Sanctorum patrum Basilii Magni archiepiscopi Caesareae Cappadociae, et Joannis Chrysostomi archiepiscopi Constantinopolitani, Homiliae selectae

발행: 1688년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

atram in primis vestem, comam squa lentem, domum tenebricosam, des, pulverem , Cantum lugubrem, rui recens semper doloris Vulnus coniservet in animo. Sine illos haec ag

re , qui spem non habent. Tu vero de iis, qui dormierunt in Christo it lud accepisti : seminatur in comruptione , surget in incorruptione : s minatam in infrmitate, surget in vim tute et seminatur corpus animale, su get corpus spiritale. Quid igitur deses eum, qui excessit, ut vestitum mutetr ne que te ipsum deplora , quasi adiutore aliquo , & vitae socio careas. Adelius enim est, inquit, ne rare in Domino, quam sperare in homine . Neque illum lugeas , quasi gravia sit perpessus: nam paulo post

eum tuba coelestis excitabit, & ce Des cum ad tribunal Christi consistere . Mitte igitur istas abjectas voces, atque imperito homine dignas. Heu mala nec opinata. Quis haec putasset eventura Quando unquam terrae a me charissimum mihi caput mandatum iri sperassem λ Haec enim si vel alium proloquentem audiremus: nos erubescere oporteret: quum, & m moria rorum praeteritarum, & prae-

222쪽

sentium usu ipso didicerimus , quae sint naturae mala necessaria . Quare neque mors ullius immatura, neque ulli catus inopinati poterunt nos pietatis ratione instructos conturbare .

Exat inquit ille) mihi filius adoles-Cens , unicus vitae successor , solatium senematis, generis decus, flos aequalium, domus firmamentum, erat aetate florentissima, ac venustissima: hie mihi subito est erutus, in terram, ac cinerem recidit: cujus paulo ante

vox mihi erat multo jucundissima , cujus aspectus erat genitori longe dulcissimus. Quid igitur agam 8 disset amne tunicam humi volutabor 8 quiritabori stomachabor fi exhibebo me

iis, qui adiiuu, ut puerum quempiam, qui ob verbera vociferetur, & palpitet y an potius animadvertenS eorum, quae eveniunt, necessitatem , mortis legem esse inevitabilem , quae nulli omni Ab aetati parcit, quaeque omnia, quae sunt coagmentata, di luit ; nihil novi mihi arbitrabor accidisse: neque me snam de statu mentis deturbari , tanquam inopinata plaga fractus, ac debilitatus: quippe qui ante didicerim me esse mortalem , atque adeo mo talem a me filium esse susceptum : ni-

223쪽

a18 DE GRATIIS

hil esse in rebus humanis stabile, nullamque possessionem solere in perpetuum permanere. Quin etiam urbes,& magnae, &illustres tum splendore munitionum,tum incolarum potentia, tum reliqua rerum ad religionem, forumque spectantium copia praestantes , solis jam parietinis indicia veteris amplitudinis ostendunt. Et vero saepe navigium ὰ multis naufragiis ereptum, mari sexcenties celeri cursu enavigato, immento vectigali me catoribus comportato, uno deinde ve-ti impetu disjicitur . Exercitus quoque, qui secundis praeliis 1aepius hostes devicerunt, commutata deinde fortu na , miserandum spectaculum, sermonemque praebuerunt. Gentes uni ver sae, atque insulae, quae magnam sibi potentiam aliquando pepererant, quam plurimis terra, marique trophaeis evicitatis , magnis divitiis ex praeda collectis, vel temporis diuturnitate contritae sunt, vel in hostium potestatem redactae libertatem cum 1ervit te commutarunt. Nullum denique , vel maximum malum intolerabile dixeris, cujus non superiores aetates exempla protulerint. Ut igitur pondera librae momento dijudicamus ,

224쪽

AGENDIS . et Isdc auri praestantiam lapidis attritu probamus: ita memoriam ad propositam nobis li domino legem , modumque revocantes, nusquam moderationis terminos excedemus. Quam

obrem, ubi aliquid praeter expectationem acciderit , primum quidem solerti mentis provisione Omnis est animi perturbatio propulsanda: dein de verb spe inurorum bonorum proposita , levius praesentia mala ferenda sinat. Nam ut ii , qui laborant ex oculis, a nimio splendore aciem avertunt, & in floribus, herbarumque viriditate conquiescunt e sic animum oportet non assiduὰ res tristes intueri , neque ad res praesentes, ac

molestas adhaerescere : sed mentis obtutum ad eorum contemplationem, quae vera 1iant bona , convertere .

Ita tibi semper gaudere contigerit: siquidem perpetuo tibi Deus verse

tur ob oculos, & laturae spes remunerationis vitae hujus molestias sublevarit . Affectos es ignominia 8 Tu vero gloriam respice, quae patientiae tibi beneficio est in coelo proinposita . Es laesus injuria fi coelestes ibias opes intuere , atque thesaurum, quem tibi praeclaris actionibus com

225쪽

aΣo DE GRATIIS AGEN

didisti. Solo excidisti at coelestem Jerusalem nactus es patriam . Filium amisisti ι at Angelos habes, qui ireum ad Dei solium choreas ages, &gaudio sempiterno laetaberis . Ita si rebus tristibus bona, quae sperantur,

oppones ', animi constantiam, ac tranquillitatem tenebis , ad quam nos lex Apostoli cohortatur . Quare neque ob rerum humanarum splendorem

immodica laetitia tuus animus perfundatur , neque rebus tristibus praeter modum mentis celsitudo contrahatur, aut demittatur . Qui enim aliter in rebus humanis fuerit instit tus, nunquam vitam tranquillam ,

pacatamque traducet . Id porrb facile consequeris, si hoc praeceptum tibi versetur ob oculos , quod te , ut semper laeteris, hortatur, si corporis vitiosas molestias repuleris, si animi gaudia consectaberis, & rerum praesentium sensu neglecto, mentem ad spem sempiternarum extuleris , quarum vel una cogitatio satis potest animum explere laetitia, & Angelorum in illum gaudia transfundere :Christi Jesu Domini nostri beneficio , cui gloria, & imperium in omnem

aeternitatem. Amen.

226쪽

, EJUSDEM SANCTI

IN SANCTAM

, MARTYREM,

Et in ea, quae reliqua suere in proxima superiore

Oratione

ORATIO QUINTA

Eodem Pomponio Brunello Interprete. U O Beata Martyr praeconio celebratur, eo concionis continetur arguis

mentum . Etenim hodiernum vobis indixi mus diem, quo magnum certamen

227쪽

in memoriam revocetur: quod Julitta foeminarum Beatissima decertavit in muliebri corpore fortissimu , quodque , dc iis, qui tunc aderant spectaculum exhibuerit , & pollexos, qui illud auditione acceperunt, in furn-mam rapuerit admirationem. Si tamen est illa foemina dicenda, quae mu liebris naturae imbecillitatem magnitudine animi cohonestavit : a qua

Communem omnium nostrum adversarium existimo fuisse perculsum, non ferentem se foeminis vinci: quem cum magnifica illa verba superbὰ jactaret, iisque orbem terrarum posse convellere gloriaretur , ac tanquam pullorum nidum arripere , & velut relicta ova subripere , urbesque uni-Versas evertere, apparet esse muliebri virtute superatum . Quam, quum ille tentationis tempore Convincere conaretur, quasi prae naturae infirmitate pietatem in Deum conser vare omnino non posset , offendit, facto periculo , sortiorem, quam natura pateretur, ac tanto magis ipsus terriculamenta deridentem, quanto magis iisdem ipse sperabat eam posse

terreri. Nam quum ei cum quodam Civi tatis Principe lis esset, homine a

Varo

228쪽

ET GRATIIS AGEND. aa 3

varo, ac violento , qui sibi divitias Ex rapina, & praeda paraverat: qui multis terrae jugeris usurpatis, agris, oppidis, pecoribus , famulis, omnique supellectili, rerumque copia , quae ad vitam pertinent, a foemina ad se traductis , judicia calumniatoribus , falsis testibus munerum corruptelis fretus , occuparat At ubi affuit domina ; ubi praeco diem dixit , &patroni praesto suerunt ad causam dicendam parati: quumque illa hominis tyrannidem coepisset ostendere , Tationemque veteris possessionis docere 3 temporis diuturnitatem, quo dominium firmaretur , ostendere a deinde vim sibi ab homine allatam& avaritiam deplorare ; accedens hic negavit legitimum esse judicium , aut litem admittendam, neque enim fas esse eos rerum communium effeparticipes, qui Regum Deos non co

lant , quique Christi religionem , fi

demque non deserant. Recte is m nere, ac necessaria proponere judici videbatur. Extemplo thus, & secus affertur , & condicio litigantibus pro. ponitur ; ut siquidem illa Christum

neget, legibus, & earum emolumen iis perfruatur: at si fidem retineat,

229쪽

neque judiciorum sit particeps , neque legum , neque ullius jure Reipublicae gaudeat: quippe quaeiillorum, qui tum rerum potirentur lege ignominiis mulctaretur. Ouid hie iI

Ia 8 Num est divitiis delit a I Num

quod erat utile ob eum, a quo violabatur induria , contentiosse desip xit 8 Num periculo territa est, quod

tibi a judicibus imminebat Minime vero'; at pereant inquit in facultates : abeant pecuniae: ne corpus qui dem mihi relinquatur, prius quam vocem impiam proferam in Deum, qui me procreavit. Ergb quo vehementius cernebat praefectum hac o ratione efferari , & acerbiore in se ira excandescere ; eo majores Deo agebat gratias i, qubd quum de perituris opibus disceptaret, bonorum sibi coelestium possessionem conservari cerneret: terra privari , ut Coelum pollideret : ignominia condemnari , ut gloriae corona dignaretur : corpus caedi, vitaque brevi spoliari, ut spe beata potiretur, & cum sanctis omnibus aeterni regni gaudio frueretur. Quumque identidem rogaretur , illa vero eadem saepius iterare , Christique se ancillam dicere , eos, qui

230쪽

AT GRATIIS AGEND. et as

se ad defectionem solicitarent , exe crari. Tum vero iniquus judex non modo bona eripuit ,- quibus injuria fuerat , & contra leges orbata; sed etiam morte, ut putavit, ignis supplicio in eam constituto mulctavit; Illa vero ad nullas unquam hujus vitae delicias ita properavit , ut ad

illam flammam accessit e ut vultu , habitu , verbis , emorescente qua dam hilaritate , animi laetitiam declararet : & eas , quae tunc aderant foeminas hortaretur, ut ne, laboribus pietatis causa suseeptis , emolliarentur : neque imbecillitatem naturae praetexerente ex eadem , ajebat, mac

sis , eX qua Viri , nos sumus 3 ad imaginem Dei factae sumus ut illi :Virtutis capaces aeque ac mares sunt foeminae a conditore procreatae. Quidynonne virorum sumus omnino cognatae 8 neque enim sola caro ex viros sed os etiam ex ossibus ad mulieris opificium sumptum est. Quare fi

mitudo , robur , constantia , patien- tia non minus a nobis Domino, quam

viris debetur. His dictis in rogum insiluitdsvero Sanctissimae foeminae corapus eXeipiens , quasi quidam lucidus thalamus animam quidem in coelestem

K s illam

SEARCH

MENU NAVIGATION