendit, sic cnim esse potuit sine culpa & gratia: aliud de eo quisquis ia peccauit,quem fierit ne- quit quin Deus vel amore vel odio prosequa-

tur: si quide a Deo diligitur, quia prior diligitur

Deus cnim prior dilexit nos,i.Ioan . .) diligat Deu is,vel potius redam et, oportet:& si vel di- Chasliis ligit vel redamat,praestetur ei gratia: quia siner ri dulici gratia non diligit. Charitas enim Dei, seu qua ramuli16 nos Deo charii um', seu qua nobis ille vicissim, diffusa est in cordib' nostris,no per nos ipsos,

669쪽

nec viribus propriae volutatis,ut ait ad Honoratu Epist. 80. Augustinus,verum per Spiritum sanctu, qui datus est nobis,Rom. f. ut renouati, regenerati,iustificat ita in , Patris, Christi,ta Spiritusfacti, amore pure gratuito,indebito, immerito,grrtis,per gratia Dei, Rom. 3. 6. II. Eph.2. non ex nobis, nec ex operibus, aut ullis precedetibus meritis nostris.Talibus enim,impioru ut pote meritis,ira Dei, no venia, de vindicta, no indulgetia,&poena debebatur,no gra

tia,&multo minus corona,Vt contra noua tum

Pelagianorum haeresim Augustinus ad Sixtum Epistol. ios .in Psal. i. Concione 2.de 2. parte Psal. 7o. Jc ad finem I 2. ad id, Propter nomen tuum,Domine,vivificabis me in tua iustitia, noin mea, no quia ego merui,sed quia tu misere-

te mererer nisi supplicium. Atque utinam nullos hodie rogare possis,quod Iulianum libr. η. cap. 9. Respondeant certe haeretici novi, Quid bonorum meritorum praecedat in hominibus nomini Christiano inimicis ΘNon solum enim non habent bonum, sed habent etiam pessimumeritu. Adeo, quod & apud huncccties recur-

mine suo gratis datur,nec gratia, nisi gratis daretur, futura,Ex Pauli nimirum dialectica, se argum clantis, Si per gratia, iam non ex operibus , alioqui gratia iam non est gratia: Sin ex operibus iam non est gratia , alioqui opus iam non esset opus, Romanor. it. Hinc illud

670쪽

eiusdem Augustini contra Pelagium & Caele

Grana qμα stium libr. r. cap. 1 ,sa nequam argute dictum Dintilio' illatum. Spiritus ait ubi vult, spirat, Ioan. 3. - -- non merita sequens, sed etiam ipsa faciens c. non enim Dei gratia erit V L L o modo, nisi gratuita fuerit OMNI modo. Et alibi docet,

gratiam intelligendam, non solum qua fecit nos, sed & qua refecit: cui enim debemus quod sumus, eidem debemus quod & iustificati su- mus t nemo quasi Deo tribuat, quia est, sibi quia iustus est: Nam melius aliquid iustu esse, quam hominem esse , proinde inferius aliquid Deo dares, tibi superius. Vt esses, quis fecit

Antequam homo esses, limus eras, GCn C. 2. an-

te quam limus, nihil. Sed ne de hoc solum 6-gi acto gratias agas artifici tuo, Audi aliud ubi te fecit, Gratia satisfacti estis perfidem, Eph. Σ. quamuis hoc ipsum quod dixerat, gratia , utiq;nsi ex vobis. Sed ne quis aliter intelligeret,pl nius hoc aperire dignatus est .Et hoc, ait,ut sabui essetis per fidem,non ex vobis, Apostoli verba sunt, non mea, Vbi audis gratiam,gratis intellige. Si ergo gratis,nihil attulisti, nihil meruisti. Nam si metitis est aliquid redditum, merces est,non gratia. Expone id apertius propter arrogates, sibi placentes,Dei iustitia ignorantes,& suam constituere volenteS,ROm. Io. Γo,ait,

donum est.Sed forte nos aliquid fecimus, ut dona Dei mereremuta. Non ex operibus, inquit, ne forte lisis extollittur. Et ne putarentur Fidelibus

bona opera defutura,vidit utique putare possis

SEARCH

MENU NAVIGATION