Virorum celeberr. Got. Gul. Leibnitii et Johann. Bernoullii Commercium philosophicum et mathematicum. Tomus primus secundus .. Virorum celeberr. Got. Gul. Leibnitii et Johann. Bernoullii ... Tomus secundus, ab anno 1700 ad annum 1716

발행: 1745년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

o COMMERCIUM EPISTOLICUM.

Vir Celeberrime, Fautor Honoratissime l

O F ctum hene, quod Te intelligo periculo eXemptum, an

te quam scivi aegrotum. ita naolestia nae tuque carui , &gaudium sentio, miliique & Reipublicae litterariae gratulor. Dabis interim hoc Tibi & nobis, ut Tui curam geras, & a mediistationibus abstineas e donec sentias nullum amplius ab illis in- commodum metuendum esse. Restitutus sane suadeo ut , horis subsecivis, curam cogitationemque ad rem Medicam convertas, non ut Medicum Clinicum agas, praxinque eXerceas, quae curas ut nunc se res habent J cum diligenti natur e inquisiitione parum consistit; sed ut in scientia tanti momenti promovenda labores; cujus ignoratione, ut Clarissimus V A R IONONI Us ad me scribit, praeclarissimum Virum Atarchionem Hos Pila Iuri miserabiliter amisimus ; quem Medici Occidisse creduntur. Quanquam temperamentum Tuum mihi notum nondum sit , cavendam tamen IIecticam puto , inque id curam dirigendam : non quod ad sit, sed sequi posset, praesertim cum vigiliae adsint pertinaces. Lalneum aquae dulcis memini & contra Hecticam & pro sonino conciliando laudari, ita duabus indicationibus satisfaciet. Pedum lotiones peculiariter ad somnum commendant , capitisque inunctiones. Novi vigiliis laborantem , quem odor aceti juvit ;& sane odor hoc loco multum potest, & minus periculi habet quam per os allimata. Victus maximam rationem habendam putem , qui refrigerans & humectans esse debet, itaque pruna laudarem , R subinde acidum citri succum cibis aptis missum non

distii aderem; sed noscenda de Te multa essent recte judicaturo , idque Diqitigod by Cooste

122쪽

idque Tute poteris sacere rectissime, etiam cum alios in consilium a dilibebis. Objectiones Tuas Η Ε YN Rus recte accepit, quod ipse significavit amico; sed ad respondendum videtur spatium sum siue :non quidem male.

Mirarer Tibi ignotum librum Domini PapENT Acadimi e Periae Gallicae Socii, inscrIptum Nemens de Me. thematique, o de Phi sique , Parisiis I oo editum; ubi tamen nonnisi de motus Legibus agit, ex Et geniano plane principio; quod suspicor ipsi

innotuisse ex iis quae Il υ GENI Us sorte Parijsis olim communicavit Academiae, & PARENT Ius reperire potuit in Academiae Schedis, aut ex relatu habere. Mihi valde jactantiae se suspectunt reddit P .aefatione sua; idemque apud me olim tum H Os P TALI i tum V 4κiGNONI i litterae confirmarunt. VARIO NONI Usctium sanitici bat, vanitatis ei plurimum inesse , & apparet iniquiorem tu nostra visum. In Diario Parisno 4. Maii 1699, legem quamdam motus generalem tradiderat , quae ita habeti In omni concrariu in linea recta, corpora conservant legem tillia

dit celeritate , qua Centrtim commune massae ante ictum. Sed quid opus est illo, nc scio quo Centro immensitatis; cum ipsum centrum gravitatis alite k rost ictum seratur. Sed ista non sunt jam tempeltiva Tibi, itaque PARANTEM i tum in alia tempora commodiora diiberamus. Dominus UOLDEstus forta Te suboffensus cst quibusdam a me dicus liberius; quod animo non satis adhibito scripsi iste, nec satis se docilem praestiti se videretur quae vereri me fecerant ne frustra litigaremUS. Sed si quid in eo genere offendimus, id alii melius nobis ipsis perspicere solent. Itaque cum novilliinam meam Responsionem legeris. Tuum velim judicium intelligere , an talem fuisse putes. quae potuerit offendere Virum , aut a continuanda disputatione absterrore. Mihi facilis, nec injucunda, doctis cum Viris, ingenio judicioque praeditis, concertatio esse solet. Cum enim rati O- P a nes.

123쪽

nes bene subductas in his dudum habeam, vae quicquam mihi sis, cile occurrit. in quo sit haerendum. Quod superest, cura ut valeas, & me' ama. Dabam μου a z. Maii. ITO

Deditissimus.

Responso dees. EPISTOLA CXLVIII. LEIBNITII AD BERNO ULLIUM.

De insitu valitu irae, De praxi medica. De Novis litterariis Helvetiae, de que Cumarum per focos descripωrum tangentibus. De T c H I R-N HAUSIO.

Vir Celeberrime l Fautor Honoratissime l

CU Μ silentio Tuo metum aliquem mihi iniecisses , ne vaIemindo parum ex sententia procederet : Responsione tandem ea me cura liberasti. Gaudeo igitur naturam malo superiorem paulatim ad pristinum vigorem redire; quod praestat lente ac tuto fieri, quam, morbificis reliquiis per medicamenta pulsis, no asturbas cieri. Si a Plethorica constitutione ad eam transiisti quae magis ad maciem inclinat, non putem id aeri Frisio adscribi posse, qui, ni fallor, crassus potius - quam tenuis habetur. Nec somni defectus & labriles ardores, phlegmatis, sed potius hilis, praedominium testari videntur; ut adeo ipsa bilis exaltatione astatu plethorico ad praesentem Venisse videaris ; atque opponenda malo sit diaeta quae bilem temperare possit. Etiam Icterus a bilis praedominio est, x credo a ductus seulei oppilatione quadam : Itaque duo indicari videntur, tum quae r bilis Disitigod by Cooste

124쪽

hilis vim & acrimoniam vi sui etiam lentorem in sanguine mii t o ..nuunt, tum quae obstructiones dispellunt. Sed non dubito Uo - Ju. no Ruri nostruim Virum meliore valetudine dignissimum, habere ad manum praeclaros Medicos quos consulat. Interim id mali observo in plerisque Medicis , quod in morbis chronicis, quihus annumero mole ad morbum, malunt medicamentis, id est per vim. tentare curam, quam diaeta , id est naturali modo. Ad diaetam autem refero etiam illa medicamenta quae lente atque insensibiliter operantur.

Optem Tibi licere per otium cogitare diligentius de tota praxi medica; in qua licet Certas eorum , quae fiunt, rationes non anquamur, putem tamen eum , qui accuratis ratiociniis sit ataetus, inspectis iis quae crebra experientia sint constituta, multa praeci ara & in publicum profutura colligere. Mihi ab aliquotanni, podagra videtur minari; etsi enim nondum se totam ostenderit; nunc tamen in genibus, nunc in pedibus praecursores quotadam suos , dolores scilicet, parum quidem acres, & parum dura-hiles, nonnullos tamen misit. Quo in statu putem malo adhuc caveri posse; si quis rectam procedendi rationem teneret; qua de re judicium tuum mihi gratum foret. Constitui vinum in posterum magis quam hactenus aqua temperare, & rarius ad convivia ire, in quihus amicis praeter aequum Obsequi necesse est. De PARENTIO plane ex re judicas. II o SP I T A L I O defuncto res Mathematica in Gallia retro sublapsa feretur. Nam

VARIO NON Ius, unus contra caeteIOS Omnes, aegre meliores methodos tuebitur.

Nisa litteraria Hemoriae nondum vidi. Sed laudo tamen institutum. Ignoscendum est iis, qui talia colligentes etiam quae minoris sunt momenti inserciunt, ne quem offendant, & ut diaversi generis Lectoribus satisfaciant, modo ne meliora omittant. Facile credo Dominum T sc HIRNHAus Iuri non satis accurate constitutile perpendiculares ex socis; & Dominum HERMA-NNu M. quod reprehenderet invenita. Sane jam ante meum Italicum iter, puto circa annum is 88, significaveram ipsi habere me modum ex lacis generalem, quem postea publicavit FA- Dissiligod by Cooste

125쪽

118 COMMERCIUM EPISTOLICUM.1 c TIus I . Mihi quidcm non ex calculo, sed ex tendentiarum Jun, compositione in tendentiet ni centri gravitatis in mentem venerat,

quem publicavi olim in Diario Pa bino sa Sed tunc Dominum

T scis In Nu Aus iuri laaec frustra monebam : videbatur enim s bi habere inulta meliora & generalia, quorum spes sucit, ut ne animum quidem adhiberet monitis meis. Si quid adhuc circa Parabolico in arcuum relativas naensa rationes post Tychira Janyiana monendum haberes ἰ eadem vian Dornm Litterariori in Helvetiortim uti posses. Nam verissimum est quod ais, Dominum MEN RENIUM argre talia admittere , quanquam si in veritatis explicatione aut vindicatione nuda consistant, nec quicquam habeant, quod offendere merito postit, nemini aequo judici dilplicere debeant. itaque nunquam mihi ingratum suit resutari, quoties rationibus nihil admistum fuit quod in Persisnam ipsam iniquum videri Posset. Vale ex sententia , ς Fave. Dabam mvoeterae G Junii I7o

Deditissimus.

126쪽

Vir Celeberrime, Fautor Honorati Iurie LNON injustam plane suisse querelam meam, Dominus VOLI72 .

DE RUS noster. pro excellenti sito ingenio & animi aequi-Jubtat, ipse credo sibi dices, ubi mea haec novissima, quae nunc transmitto, cum animi attentione Iegerit. Et mi iuni est sine, quam saepe Viri e Gam egregii, dum aliud agunt, aut in mente habent, in conserendo in divel uua abeant ab eo de quo agitur. Tria quatuorve argumenta plus semeI adhibui, quibus nunquam directe respondit; ut, quod omnis realitas agire tortim in sui .

hus consipat; quod extenso sit relativum quoddam , seu alicujus extensio sitie di fusis; quod υis aut actio non possnt es e modi cariones rei per Je mere pagsiine. Et nunc ipse aliis verbis, subfundamenti υirium nomine , agnoscit quod toties inculcavi: Quid ergo a me de tuonitrari pollulati An unde sit in rebus hoc fundamentum 7 Sed ita prosecto novo iundamento indigere L Et perinde id mihi videtur, ac si quis numeri, spatii, temporis, altiores origines quaereret, quam q.lae insunt notioni ipsorum. Et ego spatii & temporis ultimas rationes explicui, ex ordine nimirum existendi, aut simul, aut successike , ita jsin timentitus illud inritim explicui per analogiam ejus agendi principii, quod experimur in nobis; ut scilicet nihil aliud contineat quam perceptionem Se appetitum. Ulteriora in rerum natura nec evinci, nec cognosci possunt, praeter rationem Supremam & communem omni uni percipientium subilantiaru in , harmoniaeque inter ipsas, quam DEL M appellamus; I cujus hinc nova S clarisima demon tratio elucet. Non ergo nuda nomina ingessi pro rcbus, quemad-Diuitiam by Cooste

127쪽

με .

rro COMMERCIU M EPISTOLICUM. quempdmodum ipse in suis ad me Litteris bis insinuat. Certe

illa mea argumenta , quae dixi, nec faci e alibi inveniet, nec faciale irrita reddet. Et nelcio an his conferenda alia sint o via, & quae magis penetrent in interiora. Lntelechiae quoque& Virium Ceriυutariam, & Monadis nomina convenire rati nibus . quibus significata nominum eruuntur, res ipsa, ni fallor ,

ostendit.

Haec quae hucusque scripsi, communica , quaeso , Domino VoLDERO, si placet, tanquam id faceres sponte Tua; quo meislius intelligat non omnino intempestivam fuisse admonitionem

meam.

Scripsit ad me Dominus viae sis Consul γ yeladam/nsisH u D D E N I u M Schedas suas Mathematicas Testamento reliquisse nepoti ex sorore. puto Domino DE DEE sic enim lego J; unde credibile est hunc eo esse ingenio, ut uti Possiti Forte Tibi aliquid de eo notum. Eras aliquando in Commercio cum quodam Batavo cI in munere judiciali, si tene memini posito, qui aliquid praestiterat in Mathematicis. Dominus NIE UENTIIT silet; & puto recte facit, donec aliquid melius praestet quam hactenus. Amico cuidam meo Germno, qui apud Dominum Legatum nostrum Londini agit , quaerenti Dominus C REYN Rus misit schedam, quae accepta Tua yesert & responsionem pollicetur. Non miror vires nondum plane resectas, post tantum morbum. Dromontanae acidulae purgant satis valide. Itaque hoc anno Tibi eas convenire vix putem. Tempus iis utendi sunt aestivi memses; autumnales potius calidis aquis apti habentur. Gratias ago pro monitis circa arthritidem , ut bellum Domino TICHIRNHAus Io denunties auctor esse nolim. Abiturit cursor. Vale & Fave.

128쪽

EPISTOLA CL. BERNO ULLII AD L Ε I B N I Τ I U IL

Vir Amplissime atque Celeberrime, Fautor Ho

noratii sime. MI OR tam diuturnam Tuam in respondendo moram; iam IN plures elapsi sunt menses, quod per LA TREtLLiun Gal- Decemb. lam, Angli cujusdam nobilis Ephorum , mnoυeram petiturum, Litteras ni eas ultimas ad Te miserim , ad quas tamen nihil responsi in hunc usque diem accepi. Ne sola iret Cl. VOLO ERIEpistola, paucula haec adjicere volui, multa enim quae scribam non habeo. Respondit mihi CHEYNAEus, simulque transmisit schedam suam. quam, post acceptas meas animadversiones, in Librum suum typis evulgavit: Sed non quo decet candore mecumegit. Nam , praeterquam quod multa, quae ipsum monueram ut corrigeret, in nos iniquius dicta , plane intacta dissimulavit iii scheda sua; & multa etiam , quae paralogismos ejus indicabant. Ita pervertit, ut Lectori persuadelit eos nihil nisi vel Calculi vel preti errata fu sse; hoc insuper malae fidei commisit, ut in Praefatiuncula Schedae isti praefixa diceret, se non scripssse Librum suum pro tyronibus, quibus relinqueret curam & diligentiam expiΩcandi errores calculi &preir, se minutias non attendere, se tamen post jam impressum suum librum multa de novo animadvertisse , &nunc adjecisse notatu digna, una cum Calculi & preti erratis, quorum quaedam secum essent communicata ab amicis suis, inter quos me nominat: ut verbo dicam , postquam aeruginem suam effudit in nescio quos tyrones , qui minutias & leviora sphalmata tantum catapunt , rem totam eo dirigit, ut persuadeat quidquid in ea Addem Tom. II. Q. do dis

129쪽

dorum & Adnotandorum, ut vocat, scheda continetur, alicujus m Decemb. menti & notatu dignum, id sibi ipsi . reliqua vero nullius momenti. deheri amicis suis, quibus speciatim sphalmata tantum calculi & preluobservata tribuit, cum tamen omnes illiuq schedae Additiones & Ob

servationes, cujuscunque momenti sint, paucissimis exceptis. . ex Aniniadversionibus meis vel botenus fere excerpserit; de suo vero nihil vel parum addiderit; ut Tibi sacile constabit, eas cum Addendie

illis conferendi quondam occasionem habituro. Ergo tandem hoc me honore mactavit C H E Y N R U S ut me, sub titulo amici, traduceret proetyrone. suum vero plagium in me commissum celaret. Ne tamen popularem suum CR A lGIUM . quem inter amicos suos me cum nominat, mecum etiam in tyronum classem referre videretur; eo humanitatis erga ipsum descendit, ut ipsi tribueret certam aliquam regulam integrandi differentialem binominalem, quae tamen etiam ex integro mihi debi tur, ut - pote de verbo ad verbum ex Animadversio.

nibus meis desumpta. Credo CHEYNAEUM iuisse mente captum secum schediasma suum. in quo multis adeo modis me offendit ad me mitte te in animum sibi induceret. Ei nuper respondi equo stylo usus fuerim facile conj cturabis: certe non habebit, quo multum de Epistola mea glorietur, uti Drtassis de praecedentibus meis fecit.

Iam proculdubio nosti quod CI M o I v RAE V s singulari Libello

1 refutaverit C HEYNAEUM: refutationem uterque ad me misit; hic ut ex me intelli eret meam de ea sententiam , sed quam rotunde denega, i meis tam male utenti; ille, ut amicitiam , ut ait, me- cum iniret , & ζ.tiones suas refutandi exponeret : animadverto Moiv R R i Libellum nonnihil acerbe scriptum, in quo tamennui 'ta so id e & docte objecit CHEYN Eo : interim, ut verum fatear, qυaedam etiam incaute carpsit, & nonnullis in locis erra. vit ipse; id quod in nupera mea responsione non dissimulavi, ut videret me cuique suum tribuere. Capta Vi tunc occasionem nam randi ipsi , quibus altibus erga me usus sit C REYNA: u s. Quid nunc uterque ad responsiones mea. replicaturus sit, tempus doc

Fluxionum inversa. Lond. I q. 8'. Dissiligod by Cooste

130쪽

hit. Accepi quoque NEWTONI Opus recen6 editum. conti nens tres partes, I'. Opticam de Coloribus, Anglice scriptam. at Enumerationem linearum tertii ordinis, Latine. 3'. Quadraturas Curvarum Geometricarum, etiam Latine; Nondum mihi vacavit eas perlegere. Vale. onmtra a. d. s. Decembris IIo IAmplitudini Τuae Devotissimus. J. BERNO ULLI.

EPISTOLA CLLLE IBNITII AD BERNO ULLIUM

Responsio ad praecedentem.

De CΗEYM EO, Ilo YYRAEO U CRA IGIO. De Conicis Hos- P IT ALII. Observationibus FLAMsTEDII, Ohectionibus GREGORII, V quibusdam NEU TONI operibus.

Vir c eleberrime, Fautor Honoratissime LITTER R. quas cujusdam juvenis Angli Ephoro Galla credidisti idio .

accepi paulo serius , quod absens essem domo. Ρuto me tamen Iamiar. responditia. Citav Nauri vides esse qualem praedixeram, laureolam quaeruntem in mustaceo. M O i v R R I Scriptum nondum vidi, sed puto esse matto peritiorem. An aliquid attulit novum, aut scitu dugnum 3 id significa quaeso, aut potius librum, cum his habeas, mitte. Erit enim credo perbrevis, aut certe poterit dividi in partes. CR AI-GIUS C H E Y N IE I popularis longe alterius animi doctrinaeque est. Theorema quoddam pro quadraturis ordinariis Actis Libsensbus ci is eurit, quod dignum esset accurata consideratione. Ego de Analyticis vix cogitare soleo . nisi cum Tuis litteris excutor, per quas fere lotas disco , quae in hoc studio gerantur.

SEARCH

MENU NAVIGATION