Sanctorum patrum Basilii Magni archiepiscopi Caesareae Cappadociae, et Joannis Chrysostomi archiepiscopi Constantinopolitani, Homiliae selectae

발행: 1688년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

tis denique illos commentis oppugnabat . At ubi manus ipsi , hac admota machina, non dederunt ; alterum machinae genus aggreditur: verbera ipsis , & mortem intentare, oc intolerabilium cruciatuam faciendum esse periculum confirmare . Atque ituli quidem haec: martyrum Vero quae

Quid ait eorum quispiam ) blan

diris nobis , Dei hostis , ut Deo vivo deficiamus, ac perniciosis, funestisque daemonibus Operam naVe mus, tuis bonis propositis, scilicet ἐQuid. enim nobis tantum tribuis , quantum conaris eripere Θ odi munus, quod mihi afferat detrimentum : odihonorem dedecoris parentem : fortunas caducas, fluxasque largiris, gloriam deflorescentem : Regi me con cilias , & me a Rege vero alienas. Quid accuratius de rebus minimis disia

serens pauca quaedam ex terra proinponis i universus a nobis mundus iste despicitur: earum rerum eXpectationi, quas expetimus , ea, quae oculis Cernimus, non adaequantur. Coelum hoc intueris λ quam pulcrum aspectu, quam magnum Cernis orbem terrarum , α ea , quae ipso continentur admiranda λ nihil horum, cum

192쪽

hominu justorum beatitudine conser ri potest: haec enim praetereunt, nOstra vero permanent. Vnum eXpet munus, justitiae videlicet coronam. Vni gloriae inhio coelestis regni: ex peto superos honores cruciatum ti

meo , qui est in Gehenna, ignis ille mihi terrori est: quem enim mi

hi minitamini, conservus est : Consuevit simulacrorum contemptores venerari: vestra verbera, stultorum jactita puto . Verberas enim corpus,

quod quo diutius perpeti potest, eo illustrius coronatur . Quod si citius occumbit , excedit , & a judicibus

tam violentis eripitur, qui corporum opera, & ossicio non contenti, etiaanimis imperare contenditis: qui nisi Deo nostro anteponamini , quasi maximis a nobis injuriis affecti, 'graviter , moleste que sertis, atque hujusmodi saevas in nos animadversiones intenditis , pietatem nobis crimini Vertentes . At enim non in timidos, non in vitae propagandae studiosos , non in meticulosos homines incidistis: ecce nos pro nostra in Deum charitate , parati sumus rotam perpeti ,

torqueri, comburi, omnia tormen

horum genera subire . His auditis, ty

193쪽

I98. IN VIADRAGINTA

rannus insolens, ac barbarus tantorum virorum fiduciam non tulit, &iracundia flagrans , secum reputare ςcepit , , Ocquam reperire machinam

pollet , qua jis mortem diuturnam fmul, atque acerbam afferret . Opit porro consilium , videte quam dirum. Etenim eum regionis naturam animadverteret esse perfrigidam, tempestatem hybernam , expectata nocte , qua maxime vis frigoris de- seviret quum eam praesertim per'

Baret Boreas ) jussit eos , detractis vestibus , in media palude , sub dio

congelatos interire. Nostis vero, qui cumque hyemis injurias experti estis, quam sit id tormenti genus intoleramdum: neque enim fieri potest, ut aliis demonstretur , nisi iis , qui facto periculo, exempla habent eorum

quae dicantur, sibi ante oculos posita: Corruens enim corpus alget: ac primum quidem, sanguine concrescente , totum livescit: deinde concutitur , & ebullit ; dum dentes inter

se colliduntur, nervorum fibrae velluntur , tota corporis moles invita contrahitur: acerbus quidam prosecto dolor, & labor inexplicabilis vi dullas ipsas pertingens, ac penetrεω

194쪽

intolerandum affert conglaciantibus sensum doloris. Deinde obrigescunt extremae corporis partes ; dum tanquam igni quodam aduruntur . Etenim calor ab extremis corporis locis in ima confugiens, partes , unde discessit , mortuas relinquit , eas . in quas compellitur , doloribus afficit , morte sensim concretionis opera progrediente . Tunc igitur sub

dio pernoctandi poena mulitati s lint,

quando palus , circa quam urbs est exaedificata, ubi sancti decertarunt, erat, veluti campus ad equitandum aptus , quum eum glacies immutas.set , & effectus ob gelu continenti persimilis , calcabilem se incedentibus

incolis eκhiberet: Briviorum quoque perennium glacie constrictorum cudi sus constiterat , atque aquae mollis natura erat in lapidum firmitudinem, duritiemque conversa . Boreas por ro flatus acerrimi cunctas animantes

ad interitum impellebant. Tunc igitur edicti promulgatione audita sattendite autem invictum , dc insuperabilem animum) abjicientes singuli cum gaudio vel intimam tunieam , ad mortem sibi per glaciem inferendam accesserunt : quum se inter se

195쪽

tanquam ad praedam aliquam incitarent . Non indumentum ajunt e xuimus, sed hominem veterem deponimus, qui fallacibus cupiditatibus depravatur. Gratias tibi Domine agimus, quoniam simul cum hoc vestimento, peccatum abjicimus : quOniam , quod serpentis fraude indueia

ramus , jam Christi beneficio istud

exuimus . Ne nos paradiso , quem olim amisimus, prohibeant indumenista . Quam parem aliquando gratiam Domino reseremus Dominus etiam noster exutus est . Quid magnum famulo ea pati, quae Dominus passus

sit Θ vel potius nos , nos inquam jisumus, qui Dominum spoliavimus Fuit enim militum illud facinus: ab illis exutus , ab illis vesti menta divisa 1 unt . Ergo nobis jam crimen adscriptum , relatum jam in acta , nos i psi deleamus. Acris est hyems at dulcis est, jucundusque Paradisus. Est molesta concretio at fructus jucundus . Sustineamus parumper, dc

sinus nos patriarchae confovebit: noctem unam cum tota aeternitate comis

mutabimus . Adurantur frigore pedes , ut perpetuas cum Angelis choreas ducant: di Tuant manus , quo se

196쪽

se ad Dominum tollere liberius auia deant . Quam multi nostrorum com militonum in acie ceciderunt, ut fidem regi mortali servarent i Nos , ut in verum Regem retineamus fidem , non hanc vitam abjiciem os Zquam inulti scelestorum hominum , mortem , in sceleribus deprehensi , subjerunt Z Nos eam pro justitia non seremus i Ne declinemus de via cona millitones: ne locum diabolo demus: membra haec habemus, & corpus, ne illi parcamus. Quoniam omnino

moriendum est, moriamur , ut vi vamus. Fiat sacrificium nostrum co- , ram te Domine, & excipiamur tan

quam viva hostia tibi grata . dum hujusmodi glacie , instar holocausti,

comburimur. Praestans oblatio: no

vum holocaustum , quod non per iagnem, sed per glaciem immolatur. His cohortationibus quam se mutuis inflammarent, aljique urgerent a iOS, dc incitarent, quasi quandam in bello vigiliam ,& custodiam explenteS, noctem traducebant: quum forti, mamgnoque animo res praetentes subirent, summo earum, quas sperabant elati gaudio, adversarium irridentes. Una vero erat omnium haec depre

-Di iii eo

197쪽

catio. Quadraginta in stadium ingres. si stimus , quadraginta Domine CO-rona donemur : Ne unus quidem huic numero desit . . Est in honoro numerus, quem quadraginta dierum jejunio decorasti : per quem legumlatio ingressa est in orbem terrarum.

Quadraginta in jejunio dies quum D um exquireret Helias, illius est a se sequutus aspectum . Atque haec quibdem erat illorum supplicatio. At unuS eX numero, rerum asperitate , gravitateque deficiens recessit, statione deserta, intolerando dolore Sanctis viris relicto . Veruntamem illorum preces Dominus irritas esse non est passiis. Etenim is, cui Martyrum fumrat commissit cuilodia, quum in quodam se balneo propinquo cale ceret, 'rerum attendebat eventum, eos milites, qui ad se confugissent excepturus . Consulto enim factum erat ; ut

balneum illud adesset propius, quod celerem opem j is, qui sententiam mutarent, polliceretur. quod quidem adversarii callide , atque astute

eXCogitarant . ut ejusmodi videlicet locum ad certamen invenirent, ubi praesens, paratumque solatium dece tantium virtutem dissolueret, & con

stan

198쪽

stantiam labefactaret. Id verb Maria tyrum patientiam maxime illustra vit: neque enim est ille fortis, qui rebus caret necessariis, sed qui in ro Tum copia, quae ad fruendum propo nuntur, ardua, & gravia fortiter, ac strenue tolerat. Atque illi quidem in eo certamine ita pugnabant: is verb rerum exitum observabat, quumeeee tibi novum , & admirandum spectaculum: aspexit copias quamdam e coelo delapsas, easque militibus magna munera quasi regis nomine distribuentes: qui caeteris quidem omnibus munera diviserunt: unum verb duntaxat indonatum relique

runt, quasi coelestibus illum honor,bus indignum esse censerent. Is laboribus illicd cedens, ad hostes defecit . Miserandum justis illis viris profecto spectaculum: miles perfuga, ve teranus captivus, Christi ovis ferarum praeda : quodque est miserati ne majore dignum , & coelesti vita aberravit , neque hujus lucis usura perfrui potuit: statim ejus corpore in ipso balnei vestibulo dissoluto: dc quidem is vitae amator inanis admis.1o scelere concidit. At lictor ubi eum vidit defeeisse, & in balneum confv

i gisse,

199쪽

gisse, se ipsum in ejus, qui discesserat, locum suffecit, &abjectis vestibus , nudus se adjunXit socium , eandem, quam sancti viri vocem effundens: Christianus sum; atque ita repentina mutatione eos, qui aderant, in admirationem adducens, dc numerum explevit, & consolatus est sui accessione dolorem , quem caeteri ex

illius', qui ad mollitiem deflexerat, infirmitate perceperant: eos quippe milites imitatus, qui ubi in aciequissipiam juxta anteriorem clypeum ceci derit, phalangem illico explent, ne acies propter eum, qui defecit, interrumpatur. Is igitur tale quippiam fecit ; vidit res coelestes admiratione dignissimas, veritatem agnoVit, con fugit ad Dominum , in martyrum numerum relatus est . Discipulorum gesta renovata. Defecit Judas , Matthias suffectus est: famis est hic Pauli imitator ; qui paulo ante fuerat persequutor, hodie Evangelia praedicat: vocatus est ipse quoque divinitus, non ab hominibus , neque per homines : credidit in nomen Domini nostri Jesu Christi: baptizatus est in eundem non ab alio, sed ab ipsa fide sua, non in aqua , sed in sangui

200쪽

MAR T RES. Tmne suo . Atque ita prima luce adhue1pirantes in ignem conjecti sunt, &quae ex igne reliquiae fuerant in f

men projectae: ut cum omni rerum Creatarum genere Martyres decertarent. In terra praelia commiserunt, aerem fortiter superarunt, igni tr

diti sunt, aqua ipsos excepit, Eorum est illa vox, Transivimus per ignem: di aquam , & eduxisti nos in refrigerium. Hi sunt, qui nostra haec inter se loca distributa, regenda, ac defendenda susceperunt, ac veluti qua

dam turres continentes, atque arces,

ab hostium incursu incolas tuentur, incolumesque conservante neque se

in unum abdidere locum; sed jam lincis plurimis peragratis, Plurimas p trias exornarunt: & , quod est plane admirandum , non singuli divisim migrant ad eos, a quibus excipiuntur, sed inter se copulati, atque conjuncti proficiscuntur. O rem admirabilem lnec numero addi quidpiam neque detrahi patiuntur. Si eos vel in Cen tum partes distribueris 3 suum ipsi-Tum numerum non excedunt. . Quod si in unum locum reduxeris, quadraginta item permanent, ut est ignis natura: is enim & ad eum, a quo ac

SEARCH

MENU NAVIGATION