Virorum celeberr. Got. Gul. Leibnitii et Johann. Bernoullii Commercium philosophicum et mathematicum. Tomus primus secundus .. Virorum celeberr. Got. Gul. Leibnitii et Johann. Bernoullii ... Tomus secundus, ab anno 1700 ad annum 1716

발행: 1745년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

I ir. sed & actu ipso. Habeo enim elaboratam, etsi ab artifice non Febr. optimo, unde id ago ut persecte elaboretur. Caerulei Berotinensis curabo aliquid ad te transmitti. Notitia

data est του ora, sed non τί δὲίαι; neque enim in meo arbitrio

est extorquere ab hominibus, quae illi tanquam arcana vindicant. sed & Iconis meminero. Ego quoque V ILLE MOTI libellum non magnifacio, in quo nec umbram demonstrationis invenire potui. Et miratus sum Unum FONTEN ELLAM, istas esse aliquid, putasse , nugas. Per STu RMI 1 Physicam posthumana intellexi continuationem

operis Physici majoris i , quod coepit, sed quod morte ejus

abruptum fuit. Aiunt tamen in Schedis repertum esse sic satis promotum , atque adeo dignum esset ut edatur , quia diligens certe e si in colligendis & dijudicandis iis quae profundam meditationem non postulant. Optandum, est , ut Tua ad Neruronianam opus monita col- Iigantur in unum, & ipsi illi egregio Viro privatim mittantur, vel ad emendanda vel ad explicanda sua. Quod ad resilientiam attinet ex desecta lubricitatis ortam , seposito fluido . concipiamus globulum in tapete aliquo serri. Patet amissas in globulo

vires esse aestimandas numero exiguorum pilorum elasticorum ,

quos flectere globum oporteat , ducto in vim unicuique horum pilorum impensam. Idque pendere a longitudine itineris, itaque celeritates anusta sunt longitudinibus percursis proportionales. Sit velocitas integra g, residua υ , erit amissa g - υ; sit longitudo percursa l, erunt g-υ, ut I; ergo - dυ ut di; sed di; sunt ut odi, ergo fit -d D ut υ di , seu aequalibus sumtis temporum elementis, sunt diminutiones velocitatum in quovis momento velocitatibus ipsis proportionales. Idem est si globo , qui in medio sertur, tribuas asperitatem , nam asperitates sunt colliculi elastici, qui radendo medium non-nihil deprimuntur &resurgunt. Et si fluido tenacitatem aliquam tribuas, res eodem redit, concipi enim potest , quoties mobile a contactu partis fluidi se liberat, toties abrumpere fila vi lcosa, quibus retinebatur.

Porro

262쪽

LEI BNIT G ET REI NO LLII, Epis T. CLXXXII. porro si, omist.i tenacitate, solam consideres in medio resiliten. IIII tiam quae oritur ex mole, dum, verbi gratia , globus in fluido r*V motus partem fluidi loco pellere cogitur; itidem constat , licet

ex alio principio , diminutiones celeritatum aequalibus temporum elementis esse celeritatibus proportionales. II inc cum globus tormento emissus transit per aerem, reperi olim, quodcunque adhibeas genus resistentiae, sive a mole aeris, si ve ab asperitate glo-hi & aeris tenacitate , semper tamen imminutionem celeritatis , quam quovis momento sentit globus, esse proportionalem celeritati ejus residuae. Sed haec a Te optime dijudicari poterunt . qui etiam docebis . quatenus Tuis, NewtonDrmi e consentiant. Mihi quoque visum est NEWTONI Experimentis circa colores, quippe per tot annos crebro repetitis, magis esse, fidendum;

et si L Λ Hi a ius Ma Rio TTO f Viro equidem non spernendae diligentiae J testimonium perhibeat.

Facile assentiat STE NON Io, nervos agere per Crispationem

quamdam ; sed illa ipsa crispatio , ni fallor, nisi per fluidum commeans explicari non potest, uti sun es aqua, crines calore con

trahuntur.

Videbo an & quid ad replicam meam duplicaturus sit STAΗ-LIus; & faxo , ut cuncta Tibi communi centur, ubi descripta fuerint. Sed interim desidero, ut quae eius ad vos sorte pervenere, inspicere possis, inprimis justum opus Physiologicum. Nam caetera sere Disi ertationibus Academicis , magno numero ab eo editis, continentur. Modus ejus scribendi est paulo perplexior. Diu est quod nihil a Dia o HERMANNO nostro intellexi: Spero tamen valere eum & vigere, & ad Te subinde crebrius scribere quam ad me remotiorem. Scripserat mihi olim de Fluidorum motu aliquid se meditari ci , quae materia satis est elegans ; Catenariam quoque , velariam , & similia etiam , ubi ad differentias disterentiarum descendendum est , velle se demonDirare ad Veterum morem ; quia is modus scribendi ab Italis magis intelligitur. ΙΙoc consilium non est spernendum; et si enim nobis id agere non vacet, lubentissime tamen alios hunc laborem

263쪽

et ps C G M M E R C I U M EPISTOLICUM. - o. sibi sumere patiemur. Sperabam tale a LA II istio, sed ille Febr. spem meam destituit, & in opere de Epicycloidalibus revera i sinites males adhibet inter demonstrandum, etsi hoc dissimulet. Unus BURNETCs Episcopi Filius, ex quo hinc discessit , Jauc non scripsit , & litteris meis , quibus ad interrogationem quamdam ejus responderam , nihil repositit. Ut adeo ignorem quid agat, & utrum adhuc in Batavis versetur, an ad. Anglos

. redierit. Diaus HARTso E RE Rus objectiones quasdam meas suae appendici conjecturarum lusuites des c. njectores Phasiiquei i)J cum

responsionibus inseruit. Sed obiter tantum minuta quaedam tetigeram circa salia , circa mineralia, &c. Nunc cum a me intellexisset, mihi atomos persecte duras, & primum elementum perseche fluiditatis non probari, eYpressit a me rationes judicii mei. scripsit ei, milii rationem duritiei , ut omnia corporea , videri explicandam per causam mechanicam nempe per motum conspirantem, qui per separationem turbetur , quam etiam Tuam esse sententiam aliquando intellexi sa). Ille in responsione fingit se non intelligere quid monstri sit motus conspirans , & dubitare an non coincidat cum quiete Cara sima. Dixeram , si durities, sit qualitas quaedam occulta primitiva , non posse explicari nisi Per miraculum. Itaque necesse esse ut explicari possit per Mechanismum. Ille negat meum principium, quod omnia corporea mechanice sint explicanda: prima enim illa pendere a voluntate Dei. Quasi voluntas Dei non nitatur rationibus sumtis eX natura subjecti, aut quasi Deus aliquam actionem producens in

corporibus, non producat per modos naturae eorum congruentes. Sed & multa alia promit , per quae apparet in primis philolbphandi principiis haud parum ab ipso aberrari, quanquam id i) Vid. Memoires de Τrevoux I I 2. Mars B' disit & Journal des

264쪽

rr r B NI r II ET B E R MO U LLII, EpisT. CLXXXIII. 2ψ id ei sit cum multis aliis commune. Quod superest, Vale &

Deditii simu S.

Vir Amplissime atque Celeberrime , Fautor Honora tissime l

QUAs ad Te dedi, ro Decembris anni proxime elapsi, Ti 1 1ν

bi traditas esse spero ; ad eas itaque me refero. Hasce au- Febr. tein nunc scribere volui, ut m anni nare, quas ecce , nuper ad me missas, aliqua mea Epit tota comitarer , adjecto quoque excerpto ex litteris Dni PI E R M A N N i ad me datis; ex quo Vi- debis ineptam LI AR aeso ERERI arrogantiam in suggillandis nostris inventis. Si bilem suam in me tantum & in Phosphorum meum effudisset, possem sorte propriam injuriam concoquere, crederemque me ipsi alicubi, quamvis insciuin , offenta occasionem dedisse. Sed quid censes, quod egregios Viros, imo Te ipsum, & NEWTONVM tam indigne tractaverit 7 Ferendum non est hominem modice doctum, sine Mathesi, & sine ulla profundiore notitia, cui nihil est praeter mediocrem vulgaris Physicae notitiam, & in Vitris poliendis aliquantillam peritiam , tam contumeliose loqui, non dico de me , sed de Viris litis egregiis, & de re matbe, matica Diuitirco by Corale

265쪽

r II. Febr.

et I COMMERCIUM EPISTOLICUM.

matica tam praeclare meritis & in dies merentibus. Quid absurdius simul & acerbius ab eo dici potuisset . quam NEWTONI librum sopus certe omni laude majus J continere meras nugas, minus valentes quam Veterum qualitates Occultas : Item duodenos quosdam Mathematicos f in quibus Te sine dubio complectitur J congressos esse , & iniisse speciem quamdam societatis, vel

commercii Encomiastici , quo se laudibus & elogiis mutuis cumulent & obruant, aliosque imperitiores, ne ignorantps videantur, in similem Elogiorum cantilenam pertrahant, ut Orbis eru- litus saltem putet eos quoque initiatos esse in istis mysteriis Quod vero attinet ad Phosphori mei inventionem , quam adscribit P ic AR Do , nimis quantum invidiam suam prodit , sed Clar. HERMANNUs, ut ex hoc excerpto patebit, meam fecit Apologiam, quam vellem in aliquo Diario, vel in Actis publicari, ut obtrectatori os obturetur. Quid enim aliud est quam obtrectatio , hominibus ingerere, quasi essem plagiarius , & ob servationem Picardi. nam mihi attribuissem . suppresso ejus nomine; cum tamen eum diserte nominaverim , diXerimque observationem Picardianam mihi occasionem dumtaxat suppeditasse ad ejus Phamoment , fortuito casu detecti , causam investigandam , omnia Barometra postea luminosa reddenda , & tandem Phosephorum portatilem perpetuum inde conficiendum: haec autem , in quibus inventum meum consistere facio silentio praeteriit. Interim Tibi judicandum relinquo, an . non & Tua res hic versetur, dum sententiam Tuam , mihi perhonorificam , in nuperis Mycellaneis Berotinensibus de hoc Phosphoro latam, severus noster Aristarchus evertit, & ita Tibi mali laudatoris notam tacite inurit. Hoc unum adhuc addo, quod simile non inepte huc quadrat, nempe si Inlulae Americanae a COLUMBO primitus, &quidem ex deliberato consilio detectae , non tamen impedierunt quominus postea Americus V E s P u T I u S Terrae continentis detectionem, sui nominis appellatione , sibi vindicaret ; quidni maiori jure mihi debetur Phosphori mercurialis inventum , qu2mquam ex fortuita Pic RDI observatione deductum Z Re enim

266쪽

ggIs NITII ET BERNO V L L II, Epis T. CLXXXiii. a st comparative sumpta, major videtur progressus a lumine casuali iii Ρic ARID, ad univeri ite in Phosphorum mercurialem parandi a tem a priori inventam , quam , s parva magnis componere fas est, ab Insulis Co Lurini, non casu sed de industria detectis, ad Terram continentem A M E R I c I. Intelligo Te in commercio litterario esse cum Salomone HoΤ-TINGERo medico Titurino. Scire autem Te Velim , cum , ex occasione alicujus Disputationis hic habitae de Mundo ubi Author Opernicanio m adilruens , ex Cosmi,oro II u OENii Planetis incolas adscribit) eam , inquam, nempe HOTTINGERUM conscripsisse nuper ad refutationem i lius aliam Disputationem sub titulo Libri Naturae eae Psalmo II X &c. in qua Opernica-nθἡatim convellere volens, eum sacrae scripturae adversari conten-

dii : argumenta autem quibus utitur sunt ut facile conjicies, talia quae duduni sunt obsbleta & explosa Caeterum honus HoTTINGERus de rebus Astronomicis disserens, tam inconcinne & sere pueriliter loquitur, ut facile pateat, eum nouintelligere Elementa Sphaerica; imo nequidem terminos artis caulere : Sic passin confundit IEquatorem cum Meridiano , Eclipticam cum AEquatore, & solem dicit cognominari ab Astronomis lineam Eclipticam , & hujus farinae plura Quod superest. Vale, vir Amplissime , & favere perge. B. filiae 28. Februar.

Amplitudini Τuae Devotissimo.

267쪽

a So o M ME R CIU M EPISTOLICUM.

EPISTOLA CLXXXIV. LEI BNITII AD BERNO ULLIUM.

Responsio ad praecedentem.

De Societate Berotinens. In HARTE OEhERO, UTI OTTINGER O)De REGINALDI Analysi demonstrata.

Vir Nobilissime & Celeberrime, Fautor & Amice

Honoratissime lNovis sibi As meas Tibi rccte redditas spero. Interea alias

a Te gratissimas cum inclusis IIermannianis, hic loci, id est Berolim accepi. Postquam enim Rex Societatem scientiarum nuper, proximo post anniversarium coronationis die, solemniter inaugurari curavit, statisque vicibus congressus haberi justit , huc excurrendum mihi putavi, ut conferrem aliquid ad ejus vigorem. Sed, ut facile intelligis, desunt nobis in his oris, a quibus aliquid magnopere expectes : inprimis Bolanici, Anatomici, Chymici, a quihus aliquid singulare praestetur. Non est tamen sper. nenda detectio novi Caerulei, cujus specimen mitto. Color meliorem in ipso illa se exhibet quam primo aspectu apparet. Mathesis profundior in his oris adhuc propemodum ignoratur. Sed

cum Dominus ST DR Mius Iobamnis Christiphori Filius, hactenus Franco irai ad Oderam Prosessor, statione illa deserta osticium Architecti apud Ducem Megalopolitanum in se receperit, me & amicis monentibus, de HERMANNO nostro acciendo cogitatur; eumque in finem & a WoLrio & a me ad ipsum datae sunt litterae. Diaus HARTso Eκε Rus in aliis taxandis paulo est liberior,& licet me non nominaverit, facile tamen intelligo, me ejus aculeis Diqitigod by Cooste

268쪽

LEI BNITII ET B E RN O U LLII, EPIsT. CLXXXIV. as rleis tactum fuisse. Caeterum meas quasdam objectiones desidera-1 - 1 1 3vit, eisque in sua Conjecturarum illustratione , licet me non Mart.

nominat O, respondit.

Si vindicare tuum voles Phosphorum, ut scribis, de quo illum praecipitantius judicasse manifestuna est; putem convenienti Lsime id fieri posse in ipsis Νουellis Reipublicae litterariae, ubi ac

lei in Te sunt recensiti. i Sed majus praeterea operae pretium

foret, si conjecturas ejus Physicas aliquando per otium percurreres.&.aniinadversiones in eas dares : Inde enim utilitas non spernenda nobis accederet. Ea maxime profutura & Te digna ratio foret ulciscendi Viium, non tam verbis quam rehus ipsis. Et video multos ipsa scriptoris audacia capi , qui de rebus abstrusissimis tamquam compertis pronuntiat, ut ex ipso Naturae sacrario, concilioque Deorum recens egressus Videatur. . fCum Uno. Salomone HOTTINGERo Tigurino Medico nutilum mihi litterarum commercium est. Eum oti in apud nos tram 1euntem videre memini. Serus admodum venit, quisquis hodie in Cop En Nicu 31 scribit. In audiveram aliquid de Tigurima in eum tempeltate, sed Theologum aliquem severiorem & sacris naturae non initiatum eam excitasse credebam; de Medico nihil

Tale suspicatus fuissem. Ego magis venia quam ira dignos censeo, qui hic bono animo peccant, sed non bono judicio. Doctissimo Sc 1 Eucu ZERo de tali judicio conquerenti in eosdenis ensus scribo.

R. P. REYNEAu Malasin a nunc demum Berolini vidi

apud amicum, & agnosco in ea multa esse non spernenda, tum ab auctore considerata, tum ex Optimis scriptoribus sumta, quos vellem ubique indicasset. Quanquam erga Te, meque . & alios etiam optime se se gesserit, & labores nostros commendaverit, vellem I i a tameu G i Io. Iun. PV. 6 I9. O Anul e demontree. Paris. ITo3. 4'. a. UOLDisiligod by Cooste

269쪽

α COMMERCIUM EPISTOLICUM. tamen generaliter fontes indicari. Quod superest, Vale & Fave

Dabam Bnolna Martii ITII. Deditissimus. G. G. L E I E N I TI U s. P. S. Id ago ut Afiscellaneorum voluminis novi materia colliaratur , & rogo ut aliquid conferas, HERMANNurique in idem invites.

EPISTOLA CLXXXV. BERNO ULLII. AD LEI BNITIUM

cedentem.

DE Mistellaneis Berotinensibus. De S TURMID. N SCHEUCRERO. De resistentia ex defectu rubricitatis. De motu musci Arum. De H E R Μ ANNO, L A HIRIO, V ΗAR TZoLΚERo. De professior is Franconnetanis V Patavinis. De P. REGINALDa Analysi demonitiata.

Vir Amplissime atque Celeberrime, Fautor Honoratissime.

x' tr. T O s T R I D I E quam nuperas meas cum Hrmannianis ad Te April. I dimisi, accepi gratissimas tuas die ro'. Februar : datas. Miseellanea Berolinen a Tua mitigatione prodiit te nullus dubitavi, ea de re Tibi non parum devinctus est Orbis eruditus ; eoque magis quod ut dicis, obligatio continuandi jam imposita est. Multa certe in hoc primo Tomo, interque ea Tua imprimis, quibus mea nollem accenseri, publica luce dignissima deprehendi, & ideo Parisnis, Londinens sue nihilo inferiora. Cete

270쪽

t g Is N IT II ET BERNO V I. LII, Ε p I s T. CLXXXV. 2s 3Ium multitudo sphalmatum typographicorum, prout recte IuOnes , non nihil deturpat hoc opus. erui cuni Bero in Ue, quod promittis, grata mente accipiam: ubi obtinueto, conabor id propius examinare, & in ipsum , si

pote, arcanum penetrare.

Icon Tua, quam expectare facis , utinam cito i me supra modum beabit, quod ossicii genus omni, & quo ipse jusseris, pacto demereri studebo. De ST uRMD Pitysica posthuma edenda adhuc nihil audivi, foret haud dubie digna quae ederetur I). Tecum omnino sentio fuisse Virum diligentissimurn in colligendis quae profundam meditationem non postulant, cui etiam satis judicii fuit in discernendis bonis a malis, quamvis eum non semel paralogigantem deprehenderim ; exempli gratia , in reddendis rationibus vectis homodromi & heterodromi; item phaenomenorum Camerae Obscurae , Vel Lanternae magicae. De reliquo nesciverim hodie

quemquam qui suppleat iacturam S et u R N ii nisi is sit ScΗΕυ-cΗZEsus noster senior, Vir sane . etsi a propriis inventis non valde clarus, mirae tamen sedulitatis & ii Idesessi lahoris in con Leribendis observationibus, tam a se in itineribus suis de industria institutis, quam ab aliis factis; item in componendis libris circa varia objecta, sicuti qui hactenus ab eo editi sunt ahunde testantur: Et nuper admodum ejus Pisseca Germanica altera vice reis cula, cujus Tomus primus Tibi & mihi dedicatus est, alter vero

trati: non vero dubito quin Auctor ipse hoc Tibi jam significaverit , simul & librum transmiserit. Sicubi pro ipso stati se offeret , minus conmiOde enim in Patria vivit, opus sane laude dignum , si quid sapio, faceres, si eam illi procurares. Quaedam eκ notatis meis ad Opus Newtonianum intermiscui nuper scripto naeo, continente titutionem Problematis inversi virium centripetarum sa), & cum Academia Parisiens com-I i 3 munia 1 Filio ea Nommb. At I 22. M 4'. Vid. Eria CLXX XI. CLXXXII. et Via. Opp. Tom. L N'. LXXXVI. pag. τα

April.

SEARCH

MENU NAVIGATION