장음표시 사용
251쪽
se, tum vero edomitos , ac sessos excipiunt , & sito artificio condocefaciunt , ut habenis obtemperent . Ita quoque illud Salomonis usu veniet. Melius est ire ad domum luctus. aquam ad domum eonvivii . Siquidem scite, ac leniter quis Oratione utens, suam laboranti sanitatem impertiat, non alienae ipse fiat aegrItudinis tanquam lippitudinis particeps . Flere ergo cum flentibus . Quum videris fratrem ex delictorum dolore plixantem , plora tu quoque cum illo , atque illius vicem dole Ita enim tibi in alienis morbis tuum corrigere
licebit , qui enim pro sui proximi scelere vim lacrymarum profundit, iisdem lacrymis facit sibi ipsi medicinam , quibus fratrem deflet. Hujusmodi erat , qui dicebat : defectio tenuit me pro peccatoribus d relinquentibus legem tuam. Pro delicto fleas : hoc morbus est animi , hoc animis immortalibus mortem asesert: hoc fletu dignissimum , lacrymisque perpetuis . Propter hoc omnes lacrymae profundantur ι neque gemitus unquam deficiat ex ipsis vias ceribus , medullisque depromptus . Deflebat Paulus inimicos crucis Christi e
252쪽
sti: Hieremias eos, qui de populo p rierant : qui naturali lacryma non contentus lacrymarum fontem requirebat , remotissimamque solitudinem. Et sedebo, inquit, ct semeumemi hunc populum deflebo dies plurimos. Hujus generis lacrymas, hujusmodi dolorem , ac fetum n stra commendat oratio : non illam in quamcunque molestiam properusionem , eamque animi affectionem, qua quis quavis de causa in lamenintationes prorumpat. Jam verb quos dam ipse vidi ex voluptatis amatoribus, prae nimia intemperantia ad crapulam , ct ebrietatem , per speciem aegritudinis converti , suamque in
continentiam Salomonis verbis tueri Conantes , quum ait et date vinum
moerentibus . At proverbium illud non ebrietatis licentiam, sed hum nae vitae auxilium praebet. Nam, ut aenigmatis vim Salomonis omittam ἰqui spiritalem laetitiam eci loco si. gnificat 3 ne prompta quidem , &aperta sententia , exiguam habet setilitatem : ut ne scilicet vi doloris absorpti alimenta negligant, qui gra vi lumi oppressi, aegre solatium aia mittunt . At enim pane cor lugentis L con
253쪽
confirmatur; vino collapsae vires, facultatesque fulciuntur . At vini amatores , ac temulenti , . non ut aegritudinem leniant, sed ut malis mala compensent; mali videlicet mercatores , animorum morbos comminiant morbis ; atque illos, qui trutinae momenta, & pondera exaequant, imitantes , tantum de moerore subtrahunt , quantum accedit ad studium voluptatis. Equidem centeo vino Ο-pitulandum esse naturae ; nelue tamen concedendum , ut meracius fundatur , & mentis conssilia tenebris obruantur . Ita enim neque vino pel Ieretur aegritudo., & animo ebrietatis malum accederet. Quod si aegritudinis est medicus ratio ι summum profecto sit malum ebrietas, quae medicinam animi repellit, atque impe dit.-Ver im, quae dicta sunt memoria complectere: atque intelliges, quamst lex Apostoli facilis, ac salutaris: qua ratione rectam semper sequutus rationem gaudeas: qua ratione Deo assidue supplices t quo modo de re' bus omnibus gratias agaS: quo m do amictos consoleris: ut ex his omnibus perfectus. undique sis, & abs lutus , Sancti Spiritus ope, dc Jesu Chr,
254쪽
ET GRAETIIS AGEND. a s Christi Domini nostri praesidio,
ac patrocinio , cui gloria, & Imperium in
255쪽
CONCIO SEXTA Adversus iracundOS. Eodem Pomponio Broelio interprete ia
Corpore curando recta praecipiuntur , tum demum salutaria esse te nimiis, quum illis obtemperamus , ita quae sapienter de animi salute traduntur, quantam vim habeant ad vitam praeclare instituendam , atque ad eorum , quia ipsi. paruerint animos Ornandos, ac perficiendos, experientia solet ostendere
256쪽
Qui enim, quod in proverbiis aperte dicitur, audimus, iracundia prudentes etiam depravari: qui cohortationes ipsius Apostoli legimus, omnis impundia, & excandescentia ,& clamor , atque omnis nequitia tollatur vobis: qui Domini voces exeipimus , dignum esse, qui in j dicium vocetur, eum , qui temerὸ fratri succenset; si quando contigorit, ut perturbationis hujus impetum
experiamur, non qui oriatur in nobis, sed qui tanquam procella quae
dam in nos improvisa extrinsecus i Tuat I: tum vero maxime admirabilem divinorum praeceptorum se pientiam agnoscimus a quum & ira cundiae locum, non secus ac violemto fluctui cedimus: & in otio discimus, quam sit illorum indecora commotio , qui hac perturbatione com tantur . Re enim ipsa intelligimus, qu m illud scith dictum sit: diapem
ritus non honestas; nam ubi semel , abjecto rationis imperio , principatam perturbatio ipsa mentis accepit, omnino efferare hominem solet, neque hominem esse patitur eum, qui sit rationis praesidio spoliatus . Quae enim in venenatis animantibus virus
257쪽
essicit, ea omnia fieri cernimus iracundia . Impetu feruntur , saltant, quasi canes rabie commoventur ,
tanquam scorpij subsiliunt , non secus atque angues mordent. Quin &in sacris etiam voluminibus, qui hac aegritudine laborant, belluarum n minibus appellantur et quibus illi se per improbitatem laniles effecerunt. Canes enim mutos, & serpentes via Perarum foetus , l& alia illis horum similia nomina tribuuntur. Meritbenim homines, qui mutuam sibi periniciem, atque mitium parant , qu que incommoda caeteris hominibus important, in ferarum, ac venen
torum animalium numero collocentur : quae solent ab hominibus natu Tali quodam, atque implacabili odio dissidere . Ex iracundia lingua existit effrς ia: hinc perdita ora, hinc manus impotentes , Contumeliae , pr
bra , maledicta , plagae , aliaque ςermulta , quae ne percenseri quidem enumerando possent, ex eodem fonte iracundiae manant . Ira ensis aeuitur: ira homini mors manu hominis intentatur: propter iracundiam fratres a fratribus ignorantur , pa rentes ac liberi naturam ipsam obli vise
258쪽
viscuntur : se ipsi quidem in primis,
deinde vero necessarios omnes , qui irascuntur, ignorant. Nam ut quum ad ima torrens aliquis fertur , mni ta cujusque modi secum rapit ; sic ira incensus, furenti, ac violento in omnes impetu similiter irruit 'Non senectutem verentur irati , non viat , morumque integritatem, non propinquitatem generis : nihil apud eos accepta beneficia , nihil eorum valer, quae habentur in pretio. Brevis
quidam furor est ira : squidem &se ipsi persaepe ad interitum apertum praecipites agunt 3 quum suam salutem vindictae studio negligunt . Ut
enim cestro quodam , sic eorum a quibus laesi sunt, memoria concitati, animo palpitante, ac gestiente , non
ante desistunt; quam aut et , a quo
sunt lacessiti, aliqua ratione noceant, aut etiam ab eodem, si ita res sinrat , mala mulctentur . Nam & ea , quae per vim disrumpuntur , plus multo laeduntur saepe, quam laedant: quum ab iis corporibus feriuntur , quae & vim omnem repellunt , &nihil cedunt . Quis dicendo hujus vim aegritudinis consequaturi quavis enim occasione iracundi homines e.
259쪽
Tardescunt: vociferantur,& quavis sora venenata impudentius irruunt: nec ante desiviunt, quam vel magno albquo , & insanabili malo iracundiae intumescentis, quasi quadam bulla disestacta , virus eruperit. Neque enim aut acies, gladii, aut ignis, aut aliud quippiam formidabile possit animum iracundiae furore percitum cohibere: nihilo plus , quam eos, qui sunt malis daemonibus occupati, k quibus nihil irati, neque habitu, ac figura cor
Poris, neque affectione animi disterunt. Qui enim ulciscendi sunt cupidi, jis non aliter sanguis in praecor diis seruet, ac si igni adhibito exaestuet. Ubi vero in faciem ille ardor invasit, ipsa quoque prorsus immutatur: ut lono diversa , quam loleat, figura cernatur, & quasi persona imposita, non idem vultus, qui est a natura datus, appareat. Non enim iidem sunt oculi , qui esse solent, sed efferati, ignei, atque micantes. Dentes veluti sues, dum grassantur, eXac unt ; vultu sunt livente, sanguineque suffuso, tumore corporiS increbrescente, venae propter spiritus agitationem , qui intus commovetur , paene disrumpuntur. Vo.X aspera , atque
260쪽
que contenta: sermo inconstans t . mere iunditur, inconditus, verbis nul-
la saepe significatione subjecta. At si,
mulatque iracundia , tanquam abundantia materiae, summum incendium excitavit: tum vero spectacula cerununtur , quae neque oratione explicare fas est, neque re ipsa perferre. M nus quidem violentae propinquis, ac civibus inseruntur , & per omnes pasetes corporis distrahuntur: in obvios quoique nullius habita ratione, p des in Isiliunt : quicquid occurrerit telum furoris essicitur. Quod si ex a verso, pari aliquem offenderivi ir cundia, & furore commotum, cum illo ita confligunt, atque eam inferunt , di vicissim accipiunt cladem, quae milites illos decet qui tali daemoni semel nomina dederint. Membra enim mutilata, mortemque saepe dimicantes praemium iracundiae reserunt ἀIlle prior manus attulit, alter ulaia scitur: urget hic , ille non cedit, &corpus quidem vulneribus eonciditur, ira tamen sensum doloris excludit. Non enim vacat, quid patiantur, a tendere, dum totus est animus in ulciscendae injuriae cogitatione defixus. Nolite igitur aegritudini altero aequσ
