Virorum celeberr. Got. Gul. Leibnitii et Johann. Bernoullii Commercium philosophicum et mathematicum. Tomus primus secundus .. Virorum celeberr. Got. Gul. Leibnitii et Johann. Bernoullii ... Tomus secundus, ab anno 1700 ad annum 1716

발행: 1745년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

s4 COMMERCIUM EPISTOLICUM.

I QI non adeo est incommodus. Collo, ut vides, lagenulae circumlia gavi frui tuni vesicae, majoris tantum cautelae gratia, alioquin non

opus esset; poteris adimere rursus, si libuerit; Praestat tamen ut

sinas, nam abundans cautela non nocet. Intra Vesicam & operculum stanneum cum cochlea femella alteri Cochleae mari pariter stannere superinductum; sed, intra operculum ipsum, colli orificium obturatum eli accuratissime subere, carmento quodam undi- quaque probe munito ; ut hoc modo nihil nec aeris ingredi. nec mercurii egredi, vel ad operculum stanncum, quod corroderet, pervenire possit. Certe praeter inventionem Phosphori, ipsa ejus elaboratio non postrenase est artis: nemo enim lacile exhauriet aerem ad decimam usque millesimam partem, eoque eXtracto scite adeo obturabit, ut nihil in lagentilam subrepat aeris. nihilque in postremum sit subrepturum. Hoc primarium esse puto, quod Parisiensibus adhuc de e Te credo, & cujus desectu hactenus nondum ad optatum successum potuerunt pervenire Caeterum . si lubet experimentum facere cum hoc Phosphoro, non sufficit ut id fiat in loco obscuro, interdiu; nam oculi nimia adhuc diei luce perculsi, non facile percipiunt lumen debilius : noctem ipsi,ni igitur expectes, & quo obscuriorem, eo melius; tum apprehenio lagenulae collo, eam agites, sursum de Orsina, quasi velles eluere vitrum , tota lagenula vitri ignea apparebit, cujus splendor non

minus vividus est quam Phosphori Marissimi chymice parati. Rogo mihi ocius perscribas quo in statu omnia deprehenderis; unum est quod caveas, ne scilicet lagenula nimium incalescat , unde caementum , obturaculum subereum praemuniens, liquescere & ab aere sorinsecus jugiter urgente per fora in inulum in subere relictum, per quod aer eductus fuerat, in vitri cavitatem premi posset. Alias nihil est quod metuas; poteris tecum gestare, & quovis in loco experimentum instituere, sine fractionis periculo, etiamsi non adeo caute contrectetur. Vitrum enim, ob notabilem spissitudinem, satis robustum est, modo non in corpus aliquod du- runa nimis ruditer impingat ; aliamve e X ternam , vel violentam

injuriam patiatur. Et ita habes Phosphorum in perpetuum durabi-Jem, qualis nullus hactenus inventus suit. Quando vero dicis

amicum

62쪽

amicum tuum in obvio mercutio etiam lucem observasse , se lnon durabilem; recte addis quod disparuerit, ideo quod, compendii causa, tantum Vesicas quamvis non recte capiam quom O. do vesica loco Epistoniti inservire possit J usus esset loco Episto-mii : nam quam facile peccetur in circumstantiis, & quam facile extrinsecus nolita quaedam mutatio accidere possit, satis arguit in seliκ Parisienysum successus. Interim tamen , quod saltem aliqualem observaverit in obvio quodam mercurio , id meam sententiam , quemvis scilicet mercurium , si rite paretur , in vacuo luminosum esse, mirifice confirmat. Vanus est metus tuus, cum putas incommodum superesse in hoc Phosphoro, quasi, clauso licet vase, alterationem recipere & cuticulam contrahere posset, per catorem ambientem externum ; horum enim nihil omnino

expertus sum , in Phosphoro diu in pera mea, ubi satis calefiebat, gestato : quidquid hic periculi subest , id non de mercurio, sed de obturaculi caemento, ut jam diXi, metuendum est. Misi litteras ad VoLDE Ruar. quas ad eum scripseras , sed hactenus nihil responsi accepi. De NEuwENTI Tio nihil a longo tempore audivi. HERMANNus nostras transfretavit in Angliam, visurus ibi A L Lis 1 uri , NEWTo Nuri, & alios. FATII Librum de melioratione rei hortensis nunquam vidi; inquiram an selodiui pro stet. Per doctum Pata Dum, qui mecum litteras commutat, intelligis forte Dominum D I E R G U E N s, Praesidem in Curia Brabaritiae quae Hagae est. Is sane nostra non me

diocriter intelligit, sed habet filium, qui majores longe progressus secit. Cum nuper ipsi scripsissem, Cistoidis quadraturam diu

redactam et se ad quadraturam Circuli, sed ejus rectific.itionem, quam ego invenerim, dependere a quadratura Hyperbolae , adeo isque per descriptionem Logarithmicae haberi posse, neminem adhuc dedisse : Ille protinus mihi transmisit solutionem elegantem,& constructionem concinnam curvae cistoidalis in rectam extensae, duplici modo, & per descriptionem Logarithmicae, & per extensionem curvae parabolicae, utrumque beneficio nostri Calculi ἔunde

63쪽

August.

16 COMMERCIUM EPISTOLICUM. unde conjeci in eo non parum esse versatum . . Vale & Fave. GroRurgae a. d. I 3. August. I CI. Amplitudini Tuae Devotissimo J. BERNO ULLI

EPISTOLA CXXILEI BNITII AD BERNO ULLIUM.

. Responsio prior ad praecedentem.

Nuntiat accepisse se phosphorion mercurialem lucidum. Vir Celeberrimet Fautor Honoratissime lAB se Neti allatum est vasculum Phosphoreum ; redux statim aperui. visum est sine ιabe, lucemque enusit agitatum :spero & durabile fore, nec ariem se paulatim insinuaturum per caementum : Haec, ubi primum potvi scribo, multasque Tibi interim gratias ago. Tanto melius se res habet, si calor externus superficiem non immutat, adeoque nec lucem obstruit. Dis, tincte Tibi rescribam tumultuarium illum modum qualecunque lucis specimen obtinendi per vesicam sine epistolario; nunc viX adscribendum temporis satis est; nam ego advenio & tabellarius abit. Vale & fave.

DeditissimUR.

P. S. Quod commendasti Acti instrendum, statim Iibiain ad Dominum ME F ΚENIUM mittam,

64쪽

Responsio, ad penultimam, posterior,

Muiu Diploma admisionis in Societatem Regiam Beroliuensent. Vir Celeberrime, Fautor Honoratissime lN ON dubito quin litteras meas acceperis, quibus . significavi, oi Phistam tuam Phosphoream reste ad me pervenisse , neque SVP VJ h ex jactatione itineris detrimentum accepisse. Si tantillum commoveas lucet , etsi non sit lux admodum vivida. Ego mecum Berotin m feram Societati nostrae Regiae , tanquam egregium a Te munus: absolutus enim ab Anglis , qui nunc hinc discessere pene omnes, iter diu dilatum nunc illud intendam. Interea ecce Tibi Diploma Societatis, quo in numerum Sociorum cooptaris. Nempe eo res deducta est, ut Concilio habito aliquot egregii Viri Collegae ac Socii appellarentur . inter quos Tuum rela tum est nomen jure merito. mihique id negotii datum, ut ad Te Diploma perferri curarem, quod nunc mitto , Deumque rogo, faxit ut Tibi id decus, nobis vero ac Reipublicae, bonisque litteris emolumentum inde sit diuturnum. E re autem putem , datis ad Societatem litteris, gratam Tibi nominationem Tuam fuisse testeris, & spem facias subinde nobiscum utiliter communi. candi. Spero etiam redditas Tibi meas , quibus incluseram secundas ad Dominum VoLDERUM Cogitabamus aliquando Berolini de novo genere Diarii, ut publicanda magis sint in nostra Societate. Videbis, an tute aliquid suppeditare velis .

65쪽

13 COMMER IUM EPISTOLIcUM. Quod superest , Vale & Fave.

Deditissimus.

G. G. LEIBNITIUS. P. S. Si quid velis vel ad me , vel ad Societatem, poterit dum absum, recti mitti Berotinum ad Dominum JABLONsΚISecretarium Regium & Regiae Societatis Berotii. enses. Idque ut facias aequum puto , litterasque ad Societatem includas, quibus, giatiae agantur.

EPISTOLA CXXII L. BERNO ULLII AD SOCIETAT. BERO LINENSEM

Gratimum aerio pro sita in eum Coetum receptione.

Illustribus atque Amplissimis Viris Praesidi caeterisque Socii

Societatis Brandeburgicae S. P. D. I o A N N E s BERNO ULLI. 17OI- CP NDIDIssi Muri Diploma, Viri Illustres, quo in Vestr in' Octob. Societatem me cooptatum vidi, eo accepi tempore, quo quid vis aliud potius cogitassem : Non enim ea arrogantia procedo , ut propter merita hoc tanti honoris vel sperandum vel expectandum mihi promittam ; haud quippe ignarus, id illis tantum de jure competere qui perspecta sua eruditione communem applausum duduin promeruere. Quod si tamen meorum ad eam aspirandi Conatuum rationem potius habuit iis quam alterius cujusvis rei, quae in Viro docto requiritur , quaque ego me carere lumbens confiteor ; vos certe non omnino in opinione Vestra deceptos

66쪽

LEIA NITII ET B E RN O ULLII, Epis T. CXXIV. sceptos dixerim; nihil adeoque erit quod impediat quin ambabus I or. ulnis gratoque animo complectar honorificam se dena, quam in Octob. amplissimo vestro Collegio deliinastis mihi & obtulistis : Vos . Viri 1 lustres, persuasios volo, me id honoris & singularis vestrae erga me benevolentiae signum semper habiturum, & quantum in me est , modo non otium & adminicula me destituerint . nihil intermissurum, quod tendat ad Ornamentum & incrementum vestrae recens fundatae Societatis ue in primis vero ad gloriam Augustillimi ipsius Fundatoris, cujus sub Regiae Majestatis auspiciis& clementistimo patrocinio, novum hoc IIusis conditum detrubrum longe lateque prae caeteris ut emineat, & floreat, ex antis

mo voveo. Valete. Dabam Goningae 8. Octobris I TOI.

EPISTOLA CXXIV. BERNO ULLII AD IABLONS KIUM.

Suas ad Societatem Berotinnsem litteras ipsi commendat. Ad Dominum Jablonsili Secretarium Regis & Regiae Societatis Scientiarum Brandeburgicae.

NIBILISSIME Viri

m uir As postulat , ut Illustri Societati , pro honorifica idio .c. a mei receptione, debitas reseram gratias . litteras vero quas Octob. hoc fine ad Eam scripsi , quasque heic adjunctas vides, ad Te dirigendas censui; quippe quod muneris tui ratio facile serre videbatur; idque ut facerem Amplissimus L EIENI Trus mihi au ctor quoque extitit. Vir hic, ut ex novissiniis ipsius intellexi . nunc debet esse Berct m . rogo itaque ut alteras hasce adjectas

II a ipsi

67쪽

ω COMMERCIUM EP ISTO LICUM. ipsi haud gravatim tradi cures. Ignosce quaeso, quod prima statim vice sim molestus, offero vicissim mea incia, utere illis prolubitu, habebis me semper.

NOBILISSIME Vir.

Groiungae a. d. 8. Octobris IIo I.

Tibi paratissimum & dedictissimum.

EPISTOLA CXXV. BERNO ULLII AD LEI BNITIUM.

Responsio ad Epist. CXXII.

Gratias Vit o D plomate Societatis Beronensis. De nodo sarmetro suo. De GRONINO II Hictoria octoidis. De Mosphoro merciti tali suo.

Vir Amplissime atque Celeberrime, Fautor Honor tissime 1 or. COCIETATIs Diploma mira Tuo accepi rectissime : quam Octob. gratuin mihi fuerit videbis ex responsione ad Societatem. Noudubito quin Tua ex commendatione iste honos mihi contigerit; gratias itaque etiam hoc nomine permagnas Tibi debeo x ago. Si quid novi subinde detexero , quod cum Societate communicari dignum putem, id libenter facturus ero. In physicis & emperimentalibus non spernenda pollicerer . modo necessariis Omnia hus instructus essem. Ad inveni nuper novam Barometri construendi rationem facilem, quod variationes pro lubitu multiplicatas exhibet: Nosti Ilus Eui uti olim dedisse ideam Barometri alicujus . Diqitigod by Corale

68쪽

cujus, quod quidem variationes multo sensibiliores redderet quam I or. vulgaria; sed praeterquam quod illas non omnino quattuordecies Octobr. multiplicet. quoties scilicet mercurius gravior est aqua; etiam hoc incommodi habet, inter alia plura, quod propter dissicilem tu- horum suorum structurain ad praxlin deduci non possit; nemo.

que quantum scio hactenus deduxerit. Meum vero caret hoc incommodo, constat enim tubis ordinariis, & tamen effectus quantumvis augeri poterit. Muscis EN BROEcRIus artifex Lυ sis, magna peritia & dexterit te pollens in conficiendis instrumentis, qui etiam ea quibus utor confecit, postquam ipsi meam inventionem aperitissem de novo hoc Barometro, rescripsit mihi se, superatis nonnullis exiguis dii acultatibus, unum ad mentem meam feliciter parasse , monstrans variationes sexdecies majores ordinariis; ita ut si mercurius in ordinariis exempli gratia, uno pollice ascendat descendatve, 'in hoc jam instus fiat per r spolliceS.

Penultimas Tuas quas ad VoLDE Ruri scripsisti, diu est quod curaxi , sed nihil adhuc responsi accepi. Postremas vero

cum adjunctis ad OUDINUM & BAYLI Uri, quas nuperrime tantum accepi, potitidie etiam dimisi . .

Ad me nuper pervenit GRONINGri Bibliotheca Uniwrsalis, continens inter alia Historiam Cycloidis, quam Tibi lectam etiam non dubito : meo quidem judicio, secisset melius abstinuisse a re-hus quas non fatis perspectas habere ipse moniliat; ut enim nihil dicam de sol cisinis grammaticis, haec historiola ita scripta apparebit cuilibet legenti & materiae hujus gnaro, ut facile colligere possit scriptorem non insignein suisse Mathematicum; multa

sunt allata praeter ordinem; multa omisit non omittenda. & omi tenda non omisit; ita rerum honarum nequidem delectum novit, sed & nonnulla falsa retulit. Exempli gratia pag. so. Epistolam in P sc AL iura aliosque Gallos acerbe scriptam tribuit Hu GENIO; cum tamen ejus auctor sit WALLis Ius. Item quando postrena ortam circa Cycloidem inventorum, quae mihi so

69쪽

Iro I. Ventionem quadraturae Zonarum Cycloidalium , pag. 99. ipsi ad LUctubr. cribere videtur ; quam tamen me primum inventile constat ex schediasmate de segmentis innumeris quadrabilibus Cicloidis a me publicato; ubi simul non nullarum Zonarum quadraturam eXhibui, ex quibus jam totum mysterium satis patebat, ut parum vel nuhil sit, quod postea a Fratre meo fuit publicatum. I) Quae de Cycloidibus protracti, & contractis protulit nullius

sunt momenti; eas vero gaudere pariter segmentis & spatiis innumeris quadrabilibus quod ante me nemo animadvertit, & quod in sua Historia alicujus ponderis fuisset) alto tamen silentio praeteriit, ut & quando eandem illam proprietatem demonstravi habeti in Trochoidis seu Cycloidis socia, ille ne a m quidem ea dere , ut ut satis eleganti, memoravit : Et quidem haec ad Te scribere volui, ut G RONINO Iuri, quem Tecum litteras commutare scio , moneas, si ita luhet, ut secundam partem hujus historiae , quam meditari dicit paulo curatiorem edat , aut quod satius esset, penitus supprimat. Ex Tuis intellexi, quod lagenula Phosphorea ad Te incolumigpervenerit ; mihi autem non scripsisti, annon fuligenis aliquam speciem observaveris lateribus vitri internis adliaerescentem , prout mihi in aliqua accidisse, ab agitatione cursus, in postremis meis significavi : nam si idem etiam in tua lagenula accidisset squod tamen non credo, ob aliam jactationem equi quam currus 3 naturum M

drartiram recipientia , ali umque estis lem spatiorum quadrabilium deteriminatis , &c. A. E. I 699. Jul. 3I6. Mem. dei'Ac. R. des Sc. de ParisI699. p. I 34. De. is E R N O U L L I uadratura Murrum C 'cloidalium demons ata A. E. I 699. sept. p. 427. Opp. n. 92. p. 87Ι. h. BERNO ULLI ad Movas spatiorum Cycloidalium quadraturas, at melim t. A. E. ITOo. Jun. p. 266. Jac. BERNO ULLI quadratura rivanum Clycloidalium pro nota Α. E. IT O. Dec. p. SSI. Opp. n . 9 s. p. 892. Joh. BERNO ULLI Multisectis anguli vel artis Uc. insertaeus deterruinatiori omnium Guarum , quadrubilivia ocloidis. A. E. I7OI. Apr. p. ITO.

70쪽

rum non esset si vitrum a suligine turbulentum lucis vivacitatem imminuit. Quod autem l ccibas, si tantillum moveatur lucere etsi lux non sit admodum vividi; indicium utique est in itinere nihil aeris in phialam irrepti se; alias enim, si vel tantillum irrepsisset, lux vel omnino suffocata foret, vel non nisi vehementissimis agitationibus appireret, & quidem scintillatim tantum, velut ex silice excussit; loco quod si ph ala ab aere bene vicuata est, lux, quae apparet facile, etiam continua est, instar flammae.& replet totam vitri cavitatem, sed velim ut etiam scias in tam parvis vasculis, quale Tibi unum misi , lucem tam vividam non esse quam in majoribus; quid enim tam exigua copia argenti vividi efficere posset y Sunt mihi vasa grandiora quorum locis favore in tenebris commode digitos & litteras majusculas distinguere possim. Caeterum, quod fit nidi Phosphori longum iter perferre pol Eant, hoc meam hujus lucis generationis explicationem mirifice confirmat; si enim illa proveniret a peculiaribus quibusdam particulis ignitis, in mercurio uno potius quam in alio natantibus, ut volunt nonnulli Paribiensis; qui fit ut illa , a violenta itineris jactatione . non statim dissipentur; siquidem per poros vitri facilius elabi possent, quam ex poris mercurii, ut-pote longe angustioribus d adeo ut vel hinc pateat, lucem mei phosphori dependere non a particulis quibusdam permanentibus, sed ab uni-Versali quadam materia, per poros mercurii , tanquam per cribrum , continuo fluentis. Hisce vale & save. Groningae 8 8bris IIo I.

Amplitudini Tuae Derotissimo

BERNO ULLI.

P. S. Vidi in Diplomate meo mentionem fieri privilegiorum,& praerogativarum Sociis Societatis Brantibu*ιcae concessarum; gratum esset intelligere quid sint & in quo consistant : Item, qualia h'beat societas statuta & leges; optarem etiam Elenchum omnium Sociorum hactenus electorum.

Octobr.

SEARCH

MENU NAVIGATION