Sanctorum patrum Basilii Magni archiepiscopi Caesareae Cappadociae, et Joannis Chrysostomi archiepiscopi Constantinopolitani, Homiliae selectae

발행: 1688년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

DE PRECATIONE Iar

tur . Vidua autem quaedam erat ita civitate illa , & veniebat ad eum dicens e vindica me de adversario meo , & nolebat per multum tempus . Post haec autem dixit intra se,. Etsi Deum non timeo , nec hominem revereor, tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam: ne in novissimo veniens, sugillet me. Ait autem dominus: audite , quid judex iniquitatis dicit. Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die, ac nocte,& patientiam habebit in illis SDico

Vobis, quia cito iaciet. vindictam iIIorum . Nos vero, fratres, abditam sapientiam in sermonibus spiritus addiscamus , & pro facultate nostra investigemus , non quantum in ipsa sit, sed quantum nobis assequi licetar Atque illi quidem, qui in mari vi, tam degunt , ipsum pelagus pene

trantes , . gemmas adferunt ad eos , qui sunt in terris , nos verb divina rum literarum pelagus. perlustr

mus, & ad ipsum profundum spix, talis scientiae , quantum in nobis est, decurramus, ut vobis thesaurum pre stantissimum adseramus, qui animos ornet melius, Piam capita regum prP

142쪽

clarissimis gemmis distinctae coronae: rnamque. harum praestantia hujus vi- , tae cancellis circumscribitur: qui vero sermonibus spiritus coronat antisimum , is & jam securus vivit , ω vita functus fidenti animo ad Christi tribunal accedit, refertus virtut bus, dc ab omni labe integerrimus Ergo quem tandem thesaurum e sacrorum voluminum profundo vobis offerimus Z nom ipsum sapientiae profundum attῖngentes , sed eo delapsi, quo licet . Ad precationem Christus

vines cum velIet allicere, &ejus, commoda nostris mentibus propon re , judicem inducit quendam. improbum, saevum , qui .pudorem Omnem ab occulis abjecisset, Dei timo-. rem expulisset ex animo . Atqui satis fuit justi ,& clementis cujuspiam

personam inducere; ut ejus justitia, si cum divina clementia Conferretur, vim precationis ostenderet . Etenim

si vir bonus, ct mitis eos humaniter excipit, qui ad se supplices veniunt; quanto magis excipiet Deus , cujus benignitatis magnitudo non modo mentem nostram , sed ipsos Angelos fugiti Satis igitur fuit, ut modo dicebam , justi judicis personam pro

143쪽

DE PRECATIONE

ponere: jam verb judicem crudelem impium , inhumanum inducit ; in alios quidem immitem , in obsecrantes certe benignum, ac facilem , ut intelligas oratione naturam vel improbam addenitatem, clementiamque traduci. Quorstim igitur Christus iae fecit fi ur; nemo esset omnium , qui Vim precasionis. ignoraret .. Cum v xo propterea in conspectu judicis ace j bissimi viduam constituisset , ipsumque iprstet rius naturam humanum

ostendisset ; i scelesto iudice ad pa-

l irem suum orationem traducit, . op-l timum , mansuetum, mitem L hmi manum, scelera superantem, multa peccata condonantem , quotidiano in se contumeliax , daemoriis honores , ita fiIium maledicta ἡ ω Meti ta nefaria Scinorae porserentem: quiaque cumi ianiis contumeliri appetiatur , j is perferendis ita se elemen.

tem, ac mansuetum praebet e is vij, x, , si nox desito timore ad se aec dentes viderit , nota ne subitat mis

eteordia eapietur a Audite , inquit quid sed est iniquitatis dieat Etsi

Deum nota timeo, i nec hominem rei vereor, tamen quia molesta est m hi haec vidua, vindicabo eam . mist

144쪽

secratio potuit i Non minae , non supplicii metus hominem ad aequitatem deduxit : at vidua ubi suspIex accessit , hominem ex agresti, & immani mitem reddidit, ac mansuetum.

Quid igitur de Deo in hominem benigni stimo censendum est , cum vidua se ad pedes abjiciens, ferum, aCferreum hominem lenierit, ac mitigarit 8 Quantum bonitatis, quantum benignitatis , atque amoris in nos patefaciet Deus, qui solum Vult peri Petuo misereri , punire nunquam Qtii & supplicia nobis ob eximiam

humanitatem comminatur , & magnos habet paratos honores, ut cum timor , tum spes honoris recta nos

deduceret, & spes quidem ad viri

tem eXcitaret , metus vero a vitiis ldeterreret . Non queo ab iniquitatis judice avocare mentem, dum in il- Iius mansuetudine , quae praeter naturam erat, inexplicabilem Dei humanitatem erga homines, amorem

que contemplor, Nam si is, quini,hil unquam boni praestare voluerat , immutatus repente, illius , quae TΟ-gabat , misericordia commotus est ;quantum selicitatis e coelo in nos Pre cibus

145쪽

cibus redundabit Θ Sanctarum igitur preCationum robur , ac vim quivis facile cernet , qui quanta bonorum Copia , diebus , atque horis singulis fruantur ji, qui se quocunque tempore ad Dei pedes abjiciunt , consideraverit. Quis enim lucem Solis ,

Lunae, atque Stellarum I coeli temperationem, Varia Ciborum genera divitias , vitam , innumerabilia boana omnibus hominibus , & probis ,re improbis Deo aequὸ dari, & impertiri non videt idque propter

eximiam sitam in nos benignitatem . Quod si eos qui minime rogant, aut petunt, ita miseratur in dies, ac reficit ; quantis bonis eos frui par est , qtii in precibus , dc obsecrationibus

aetatem agunt. Jam vero quantus justorum virorum sit numerus , quibus licuit piis precibas gentes , ur

bes , terrarum Orbem conservare, V

bis tandem aperiamus . Et quidem de precatione cum agitur , de Paulo primum agendum est, de Paulo, inquam, illo, qui in Deo colendo , ac precando nunquam defatigabatur, communi patre, & principe servorum Christi. Ille igitur universi terrarum orbis custos assiduis precibus omn*s

146쪽

gentes tutaetus est; cum nobis ita te natum reliquerit ; Propterea flecto genua mea ad patrem domini inostri Jesu Christi, unde omnis paternitas in coelo, &in terra nominatur , ut det vobis secundum divitias gratias suae , ut virtute corroboremini per spiritum ejus in interiori homine , ut per fidem Christus in cordibus vestris inhabitet.Vides igitur, quantum virium habeat, atque nervorum precatio, & obsecratio 1 Tempia Chri sti homines efficit . Atque ut auro , di lapidibus praestantissimis , ma moribusque domus. regiae constant δsic templa Christi precationibus. Ut inhabitet , inquit , Christus in cordibus vestris . Quae major precationis laus esse possit, quam quod Chrisiati templa ex ea fieri soleant i Quem

non Capiunt coelestes orbes, is animo, qui in precatione Vitam ducat,

eontinetur . Coelum est mihi sedes, inquit, terra vero scabellum pedum meorum . Qualem domum se discabitis mihi, ait dominus, vel quis Io, cus commorationis meae λ alem domum Paulus Sanctis precibus adisi-cavit i Flecto, inquit, genua mea ad

patrem Domini nostri Iesu Christi,

147쪽

D E PRECATIONE. I

ut Christus per fidem in cordibus usstris inhabitet. . Atque hinc etiam

Sanctarum precationum i vim quis que cognoverit: nam cum idem Paulus omnem orbem terrarum , ' quasi volucris aliqua pervolaret , in ca cere versaretur , flagella perserret , catenaa gestaret, in caedibus, ac perseculis viveret, daemones expelleret, homines v mortuis excitaret, morbos curaret; ad hominum tamen sal tem harum rerum nulla confidebat, sed precibus terras communiebat, &post edita miracula, vitamque mor tuis restitutam ,. ad preces recurrebat , non secus atque athleta ad pa-IGram, parta victoria . Etenim vitae

mortuis restituendae, aliarumque rerum Omnium vim precatio una suppeditat. Quam enim Vim in arbori bus habent aquae, eandem in hac vita Sanctorum virorum precationes. Noctu cum his animum Paulus irrigaret , difficultates facile superabat, dc plagis dorsum tanquam statua praebebat . Ita in Macedonia custodiam concussit; ita vincula precibus confregit, ut leo ', ita carceris custo dem ab errore liberavit; ita daemonum tyrannidem delevit, atque dissoluit.

148쪽

luit . Et sanὸ nota sunt ea , quae ad omnes homines scribit, ad orationem incumbite vigilantes in ea, in gratiarum actione: simul etiam pro me orate ; ut mihi sermo detur in apertione oris mei cum fiducia , ut loquar Evangelii mysterium . Quid ais tantam nobis audaciam preces tribuunt, ut Deo pro Paulo supplicare audeamus λ Quis miles regem pro summo duce audeat obsecrare At nullus miles regi ita charus , &amicus fuit , ut Paulus Deo . Sed

tamen preces.tantum nobis afferunt

dignitatis, ut divinum auxilium Paulo implorare non dubitemus. Ita Petrus ille summus , coelo splendidior, carcerem effugit ob suam quidem virtutem, probitatemque potissimum,& ob communem hominum salutem; deinde vero Ecclesiae deprecatio celeriter carceris fores aperuit: non enim temere 1cripsit Lucas, preces pro Petro assiduas ab Ecclesia fusas , sed ut nobis intelligeretur , quantam vim habeant precationes in coelo, ut a periculis Petrum , & Paulum eripiant, Ecclesiae columnas, Apostolorum principes , in coelo celeberrimos, terrarum Orbis moenia , COID-

149쪽

mine totius terrae , marisque propugnaculum. Age vero 1sraelem Moses in bellis qua ratione serstavit it non ne arma quidem , & exercitum disia1-pulo tradidit ; ipse verb hostium multitudini precationes opposuit Z quippe, nos ut doceret , multo majorem in precibus justorum virorum , quam

in armis , equitatu , copiis vim imeta: propterea universuS'etiam exercitus , multaque hominum millia in Prophetae precibus spem salutis habebant . Nam ,) precante Mose , Judaei victoriam reportabant ; a precibus desistente , erant hostibus inferiores. Nos quoque si versemur i, precibus, facile Diabolum superabimus :at si segniores simus, in nos hostem improbum exercemus. Atqui Moses populum quoque impia perpetrantem , una precatione servavit ; divinumque aspectum;& innumerabilia bona per preces tantum consequutus est rhaec enim illi Vitam quoque CO ciliavit incolarum coeli persimilem . Precatio ignis vim superat, Leones edomat: quorum alterum Danieli , alterum tribus pueris contigit . Ex his igitur, ut arbitror, omnibus patet , quoscunque illa periclitantes

150쪽

exceperit , eos facile impendentibus dissieultatibus liberari . Precatio salutis est occasio, immortalitatis an, morum conciliatrix, ecclesiae murus firmissimus , propugnaculum inconcussum ; terrori daemonibus , piis nobis saluti. Haec Sanctum vatem gemnuit Samuelem : nam , cum ad sobolem natura matri adversaretur I precatio exorta naturae vitium repente correxit . Talis ex precatione fru- 'ctus extitit, taleis deprecatio vatem procreavit . Itaque celebris in Coelo Samuel factus est , cum Angelorum naturam , imitando, supra humanas

vires expresserit . Oportuit enim , opinor , ut is , tanquam spica quaedam precationis eXisteret, c teris Vi tute a morumque integritate prae

ctantior, eoque Sanctis hominibus ,

qui illum aetate praecesserant , si Iperior esset , quo magis in segetibus quaedam uberrimae spicae , atque abiissimae solent inter caeteras eminere. Hac David tot, ac tanta bella prosi, gavit, non armorum strepitu , non hastarum conflictu, non stricto gladio, sed precationum praesidio communitus . Hac Ezechias Persamm lmultitudinem celeriter vertit in fu-. o

SEARCH

MENU NAVIGATION