장음표시 사용
291쪽
pulchriore admodum fluunt aqua , dimissi vero, dc quieti, facile putent :sic & opes conditae, quiescentelae , inutiles, motae autem, & translatae publicum commodum, dc fructum pariunt, quarum gratia , is quanta tibi laus ex iis, qui beneficium accepe-Tunt, proveniet i quam tu cave Cootempseris. Quanta vero a justo judice
merce si cui tu dissidere nolis. Exemplum itaque accusati divitis tibi ubique Occurrat: qui quidem praesentia custodiens, dc futurorum spe anXie solicitus, dc incertus, num esset Victurus crastino, hodie peccando diem antevertit crastinum . Nondum ad hunc inops advenit supplicaturus, &jam antea suam declarat seritatem . Nondum collegit fructus , dc jam avaritiae judicium , dc condemnationem accepit. Terra quidem in ferendis ci fructibus oficiosa fuit. Pro fundam in arvis segetem ostentabat, racemos in palmitibus plurimos tulit. Is vero illi pariter praebens oleam fru-dtibus praegnantem, ac turgidam,&eX genere nucum omni illi promittens omnimodam alimoniam, quum is interim nulli commodus, aut benevolus es et , dc sine fruitu. Nondum ha
292쪽
bebat fructus, & illos jam egenis invidebat . Quanquam quot stant periculis onoxiae fruges, antequam domum comportentur Nam & grando saep8 eligit, atque comminuit, & aestus ingens e mediis eripuit manibus, &aqua intempestiva e nebulis fluens in-
frugi reddidi i ,& inutiles frustus. Quin
tu ad Dominum preces effundis,ut munus hoc tibi impertitum perfectum reddat 8 imbtute antevertis indignumessicere eorum susceptione, quae tibi praemonstrata sunt. Clam loqueris tecum: at tua verba in Coelo examinantur: quopropter & inde tibi respondetur . Quae autem dicit et Anima, inquit , habes reposita tibi multa bona: comede , bibe, gaude . O verba stultissimal b dementiam singularem Nam si porcinam habuisses animam , quid aliud ipsi enuntiare potuisses 8Itane pecuinus tu , ita bonorum animae ignarus, eam ut eXceptes carnalibus epulis, & quaecunque alui seces sus recipit, animae destinosi siquidem illa virtutem habet, si plena est bonis operibus, si Dei gratiam sibi conciliavit, ac familiariter ascivit, tum sani multa bona habet, tum laetari poterit bona laetitia . Jam quando terrena sapis 3
293쪽
pis, & Deum habes ventrem, totus quoque caro eisectus, vitiosis affectibus obsequeris , audite dignam appellationem, quam tibi nullus hominum, sed ipse Dominus indidit: Sthlte, hac
nocte animam tuam abs te repetent. quae autem praeparasti, cujus erunt 8 Superat aeternam poenam irrisio ista stultitiae. Qui namque paulo post abripiendus ὀ vita, &ad supplicium abduceridus, quale init tacitus consilium Τ De struam horrea, ct majora faciam. Isti ego sane dicerem, bene facis : nam iniquitatis horrea procul dubio digna
sunt , quae diruantur. Everte miser tuis ipse manibus, quod mald aedifica sti. Solve horrea, unde nuIlus unquam solamen ullum consecutus est. Α fundamentis excidito avaritiae cinstodem , dirue tectum, eVerte murois ostende soli frumentum , quod cariem, situmve contraxit. Educ diutius illigatas hasce divitias: produc in publicum tenebris obsita mammonae domicilia . Destream horrea mea, ct -- rora faciam . Ubi vero & ista frume to adimpleveris, quid, quaeso, amplius cogitabis λ an rursus destrues, ct rudi sus aedificabis quid millius,quam laboribus nunquam finiendis te conficere,
294쪽
ac summo cum studio aedificare , neo minore cura eadem demoliri S Habes, si vis , apothecas, domos pauporum , thesauriza tibi thesauros in Coelo . Quae illic reconduntur, ea neu intiquam depascuntur tineae, nulla depopulatur caries , aut erodit , nulli suppilant praedones . Dixeris et atquitum in indigos dispartiar, quum horrea secunda complevero, Longa tibi vitae tempora praefixisti: vide ne te illud tempus , quod certo , ac pra stituto termino accelerare solet, forte corripiat . Et profecto vitam sibi hoc modo confidentius polliceri , non bonitatis, sed malitiae esst indicium . Vitam namque tibi polliceris, non ut
posthac sis liberalior , aut tribuas zsed ut instantem mendicum a te pro
pulses . Jam quando suppetit , quid prohibet , quominus liberaliter im partiare i Nonne inops adest y non
sunt plena horreat non merceS a Domino parata 8 non mandatum mani
festum λ Esuriens fame absumitur , nudus frigore rigescit . Cui repetitur debitum, vinculis obtorto collo ad
stringitur : & tu Eleemosynam in crastinum differs si Audi Salomonem: ne dicas , regressus' revertere , ct cras N δε-
295쪽
riet dies . Qualia praecepta contemnis , quod aures antea tibi avaritia
obturaris i Quantam te Deo beneficientissimo gratiam habere , quam hilarem esse te smul , dc in inopes munificum, atque liberalem oportebat, quod non ipse pro foribus alienis cogeris obsteperus esse, & querulus , sed tuas alii occupant ξ Nunc autem tristis es, & rogatu difficilis ;Oecursus pauperum vitas , ne forte aliquid vel modicum e manibus Coacto exeat . Unam tantum nosti vocem .' non habeo , non dabo ; nam& pauper ego quoque sum . Pauperes , profecto pauper , & omnium egens bonorum . Pauper , inquam , charitate , pauper benignitate in imdigos, pauper fide erga Deum, pauper aeterna spe . Quamobrem frumenti quodcunque possides, tuos fac fratres participes . Cras sorte marcescethod id egenti da . Avaritiae genus id pessimum eis, nolle ne ea quidem , quae facilὰ corrumpuntur , inopi dare. Dixeris : cui facio injuriam , si mea retineo, conservoque et Quae illa , dic mihi , tua fi Unde aecepta haec ad traducendam praesentem hanc
296쪽
vitam invexisti. Perinde enim facis, ae si quis in theatro locum spectandi mox ut antevertit aliis arripere , caeteros abarceat ingressu, suo tiniustillii id adjudicans, quod ad omnium
communem usum proponitur. Tales& divites existunt: communia namque quum priores obtinuerint, propria faciunt occupando . Nam si tantum quisque usurparet, quantum ad propriae necessitatis 1blatium faceret; 1uperfluumque egenti tribueret, nemo profecto esset dives , nemo item pauper . Nonne nudus ex utero matris excidisti, nudusque rursus reverteris
ad humum y Haec tibi bona praesentia unde λ Si a casu dixeris, impius
es, eum non agnoscens, qui te condidit , neque ei, qui dedit , rependens gratiam. Quod si ex Deo ted illa habere fateris, dic mihi, quamobrem haec sortitus est Non enim injustus est Deus, qui ea, quae sunt ad victum, inaequaliter nobis divit erit Cur tu dives es , ille pauper 3 Profecto non ob aliam causam , nisi ut tu benignitatis, ac fidelis administrationis mercedem accipias ; ille vero patientiae maximis praemiis honoretur. Tu vero insatiabilis avaritiae la-N a cer-
297쪽
certis omnia circumplexus , & tot homines illis privans, neminem te laedere putas . Quis, quaeso, est avarus Z Ille, aut eo, quod satis esse debet, non est contentus. Quis vero peculatori Ille, qui ad se unum transfert, quae .singulorum sunt. Tu ergo non avarusi Non tu peculator,
cum ea, quae ad dii pensandum, distribuendumque receperis , tibi propria facis i Num qui vestem diripuerit, spoliator nominabitur : qui autem nudum non texerit , modo possit, alterius cujusdam nominis appellatione dignus erit i Esurientis est panis, quem tu retines: nudi est veiatis , quam in arca custodis : discalceati calceus, qui apud te marcescit egentis argentum, quod tu terrae imDisum possides . Quare tot injurius es hominibus, in quot poteraS opem conferre 8 Pulcher, inquis, sermo, sed pulchrius aurum . Ut accidit illis , qui apud intemperantes de temperantia disserunt, idem & nobis fit. Etenim illi, ubi intellexerint amicam tuam e X plodi, atque traduci, illarum
memores , vehementiore concupi-
298쪽
DE AVARITIA. 293 afflictationes, ut planὸ cognoscas ex quantis tibi suspiriis , & gemitibus hunc corradis thesaurum O quanto dignum pretio tibi censebitur die judicii verbum illud : venite benedi ti
tris mei, possiste regnum vobis P ratum a constitutione mundi. Esurivi enim, ct dedistis mihi manducare: siti-M; ct dedistis mihi bibere. Quanta rurinsta trepidatio, ac sudor, quantae ob oculos tenebrae se tibi circumfundent condemnationem audienti y Ite maledicti in timebras exteriores, paratas
Diabolo, ct Angelis ejus. Esurivi , ct mihi non dedistis manducare: sti- ω, ct non dedistis mihi bibere: nudus
eram , ct non operuistis me. Non enim ibi rapax accusatur : sed , qui substantiam non communicaverit, condemnatur . Ego quidem vos hoarum admonui, quae videbantur utilia: quibus si obtemperaveritis, bona , quae vobis promittuntur , prOcul dubio consequemini . Non audientibus vero, & minae intentati supplicii jam scriptae sunt, atque parZtae, quarum ego periculum vos evadere magnopere cupio, ad meliorem
transmutatos mentem , ut animae
vestrae redemptio sint propriae diu,
299쪽
tiae, & ad bonae coelestia. vobis Parata perveniatis gratia , & benignitate ejus, qui quosvis vocavit in regnum suum , cui gloriae, & impe
rium in aeterna saecula.. Amen ..
Lures docendi modi per Psalmorum conditorem David a sacro , qui in illo operatus est Spiri
Nam aliquando proprias afflictiones narrans Propheta, & quemadmodum ea, quae eVenerunt , generose tui rit , ipsius exempIo patientiae nobis praeceptum clarissimum reliquit: ut quando ait : quid multiplicati sunt , qui tribulant me quandoque verb
300쪽
Dei bonitatem, &ejus auxilii velocitatem, quod vere ipsum inquiremtibus praebet , commendat dicens :Cum invocarem, exaudavit me Deus
justitia meae. Quae fa ne sententia illi similis est , quam alius Propheta
habet, dicens: adhuc te loqviente dicet: ecce ad um. Hoc est, nondum voca xe destiti, & finem invocationis attares Dei anteverterunt . Rursus su plicationes simul, & preces osterens Deo, docet nos, quemadmodum fas sit in peccatis existentes Deum placare : Domine ne in furore tuo arguas me , neque in ira tua corripias me . In XII. autem Psalmo longum tentationis certamen ostendens, ait: usquequo oblivisceris me Domine in Hnem usquequo amertis faciem tuam a mei dc per totum Psalmum nos do-
cet, ne deficiamus in afflictionibus, sed expectemus bonitatem Dei, sciamusque, quod ille prudenti quadam dispensatione afflictionibus nos dedat,& secundum proportionem uniuscujusque fidei , probationum inducat mensuram . Quoniam igitur dixit rusquequo , Domine , oblivisceris me in sinem Z usquequo avertis faciem tuam a me i statim ad malum eorum , qui
