Virorum celeberr. Got. Gul. Leibnitii et Johann. Bernoullii Commercium philosophicum et mathematicum. Tomus primus secundus .. Virorum celeberr. Got. Gul. Leibnitii et Johann. Bernoullii ... Tomus secundus, ab anno 1700 ad annum 1716

발행: 1745년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

riis Gallicis, proposui Problemata de tangentibus curvae per magnitudines arcuum curvarum determinatae, & de aliis huc spectantibus : quaedam eoruna soluta fuere per Fra rem meum , &Hos p ITA Li uri ; sed tantum pro cur is sim .ilibus, qliae quidem cum naeis conspirarunt eatenus, sed nemo rem prastitit procurvis disti milibus. Angli ne digiti quidem apice ea attingere voluerunt , qui alias prompti satis suerunt in respondendo, si quid ad captum suum deprehenderunt Remitto ecce Scriptum , quod mecum corumunicasti , Itali illius, mihi quidem ignoti ; nisi per conjecturam asserere at um . quod ille sit vel VERgΛL1A, hospes quondam & dilcipulus

meus vel comes RICCAT Usἰ prior omnia mea manuI-cripta vidit & exscripsit, cum in aedibus meis commorat etur; alter vero eadem communicata habuit a DiaO. HERMANNO , eorumdem scriptorum meorum posses re. RiccATus autem,

forte nescius unde HERMANNus h bu rit nuper in Diario Veneto, ubi HERMANNI partes contra me licci nulla lite inter nos duos existente agere voluit, ingcnue fassus est, se talia a Dno. HERNANNO didicisse : sed . si verum fas est, dicere, nisi alia haberemus multo generaliora , quam quae in hoc schediasmate continentur. & quae a nostiis tantum , vel mutuando, vel mutando, originem habent, parum sane provecta esset methodus tangentium inversa. Substitutio illa, ct transmutatio indeterminatarum , quae iundamentum scriptoria hujus est, nobis dudum familiarissima. Regulae , quas dat, ad exempla sunt accommodatae, adeoque haud magni pretii : nam quodlibet exemplum peculiarem Regulam posceret. Adspersi hinc inde notula, idem fere, aliudque nonnihil indicantes : Caeterum Vale & Fave.

Basiliae a. d. 22. Maii. III S.

Amplitudini Tuae Devotissimo.

J. BERNO ULLI.

372쪽

LEIBNITII ET BERNO ULLII, Epis T. CCXXI. 3 I

EPISTOLA CCXXI. BERNO ULLII AD LEI BNITIUM.

Vir Amplillime atque Celeberrime, Fautor Honoratissime lHA s litteras jam ad Te exaro , in eum praecipue finem, ut

commendare posti in hunc cui eas ad Te perferendas tradidi, Virum ci) Is quidem natione Anglus, 1 ed minime KEI L II, aliorumque invidorum amicu8, per aliquot annos meus in Mathematicis Discipulus, peculiare monstravit probavitque mihi suum ingenium, non in vulgaribus tantum, sed etiam in penitioribus nostris Analyticis. Certe in Calculo differentialium & in tegralium non parum profecit; habebis in eo, ubi Patriam redie rit, Tuum defensorem contra invidos & malevolos, ut - pote , cui totius controveriar, quae Te inter & KEILI Uri viget, statum exposui, & ostendi ipsum K E i L i UM, aliosque ex Anglis, non semper qua deceret sim Ceritate nobiscum agere; ac saepe verboruin sensum mulevole detorquere , & studio res ipsas confundere, ut eo melius Lectori imponere queant : quod inprimis factum video in Κ Ε l L I I rei ponsione , vel potius in Libello illo famoso. Tibi maxime injurioso , in Diario Litterario Hagiensi, mensibus Junio & Julio anni superioris edito, cujus excerpta quaedam mihi transmisit Cl. H E R M A N N D s noster: Meo quidem judicio optime feceris , si injurias istas promptillime re tu das nuda r ei expositione, con tu ilitis, hunc in finem, ex scrinitas Tuis, litteris omnibusque Schedis & Actis; quo quid inter Vios actum sit, & quantum uni uique sit tribuendum & quous que quilibet, us par eit, de inventorum gloria participet, toti Mundo constet, & ita oblatranti Κ Ei LIO Os Obturetur. De

caetero

373쪽

August. 3sa coMMERCIUM EPISTOLICUM. caetero ad praecedentes meas litteras me refero. Vale, Vir illus itissime, & Fave. Basi ea a. d. I 3. Iulii I7Is. Amplitudini Tuae Devotissimo. I. BERNO ULLI

Responsio ad penultimam.

Vir Nobilissime & celeberrime, Fautor Honor tissime lA U ARVH currentium argumentum eo maxime consilio suasi, ut Veneti melius intelligant quantum amittant. Sed putabam Domino Cognato Tuo id esse committendum, Te tamen dirigente. Rectissime facis, quod Dnum. PARENT Iuri suo sensu abundare pateris; videtur enim lites quaerere , & me detiam aliquoties mordere voluit. Inter alia objecit mihi quod negem Comservasionem esse continuatam creationem c quod sano sensu ferri potest & quod concursui Divino sin contrarius ; quae non in meis scriptis invenit, sed Per pravas consequentias illis intulit. Respon Disjtigod by GOrale

374쪽

LEI BMITII ET BgRNO VIIII, EpisT. CCXXII. Respondi reipsa potiusquam verbis , dum in TI Uicaea naturam concursus conservationisque fatis explicui. Genium viri statim agnovi ex praefatione nemoniorum Asechanicorum quod ni fallor primum ejus opus fuit ubi dicit se via quadam ea demonDirasse , quam deseruerit, ubi ab aliis VARisso Nio inprimis jam usurpatam intellexisset; & novam excogitasse Sed illa, quam

pro nova venditat , Hugeni na est , sumta ex Analogia navis . quam ipse PARENT tus involvit, ut alia videatur. Objecit etiam quaedam contra Harmoniam praestabilitam, sed in quibus nihil responsione dignum notavi. Recte judicasti: Diptum quod tibi misi . profectum suit a Dno. Ricca To, ut postea didici ex Epistola quadam Dni. ZENDRINI, qnam nunc Tibi mitto. In responsione petii a Dno. ZEN-D R I N o ut Comitem RiccATUM moderationis admoneat, quod ille Tibi tanquam communi & suo st D ni HERΜANNI praeceptori plurimum destiat : nolim etiam in malam partem interpretetur, quod Italis speciatim Problema quoddam solvendum

proposuisti; quid enim habent in hoe genere Itali, quod Tibi

non debeant ΤCum aliquando Viennae legerem Dni. HER HANNI collati nes cum Dno. V ERsA GLI A , quibus finem impositum puto videbantur mihi quaedam monenda Occurrere . sed nunc Diaria Veneta non sunt ad manus. Videntur adhuc quaedam excutienda superesse in materia con tuum paracentricorum; quid nimirum fiat, si centrum ipsum est mobile.

quo non dubito quin multa pulchra sit allaturus; sed dubito an excussurus sit materiam fluminum. Ex adjunctis Diri ZENDRI Ni litteris, quas remitti peto, videbis hunc animum non nihil adjecisse ad hoc de fiunt litibus argumentum : quo successu ego non definiverim.

375쪽

Miror tanto proposito Longitudinibus praemio, Anglos non in eo laborare ut perficiant Theoriam Lunae: nam si ea satis haberetur . res sic satis confecta laret, ut jam olim Iohannes Baptista Mogiuus in Gallia ostendit, qui Commissarios a Cardinali Ric HELI Eu impetraverat. Et sane fassi sunt illi ex Luna motu sussicienter cognito Problema solvi, sed recte negarunt rem eo usque productam ; quemadmodum memini mihi BuLLIAL-Du M olim Parisiis dicere. Si secundum NEWTONI sententiam tota res pendet a gravitate Planetarum in se invicem & in Solem, deberet esse in potestate. Sed verendum est ne aliae adhuc cauia De interveniant, & hoc ipsum vellem accuratius examinari , & quid ex sola illa gravitate consequatur, in Tabulas redigi, ut comparatione cum observationibus appareat, utrum & quantum inde n tura discedat: sic enim fortasse propius ad hoc naturae mylterium accedere licebit. Et vero ex omnibus Observationibus Astronomicis post satellites Jovis in ordinem redactos) nullae mihi videntur utiliores, quam quas circa Lunam instituuntur, diametros ejuLapparentes, & appulsus ad FiXas accurate notando. Legistine aliquando Dni HARTso ERERI Coniectiaras ma Lear 1 7 Sunt eae quidem sic satis ingeniola, sed plerumque, ni fallor, audaciores. Cum ante annos aliquot huc transiret, monstraverat mihi sua Experimenta magnetica . & omnium rationem a se redditam putabat; sed mihi longissime adhuc abesse videtura verae rationis explicatione. Quod superest. Uale & Fave. Daham Hamuera s. Augusti I iDeditissimus G. G. LEI BNIT IUL conjectu, Issisuri par NisoL HART GERER. Amst. IN6. Q

376쪽

Responsio ad praecedentem.

Vir Amplissime atque Celeberrime , Fautor Honora

tissi ne

NUN c quidem Agnatus meus de novo in scenam protrahi- I s-tur, sed de feliciori successu dubito. Solent, ut videtur,' P 'nos habere ut pilas , quas aliquandiu hinc inde jactatas tandem

Iam-jam sentire incipio aetatis ingravescentis incommoda . Lampada nunc tradam Filio meo natu maxilno i , Juveni XXI annorum, ingenio mathematico aliisque dotibus satis instructo. Absolvit nuper studium suum juridicum, & in eo nunc est, ut hac hebdomada . pro Licentia gradus Doctoratus disputet ; quo peracto , permittam ei ad exteros peregrinari, quantum quidem licebit per tenuitatem facultatum mearum. Spero fore ut, ille, Tuo auxilio & commendatione suffultus, stationem quamdam ConVenientem invenire aliquando possiti Hoc si fieret, me adhuc vivente, ViX quicquam jucundius mihi per totam vitam Contigisse ambitrarer. Pro ea, qua polles auctoritate, & qua es erga me benevolentia , dissicile Tibi non erit voti mei compotem me redd

377쪽

co MMERCIUM EPISTOLICUM. rt is .yr re, & qui jam sum totus Tuus, me Tibi porro arctillime obl-

Sept. tringere. De PARENTIO sentis quod ego dudum observavi; isse scilicet data opera lites quaerit; gloriam videtur affectare ex eo , ut non nisi illustres habeat adversarios; quos dum resutare conatur, sibi eorumdena inventa tribuit, & sub alio habitu, . . . o. . o. .. ω. pro suis Venditat; hoc quippe artificio

plagium celari posse putat. Vidi ex ejus disquisitionibus Meherobe, quod Te quoque mordere voluerit, sugillando Systema Tuum de ordine praestabilito. Quomodo autem ipsi responderis in T, dic ea Tua videre mihi nondum contigit; quia hic Liher ad manus meas nondum pervenit. . Oeterum etsi PAR EN TIum i dignum censeam cui respondeam; non tamen abstinere possum .

quin data occasione eum ictu ferulae perstringam ; id quod nuperfeci in aliquo specimine meo, de Centro Turbinationis , Actis Litsiensibus mense Iunio i) novit simo inserto , ubi notavi absurditatem, & falsitatem censurae Parensianae, qua quondam Theoremata Hugeniana de oscillationibus Pendulorum exagitabat. Remitto, ut jubes, Epistolam Diri. ZENDRINI. Ex ea vi

deo Auctorem , ut & Ric CATUAE . . . . . . . nostra

tantum imitari. In Novissimo Tomo xxi'. Diarii Veneti edidit Ricc ATDs illam, quam in litteris suis comminatus est ZENDRIN Us , responsionem ad defensionem quam Agnatus meus pro me ediderat in Tomo praecedenti xx'. ejusdem Di rii. Responsio ista est ejus naturae. ut nesciam an Agnatus meus sit replicaturus. . Problematis ab Agnato Italis propositi nullam Rac cATus exhibet solutionem; cujus quidem hanc dedit rationem, vel potius praetextum, se scilicet non satis ambitiosum esse ad captandam gloriam ex solutione Problema tum . Interim solutio ejhsdem Problematis, quam Tibi perscribit in Epistola sua ZENDRINus, hona est & legitima; sed sine dubio eam ab HER HANNO accepit; siquidem verum sit, quod Micis ELOTTI nobis significavit, FIAR HAN-x u ri nempe solutionem nostri Problematis ad amicos suos in Duliam i) Pag. 2 2. Viὶ Opp. Tom. II. N XCVII. p. C. III.

378쪽

LEIS NITII ET BERNO ULLII, E p i s T. CCXXIII. 3 Iliam misisse: Ipse vero HER MANNUs forte nunquam soluturus Iris. esset, nisi fundamentum ejus a me ipso didicii set , eo tempore Septem quo ex Italia redux iter parahat Franc ureum. Sciendum enim est, quod postquam ipsi hoc Problema, sed generaliter conceptum, proposuistam, aliquot post diebus mihi dederit aliquam lutionem, sed erroneam & paralogisticam; cujus paralogismum

a me sibi monitratum ingenue agnovit, atque ultro fassus se nullam perspicere viam ad veram solutionem perveniendi, eam a me eXpectare aperte testabatur : quam etiam dedi pro Parabolis, Ostendendo quod curva virium existente ex Parabolarum genere, etiam curva temporum sit aliqua ex Parabolis cr) ; quod plusquam satis erat HER HANNO ad casum ilium particularem Italis propolitum, solvendum. Fecie statuis adhuc quaedam excutienda superesse in materia Conatuum paracentricorum, ubi praesertim centrum virium supponitur mobile. Sunt mihi de ea re varia Theoremata, quae juncta cum Methodo . qua usus sum in Actis Libsensibus i i 3, mensibus Februario & Martio , subsidia praebebunt ad maximas difficultates superandas. Certe Na To Nus ipse, aliique in i ,. Methodi ejus praestantiam agnoverunt & laudarunti HERMANNI Librum ca) vidi hic manuscriptum, sed multa ab eo tempore se adjecisse mihi scribit oportet jam prelum e v fisse Librum hunc, prout ex novissimis ejus litteris intelligo. Non videtur magni momenti quod ZENDRINus habet de eurvitate ripae fluminis alicujus. Nititur enim hypothesibus, ueapparet, mere preCuriis.

Ιmo perlustravi II ARTso1κERI Conjecturas Physicas , ut& ejus Dilucidationes lairciffsemens in quibus vidi contemptim satis loquentem de Phosphoro meo Mercuriali. & indignantem FONTEN ELLIo, quod nimis honorifice de eo conscripserit; sed ignosco homini, qui, ceu alter Graso, omnes prO Ocat , & de NEWTONo aliisque eruditis acerbe & ignomi-

379쪽

niose jocatur; adeo ut tanto minus miratus fuerim , quod nee mihi pepercit. Interim & mihi licebit eum comparare cum P A RENTIO, cum quo egregiam Thrasonum bigam constituiti Metuendum est ne, cum morte Regis Galliarum, etiam Ii terre & Scientiae aliquod detrimentum patiantur. . , . . quod tempus docebit. Tu vero Vale quam . diutissime. & Favere perge. β Aea d. M. Septembris I.7I I.

Amplitudini Τuae

De votissimo. J. BERNO ULLI.

EPISTOL Λ CCXXIV. LEI BNITII AD BERNO ULLIUM.

Responsio ad ante penultimam & praecedentem.

De Problemate Anglis proponendo De ipsis Filio Meotio. De ScΗm

Vir Nobilissime & Celeberrime . Fautor Honor tissime. TRANsiret hac nuper Dominus Iohannes ARNOLDus Am us. Vir, ut apparet, doctus & honus. & a Τe mihi litateras gratissimas attuliti Dedi ipsi aliquot exempla Schedae impressae, cui judicium Tuum est insertum, quod adversiarios non parum uriti KEILius quidem responsione indignus est, sed rem ipsam brevi narratione complecti e re erit, & adjicere Problemata

380쪽

ia quaedam, unde intelligamus quid ipsi possint Cum ilIam no-1-t vam differentiandi rationem considerasses i , cujus ope ProbIm Nov. mala solvuntur, quale illud de minimo arcu Elliptico intercepto, excogitaveras inde applicationem quamdam sic satis generalem . qua, si bene memini. Problemata quaedam , quae ad differenti differentiales descendere solent, intra differentiales primi gradus

Coercentur. Ego nunc non bene memini, nec in litteris antiquis quaerere vacat. Te autem melius meminisse puto, itaque rogo ut si commodum est, iterum communices. Inserviet enim fortasse ad aliquod Problema proponendum, cujus non statim apparebunt lantesis

Gaudeo etiam Dominum Filium tuum ca) Bemoulli re, &hereditarium familiae decus tueri. Mallem Physicae & Medicinae. quam Jurisprudentiae operam dedisset. Abundamus etiam bonis Iure is Consultis. sed pene caremus honis Medicis; sed in his optimum est cujusque inclinationem sequi si qua se det occasio ,

commendabo Iubens merito. Dominus Gen ratis Scitu LENEU Rosus mihi a multis annis amicus , in eo est ut conditionem Venetorum accipiat . qui ei Praesecturam rei militaris terrestris offerunt. Ipse mihi nuper scribit m a Cas REΜ & Principem Eu GENIUM ho tari , ut conditionem accipiat. Ubi Venerias proficiscetur, quod Credo mox fiet, penes te erit jubere, si quid a me pet ipsum in rem fieri posse putes. Quod superest, Vale & Fave Dabam Hanovera Novembris , ITIs Deditissimu1. G. G. L1IENIT Ius

SEARCH

MENU NAVIGATION