Sanctorum patrum Basilii Magni archiepiscopi Caesareae Cappadociae, et Joannis Chrysostomi archiepiscopi Constantinopolitani, Homiliae selectae

발행: 1688년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

EIUSDEM SANCT1

A RC HIEPISCOPI

Caesareae Cappadociae

DE SANCTO GORDIO

Atura est hoc apibus insitum , ut ex alvearibus ante non prodeant , quam

earum Rex Ducem se ipsis praebeat ad volandum Quare quum Domini populum videam ad flores

162쪽

coelestes , nimirum Martyres , prodeuntem ; ductorem requiro . Quis magnum hoc eXamen excitavit t is hibernum moerorem in veri eonvertit hilaritatem 8 Nunc enim primum , populus tanquam ex urbis alvearibus effusus , suburbanum decus, & grave hoc, praeclarumque Martyrum stadium, ex omnium g nerum , ordinum , aetatum hominiabus occupavit . Quoniam igitur etiam nos excitans Martyris huc admirabilitas adduxit nostrae infirmitatis oblitos ; eia ipsi quoque pro viribus in hujus viri rebus gestis , tanquam in aliquo flore , bombum instar apis , edamus Ita enim & pie nos agemus,& jis gratificabimur , qui adsunt . Etenim quum justus laudatur, laetabuntur populi, ut nobis audientibus modo sapiens ille Salomon testabatur. Veruntamen non satis mihi constare potuit, quidnam velit hujusmodi aenigmate proverbiorum auctor in dicare . An quod , quum orator gravis , aut scriptor vehemens oratimnem habet accommodatam ad admirationem in auditorum animis essi

eiendam ; & velut Echo lepide, ac scite pexstrepente, aures personanti

163쪽

oblectari populos. ait : dum inuemtionem, ac dispositionem sentetiarum L

uerborum ornatum numerorum

concentum, plausumque percipiunt E

An id nequaquam dixit, qui hujusmodi

verborum genere nusquam sit usus , neque nobis. suaserit , ut in. beatis viris collaudandis quod in panegyricis fieri solet , orationis PO amiostentemus, qui pestestre semper, a tenue orationis genus , & vocis inaffectatam, naturalemque rationem. potissimum adamavit i Quid igitur illud est, quod ait Z laetari nimirum. populos laetitia spiritali, una rerum bonis virIs recte gestarum recordatione , ad quas aemulandas, dc imitam das audiendo permoventur . Etenim. Insignium. Qirorum historia, quasi I men ali quod ad vitae rationem jis , qui sunt salutis participes , ostendit. Nam ut Moysis vita, Spiritu sancto narrante , ad aures. nostras persertur, statim ebus virtus amorem in nobis excitat sui , de illius mores placidi, ac mites imitatione omnibus videmtur, ac praedicatione dignissimi. Alio rum enim hominum laudationes, , verborum amplificationibus constantiat bonis viris rerum gestarum verim

, las

164쪽

tas satis est ad eximiam ipsorum vim tutem declarandam. Quocirca dum eorum vitam persequimur , qui piet te prςstiterint: primum quidem D minum ipsum famulis celebrandis extollimus: deindὰ earum rerum laudibus , quas novimus, 1anctis viris testimonium damus: populos de mum , rebus honestis, ac praeclaris audiendis , exhilaramus . Est enim vita Josephi ad temperantiam colen dam incitamentum e & ad sortitia Dem ea nos , quς de Sampsone dicuntur , hortantur. Non erilam

dationum legibus divina schola subjicitur ; sed laudationum loco ducit rerum gestarum testimonium. Qui

pe quod & ad laudem viris sanctis , & ad emolumentum sit satis iis, qui

ad virtutem contendunt. Etenim la dationum lex est patriam exquirere, indagare genus , & vitae institutum percensere . At leges nostrae propi quorum rationes reticent, & ex jis, quae sunt cujusque propria, testim -nium adornant . Cur enim propterea sim ipse praestantior, & gravior ; quod olim patria in difficilibus certaminibus , magnisque discriminibus Versata, trophaea praeclara in hostes

grexit δ

165쪽

erexit I Quid, si opportunitate Ioiarectὰ se habeat: ita ut sit ad hyemissaestatisque molestias vitandas , ac tot

xandas idonea I Quid , si eadem sit &hominum ferax,& ad pecoris pabulum sertilis i quae inde tandem in me re dundat utilitas8 At etiam equorum gregibus caeteras vincit . Quid haeo nos meliores, ac probiores essecerint An soridi montis item finitimi caci mina recensentes, quod superent nubes, & in celsam coeli regionem asis surgant, nos ipsi sellemus, ac si hujus modi rebus hominum laudes haumamus 8 Stultum prosecto est, quum univeria haec terrestria spreta sinet a bonis viris, ac pro nihilo habita ,

eorum a nobis laudationes ex pancis quibussiam rebus neglectis, atque abj etis expigri. Quamobrem rerum Commmemoratio latis est nobis ad utilis tem perennem. Neque enim illis opus est ad existimationis, ac dignit iis accessionem verborum amplificatio : sed nobis est , qui in hac Vita versamur , ad imitationem necessaria recordatio. Nam ut ignem lux,& unguentam suapto sponte fragra tia sequitur 1, ita irecte facta nececiarib consequitur emolumentum. At

166쪽

qui ne id quidermexiguum est omnino putandum ; si eorum, quae tum gesta sunt , veritatem assequamur :fama enim quaedam ad nos obscura pervenit et quae hujus viri fortitudi nem in certaminibus exhibitam com servat . Ut nescio quo modo idem

nobis, quod pictoribus, contigisse videatur . Illi enim si quando ex imaginibus imagines pingendo descruehunt l, a prima illa effgie , aberrant fere longissime: nos item, quibus ipsis rerum spectaculo interesse non i cuit,

non leve credo periculum proponi tur, ne Veritatem non satis assequamur. Verum quoniam dies illuxit, quae martyrem in memoriam revocet , qui palam ut daret Christo testimonium, decertaVit, quaecumque novimus , afferamus. Natus est i ille quidem in hac urbe et id , quod majorem nobis erga ipsum amorem, Budiumque conciliat : quod ad nos ejus laus, ac decus permanare videatur . Nam ut ex arboribus frugiferis quicumque fructus efferuntur, in terram, qua aluntur, recidere, deponique solent 3 ita quum hic ex patriae nostrae visceribus extiterit , &iummam sit gloriam consecutus ,

illi

167쪽

M A RT Υ R E. α' I63 illi ipsi patriae, quae illum protulit,

atque aluit , suos attribuit pietatis fructus percipiendos . Nam praeci cri quidem illi quoque sunt fructus quos tellus longinqua produxit s m quidem & aiu vescendum jueundi α& ad alendum sint accommodati ἔmulto. tamen jucundiores. sunt nostrates , re nativi, quam eXterni, atque. adventitii , quippe qui ornamentum nobis, ac decus quoddam afferunt, eo. quod nobis. domi nascantur . Ille vero in militum num xum illustris exercitus , adscriptus , ut Centurionis esset etiam munus trusti commissiuri quum re corporia robore, & animi. fortitudine caeteris omnibus antecelleret , qui militiae nomina dedissent I. illius. temporis. tyrannus, animi acerbitatem , aesaevitiam ad oppugnandam quoquo ecclesiam intendit, & contra pietaatem , & cultum divinum manum extulit impiam, atque sacrilegam Ubique proponebantur edicta , ac toto soro, locisque omnibus celeberia rimis promulgabantur decreta: ne Christo divinus cultus adhiberetur, illis etiam morte proposita, qui eum Venerari auderent. Contra x vero ju

168쪽

164 DE SANCTO GORDID

bebantur omnes Deorum simulacra colere, illosque credere Deos, qui:

e lapidibus , ac lignis sculpendi arte essent expressi , ac deformati . Alioquin in eos, qui detrectarent imperium, quique id agere recusarent, extrema erant supplicia constituta . Totam porro urbem Confusio, ac per turbatio , piorumque virorum di Teptiones invaserant, Eripiebatur rea familiaris : verberibus Christum colentium corpora caedebantur . Per meis diam urbem foeminae pertrahebantur non miserationem faciebat juventus et non Venerationem habebat senectus. Sed qui nihiI peccaverant, facinoroso cum subire supplicia cogebantur : carceres angustabantur: domuS erant o pulentorum desertae: solitudines pro fugis complebantur: Unum vero crimen erat eorum,qui haec perserebant,

religio. Filium prodebat pater: patrem filius indicabat: mutub inter se fra tres insaniebant: famuli in Dominos

irruebant: atra quaedam nox, ac finnesta omnes invaserat, quum nemo quenquam agnosceret, mentibus ocἀcupatis , ae laesis nefario diaboli conaam, atque consilio ; sacrae disturbabantur aedes impiorum manibus :s. eve

169쪽

rebantur altaria. Nulla erat Obla-:tis r nullum incensum , sacrincium nullum , nullus primitias offerendi locus: sed maeror gravis, quassi numbra quaedam occupaverat unI versa Eiiciebantur divini numinis cultores; omnis pietatis libertas exterrebatur a Λt daemones choreas ducere , nia nidore , θ cra e polluere. Tum uir hic generosus judiciorum nece1sitatem antevertens , abjecta toga ,selum mutavit : spretis honoribus , aspernatus gloriam, divitias VarIas, assinitates, amicos, familiares, v luptatem vitae , res denique omnes , nuge maxime tat hominibus expetem

dae, se in abditissimas,& ab omnium

accessu remotissimas λlitudines: ah didit : satius arbitratus ad anima tranquillitatem vitam agere cumbebluis , quam ullum cum idololatris habere commercium ; Heliae ullius exemplo , qui Zelotes est dictus , qui, ut idololatriam vidit Sidone d

minantem, secessit in montem Chore-bum : & in spelunca , perquirendo Deo, tandiu vitam egit, quoad a1-pexit, quem aspicere maXime cO

cupivit. Talis Gordius fuit , dinensiones civiles declinans , tumulzus

170쪽

sorenses, Principum fastus, Judicum

consessus, calumniatores , veniat res , emptores , jurantes , mentie tes , turpem sermonem , dicacit. tem, aliaque omnia, quae tanquam sarcinas attrahunt urbes, multitudine civium resertae: & simul aures, atque oculos , in primis verb mentem, atque animum expians; ut re Deum cernere posset M & fieri beatus e eum contemplationum beneficio cernebat, non ab hominibus institutus , sed veritatis afflatus spiris tu , divinis mysteriis imbuebatur . Ergo cum vitae hujus illum subjisset cogitatio, quam sit inutilis , quam inanis , & somno, atque umbra quam Vis exilior , acriore vocationis su pernae studio elatusest. Ac tanquam athleta se satis institutum , ac paratum intelligens , ad certamen jejuniis, vigiliis , deprecationibus , assidua , & nunquam intermissa spiritus sancti oraculorum commenta tione , hodiernum diem observavit: quo urbs universa , effuso populo, diem daemoni belli studioso, ac patrono sacrum , sestumque peragens , ludis operam dabat , equeritri spectando certamine . Quare quum

SEARCH

MENU NAVIGATION