Sanctorum patrum Basilii Magni archiepiscopi Caesareae Cappadociae, et Joannis Chrysostomi archiepiscopi Constantinopolitani, Homiliae selectae

발행: 1688년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

Σs6 1QUOD DEIS NON EI

Athei 1unt, transit: qui, si quid Calamitosum acciderit , instantem in rebus adversis dolorem non ferentes , mox secum perplexi , dubitant , an si Deus , qui rerum hujus mundi curam gerat, an singula videat, an pro meritis eorum, quae in vita gesserit, unicuique retribuat . Deinde

ubi se ipsos viderint in iis , quae nolunt , diu retentos , pravum illuctdogma inter se confirmant , & ire suis cordibus ita decernunt: non est Deus: dixit insipiens in corde suo non

est Deus. . Hoc itaque cum in animum induxerunt, certatim ad omne reliquum peccati genus ruunt. Si enim nullus eist inspector , si nullus , qui pro meritis vitae cuilibet. tribuat , quid prohibet pauperem conculcare,

Orphanos necare, viduam, & adu nam occidere , omne audax facinustentare , impuris , dc abominandis affectibus , omnibus denique pecuianis cupiditatibus inquinari i idcirco illud, quod talem impietatem, quae Deum non esse dicit , consequitur , subjungit: corrupti sunt, abomina

biles facti sunt instudiissis . Imposse

302쪽

AITHUR MALORUM. 297

obliviicitur . Unde , quaeso , gente tradita sunt in reprobum sensum , ut

faciant ea , quae nou conPeniam , ut ait Paulus y nonne , quoniam dixerunt , non est Deas i Cur in passi

nes ignominiae ceciderunt, ut foemi nae apud eos naturalem usum mutaverint in eum, qui est contra natu-Tam, mares in mares turpitudinem operantesi Nonne, quoniam mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem volucrum, & qua drupedum , & serpentium fi stultus igitur, & vere a senili alienus est, qui dixerit: non est Devis a Similis item huic est , nec quicquam in stultitia differt , qui Deum malorum causam esse dicit , parque priori scelus existimaverit: quoniam ambo bonum Deum similiter negant . Alter quidem non esse omnino dicit: alter Vero non bonum esse assirmat. Si enim est malorum causa non bonus est : si non bonus, neque Deus: it que utrobique est negatio Dei. Umde, inquit ille, sunt morbi, intem pestivae mortes , interneciones civ

satum , naufragia , bella , pestes Haec enim mala sunt , inquit , &omnia Dei opera . Itaque quem M

303쪽

29 8 cUOD DEUS NUN EST

lium possiimus praeter Deum ineve tibus omnibus incusare sed age , quando in vulgatam incidimus quaestionem, ad aliquod confessum , ac certum principium orationem adducentes, problema hoc studiosius tractemus , & planam , & explicatam de ipso enarrationem facere tentemus . Unum quidem hoc habere in mentibus nostris praesumptum Opo tet , quod, cum simus boni Dei opis sietum , & ab ilIo constemus , Omnia circa nos tam modica , quam magna dispensante , nihil nobis accidat , illo non volente, & quod nia hil eorum, quae nobis accidunt, malum sit, aut tale ut melius illo aliquid excogitare queamus Ex Deo, inquiunt, sunt ruortes. Non mesum omnino mors est , nisi quis malum dixerit peccatoris mortem e propterea quod per illam hinc liberati ad infernalia supplicia rapiuntur. Rur sus autem apud inferos , ouae sunt mala , non Denm causam habent , sed nos i plos . Principium namque, ae radix est peccati ea, quae in no-ybis potestas est , & arbitrii libertas. Nam quibus, si malo abstinuissent , nihil omnino grave pati licebat: ii.

304쪽

A BUR MALORUM. 29s

dem, si in peccatum per voluptatem ruant, quam rationem decentem adducere poterunt , ne sibi ipsis causam poenarum dedisse dicantur ρ Malum igitur aliquod est secundum nostrum sensum, aliud natura ipsa . Malum itaque natura ex nobis oritur , injustitia, lascivia , inconsiderantia, timiditas, invidia , caedes, veneficia, astutia , fallacia , & reliqua hujusmodi omnia , quae animam ad De1 imaginem factam solent inquinare ,& ipsius pulchritudinem aliquo modo inficere . Rursus malum dicimus , quod triste , durumque sens bus sit nostris , ut corporis morbum , pla gas, egestatem, ignobilitatem, pecuniae damna , domesticorum amissiones : quorum quodlibet nobis hsapientissimo, & optimo Domino ad utilitatem inducitur. Divitias quidem aufert iis , qui male illis utebantur , instrumentumque illis injustitiae fuerant . Morbum inducit iis , quibus magis expedit membra habere impedita , & impetus ad peccandum stardiores. Mors venit, ubi finis adest vitae jam expletae , quem cuili

bet ab initio fixit justum Dei judi

cium , longὰ nostram utilitatem pro-

305쪽

i picientis . Fames, dc siccitates, de

inundationes Communes quaedZm sunt civitatum, ac gentium plagae, hominum peccata immodica punie tess. Ut enim benefacit medicus etiam ubi corpori molestiam , dc dolorem infert cum morbo naem qua bellum gerit, non cum aegroto) sic dc bonus Deus salutem omnibus per castigationem, dc poenam distribuit. Tu vero nequaquam medico irasceris, si ex membris haec incidat, illa

urat, alia a corpore omnino amputet: sed &. pecuniam illi numeras, dc servatorem vocas , quod in parva corporis parte morbum curet , priusquam ad totum cor Is - morbus perveniat. Quando civitatem videris terraemotu concussam super inc las corruisse, aut navigium una cum hominibus in mari dissolvi , contra verum medicum, dc servatorem bl sphemam linquam movcre non du- bitas : quum te intelligere oporteat quod ii morbi laborantium hominum ad curae beneficentiam , & utilitatem assiimuntur , qui & moderati sunt, dc sanabiles . Quando verb medicam curam superat morbi malitia , necessaria est inutilis membri alienatio,

306쪽

ne morbi ejus continuatio caetera Cor-l poris vitalia percurrat. Ut igitur incisionis , aut inustionis non medicus est causa , sed morbus: sic item civitatum interitus ex nimia peccan tium perversitate originem habentes, Deum ab omni querelae causa libe-Fant . At, inquis , si malorum non est caula Deus , quomodo dicitur :

ego sum , qui paravi lumen , ct feci

. tenebras '. faciens pacem, ct creans may

lay & rursus : descenderunt mala a Domino super portas Hierusalem , o non est malum inc vitate , quod Deus non feceriti Et in magno cancico M sis: Videte quod ego sum , ct non est Deus praeter me . Ego interficiam , ct vivere faciam : percutiam, si ego fanabo i Sed nihil horum apud eos ,

qui recto scripturae . senium te Dent , Dei ut malorum aut horis accusationem habet. Qui enim dicit: ego praeparo lumen , or facio tenebras : Creationis authorem sese per haec, non m li alicujus conditorem significat. Ne igitur existimes aliam lucis , aliam Vero tenebrarum caulam esse : se ipsum dixit eorum, quae contraria inter te videntur, secundum crationem factolem, & opificem esse : ne quae

307쪽

3oα QUOD DEUS NON EST

ras alium aquae, alium aeris, &alium terrae opificem, quod haec ob qualitates contrarias inter se quodammodo pugnare videantur. Quod jam quidam ita esse sentientes in plurium Deorum opinionem venerunt. Facit autem pacem, & creat mala. Maxime quidem in te pacem facit, quando per bonam doctrinam tuam serenat, ac tranquillat mentem, & a sedius adver1us animam insurgentes conciliat et Creat autem mala , hoc est , transmutat ipsa , ct in melio rem statum, exitumque deducit, ut jam mala esse desinant, bonique naturam accipiant. Cor mundum creain me Deus: non dicit: nunc crea , sed in malitia inveteratum reno UR IS ut duo creet in unum novum hinminem , non ut ex non existente faciat , sed ut jam existentes mutet , atque renovet: ac si qua in Christo

nova creatura. Et rursus Moses: nonne' ipse Pater raκs , qui possidit te ,σ fecit te, ct creavit te i Clare hic

post facturam creatio constituta nos docet, creationis tiomen saepenum ro pro renovatione positum esse. It que pacem faciens: si e paccm facit , ex eo, quGd mala creat. Hoc est .

308쪽

AITHOR MALORUM. 3οῖ

ex eo , quod mala in meliorem reducit statum . Deinde si pacem intellexeris eam securitatem , quae sit latis bellis. datur : & malum dicas labores, qui bellum gerentes sequuntur , expeditiones extorres , Vigilias , sudores , vulnera , caedeS , Captas civitates, in servitutem redactiones , miserabiliae captorum spectacu Ia: denique quaecumque tristia in bellis eveniunt: dico justo Dei judicio fieri adversus eos, qui digni sunt supplicio, quod per bella infligitur. An tu non vis flagrasse Sod ma post impietates illas, &uagitia An non cecidisse Hierusalem , & templum desolatum post horribilem in Dominum crudelitatem ξ Fieri autem aliter ista quomodo fas erat, nisi per Romanorum exercitum, quibus Judaei propriae salutis inimici Dominum nostrum tradiderunt i ex quo quandoque mala ex bello Ais , qui digni sint, jure infliguntur. Illud quoquz conside ra . Eho interficiam , ct ego vivere faciam : percutiam , ct ego sanabo . Recipe verbum, si vis , ita ut ex sententia promptum est. Timor enim simpliciores aedificat. Percaliam ego , ct sanabo: dc hoc seorsum con-

309쪽

igo QUOD DEUS NON EST

siderare profuerit, utpote quod pla- ga timorem generet, s anitas verb ad charitatem excitet. Licet attamen tibi altius de his , quae dicta sunt , sentire i Ego intersciam, peccato Vi delicet , ct vivere faciam , justitia . Quantum enim exterior homoenoster corrumpitur, tantum interior renovatur . Non igitur alium interis

ficit ; & alium vivificat: sed eundem

per ea, quae interficit, vivificat: itemque per ea, quae percutit, sanat, secundum proverbium illud e Uuoniam tu, baculo ipsum percuties, ct mmimam ejus ex morte liberabis . Caro igitur percutitur,.ut anima sanetur . Peccatum perimitur, ut justitia vivat. Illud autem, quod supra memoravimus : descendunt a Domino minia super portas Herusalem, ex seipso .habet expositionem. Quae mala 8 sonitus curruum, &equitum. Quam do autem audiveris : non est malum in civitate, quod Dominus non fecerit: intellige hic Mali nomen vexationem , ac calamitatem significare , quam Deus peccantibus . aiu delicta

corrigenda infligit. Afflixi, inquit, ct fame press , ni benefaciam tibi ,

antequam ter intemperant am prorans

310쪽

perdantur , ct iustitiam cohibui , quemadmodum flumen forti quodam δε- Iet obice , ct obstaculo contineri . . Hac

itaque de causa civitatum , ac gentium morbi siccitates aeris , terrae sterilitates , ac qui cuilibet in vita duri casus emergunt, quae omnia ne malum ulterius progrediatur , essi ciunt . Talia itaque mala a Deo immittuntur Veris, ac natura ipsa malis resistentia. Hujuscemodi namque secundnm corpus asilictiones , & eraternae molestiae ad peccati compe scendam licentiam a Domino eXcogitatae sunt . Extinguit ergo Deus malum , non est ex Deo malum .' quoniam, & medicus morbum tollit non morbum corpori infligit . Civitatum vero interitus, terraemotus , inundationes, eXercituum cladeS, Daufragia, & omnes denique calamitates illae , quibus magna hominum multitudo simul abi imitur , sive ex terra , sive ex mari , & aere , eX

ne, seu quacunque nascuntur Cauissa propter superstites ad sobrietatem reducundos eveniunt, ipso Deo publicis poenis publicam castigante iniquitatem . Malum itaque proprid pecVcatum, inc vere dignum appellatione

SEARCH

MENU NAVIGATION