Sanctorum patrum Basilii Magni archiepiscopi Caesareae Cappadociae, et Joannis Chrysostomi archiepiscopi Constantinopolitani, Homiliae selectae

발행: 1688년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

DE PRECATIONE. 1 7 gam . Et illi quidem ad evertenda

moenia machinas adhibebant : ipse vero precibus moenia muniebat. Itaque extinctum est bellum precatione , non armis , non tubae clangore , terra sanguine non aspersa, eXercitu conquiescente, hostibus una precatione perterritis. Precatio Ninivitas etiam conservavit, e coelo concitatam iram repentὸ sedavit, depravatam vivendi rationem subitb eorrexit. Tantum enim precatio Valet , ut , cum turpissimam , & improbissimam vitam Nini vitae duxissent, ea tamen in civitatem ingressis , Omnia commutarit ; temperantiam , justitiam ,

amicitiam , ConcordIam , Pauperum providentiam, omniaque bona simul attulerit . Nam quemadmodum regina quaepiam urbem ingressa, omnes in eam divitiae confluant necesse est sic ubi precatio in animum semel intrarit, virtutes eum omnes comitantur , Quod enim est in domus aedificio fundamentum , id est in animo precatio . Itaque nos omnes hac primum, tanquam basi, ac fundamento , in animo collocata , strenue oportet aedificare; & temperantiam , mansuetudinem, justitiam,

152쪽

pauperum providentiam , Christique leges universas imponere, per quem , & cum quo Patricum Sancto Spirtu gloria, & imperium per saecula saeculorum. Amen.

153쪽

SANCTI

IN S. BARLAAM

'Pomponio Branello Interprete. .,

Uctu . Sanctorum homi. num obitus, priscis temporibus si lachrymis, ornabatur. Jacobi mo , tem Josephus deflevit :Moysis interitum non. mediocriter .luxerunt Iudaei , ac multis Samuelem flectibus cohonestarunt is At nunc in sanctorum virorum obitu exultamus et Etenim polio Crucem est molestiarum commutata natura . Nou. 3 um-

154쪽

IN IN S. BARLAAM

amplius sanctis viris mortuis, ejulatibus, lamentationibusque parentamus ;Verum ad eorum sepulchra divinas quasdam choreas agimus . Mors autem justorum somnus est, atque adeo in meliorem vitam commutatio. Quo circa exultant m rtyrm quando ma

ctantur . Nam sitae beatioris amor, dolorem mortis extinguit Non dic crimina spectat martyr ,. sed victo rias, & coronas z. non plagas horret, sed praemia numerat: non infra flagellantes carnifices L seae supra urAngelos accl*mantes , mentis oculis intuetur et non discrimen attendit , momento temporis . circumscriptum ,

sed praemiorum aeternitatem Praeclarum etiam apud nos arrabonem capit , quum ab. omnibus divinis. laudibus. eelebretur, & innumerabiles mortales. sibi devinctos capiat e sepulchro . Hoc ipsum porro , hodierna die generoso illi contigit Baria amo. Etenimbellicum cecinit ma

tyris, tuba militaris ;. & pietatis milites , ut cernitis, convocavit. Denunistiatum est Christi militem adesse& ecclesiae theatrum patefactum . Atque ut fidelium Dominus . ait ut credit in mo etiam si mortina

155쪽

MARTVR E, MA Isrfuerit vivet) moritur praeesarissimus

Barlaamus: & omnium ordinum, ac generum convocat coetus: conditus

est monumento , & invitat ad epulas. Jam vero nobis tempus est eκ-elamandi : Ubi sapiens r Ubi liter tus a Ubi saeculi hujus inquisitora vir nobis agrestis hodierno die proponis tur , invictae pietatis exemplum. ID Jum quidem tanquam facilem captu praedam Tyrannus attraxit: at post venationem militem insuperabilem agnovit. Illum incisim, ac rustice loquentem irridebat: at eundem de rebus Angelicis alacriter agentem perinborrescebat , neque enim contraXmrant mores cum linguae instrumento barbariem et neque mens una cum syI- labis elaudicare cernebatur: verum alter Paulus erat, qui cu Paulo dicebat: etsi imperitus sermone , non tamen

scientia. Carnifices verberando torispebant : at martyr vegetior exist bat . Verberantium manus ener-bantur: at vapulantis animus, & X tio non flectebatur. Nervorum comtextum flagella dissolvebant r at se dei robur vebementius intendebatur. Virgis effossa latera consumebant. reat mentis, consiliique philosephia eL

156쪽

florescebat . Maxima illius corporis pars interierat : dc tamen vigebat , quasi nondum estet certamen aggres. 1us. Etenim pietatis amore semel animus inflammatus , omnia bellorum genera facile ridet: Et quicunque i, tum divexant ejus causa, quem amat , oblectant potius , quam criI-ciant . Testis mihi Apostolorum amor , qui jucunda illis Judaeorum

verbera reddebat . Ibant enim , in.

quit , gaudentes a conssectu concilii , quia digni habiti sunt pro nomine rimcontumeliam pati . Talem se nobis , quem colimus , hodiernus quoquo miles exhibuit : quum supplicia ,& cruciatus duceret esse animi obl Etamenta: quum censeret se flagellis , tanquam rosis quibusdam appeti : quum impietatis tenebras , tamquam tela declinaret : judicis iram fumi umbram putaret : satellitum acies esseratas rideret: in periculis , quasi .in coronis, triumphisque choreas ageret: plagis, non secus, atque honoribus laetaretur : cruciatibus corrimis,non aliter, ac praemiis amplis

simis exultaret ; districtos gladios nia

hili faceret : carnificum manus, ut cera ipsa molliores exciperet : pati

157쪽

bulum, tanquam salutare amplecte retur : carceris claustris , tanquam pratorum viriditate oblectaretur: tormentorum commentis, tanquam florum varietatibus gauderet : igne

dexteram haberet fortiorem : quae postrema illi est ab adversariis adhibita machina Etenim ara ad Daemonum libationem incensa , eo martyr adducitur : eumque manum resupinam attollere jubentes , pro ae reo altari , abutuntur manu deflagrantem, thure in eam astute conj cto. Sperabant enim sore , ut ignis viribus manus expugnlita, illico thus in altare demittere cogeretur . Ovafrum impiorum hominum , Veneficumque consilium t Quando, in

quiunt , sexcentis animum vulnerbbus non fleximus e sectamus vel manum flamma pertinacis athletae . Quando animum variis admotis machinis minime concussimus, dexte ram certe in ignem conjectam agitemus . Verum haec etiam spes h mines miseros fefellit. Flamma enim manum exedebat : at manus flammam , quasi einerem gestans , persistebat . Non terga vertit , more

158쪽

contra flammam praestitit immota strenu8que decertans , atque illas: prophetas voces martyri suggerens ΣBenediatus Dominus Deus meus , qui docet manus meas ad praelium , ct dignitos meos ad bellum . Ignis manui applicabatur: at ignis eX. pugna.discedebat inferior : lucta flammae

cum martyris. dextera intercedebat, sed novam quandam victoriam dextera EX Certamine referebat , dum flamma mediam manum. trajiceret manus tamen adhuc se intentam praeberet ad luctam . O manuS,quae ignem. superare contenditi O manus , quae

se igne flecti nescit i O ignis , qui

dextera didicit superarii Ferrum mollescit, atque ignis potentiae, imperioque succumbit : ipla lapidum duri, ties igne vinci consuevit et & tamen ignis robur, quo Cuncta violantur ,

nunc martyriS manum extensam com

burendo non flectit . Enimuero Dominum jure martyri fas est his vocibus compellare : Tenuisti manum dexteram meam , ct in voluntate tua

deduxisti me, ct cum gloria suscepim

em. Quo tandem te nomine gemnerose Christi miles appellem num statuam at illa sortitudine tua mul

159쪽

to inferior est: illam enim, si semel

ignis occupet, emollit: dexterae t men tuae non persuasit, ut vel pavLIulum commoveretur . Quod si te serreum nominem: hujusmodi quinque similitudinem fortitutidini tuae

imparem esse comperio . Tu enim unus flammae , ne manum violaret,

persuasisti. Tu unus altaris loco m num habuisti et tu unus daemonum faciem , flagrante dextera , caecidisti. Ac tum quidem adusta manu ,- illorum capita labefactasti: jam vero , hac eadem in cinerem redacta , eos inspergens , illorum copiis tenebras caecitatis offundis. Sed quid ego herois laudes pueri more balbutientis obscurem p Hunc igitur caeteris , qui sint eloquentiae ornamentis ill striores, celebrandum relinquamus. Oratorum praestantiorum artificium, Vocem , ac latera ad illum uberi re verborum copia exornandum alliciamus . Eja nunc praeclari pictores athleticorum facinorum, hanC anae vix adumbratam ducis imaginem vestro artificio perpolite . Coronatum pugilem a me obscurius adumis bratum, vestrae sapientiae coloribus

160쪽

236 IN S. BARLAAM

superatus , qua quidem res martyxἱ praeclarὰ gestas expresseritis . Ga deam ego me hodierna die , hujusmodi vestra virtute devictum. Cerinam manum cum igne colluctantem vobis describi Iuculentius: cernam in imagine vestra luctatorem ill serius. expressum . Doleant vel nunc daemones praeclaris se apud nos mari tyris facinoribus verberari, ostendatur illis rursus ardens manus, dc vi, ctrix, Appingatur etiam tabulae certaminum praesectus, & ari biter Christus, cui glo-

SEARCH

MENU NAVIGATION