장음표시 사용
261쪽
gravi morbo, mederi: neve contendite mutua vos calamitate superare.
Etenim in turpi certamine longe imferior est ille , qui vincit: quum semiere obstrictus graviore discedat. Noli ergo malum conserre symbolum,
melia te iratus affeciti malum tu λlentio reprime, tu vero contrὶ facis , animo enim quasi fluctum quendam illius iracundiam excipis, & ventos imitaris ad versis flatibus omnia repet lentes. Noli esse inimici discipulus :noli, quod odi sti, aemulari: noli tam . quam irati speculum fieri; dum in te ipse figuram illius e fingis, rubet nim ille iracundia. An tu item nones eodem rubore suffusus y illius a dent oculi: tui, rogo te, placidi ne sunt, atque tranquillii vox illa a spe ra; tibi mitis Z ne in solitudine quidem ita vox in vociferantes integra, sinceraque refunditur 3 ut in conviciatorem contumeliae retorquentur. in etiam sonus illic idem redditum, contumelia cum accessione revertitur . Quibus enim tandem se inter se jurgantes contumeliis onerant i Ille hunc obscurum hominem, terraeque filium dicit , illum iste vicissim vernam, Ue nil-
262쪽
nisque prognatum . Hic pauperem, ille mendicum. Hic indoctum , ille
dementem : donec eos contumeliae , tanquam tela deficiant . Deinde vero conviciis consumptis , ad manus Venitur, ac pugnam . Ira enim certamen excitat: Certamen convicia parit: ex conviciis plagae 3 ex plagis vulnera : ex vulneribus persaep8 consequitur caedes. Malum igitur nascens opprimatur a nobis : iracundia ex animo totis viribus depellatur: ita enim pleraque mala extirpaverimus, hac perturbatione radicitus evulsa. Maledicit quispiam Z tu hominem collam da . Verberat i perfer. Consputat
atque contemnit tu Vero tecum, te ex terra procreatum reputa, & in eandem esse Tecasurum Qui' enim
se hisce cogitationibus instruxerit , , quam vis contumeliam, quamvis ignominiam sua intelliget esse indignitate leviorem: ita & repetes ab inimico poenas ejusmodi , ut nulla te ratione lacessat in posterum , qui te ubdeat vulnerari non posse; dc praeclaram tibi contexes patientiae coronam, dum alterius furorem ad occasionem virtutis colendae traduces. Quare si me audies, ad contumelias tibi im
263쪽
positas addes aliquid etiam de tuo. Obscuro te loco natum esse dixit, ignobilem , atque infimae fortunae hominem 24 tu te ipse terram esse dices , ac cinerem . Neque enim Abrahamo patre nostro gravior es , qui sibi ista tribuebat. Imperitum te, pauperem, 'nullius pretii hominem appellavit te ipse vermem nomina, teque dicinitium k sterquilinio ducere, verba Davidis usurpans . his illud quoque Mosis adde praeclarum; qui ab Aarone, & Maria contumeliis oneratus , Deum non adversus illos incitare conatus est, sed pro illis est potius deprecatus. Quorum discipulus esse mavis Beatorum ne, Deoque charisi1mo- Tum virorum , an eorum, qui spiritu
mali daemonis agitantur si quando ad contumeliam solicitaris, periculum de
te fieri puta, utrum velis ad Deum patientia instructus accedere, an per ira cundiam te in adversarii ca1ira conferre . Concede menti tuae spatium ad cogitandum , quo sententiam posis sit optimam deligere . Aut enimadversario clementia proderis , aut acrius etiam injuriarum despicientia vindicabis. Quid enim adversario accidere possit acerbius, quam inimi
264쪽
cum cernere nullo contumeliarum
impetu debilitatum /: Noli mentem huc tuam abjicere: noli pati, ut imjuriarum tela te, quae conjiciuntur, attingant. Sine, ut frustra te inimicus allatret: se ipse disrumpat . Ut enim is, qui nihil sentientem verberat, se ipse potius isdit neque enim
inimicum ulciscitur , neque exsat
rat animum; ) ita qui contumelias ei, qui non dolet, imponit; satisf
cere animo, aut levationem UIam in. venire perturbationi non potest. Quin contra, ut dixi, discruciatur vehe. mentius . Ex his vero quae tandem nomina uterque vestrum sortietur Ille quidem maledicus, tu magna nimus appellaberis : mitis tu idem,
ae facilis, iracundus ille, atque dimcilis : illum verborum, quae effutile, aliquando poenitebit: virtutis te, nunquam poenitebit . Quid multa ἐIlli eceleste Regnum maledictis instrercluditur maledici enim regnum Dei non possidebunt ; tibi idem regnum silentio paratur: qui enim ad finem usque pertulerit, salvus erit. Quod si ulcisci velis, parque pari, ut dicitur, conviciatori referre: quate tandem ratione defendesi An quod
265쪽
ille te prior lacessivit y at quae tandem huic rei debetur venia Θ neque enim scortator , si culpam in amicam conferat, a qua sit ad peccandum illectus, minus idcircb condem. nandus esse videatur. Neque corona quisquam in certamine donatur, nemine reluctante; neque nullo potest aliquis adversario cadere . Audis Davidem, cum dicat , Dum consiste rei peccator adversus me , non ex
eandui , non injuriam propulsavi rsed obmutui, sed animos demisi: sed
ab utilibus etiam rebus dicendis ab stinui. Tu autem exardescis iracundia propter contumeliam , quasi ob
rem turpem: eandem rursus tanquam
bonum aliquod amplexaris. Jam igitur vitio laboras eodem, quod accinsas : aut cerid aliena quidem vitia diligenter inspicis: tua esse levia, at que adeo nulla putas . Contumelia malum est y ne imitare : neque enim, quod alter incoeperit , satis justam habet excusationem : Quin eo gravius es, ut ego quidem arbitror, repre bendendus , quod alter nullum habuit irati alicujus , quo reprimeretur exemplum : tu verb, quum irascentis turpitudinem cernas , nihil tame a
266쪽
cogitas de imitatione vitanda r sed excandescis , stomacharis , vicissimilli succenses , atque ita essteis , ut qui rixari coepit, perturbatione tuae ad se purgandum abuti possit. Iis nim, quae agis, illum culpa liberas, te ipse condemnas. Nam si malum est iracundia , cur non tu illud inversaris y quare ut ad vindictam Posterior veneris , i nihil tibi tameta hoc proderit. Neque enim in certaminibus , qui luctae initium fecit ,
sed qui superior ex pugna discessit ,
is tandem coronatur . Quamobrem non modb damnatur is , qui autor alicui ad facinus aggrediendum iu rit; verum etiam is , qui ad scelus patraridum sit secutus mali ducis mxemplum . Si quis te verὸ pauperem nominat, quin verum amplexaris pSin mentitur: quid ad te illa pertinent , quae dicuntur Ut enim falsis laudibus esseri nunquam debes : ita
neque vituperatione , quae te non attingat, commoveri . Nonno vides,
ut sagittae transadigant, si quae sol, da corpora offendunt , & quae impressionem omnem relictant: ut comtra in mollibus quibusque, & cedentibus vires amittant i Persuade igitur
267쪽
tibi idem in contumeliis usu venire a Qui occurrit , is demum illas excipit, at qui facilitate morum cedit , iis improbitatis impetum facile frangit,ae reprimit . Quid vero te cognomen pauperis conturbati tua tibi natura veniat in mentem : nudum te in hunc mundum ingressum esse memineris, nudumque discessurum. Quid
nudo fieri potest egentius 3 Nihil tibi grave objicitur, nisi ad te, quae dicuntur , existimes pertinere . Quis est in vincula ob egestatem aliquam do conjectus non paupertas turpis est: sed paupertatem turpe est fortiter ferre non posse. Recordare de Domino , qui quum dives esset, egestatem est nostra causa perpessus .
Si stultum te, atque imperitum quispiam appellaverit , redi in mem riam maledictorum, quibus a Judaeis vera sapientia proscindebatur . Samaritanus es , & daemonium habes . Nam si adhalce contumelias eX an-dascis ; tua illas iracundia comprobas. Quid enim ira stultius λ Quod
si nulla fueris immoderata perturbatione commotus, efficies, ut, qui te violavit, erubescat, quum animi tui moderationem re ipsa declares. Pu
268쪽
gnis es, aut alapis appetitus at e dem Dominus , nostra causa peri lit . Consputatus es t at noster item Dominus a sputorum foeditate faciem non avertit: falsb insimularis enima verb etiam judex. Tunica tibi proscissa δ meum quoque Dominum merunt, ejusque inter se vestes dia
viserunt. Nondum damnatus es , mdum sublatus in Crucem, distas aia huc ab ejus imitatione longissime . Haec igitur tibi in mentem veniant singula, haec tumorem animi deprimant, ardoremque restinguant. Pra parationes enim , ac provisiones h jusmodi , malos animi motus , a tanquam saltus, pulsusque cordis vi lentos elidunt , & hominem ad si
tum mentis revocant sedatum, a
que tranquillum . Atque hoc illud est , quod . Davide pronuntiatur rparatus sum, ct non sum turiatus . Sunt igitur insanae, ac furiosae comis
motiones exemplo beatorum hominum mercendae . Semei temulentiam vir magnus David quam patienter tulit Nullum reliquit iracundiae locum, dum in Deum cogitationem, animumque defigeret: D
minus enim, inquit , semel ut Davidi
269쪽
vidi malediceret , imperaVit quamobrem, quum se audiret parricidam, ac nefarium hominem appellari, non illi succensebat : sed ita se ipse potius demittebat , iit merito. in se ctas contumelias arbitraretur ' Duo igitur tibi sunt ex animo penitus vellenda; ut neque tibi multum tribuas, magnave tibi deberi judices, neque ullum hominem dignitate longe, quam te, inferiorem putes. Ita enim nunquam iracundia, si quando jactatur in nos convicium , e cita bitur . Grave est profecto, atque in dignum , hominem beneficiis maximis a messiim ad ingrati animi crimen contumeliarum etiam, ac male
dictorum dedecus adiungere : grave' quidem , sed malum tamen autori longe gravius, quam et , cui infe tur iniuria . Violet , ac maledicat ille: tu ne violari te sino. Tibi sint ad virtutem exercendam illius verba , materia; si enim nihil mordearis,
animo sanus es , atque integer . Quod si qua ratione commoveris; do larem animo contine : in me enim , inquit i , turbatum est cor meum; rhoc est , non prodit perturbatio ,
non se ostendit, sed quasi quidam fi
270쪽
ctus intra littus collisus, dissipata est, atque sedata . Comprime igitur cordis, quasi oblatrantis feritatem: perturbationes rationis vereantur aspectum, non secus, ac viri gravis praesentiam immodesti pueri vereri solent . Qua ratione igitur tandem incommoda vitabimus iracundia si
effecerimus , ne rationem ira praecurrat et si illud in primis curaverimus , ut mentem illa nunquam antevertat; si ipsam ut equum aliquem moderemur, ut nusquam de sua statione decedens , rationis tanquam fraeno regi, ct quocumque ratio velit , duci se facil8 patiatur . Nobis enim illa pars animi, in qua est a
dor irare , multas ad res perutilis est : siquidem, ut bonus aliquis miles, armis apud Ducem depositis, imp rata facere non recuset , ineatque cum ratione contra scelera societatem : nervus est animi quidam iracundia , quae robur illi ad honestatem retinendam praebet. Nam, siquando illum voluptate delinitum , ac lascivientem offenderit, tanquam se ri temperatione quadam cohibet, &a remissione illa , atque mollitie ad firmitatem, i everitatemque traducit. M Nun-
