장음표시 사용
271쪽
Nunquam enim , nisi adversus improbum illum daemonem animus C-xardescat, satis magno , ut par est , in illum odio concitaberis . Pari enim, opinor , erga Virtutem amore, atque in scelus odio affectos esse nos decet. Ad odium concipiendum iracundia perutilis est , ubi tanquam pastori canis , sic illa rationi liberi
ter obsequatur mitem se amicis, a Cfacilem praebeat , seque ab illa revocari sinat .' ad alienam Vocem , aspectumque torva, Ragrestis, quam-ὐ is demulceri se sentiat ; notorumtamen, atque amicorum Vocem, ac praesentiam vereatur. Hanc operamvis irascendi rationi navat egregiam .
Nam, qui ita sit affectus, nulla ratione potest insidiatoribus conciliari en ullum cum ipsis habere commercium, nullum unquam cum iis, quae virtute adversantur, foedus init, nullam contrahit amicitiam , volupta
tem , a qua sibi parari sentit insidias, quasi lupum quendam allatrat, atque dilaniat. Hunc igitur prudentes viri fructum ex iracundia capiunt. Nam, & reliquas animi facultates , ita bonae, malaeve sunt, ut bene iis, vel mald uis utitur . Qui enim ,
272쪽
exempli causa , ea parte animi , in qua inest cupiditas , ad obscoenas corporis voluptates abutitur, eXecran dus profecto sit, ac flagitiosus: is vero praedicatione, atque admiratione dignissimus , qui eandem vim ad in mandum Deuin, atque ad bona expetenda conferat sempiterna . Idem de facultate dicendum est , in qua mens, & ratio dominatur. Qui enim praeclare illam regit, is erit prudens: qui autem exacuit ad alios violam dos ingenium, is improbe versutus is vafer jure dicetur. Qiiamobrem, quae ad salutem nobis a conditore data sunt, ea nos ne ad perniciem, atque ad scelera convertamus. Ita igitur , si & quo tempore , & quem admodum oportet , incitetur iracundia; fortitudinem parit, patientiam, continentiam: sin aliter quam ratio postulat, adhibeatur, furor ese ficitur . Psalmus etiam idcirco nusadmonet: irascimini , ct nolite peccare. Et Vero Dominus, sine ratio ne, ac temerὰ irascenti minatur judicii severitatem e non tamen damnat eos, qui ira tanquam remedio,
u sit opus , utantur . Illa enim: inimicitias ponam inter te, 9 ser M a pen
273쪽
nis aram , iracundia nobis , tamaam telo, utendum esse demonstrant. Ev-gis Moses, qui omnium plan8 mo talium fuisse mitissimus dicitur, quum poenas ab aurei vituli cultoribus repeteret, ad fratrum caedem, Levi tarum manus armavit: Nadio se qui que inquit, accingat , ad portam a porta transite, ct refleetite per circuia
eum castrorum: seum quisque fratrem, flos quisque propιnquos de medio tolliare: &paulo post, ct dixit, inquit, Moses vestras hodie manus dominoeonsecrastis , in suo qui Me filio , cto suo qui ue fratre , ut detur vobis benedictio . Quid verb Phinees iustitiae laude cohonestavit δ Nonne justa in scortatores ira δ qui alioquin
mansuetus serἡ quum esset , ac perhumanus , quum Vidisset stuprum a Zambri, ac Madianitide palam, a que impudenter admitti , ut ne d formitatem quidem occultarent, spectaculum tam turpe non tulit, oport M usiis iracundia utrumque hasta consedit . Samuel vero nonne Regem Amalecis Agagum,quem Saul contra Dei cnnservarat imperium, justa ira commotus, in medium productum in
274쪽
teremit y Ita est plerumque iracundia honestarum actionum administra . Elias, qui a divini honoris tuendi , atque augendi studio Zelotis nomen invenit, quinquaginta supra quadringentos turpitudinis, ac petulantiae , quadringentos item nemorum facem dotes , qui a Jezabel e alebantur, justa, & moderata ira, ut Israelis populo universo consuleret , occidit . Tu vero fratri tuo temer8, ac sine ratione succenses. An non enim te mere , quum sit alius, qui agit, atque incitat , alius qui agitatur: cuitu tamen irasceris & quidem canes imitaris, qui jactos in se lapides mordent , eOS, a quibus appetuntur , ne attingunt quidem . Qui incitatur miserandus. Is dignus est odio, a quo exagitatur. Transfunde in illum homicidam, in mendacii parentem , in artificem sceleris iracundiam: fratris
vero potius vicem dole , quod cum diabolo sit igni sempiterno, si in pee
cato perstiterit , addicendus . Jam Vero, ut non eadem sunt excandeLcentiae , atque iracundiae nomina ,
ita , quae illis notiones subjiciuntur, inter se plurimum differunt. Est enim
excandet centia ira nascens, ac modo
275쪽
existens, quum tanquam exardescit subita perturbatione animus , & inflammatur . Iracundia veroe permanens est aegritudo, ac libido puniendi ejus, qui laesit injuria velut ad vindiectam animo turgente ia Utroque igitur modo homines peccare: quirunescit 8 aut enim furiose , atque i isane in se lacessentes concitantur , aut astute , & callide insidiantur jis, aequibus injuriam accepere. Nobis autem utrumque vitandum. Qua igituc tandem ratione perficias ut quo non oportet , iracundia ne impellaris tqua ratione ξ si ad omnem animi summissionem instituaris , quam Dominus & oratione praecepit , & re ipsa probavit: modo quum diceret: qui voluerit inter vos Frimus esse , si postremus omnium modo quum pubsatus caedentem aequo , ac sedato ansemo ferret. Coeli enim , terrarumque procreator, ac Dominus, is L quem coelestes illae mentes cunctae Venerantur, qui portat omnia verbo vise
tutis suae , non vivum illum ad im serorum supplicia, terra discedento, detrudit ; sed amicὰ monet , ac do
cet: si male locutus sum, testimonium perhibe de malo ; si autem benὰ , quid
276쪽
me caedis y Si enim consueveris in postremis, ex domini praecepto, consistere, quando unquam quasi de violata dignitate poteris stomachari ΘSi te maledictis puerulus insectetur, contumeliae tibi risum movent : si quis delirii morbo laborans , deque statu mentis deturbatus verba in te contumeliosa profundat, commiser tione illum potius , quam odio dignum ducis . . Non verborum igitur natura aegritudinem, &molestiam parit i sed ejus, qui nobis maledicit , despicientia , & inanis de vobis ipsis existimatio . Quare si haec duo ex
animo evelleris, inanes quidam verborum strepitus erunt, quae in te maledicta jaciuntur . Desiste igitur ab iracundia, excandescentiam depone, ne illam cogarisi iracundiam experiri , quae in omnem impietatem , atque injustitiam hominum , diviqinitus existet. Si enim sapienti consislio acerbas iracundiς radices exsti paveris, multas perturbationes Cum: hoc tanquam capite , sustuleris . Nam
dolus , suspicio, perfidia, calliditas ι insidiae, considentia, aliaque permulta generis ejusdem , quaedam sunt hujusce vitii germina . Ne igitur no-
277쪽
bis malum ipsi inseramus . Gravis est
enim animi morbus iracundia'. mentis lumen extinguit : Deo nos a alienat et propinquitatis , ac necessit dinis oblivionem affert: bellorum est causa : calamitates calamitatibus cmmulat : malum daemonem in animos
nostros inducit, & quasi quidam impudens inquilinus intima quaeque -- cupat , sanctoque spiritui aditum intercludit Ubi enim si mutiates, lites,
irae , concertationes , contentione quae incredibiliter animos commo Vent, atque perturbant; ibi spiritus mansuetudinis non requiescit. Verum beati Pauli praeceptis obtemperemus, iracundiam omnem , excandescentiam, clamorem , omnemque planὁ malitiam abjiciamus . Simus inter nos benigni, nosque inter nos malOT um nostrorum misericordia capiamur et ut quae mitibus promissa est , beatam vitam sperare possimus. Reaii enim miles ; quoniam ipsi haeredi- rate possidebunt teream : in Christo Jesu Domino nostro , cui, & patri, qui principio caret, &ipsorum sanctissimo, optimo, ac vivifico spiritui gloria, & imperium in omnem
278쪽
In dictum illud ex Euan gelio secundum
CONCIO. Raphaele Volaterram Interpretes
Uplex est tentationum genus. 8-Nam vel corda hominum, - tanquam aurum in sornace, afflictis rebus , adversisque prQbantur , quae per patientiam ip-Μ 3 sorum
279쪽
sorum coarguant, ac declarent probitatem : aut certe ipsa vitae prusperitas 1 epenumero multiS tentationis,
& experimenti loco es . AEque enim. durum viii tur, in rerum dissicultate minime de ici, & infractum se
vare animum , ac ita felicitate non. eκtolli ad irrogandam contumeliam-
Et quidem prioris exemplum magnuS Job invictus Athleta prae se tulit, qui omnem diaboli violentiam veluti
torrentis impetum inconcusso corde, firmoque proposito quum excepisset, tanto major tentationibus apparuit, quanto duriora illi , vixque elu habilia ab hoste visae sunt objecta illae certamina . Earum vero tentation uiri exempla, quae ex laetiore rerum successia contingunt , cum alia multa
sunt, tum hujus nobis nunc lecti divitis, qui opes quidem alias habuit , alias vero se habiturum speravit , Dei benignitate ipsiim abusque initio
tolerante, nec ob ingratitudinem mo-Tum condemnante, sed continuo prio-bus divitiis alias addente, si quo modo per copiae satietatem animum ejus ad liberalitatem, ac morQS ma suetiores aliquando provocaret. HO
Imnis , inqtit, divitis liberes fructus
280쪽
ager attulit, ct cogitabat intra se dicens : Quid faciam i destruam horrea mea, ct majora aedificabo . Cur igitur abundavit ager hominis nihil boni ex copia facturi 2 ut major Dei
longanimitas appareret: quando useque ad tales quoque ejus bonatas extenderetur : qui pluit si aper justos , '& injustos, & Solem. suum oriri facit stipex bonos , & malos. Talis vero bonitas Dei majus. colligit supplietum his qui perverse agunt. Hujus itaque divitis terras pez manus avaras cultae , Deus imbres tribuit ,
ac Solem , qui semina ad maturitatem sui caloris fotu proveheret , & multiplicaret fruges per fertilitatem .. Et talia sunt , quae Deus. Iargitur ', terrae videlicet confert aptitudinem , aeris temperiem, seminum copiam, auxiliarem boum Operam ,& si qua sunt alia, quibus agricultura felicius promovetur . Hominis vero hujus qualia sunt i Mores ama-rulenti , in omne hominum genus odium, nulla in proximum liberalis collatio . Haec miser benefactori r pendit. Non communis meminit naisturae r nec quae supererant putavit egentibns distribui oportere: nec ul-
