Sanctorum patrum Basilii Magni archiepiscopi Caesareae Cappadociae, et Joannis Chrysostomi archiepiscopi Constantinopolitani, Homiliae selectae

발행: 1688년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

ao 6 DE GRATII s

cundam, gaudioque dignam vitam agere λ Ego vero lugendum hisce prutius dicerem , recte sentientium j dieio : beatos vero eos esse existima dos, qui spe futurae aeternitatis hanc vitam perserunt , & res permutant praesentes cum sempiternis . Etiamsi qui sunt cum Deo copulati in flammis degant , ut Babilone tres pueri, etiamsi cum leonibus coerceantvt , etiamsi 1 cetis devorentur , eos &a nobis beatos praedicari, & iis ipsis

laetandum esse confirmo ; non rebus praesentibus dolentes: sed earum expectatione , ac spe, quae sunt nobis in posterum propositae gaudentes. Puto

enim egregium pugilem , qui semel sit stadium pietatis ingressus , generose adversariorum ictus perferre oportere, spe gloriae se , quae coronam sequitur, sustentantem. Etenim qui in certaminibus gymnicis antea sunt

palestrae laboribus assuefacti, plagarum doloribus non succumbunt, sed praeconii, gloriaeque studio capti, labores brevissimos aspernantur 1 Ita probo viro , etiamsi quid molesti

contigerit , ejus tamen gaudio tenebrae non offundentur: quia sci licet aerumna patientiam parit, patientia

212쪽

probationem, probatio spem , spes autem non confundit. Quapropter

etiam alibi molestiam sustinero , spe gaudere ab eodem jubemur Spes igitur boni viri animum perpetuo gaudio perfundit . At idem Apostolus nos etiam flere cum flemtibus jubet , dc quum ad Galatas scriberet, flebat super inimicos crucis Christi . Quid proferam Jeremiam quid Ezechielem dum principum lamentationes Dei jussu co scriberet i quid alios multos e sanctis viris ejulantes Hei mihi mater, cur me genuisti λ dc Hei mihi. quod vir pius de terra sublatus est: dc nemo est inter homines, qui re. cte agat: dc heu mihi , quia sa-ctus stim ei persimilis , qui messis tempore stipulas colligit . Denique

voces justorum virorum perscrutare; si cubi tristiora verba proloquentes offenderis , persuadeas tibi cunctos halce res humanas , dc fluxas, atque hujus vitae miserias deplorare. Hei mihi, quia incolatus meus prolong

tus est: cupit enim dissolvi , & esse cum Christo. Quare ut laetitiae impedimentum quoddam produci sibi hanc peregrinationem dolet. David

213쪽

autem nobis reliquit amici Jonathae

Iamentationem etiam carmine conlaprehensam, quo carmine simul quo que inimici sui calamitatem deplo rat . Doleo vicem tuam mi frater Jonatha . Et filiae Ierusalem Saulem complorate. Hunc enim deflet, ut in peccatis mortuum: Jonatham vero , quod cum eo semper cojunctissime vixerit . Quid plura Dominus ipse & Lazarum flevit , & super Jerusalem lacrymas fudit, & Iu-

gentes, ac flentes beatos prςdicavit. Qua istaec ratione, dices, cum Ap stoli dicto consentiunt λ semper gaudete . Neque enim lacrymae, & gaudium ex eodem fonte promanant. Illae enim velut ex plaga quadam rei inopinatae solent existere , quae animum verberet , & contrahat ; dum spiritus, qui est in praecordiis angitur , atque Comprimitur. At gaudium quidam quasi saltus est animae, quae secundis exultet eventibus , C sententia succedentibus . Ergo his non eodem modo assicitur corpus e Dam& moerentibus pallidus , ac livens est color , & corpus ipsum refrigeratum . Exhilaratis vero, dc gaudentibus efflorescit , ac rubore suffun

214쪽

ditur eorporis habitus: exiliente pr .pemodum anima , ac prae Voluptate foras erumpente. Ad haec igitur dicimus, sanctoru virorum querim nias, & lacrymas ex amore in Deum nasci solere . Quare semper in eum, quem diligunt intuentes, & inde sὐbi laetitiam cumulantes , conservo-Tum rebus consulebant, dum delim quentes deflebant , eosque lacrymis corrigere conabantur. Ut enim qui in littore tuti consistunt , dum eorum , qui in mari demerguntur, c sus miserantur , non propterea suam

abjiciunt securitatem , quod ipsi sunt de alieno periculo solliciti r ita ii , qui alienis delictis ingemiscunt , nihil suam imminuunt idcircb laetitiam, sed contra potius augent λ quum pro lacrymis, quas pro fratribus fundunt, Domini gaudio dignentur. Propterea

beati sontes , & beati qui lugent, quia ipsi solatio afficientur, & quia

ridebunt . Risum porrb dicit, non eum strepitum , qui buccis , ebuIliente Tanguine, editur : sed syne

Tam, atque Omnis moeroris expertem

hilaritatem . Flere igitur cum flentubus per Apostolum licet : quoniam hae lacrymae tanquam seminarium ,

215쪽

aIO DE GRATII s

ac foenus quoddam sunt gaudii sempiterni. Ascende mihi anImo paulisi per in coelum, dc statum illum angolicumaeontemplare; num alia eos deceat vitae ratio , nisi gaudere, ac laetari ex animo: quoniam digni sunt

habiti , qui Deo assislant , & pro

ereatoris nostri majestatis admirabili pulchritudine perfruantur . Ad illam igitur ut nos vitam incitaret Apostolus, nos gaudere jussit assidue . Veruntamen quod Lazarum , ac Civitatem Dominus fleverit, illud possumus respondere , eundem etiam comedisse , ac bibisse; non quod his ipse rebus indigeret: sed ut nobis earum animi affectionum , quae alioqui sunt necessariae, modum , finesque si tueret . Itaque flevit , ut nimiam eorum , qui se lacrymis , lamentis' que totos tradere solent, abjectionem corrigeret. Nam si quicquam aliud; lacry mae certe moderatione indigent, quae a ratione proficiscatur .' quibus in rebus videlicet eas adhiberi, quamdiu , quando , & quomodo conumniat . Neque enim Christi lacrymas ex perturbatione manasse, sed ad nos docendos profusas , ex iis verbis liquet et La iras amicus noster dormit:

216쪽

AGENDIS . a II sed vado ut excitem eum . Ecquis vestrum deplorat amicum dormientem , quem paulo post experrecturum speret ὶ Lagare veni foras, moris tuus extemplo revixit : vinctus ambulavit . Quot in uno miraculo miracula i Vimulis pedes implicitos, nec incedere prohiberi: plus videlicet poterat robur Vincti, quam vincula. Qua ratione igitur , qui haec erat patraturus , rem lacrymis dignam, quae acciderat , judicabat i an scilicet, quia undique nostram suffulciens infirmitatem , necessarias hominis aD sectiones certis quibusdam moder tionis terminis circumscripsit: dum,

dc immitem animum , atque ab Omni prorsus commiseratione alienum, tanquam ferinum vitavit , dc moerori, lamentisque deditum, ut abjectum, ac mollem recusavit. Qua propter amici mortem deflevit , ut dc

ipse communionem humanae naturae praeseserret , dc nos vitiosa extremitate utrinque liberaret : no in affectibus effoeminati essemus; neve sensu omni doloris in rebus tristibus careremus . Ut igitur , dc famem in

se dominus admisit , dum solidum ipsi alimentum dissiparetur ; dc sitim

217쪽

ara DE GRATII s

expertus est , eorporis humore com sumpto ; & lassitudinem sensit, minsculis, ac nervis ex itinerum delat,gatione distentis: non quM divinitas laboraret : sed quM corpus iis rebus, quae naturam humanam comi tantur , afficeretur ue ita etiam lacrymas effudit: dum quod est naturale, corpori permisit accidere: quod tum

demum evenit, quum cerebri concava reserta vaporibus ex moerore contractis , per oculorum meatus ,

veluti per fistulas quasdam , humoris illius onus extrudunt. Hinc sonitus quidam , vertigines, caligines auribus accidere solent in rebus trustibus, ac praeter expectationem, Vaporibus iis capite perlonante , quos Vapores contractus in imo pectore e lor ad superiora transmittit . Dei de , ut nebula in tenues guttas, ita opinor in lacrymas vaporum densitas iIIa dissoluitur. Hinc etiam V luptatem quandam moerentes lugem

do percipiunt , dum eis flendo diL

eutitur onus, quo premebantur. V ra porro haec esse, quae dicuntur experientia comprobatur. Multos nim novimus , qui in summis calamitatibus tenere lacrymas summa vi

218쪽

. Q AGENDIS . a I 3 conati sunt: quorum deinde alii in morbos insanabiles, apoplexiam vid licet , vel paralysim inciderunt, alii etiam penitus extincti sunt; ipsorum videlicet virtute, velut infirmo adminiculo , moeroris pondere oppressa, atque diffracta. Quod enim in flamma videre licet, quae suo ipsius sumo supprimitur 3 si quidem ille nuti

Ium exitum nactus circa ipsam vini

lutetur: idem in ea facultate ajunt fieri, quae animal regit, & continet: tabescere scilicet eam rebus tristibus,& extingui; si nullum reperiat exsetum respiratio . Ne igitur, qui morrori nimis indulgent, suae solatium aegritudini Domini lacrymas objiciat.

Ut enim Domini cibus , quo Vese batur non est nobis voluptatis occasio ; sed contra potius , ' praeclarissimum continentiae, ac frugalitatis mXemplum , quo paucis contenti esse discamus ; sic lacrymas quoque non legem,ac licentiam immodice lamentandi concedunt : sed modum honestissimum , ac persectam quandam nobis regulam proponunt, ex qua decet graviter , & honeste nos naturae finibus continentes , res adve

sis, molestasque perferre. Non igitur

219쪽

tur viris, non sceminis permittitur plus aequo lacrymis, ac lamentatio . nibus indulgere e sed modice in re bus tristibus ingemiscere , & lacry- mulam aliquam fundere : idque taeejulatu, non vestem proscindentem, neque se pulvere conspergentem, neoque aliquid adhibentem eorum, quae solent ii, qui minus decenter, & moderatὸ serunt res humana S , eum enim , qui divinis sit institutis expiatus , recta ratione, tanquam muro fita missimo, munitum esse oportet, ac sortiter, constanterque talium perturbationum impetum propulsare: non

ut in humili aliquo, ac depresso loco subsidentem, abiecto, demissoque animo aegritudinum turbam influentem excipere . Animi est enim pusilli , nullamque habentis e spe divina firmitatem disrumpi dolore , vel suc cumbere rebus adversis . Ut enim vermes in mollioribus maxime lignis gigni videmus : ita aegritudines in mollioribus animis innascuntur. Numquid enim fuit corde Job adamanti no Nunquid ejus viscera ex lapide constabant 8 Decem ei liberi temporis momento ceciderant, una ruina

oppressi, in jucunditatis domo, quo

220쪽

A; ENDIS.' Istempore cibum sumebant aedibus in eos decussis 1 diabolo . Vidit mensam cruore permistam: vidit liberos alios alio tempore in lucem editos , sed

unum pariter omnes, eumdemque simul exitum vitae sortitos. Non lavit ; non comam vellit e non Vincem ullam edidit indecoram: sed celebrem illam gratiarum actionem protulit, atque ab omnibus decantatam : Dominus dedit, Dominus ain

tit: sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Numquid erat ab omni sensu doloris , & commiserationis alienus y Qui fieri potest y quum de se ipse dicat, ego deflevi quicumque rebus pre

mebantur adversis, num fortὰ , quum haec diceret , mentiebatur δAtqui dat ei veritas ipsa testimonium, praeter csteras virtutes,eum fuisse veracem . Homo enim erat, inquit, expers criminis, justus Dei cultor, VeraX. Tu vero canticis nescio quisbus ad luctum data opera compositis luges, & flebili carmine animum exoedere conaris . Atque ut proprium tragoediarum est, tum scena, tum fictio , quibus rebus theatra captantur : ita decere arbitraris lugentem,

atram

SEARCH

MENU NAVIGATION