Virorum celeberr. Got. Gul. Leibnitii et Johann. Bernoullii Commercium philosophicum et mathematicum. Tomus primus secundus .. Virorum celeberr. Got. Gul. Leibnitii et Johann. Bernoullii ... Tomus secundus, ab anno 1700 ad annum 1716

발행: 1745년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

I o . vae longitudinis, quae utique nihil aliud erit quam linea recta d, Mλι t. plicata. Hanc si more Ellipsium per reptionem moveas, habebis loco . curvae quadi igibbae quatuor latera quadrati; postea loco o tigibbae ambitum octogoni, ita scilicet, Ellipsi abeunte in rectam lineant, curvae multi gibbpe quoque abeunt in Polygona regularia,& haec tandem in Circulum. Id quod mihi suppeditavit modum

hunc facilem. exhibendi, per constructionem continuo & celeriis ter appropinquantem , arcum circuli aequalem lineae rectae datae.

n. xxi. Esto Il. ii 3. data recta BG perpendiculatis ad aliam rectam AC. ducatur ad arbitrium recta BA, & angulo A fiat aequalis angulus ABC, ut habeatur triangulum Isb sceles ;BCA. Jam ducatur perpendicularis CD in AB, & ipsi CD capiatur aequalis CL; jungatur DL , in quam agatur perpendicularis CE, cui aequalis abscindatur C M. Jungatur E AI , & ducatur perpendiacularis C F , hocque continuetur in infinitum; & sit C R ill

rum perpendicularium ultima : dico arcum circuli RS, radio CR descriptum fore aequalem rectae propositae B G , atque hoc est ad quod respiciebam , quando in praecedentibus meis dixi me quaedam , ex occasione illa , invenisse in Cyclometris profutura ; quanis

quam postea viderim puncta B, D, E, F &c. esse in .adratice

Ui Nos TRATI ; quod quidem facile demonstrari potest , adeoque hoc nomine nihil novi me praestitisse, quatenus diu jam copnitum est rectificationem Circuli dependere a determinatione interlectionis Quadratricis & ejus diametri; in eo tamen aliquid singulare hic factum cernis, quod hic puncta in quadratrice D, E , F, &c. ob perpendicularitatem CD, CE , CF, certius d

signentur, adeoque punctum ultimum R multo accuratius determinetur , quam per modum vulgarem , quo , propter sectiones magis magisque obliquas , puncta in Quadratrice tandem valde incerta evadunt. Ceterum vero , quidquid de eo sit, elegans mihi videtur & minime contemnendum, quod hoc, quod ab aliis jam pridem inventum, & ut singulare quid venditatum . idem tamen hoc nostrae inventionis non-nisi minimum tantum sit Corout rium. Binos Diqitigod by Cooste

192쪽

Binos illos ex malevolis RoLLII instigatoribus, quos Tu Irardivinabis , & ego divinabo ; niti enim vehementer fallor, in mente habes GALois L M& LA Hi RIUM , Calculi differentialis acerrimos hostes Nesciveram RoMERUM esse verum authorem inventorum dentium Epicycloidalium , quorum L AH I RI u s se inventorem praedicavit Gratissimum fuit intelligere Te curaturum , ut quaedam, sub nomine Societatis Scientiarum vestrae, edantur Miscellanea. Sic enim Rempublicam Litterariam, quam multis adeo modis jam demeruisti, de novo insigniter Tibi obstringes. Eoque magis gaudebit. quod quae Tuis auspiciis eduntur, nihil, nisi honum& selectum , continere sibi persuadebit : secus ac fieri solet in aliis ejusmodi Ephemeridibus , in quibus plerumque multa sunt mala mixta honis. Si quae a me proficiscuntur publico digna j dicas , exempli gratia quae de curvarum comparatione & reductione ad circulos ope multigibbarum meditatus, aliaque quae ad Te scripsi in litteris privatis, & alia publice communicavi, libem ter patiar ut edas : Tuo enim arbitrio ea relinquo. Interim dum aliquando vacabit discutiam Adversaria mea, & quae invenero alicujus momenti Τibi submittam. Significavi Dno. HERMAN NOTuum propositum , eumque hortatus. ut mittat quoque, si quid edendum habeat, quod se facturum promisit : Miror vero quod ipse nondum in hanc Societatem sit cooptatus, cum tamen alii forte minus Tibi noti in eam jam sint recepti. De caetero libenter a Te scirem Theodorum ZwINGE Rura in hac Academia Medicinae Prosellarem in numerum Sociorum fuit relatum , & si sit, ex quo tempore. Vale & Fave. B.isiis 23. Mariii I7 .

Amplitudini Tuae Devotissimus.

193쪽

EPISTOLA CLXIX. LEI BNITII AD BERNO ULLIUM

Responsio ad praecedentem.

De Abbate GALLOSIO. Varia.

Vir Celeberrimet Fautor Honoratillimel CUM nuperas ad Clarissimum HERMANNuri scriberem, vix

domum redux, nec Tuae nec ipsius novissimae mihi redditae erant. Gaudeo valere Te ex sententia, & ut valetudinem cures suadeo. GALLO si uri obiisse ex Gallia scribitur; erat in Viro eruditio non vulgaris, sed aderat tamen & philautia, & nescia cedere veritati pertinacia, quam impugnatione Calculi nostri Omnibus patefecit. Ego Virum olim noveram familiariter . cum C O BERTI favore floreret. Forte agebam ipse apud COLBER- Turi, Comes generoso CHEVREusio Duci. Ostendi GALLO-s Iuri, cum altero COLBERTO, cognomine C R O I S s I o , ad Tractatus pacis habendos profecturo, loquentem, atque id qud rentem ut risum nugosis verbis excitaret : miratus sum non m diocriter hominem haud incelebrem gratiam Magnatum pene scurrilibus dicteriis captare. Sed ajebant, COLEER Turi majorem hominis dicacitate delectari, quum a laboribus ministerii an

R O M E R U H esse verum dentium Epicycloidalium inventorem pro certo habeto. Nam ipse mihi monstravit Parisis Theorema suum, ac simul demonstrationem ; cum prius rem Hu GENIUS mihi narrasset. Qua autem audacia Hi Rius viventi & sentienti inventum suum tantum non surripiat, mirari satis non possum. Elegantissima sunt quae de curvir multitibbis reptorioque motu Diqitigod by Corale

194쪽

LEIRXITII ET BER NO UL L II, EPIs T. CLXIX. Ipstu habes. Inprimis consensus cum D IN os T R ΑΥ I Quadratrice Si quid vel de his, vel de aliis in ordinem redigere velis, ut siellaneis Berotinensibus adjici possit, rem gratam facies, & a me curabitur libenter. Qtiae HERMANNus noster de stationibus Planetariis summisit, etiam locum illic invenient.

Dominum Z IN GERuri vestrum . in nostram Societatem commendantibus virum amicis, quibus Berotini innotuerat, recipi memini; quam mature aut tarde non memini, neque apud nos quicquam refert. Ut HER MAN Nus recipiatur, haud dubie curabo.

Videris in B ardi Diario sitit rario apud Batavos novas quasdam de Phosphoro Tuo Mercuriali observationes Parisiis

institutas.

FONTE NE L s per amicum mihi significat , quae idem Diarium retulerit, tanquam a se dicta, circa Historiam calculi noliti, quaeque refutanda mihi visa sunt , male relata fuisse ab Auditore forte aliquo imperito. i PARENTIUM intelligo mire sua nescio quae in Mechanicis inventa jactare. Ego nihil animadverto , saltem circa res alicujus

momenti, quod attulerit novum. Nec vacat excutere ratiocinia ejus, quae sese obscuritate tuentur. Vereor autem ne accuratius inspecta erroribus scatere deprehendantur. Quod superest , Vale& Fave, i o7.

Juna

Dabam Hanove a 2 . Junii I7o7. Deditissimus G. G. LEIANITIUS. P. S. O E A N A M u ri & S A u R I N u rio nostrum in numerum Academicorum Regio tum Parisiis receptos intelligo, quod perplacet. OZAN Arius in Diophanta is maxime calculis excellit.

195쪽

EPISTOLA CLXX.LΕΙBNIΤΙ I. AD BERNO ULLIUM.

DE HERMANNO. De Hos PIT ALII Sectiombus Conicis. De Observitiovibus FLAMSTEDD. De Z Uria AC IIO. De Imperatore naeusi.

Vir Celeberrime , Fautor Honoratillime lGAu DEO Dni. HER 'AN Ni res bene procedere. ut tum ipse, tum Diaus. FAR DELLA ad me scripsere. ΙIic certe spem suam aliorumque ab eo superatam testatur. Parabat se tunc ad stationem hahendam , aliaque novo ossicio obeundo necessaria; itaque aliquandiu a meditationibus divertetur. Audio D ni. Asarebion s Hos PITA I librum De Se itonibus Conicis x Constructionibus inde deductis prodiissse. Credo virum egregium hunc Iaborem non fuisse tractaturum, nisi aliquid singularis quod diceret habuisseti Videbo an, quod saepe fieri desideravi, non tantum ordinatas parallelas, sed & convergentes pro locis eXprimendis adhibuerit. Id enim plurimum ad variandas perficiendasque Constructiones conferre notavi. Nescio an Unus. Marchio Hospi TALI Us protulerit cogitationem ad altiores gradus. Velim nosse, an Tibi aliquando vacaverit examinare, quae de iis Dnus. NEWTONus dedit. Si regula ejus generalis de Diametris si) vera est, oportet ut non dissicili calculo deprehendi possit. Puto Dni. REYNau A hiara m vel ast in et tandem prodiisse. IIaec tibi Gallis viciniori omnia innotescent. Itaque si quid intelligis de rebus litterariis ex Gallia mecum subinde communicari peto. Ex Anglia mihi scribitur pr mum Tomum Observationum Astronomicarum FLaris TED Oeta sub prelo. Vidi aliquando consilium ejus talia edendi peculiarici In Evtiineratione linearum Terti ordinis, AIT. II. f. I. ab A mdicte ι Outiae, in. Paris 4'. ITOS. Dipitigod by Corale

196쪽

LEIBNITH E T B ERN O ULLII, EpIs T. CLXX. I 8 rliari scheda expressiim, quod non exiguam spem fecit augendae

huius Scientiae.

Diaus. ScΗ EUCHEERus in Alpium descriptione apud vos utiliter est occupatus. si Vivitne adhuc Diatis. HOLLANDERUS, qui praeclara quaedam excogitaverat, etiam in itudiis nostris; pergere possiet usiliter , nisi negotiis impediretur. De Te nobis in dies magis magisque praeclara promitto; ita tamen ut nolim id valetudinis Tuae incommodo fieri; eam spero nunc fore eX sententia. Ego animi gratia , cum Serenissima Electrice G festum excurri, & inde GHelli ad serenissimum Laiadgravium, qui rerum Mathematicarum & Mechanicarum est curiosissimus, & nunc ZUM BACH Iuri in Aulam suam accivit cujus Planetolabium et Tibi notum esse puto J ut Mathematicum habeat, postquam Dominus P Api Nus discessit J & ab eo etiam Alebram discat. Ante aliquot dies locutus sunt cum Missionario ex China reis duce , qui Medicum illic utcunque egit. Is mihi, inter alia, dixit Imperatorem Sinensem etiam Atrebrae rudimenta a Patre V E REI Es Tio didicisse, eaque re fuisse inprimis delectatum. Quod superest, Vale & Fave.

Dabam Hanovera I a. Octobris I 7 Deditissimus. . . G. G. LEIANI TiUS Responsio deest. I Ioli. Jac. Sc Aguc H g ΕM ΟΥΡΕΣΙΦΟΙ ΥΗΣ helisticus , βυσItinera altivola. Lond. 17o8. 4'. Aucta mulIInu Lugd. Bat. IT 23. 4'. ab Lilitum Amiteloi ITOO. 4'.

197쪽

co MMERCIUM EPISTO II UM.

EPISTOLA CLXXI. L E I B N Ι Τ Ι Ι AD BERNO ULLIUM

De Arithmetica universali NEW TONI. De Botanica. Variis. De -- vis nil trigibbis. De Genevensum ad Regem BorusImctili filio laudando.

V. r Celeberrime, Fautor Honoratissime l17o8. T. X litteris Tuis is . Novembris Anni superioris datis libenter

Mart. 3 admodum intellexi Te valere , & ab aquarum potu bene valentem domum rediisse. Litteras a Te exinde accipere non memini satae. Liber Newtonianus sub titulo Arithmeticae Universalis ci Cantabrigiae hoc ipso anno editus, ex Anglia ad me mistus esLN E W Τ O N I nomen nuspiam memoratur. Credo quod ipse ex sua dignitate non putavit profiteri se Authorem libri ante trigimia annos conscripti, cum Praelectiones publicas Cantabrigiae haberet , eX quibus est concinnatus; quanquam imperfectum ipse Editor profiteatur. Percurri festina iectione , & quaedam deprehendi non spernenda, praesertim in Exemplis. Unum placuit, quod pro Te exicribi jussi a) ut si vacat, consideres & eXamines : etsi enim non magnopere ad praxin facere videatur, Videtur tamen speculationis causa dignum consideratu, praesertim si processiis in infinitum haberetur , pro divisore gradus cujus

cunque.

uae Diaus. HERMANNus mihi summisit de statione Ranetarum, Berosim sunt, ibique edentur; 3 non puto Tuam solu

198쪽

ggrs NIT II E T AER NOULLII, EPIs T. CLXXI. I 83tionem esse adjectam, sed nec Fatianum IIo8

Geometriam altiorem cum Physica conjungere velle : ea sane ve-tissima proficiendi ratio est. Laudandos puto Bolanicorum conatus in digerendis Speciebus, & Methodos quibus R A I u s, To URNE PORTIUS, aliique utuntur, petitas ex florum figura, utilem Tyron ibus puto. sed tamen ad persectionem Scientiae non suffecturam judico. Et ere arbitror ex diversis Capitibus diversas institui plantarum comparationes, veIuti.a seminibus , radicibus, truncis vel scapis, corticibus , ramis, foliis , floribus , , medullis , succis, viribus seu usibus, ratione propagandi, &c. quovis Capite ita tractato , tanquam ex hoc solo instituenda esset plantarum in species digestio ;etsi unum caput alio sit aptius. Video enim dum nimis uni considerationi inhaeretur , exsuccam reddi docilinam, nec satis ad usum Agriculturae, Mechanices, a Medscinae adaptari. Pene meipsum in vertiginem dedissi , narrato itinere tuo pedestri usque adeo periculoso.

Claritanus P A p 1 N u s discedens C sellis Angliam se ire di litabat ; sed credo eum adhuc haerere in Batavis r sane ex quo Casellis discessit, nihil ab ipso vidi. Turis A cuius Cassellas accessit, & credo observationibus Alitonomicis dahit operam. An Mamurgensib9ς datus sit novus Professor Mathematicus' nondum scio. Quis ille est gallus F. C. D. Abh. Vall. qui calculum nostrum attentat subinde, & quaedam Martio & Novembr. Anni superioris Actis Llsiens s et inseri curavit ΤExcerpta ex ruis Elegantissimis Epistolis hinis de Cut vis illis multigibbis Breo tim mili. ut Assieritineis Societatis inserantur.

Ad rigorem tamen demonstrationis opus esset ostendere Circuli

circumia

2 De Curva defensus ex accelerato retardati, Act. Erud. I O8. Mart. p. I 33. De notanda aqHalitate inter curvas citisenorum de reos juu O' curvati ras continnarum refraelionum Πν δυersa Media Uv. Ibid. Nov.p. I 36.

199쪽

1'o8. circumscripti circumserentiam debere esse majorem semper circum. II uti ferentia curvae multigibbae quam tangit, quoniam enim haec curva non eli ad easdem ubique partes cava, non habet locum AR CRIME DIs postulatum . quod linea circumscripta sit major inscripta. Si de area, non de circumferentia ageretur, demonDiratione hujusmodi opus non foret; vel si saltem ostendi posset hoc loco circumserentiae minoritatem ipsius areae esse conneia

Scripserat ad me ante menses complures Clarissimus Τ u st RETINus; et respondi, sed non satis memini an ad Te incha serim responsuin. Communica erat mecum , quae apud Potenti simum Regem Boriorum Academia Genevensis egerat in Religionis causa: laudanda utique , sed nisi magis jn rem veniatur , parum profutura. Quod superest Vale & Fave.

Deditissimus.

Φ. .

G. G. L E I B N I T I U S. P. S. uo sit loco valetudo Tua, & quid bono Scientia- altiorum moliare, semper discere gratum erit.

EPISTOLA

200쪽

Responsio ad praecedentem.

Da in ma sua valetudue. De NEWTONI Regula pro inveniendis visoribus. De cumis mud gibbis sine sexu contrario. M o I-

RAEI commendatio.

Vir Amplissime atque Celeberrime, Fautor Honoratissime.' Eruga An sane vehementer Te vel morbo, Vel morte impediri, quominus mihi responderes, cum longo adeo tempore , ne quidem litterarum abs Te accepissem. Quod auteni vivas & valeas ex Tuis tandem novissimis libenter intellexi. Meam quod attinet valetudinem, sperabam firmo nunc niti talo , post usum aquarum Fabari 17suis ; p esertim peracta maxima hiemis parte satis feliciter: Ecce me tamen nunc rursus , a quatuor fere mensibus, de novo vexatum ab horribili illa & pertinacissima tussi, quae per totam praecedentem hiemem miserandum in ma. dum me cruciaverat: aufert illa mihi somnum, quo tamen alias, ut nosti, tam modice fruor; appetitum prosternit. R saepissime pauxillum quod edi per vomitum reddere cogit; ubi enim saevire incipit carnifex mea , certe nulla non corporis pars inde concutitur. Nondum equidem video finem plagarum mearum, sed tamen, quod non-nihil solatii affert, non augentur ex quo utor succo plantarum aliquarum Maialium ; quid de meliori successu sperandum , id tempus docebit. Arithmeticam universalem NEWTONI nec nunc quidem a

eepi ; qui tamen liber jam sere ultra sesquiannum Amselodami haeret, mihi destinatus. Quod pro me exscribi jussisti, ea, qua Tom. IL A a licuit

SEARCH

MENU NAVIGATION