In Epistolam D. Pauli apostoli ad Titum commentarius, cum aliquot digressionibus, seu totidem locis communibus, bona ex parte ad hodiernas in religione controuersias pertinentibus, collectore Claudio Espencaeo Parisiensi theologo. Digressionum praeci

발행: 1567년

분량: 809페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

691쪽

Iocitόrque, ut nona en suum, percurrunt.Nobis ergo qui vel alia didicimus, vel certE credidi mus,vel infantes Ecclesiae mancipati, scripturi magis sensum quam verba sectamur, si h c sorte non ita nouimus, putant se in nominibus referendis, supputandis annis, nepotibus &abnepotibus, auis, proauis,atauis, doctiores. Qualis Hebraeus pseudochristianus,facta de Domini genealogiis quaestione, quod scilicet a Salomone usque ad Ioseph, vocabulorum nec numero, nec aequalitate consentiant, cum corda

simplicium peruertisset, quasi ex adytis & oraculo deferebat quasdam,ut sibi videbatur,solutiones,cum magis debuerit iustitia, misericordiam ilectionem Dei quaerere, Et pbst,si forte occurrisIet,de nominibus & numeris disputare. Consentit Ambrosus, vertens originum enumerationes, quae ad Iudaeos pertinent,dum eorum quidam originem sibi patriarcharum praerogatiuam vendicant, de matrimoniis o lam,cum ex hoc nullum meritum sit apud Deum. Nec aliter Graeci, ad Iudaicas haec antiquitates referunt,qui boni nihil operantur,ad ma- Ι-aM- iaiores confugiunt, & in patribus perperam glo Clautia deriantur & cristas erigunt,fui quisque generis se misti riem a patriarchis & prophetis repetentes, Sc- 1δεμ men, inquiunt, Abrahae iiimus, Nos ex fornicatione non sumus, Pater noster Abraham est Ioan . S. Et Gal. 2. Nos natura Iudaei, & non ex gentibus peccatores. Et talia fidelibus iactant ac proponunt, Quae ut verissima forent, non ,

692쪽

imitantibus tame nihilo stultae minus sunt genealogiae, seu nullam asserctes utilitatem: Quae enim utilitas patrem habere Abraham , imo D cuin, neque tamen imitari Θ imo potius stultitia est,& damnum referus, quod ex his profecti ,reprobi facti sint. Proinde Dominus i chantibus patrem Abraha, inad Deum, respondet, Scio quod Abrahae iiiij estis: Sed siquidem

estis,opera eius facite. Si essetis, faceretis. Vos vero facitis quae is non fecit. Et si Deus Pater vester esset, diligeretis Vtique me. V os autem exopatre Diabolo estis, & eius des deria peisiacere vultis . Addunt & Scholia Graeca, de Grae- cis haec quoque dici, qui suorum etiam Deorum geneas recensent. Eodem verbo usus est,

r. Tim. I. Vbi paucula omissa hic supplebimus. De poeticis quidem Augustinus lib. 1. de Ordine, cap. I 2. testatur inter alia suos se familiares grauiter solitum miserari, qui si non respondissent quid vocata si mater Euryali , accus bantur inscitiae, cum ipsi eos a quibus ea rogarentur,vanoS, ineptos, nec curiosos auderent

appellare. Priamo vult ortam Vergili' AEneid. s. nec tamen nominat. De Iudaicis idem contra legis aduersarium lib. 2. cap. I. Audent, inquit, dicere ac credere, Deum primo hominic 'tingis .luas creas E mulieres, ex quibus genealogi- - ώ. ' texunt vere, sicut ait Apostolus, infinitas, parientes infructuosissimas quaestiones. Suas e

go Iudaeos genealogias habuisse, a libris propheticis de legitimis alienas, catholicus lector

693쪽

utroque Pauli loco intelligat. De Domini porro Genealogiis extat nostra in a.ad Timoth. Digressit M. Lyra notat pseudapostolos frustratum huiusmodi generationum argutiis nitetes iostendere Iesum Nazarenum ex Davide non

descendisse: Aquinas in Scripturis genealogias recenseri propter mysteria, & historiarum intelligetiam. Serius est de his & grauis apud H, larium locus, sed ad i.Tim. I. pertinens, si tum

meminissem hic igitur, meo more,recuperabbtur.Extat autem lib. IO.de Trinitate. Sciens,ait . Apostolus arduum hoc terrenae naturae dissi

cillimumque esse, rerum diuinarum cssicie tiam iudicio nostro tanquam ad intelligendum acriore, quam ad efficiendum Deo potiore concipere, legitimo sibi secundum fidem silio, sacrasque literas ab infantia suinenti scribens, vetat genealogiae eloquia tractati, & fabulas interminatae quaestionis attingi. Edifica- itione in vero, Dei in fide esse, ut humanae vere cundiae modum fideli omnipotentiae Dei religione costa dat, nec se infirmitas nostra ad perspicienda quae perspiciendo naturam hebetat,

extendat. Quod autem sequitur, conteramnes, Conteriones Lyra verbosas , Aquinas eas intellexit, non vitandia Daquae inter resistendum veritatem impugnantu

bus ad eius inquisitionem fiunt disputationes, sanequam laudabiles. Respondete, ait Iob amicis suis, obsecro, absiliae contentione. Iob sed quae magis fieri soleant ad ostentationem, praesertim si quorum non interest, per eas aliis

694쪽

praescribere au praeiudicare velint, quid tenendum, quid vitandum. Ab iis contentionibus homini qui se separat,honor est, Prou.2o. Et passim alibi nos non vult esse contentiosos, I. Corinth .H.& Phil. 2. Rom.13. nihil per comtentionem facere, quod ex iis quidam Chimstum praedicarent, Phil. I. Quam & inter opera carnis mala reponit, Rom. I. 2. Gal. s. i. Tim. i. & dolet ei cum coapostolo contentiones inter Christianos esse, I. Cor. I. 3. a. Cor. I 2. Iac. 3. sed propius hanc literam quod.I.Tim. 6. Languere vetat circa pugnas verborum.& a. Tim. a. dixit, Noli contendere verbis. Altius suspexit Hieronymus, Dialeesticos, quorum Aristoteles princeps est, selitos argumentationum retia icndere,& vagam Rhetoricae libertatem in syllogismorum spineta concludere: Qui totos ergo dies & noctes in eo

terunt,ut interrogent,rcspondeant, proponat, assumant, confirment, concludant, contenti

sos vocari,ut libet itigantium stomacho, non ratione disputantes. Id si faciunt quorum prinprie ars contentio est, quid debet facere Christianus, nisi omnino contentionem fugereised& p le is,respuendas, & Iudaeorum stultitiae relinquendas: quae legis occasione oriebat tur, altercationes, non historicas tantum , ut quot annos vixerit Mathusalem, quoto aetatis suae anno Salomon coniugem sortitus sit, ne undecimo eiusdem anno Roboam natus esse credatur, & multa huiusmodi inuentu difficia

695쪽

AD TITVM. CAP. III. 6 i

lia,erroribus ob librorum varietatem inemendatorum inolitis. Et quia,quod ait Ambrosius, ideo Mosis sepultura abscondita est, ne a Magis Mosi usia

excitaretur: quod si verum esset, caeteroru quo- t- rque sanctorum erat abscondenda. Et quod Sa se lomon daemonum adiutorio templum aedificauit,quo in opere tam inges multitudo laborauit, quid tam fabulosum Z Sed,&quidem multo magis νη μας id est, legales, dum quidam urceorum reliquorumque vasorum baptisma.

Marc. 7.Hebr A. Matth. 23.Luc. H.& mustelae M sanguinem magna expiandum cura Vrgent, A-lij,quod hic Anselmus,diceret a cibis abstinendum, quoniam sic in lege praeceptum Leuit. H. Alij contra ex Euangelia responderent, Mati. Is. Marc.7. Aliis contendentibus legem totam carnaliter intelligi seruatique, Actiis. Aliis respondentibus spiritaliter tantum debere. Quibusdam etiam,quod Bruno,Lyrensis, & Aquinas notant, nitentibus falsum intellectum producere, quasi scriptura: sibi inuicem videantur

contrariae,& tales rixae ex illarum Oriantur co- .

trarietate,non vel ex vitio magis disputatium, aut rationibus contrariis. Cum nihil contra inscripturis secundum veritatem contrarium sit, sed si quid tale apparet,vel non intelligitur,vel S eripiti, ara corruptum est: scriptoru vitio, quod patet spe- 'arieta/cialiter in numeris &genealogiis. Ideoq; quia determinari nequeunt, ea vitari vult. Cu enim doctor duo debeat intendere,utilitatem & vc- . .ritatem,Veritatem,ait Sapies,meditabitur cor

696쪽

c G IN EPISTOLAuriacum,Prou. 8. Et,Ego Dominus Deus tuus doccste utilia,Esa. 8. non debet de iis intromi

tere reculis, quae sunt inutiles sine fructu,& nec diccntibus, nec audietibus prosunt.Nam lingularia scire,ut sunt huius & illius origines, anti quitates, stemata, non multum facit ad perfectionem intellectus, nec magis ad fidei aut morum instructionem. Sed, quod peius plerianque falsae sunt & inanes,ac scietiae tantuspecie, no & solida habetes veritate. Qualia s ne permulta, etialii magno studio & labore inueniremus, nihil profutura cognouim'. Sed&frequeter accidit, ut ob glorioli &iactatia,dum apud auditores docti volumus aestimari, aut eXrumusculo turpia lucra sectamur, no ob verita

tis pugnemus desideri u . Quid aute prodest spuniatibus labiis,& latratu garrire canu, clim simplςx dc moderata. resposio possit aut te placare vera, aut leuiter a te ac placabilitet emedari falia3Agnoscis lector stylii, credo,Hieron. In cui & Primas' scholiis hic legimus, Non vult nos superfluis quaestionibus de contetionibus quae in lege de generationibus & id genus rebus oriuntur, Occupari, multo minus cotrarietatibus

sue cotrariis, quas h retici,de quibus sequitur, captant §antur, oppositionibus implicari, sed haec semper loqui Ora stare, quibus audi tes proficiant. Nec alitor GKxci, coletiones ad- uersiis haereticos deuita las, clini Iucri nihil fuerit, quoties quis ita peruersus est, S in animo decrevitisententiam, quicquid contigerit,non

697쪽

mutare,cur eius gratia frustra labores,& inter saxa semines Zquae conflictus huiusmodi comoditast quis in ii, altercationibus prosectus, ubi nemo ad Christum captiuus aut compreheius adduciturZcur pr termissis operib' necessatiis, tempus in vaniloquiis frustra teratur Satius er go & utilius labore hunc docedis tuis in sum res, de fide, eleemosyna, reliquisque disseredo virtutibus. Quid tamen est omitte fige, caueto. Quo ergo pacto sWp -,ς p. i. praecepit, ut aduersariorum atque contradicet tu ora obturet, obstruat,occludat, si contra cedere,fugere, missos facere, si hos vitare oportetZEt diu cim' hos quidem qui ad aliorum perditionem docent,& docendo officiunt,imo inficiunt notantum redarguedos,sed & coercendos, ac ceu infra: nandos,sin adueritam te contendunt,non

de dogmatis, cede locum, nullu enim bonum ij finem habent. Sine utilitate autem vel illorum,vel certE tuorum,non est quod verbulum cum eis commutes aut cornunices:quin potius . ut vel sic eis prodesse queas, vita la eorum tibi Hmtἰ mconsuetudo,cum nihil ex tua disputatione,col ρ loquio, conuersatione profectum iri speretur apud eos qui sint in corrigibiles .De quibus sequitur,ut erga ros Titus de eius subditi se habere debeat,nimiru quod sic& cur vitadi sint. reticis homine que cu alii aliter hic & alibi accipiant, donec plenius de vocabulo post disputemus, simpliciter hic eum intelligimus, quiquam semel fidem catholicam recepit, postea

Ss iiij

698쪽

σ 8 IN EPISTOLAM corrupit, Bruno ab unitate fidei diuisum. Sed cum prima huius nominis ratio no a diuisione accipiatur, sed ab electione dicatur,Graecis em ρεσie dicitur electio. Aquinas . quasielestiuum, quasi sectae alicuius qua elegit,perii

Imrςt naciter adhaerente. Recentiores aliquot sedi - - . rium, seu vitiosae sectae autorem vel certε addi-

' ct . nec; quibuslibet doctoru placitis simpliciter dissentiente, sed & factiosum. Graeci in peruersis dogmatibus perseuerante. Huc ergopost is ia .a ςst,prim ,eo loquendi modo,quo Gen. 1 imis. ' I. Fa; tu & vespere & mane dies unus,id est,primus, e secunda Latinius & altera, quod & ve tit in Latinis legi codicibus obseruauit Hieron. mptione, melius ide habere Graecum quod comonitionem magis de doctrinam absque increpatione significat. Quod ergo verum papa quoque Athanasius probabat, no sufficit eu qui aliquo sit errore deprauatus, semel tantum corrigi vel commoneri,sed de secunda ei adhibenda est doctrina. At Ambr. prima legit,nec addit secunda, interpretans huiusmodi homines,ut inexcusabiles sint,semel corripi o-τν minis ..ν portere:Frequentius enim correptos,exercita-ν piis inam tiores in malo fieri, ac videri velut eos cogere, rat=ρQr a vi solicitiores fiat ad perditionc pluriu. Et antZ t. Tertul de Praesicription. Fides,1 qiuit, nostra Obsequiti debet Apostolo prohibenti quaestiones

inire, nouis vocibus aures accomodare, haereticu post una correptione couenire, eam, no disputatione, designans hqretici couenicdi causa ':

699쪽

& hoc unam scilicet,quia Christianus non est: ne more Christiani semel & iterum & sub duobus aut tribus castigandus videretur, cum ob hoc sit castigandus,propter quod non sit cuillo disputandum. Non de lunt tamen, qui te tia cos,ut reliquos, correptione no dedignentur. Quando,ait hic Theodoretus,bisvel ter iis qui contraria docent, quam par est, doctrinam tradideris,&in malis eos dogmatibus perseuerare videris, cum eis amplius ne disputes, nam

labor est inutilis. Et verb ita sit in Ecclesia in

excomunicationibus, quae& hinc traxisse videri potest monitiones ante excomunicatio- -Hiis in nem plures.Et ratio est Aquinati, ternarij per- εκ mmun fectio, quod numerus omnis rei principiu ha- - ----bet, mediu,&finem. Ideo capitur ut ad omnia sufficiens. Ecce iam, ait alter, tertio hoc venio ad Vos, 2. Cor. I s. minans eis ni resipuerint. Si quem ergo vides a Catholica errantem, huc rationabiliter corripe, vel semel, ne si saepius id fiat,confirmatior in malo reddatur: vel si corrigi distulit,pluries de seuerius de erroris eum sui prauitate mone,ut in ore duorum aut trium stet& hoc verbum, Matth. I 8. Sin bis tervἡ co reptus aut commonitus resipiscere noluerit,

ulterius iam illum deuita, no est idem verbum, quod mox ita reddidit, sed πιρρμτa reiice, ge, declina,tu ipse primum,& ab aliis vitari facias, ne & per eum inficiantur: imb vita non eum modo, sed &eius correptionem,ut sibi relictus vel negligentior fiat,& obsistente numine fria

700쪽

geat, vel solus forte pereat, Sic Anselmo hie

Doctores pes exponente Dominus doctores pessimos,& in errore perdurate, praecepit arbitrio suo dimi in istas tendos, icies eos dissiculter ad veritatem posse trahi. Sinit inquit,illos:caeci sunt,& caecorum duces, Mat. is. OpponiitGr ei alibi dictum,Si-quado forte det cis Deus poenitentia,2.Tim.a. Quo ergo modo hoc eos loco fugere iubetZ Nepe de iis illic loquebatur,de quib',quod veritatis discendae studio,non contradicendi affectu,simpliciter resistebat,emenda lis spes erat aliqua. Mali aute quandiuem edationis spe praese ulla tulerint, non sunt omnino vitandi: Hic Inorrigibἰ- aute de incorrigibilibus. q. d . Vbi manifestus is, rrim omnibus, & co spicuus fuerit veritatis aduersa-2' 'M' rius, quid frustra pugnas aut aerem caedistHui'

alite deuitationis ratio est, quod cu errante quidem asendum a principio ut corrigatur, iuxta

Medicorum summi Aphori sinu, Medico malEmminuisu haberibus Opus est, Luc. s. Marc. 2. Mat. λ.& Is.stesmbi est, Si te audierit, lucratus es eum. Si peccatorem a Udbibenda veritate errante ab errore viae suae conuerteri , ἔς mςic 'o siue conueru feceris , en animam eius a moriς

seruabis, lac. s. proinde non dimittendum, quousque curari possit. Sin contra sanari nequi & in curabili morbo laborat, ut quem toties correptum monitumque minime poenituerit, iam ne ullam cum eo participationem aut societatem habeas, nec eum admonens, aut corripiens: Et reddit causas sic, Sciens quia subuersis 'Peruersus,euersus,& undequaque adeo pla-

SEARCH

MENU NAVIGATION