Sanctorum patrum Basilii Magni archiepiscopi Caesareae Cappadociae, et Joannis Chrysostomi archiepiscopi Constantinopolitani, Homiliae selectae

발행: 1688년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

3oε VUOD DEUS NON Esr

ne . atra voluntate pendet: propterea quod in nobis situm est , vel abstinere 1 malitia, vel malum committere - Reliqua vero , quae appellantur mala , partim ad exercendos dantur bonos, ct declarandam fortitudinem quemadmodum Job filiorum privatio, totius substantiae brevi tempore amissio, corporis plagae , ac cicatrices, partim , ut medela eorum , qui deliquerunt , sicuti Davidi accidit domus confusio injustast cupiditatis poenas danti is Rursus autem aliud ex justo Dei judicio malarum , hoc est , poenarum genus provenire cognovimus ad homines in vitium pronos prudentiores faciendos , ut Dathan , & Abiron terra vivos devoravit , barathris, & hiatibus telluris subtus apertis . Nam hic quidem ipsi proptere1 nihilo melio. Tes evaserunt quomodo enim, quum ad infernum descenderint attamera reliquos exemplo cautiores, prude tioresque reddiderunt. Sie & Pharaci una cum omni exercitu in mari periit . Sic demum delecti sunt , qui Palaestinam ante linhabitarunt . Ex quo, quanquam dicit Apostolus vasa irae aptata in perditionem, nefa

312쪽

eturam Pharaonis malam fuisse ex stimemus. Nam ita culpa justius transferretur in ipsius conditorem - Seiuubicunque audiveris vasa, intellige, quoiu nostrum quilibet ad abiquemifactus, est ulum. .. Quemadmodum

in magna domo vas aliud est aureum , aliud argenteum , aliud testaceum , Iigneum aliud . Hujuscemodi ergoemateriis voluntas Cujvique compar tur ia Nam vas aureum is est , qui,

mente , moribusque simplex, ac si ne dolo est. Argenteum item , qui illo paulo est inferior dignitatis , ac praetii aestimatione .. Testaceum est sac figulinum , qui terrestria sapit , & frangi conterique sit aptus . LMΚneum , qui per peccatum facile sesedet, ct igni aeterno materiam prae bet L Sic etiam irae vas est, qui om

nem in se diaboli operationem, qua si vas quoddam, sulcepit, & propter

foetorem, quem habet ex corrupti ne , ad nullum uium aptari potest , sed dignus est , qui pereat. Quam obrem quando jam iptum Pharaonem conteri erat opus , sapiens animarum nostrarum rector usque adeo illum sustinuit , ut claeum, celebrequedomnibus exemplum esset , . & aliis

313쪽

lgo8 OUOD DEUS NON EST

utilis ob mala tolerata quando ipse propter nimiam malitiam insanabilis erat ) redderetur . Obduravit eum longanimitate , ac poenae dilatione ipsius intendens malum , ut ad ex tremum ejus iniquitate ad summum gliscente, justius super eum Dei j dicium ostenderetur. Idcirco planas modice ab initio infligens, ac paulatim adaugens ejus duritiem minimo flexit; quin reperit eum, & initio Dei contemptorem , & illatas post poenas eX consuetudine tolerantem. Et ne sic quidem morti inum tradidit , donec ipse sese praecipitem dedit, dum cordis arrogantia fretus iter justorum ausus est ingredi , ac existimavit. , quemadmodum populo Dei, sic & s1-bi mare rubrum permeabile lare . Hoc itaque tu frater cognoscens, &apud te mali species distinctas habens,

se peccatum , cujus finis perditio est:

alterum apparens tantum malum

se sensibus afflictionem praebens , Vim alioqui boni habens , quemadmodum sunt calamitates , & incommoda , quae Vim peccata coercendi habent, quorum fructus salus est animarum aeterna . Desine divinam incusarius

314쪽

providentiam, nec omninb velis Deusubsistentiae mali lauthorem putare , aut aliquam mali subsistentiam imaginari . Non enim subsistit , velut animal , iniquitas , neque ipsius ese sentiam subsistentem statuere possumus. Nam malum boni privatio est.

Oculus creatus est, Caecitas EX Oculorum perditione provenit . EX quo nisi oculus corruptibilis fuisset naturae, nunquam caecitas successum habuisset . Sic, & malum in propria. subsistentia non est , sed in animae laesionibus gignitur . Non enim in-, creatum est, sicut impii dicunt, qui

conditione parem bonae naturae malam ponunt: siquidem ambo princi- pio carent , & generatione priora, iunt, neque tamen Creatum est . Si sautem omnia ex Deo, quomodo mamlum eκ bono i Non enim turpe ab honesto , Deque vitium a virtute . Lege mundi creationem , & invenies ibi cuncta bona, imo valde bona . Non ergo maIum cum bonis creatum est . Sed neque creatura intellectiva a Deo facta cum iniquita- , te commixta est . . Si enim corpora

lia in seipsis malum simul creatum non habuerunt, quomodo intelligibi- .lia

315쪽

lia tantum, & puritate ac sanctita te disserentia rommunem cum malo hypostasim habuissent λ Sed est: malum omnino , & ipsius palam fit actus per omnem vitam dimisus. Umde igitur, inquies, habet essentiam , si neque ii ne principio est, neque factum est y Interrogentur talia quaerentes . Unde morbum a unde cor poris laesiones ρ Non enim increatus est morbus , neque item Dei opus. Sed bene creata fiant animalia Convenienti eis praeparatione secundum naturam , & membris distincta invitam prodierunt . In morbos vero secundum naturam ceciderunt a sanitate deficientes , vel ob malam diaetam, seu ob aliquam aliam causam, quas corporibus accidere solet: compus itaque Deus secit, morbum minim/ fecit: dc animam similiter Deus

secit , non autem peccatum v vitio autem anima contaminata est degenerans ab eo , quod ex natura facta

est. Quod autem erat illi peculiare bonum i Quod Deum habebat assidue conjunctum , illique per chariatatem coadunata erat: qua excidens, variis, dc multimodis se malis contaminavit. Unde Eutem omnino ma

316쪽

li capax est Θ uoniam libero facta est arbitrio, quod creaturae rationis participi maxim8 conveniebat . Soluta enim haec omni necessitate, &vitam in sua potestate constitutam ex Deo accipiens , propterea quod ad imaginem ejus creata est, bonum quidem intelligit , & jucunditatem illius novit, Potestatemque habet, ac facultatem in boni eontemplatione,& spiritualium fruitione manendi ,

ac vitam sibi connaturalem conservandi: habet autem & a bono deflectendi quandoque facultatem . Hoc autem ei contingit, quum beatae oblectationis satietate affecta , dc veluti veterno quodam gravata , ac ἡ statu superiore delapsa , turpibus se carnis libidinibus immiscet Erat aliquando Adam in sublimi non loco , sed arbitrio , quando satim anima sumpta in coelum latus aspexit , CX iis,quae vidit maximὸ gavisus, ac eum

vehementer amans, a quo benefici imtantum,& aeternae vitae fruitionem ac

ceperata qui Paradisi interesse delitiis, & aeque cum Angelis , & A

changelis regnare, ac vivere, & divinae vocis participem essedederat . Cum his omnibus per Deum potire tur ν

317쪽

3aα QUOD DEUS NON ES

tur, statim rebus omnibus refertus,

quasi prae s atietate luxurians , quod corporeis videbatur oculis delectabilla intellectuali pulchritudini praetulit , & ventris saturitatem spiritali delectatione potiorem habuit . Ex quo statim e Paradiso pulsus, eXtra

beatam illam fuit vitam. Non ergo ex aliqua necessitate, sed suapte temeritate malus est factus. Quapropter, & propter pravam voluntatem

Peccavit , propter peccatum Vero mortuus est: stipendia namque peccati mors est. Quantum enim abstitit li vita, tantum morti propinquavit. Vita namque Deus, vitae vero privatio mors . Itaque mortem sibi

Adam ob discessum a Deo paravit , secundum quod est scriptum : Ecce

omnes, qui elongantse a te, peribunt. Quamobrem sane apparet Deum mortem nequaquam secisse; sed nosmetipsi ex mente prava nobis ipsis eam sponte attraximus : quam Deus ob

S, quas supra narravimus,cauias munime prohibuit , ne immortalem in

nobis morbum conservaret. Quemadmodum vas figulinum rimas ostendens, non prius igni ad perficiendum traditur, quam a figulo reconcinn

318쪽

AITHOR MALORUM. 313

tur , emendeturque. Sed cur in structura , inquis , non habuimus , ut peccare non possemus, ita ut ne vo-jentibus quidem contingeret, ut pec caremus Quoniam, inquam, di tu servos non quando vinctos in custodia retines, benevolos esse tibi existimas, sed cum 1ponte omnia, quae Cr ga te oportet, videris agere: sic item Deo eum puta fore amicum , non qui coactus, sed qui sponte sua, virtuteque illi obtemperat . Virtus Vero ex voluntate perficitur , non eX necessitate. Voluntas autem ab illis pendet, quae in nobis sunt sita. Quod vero in nobis situm est, voluntarium,& spontaneum est. Qui ergo factorem reprehendit, qubd non tales nos natura fecit , qui peccare nequea mus , nihil aliud opinari videtur

quam naturam ratione carentem ea,

quae rationis est particeps, esse potiorem : & illa, quae non moventur , nec mente ducuntur iis, quae eligunt, judicant , conferunt , omnino prae stare. Haec &sii per transiitum, at tamen non ab re dicuntur , ne in profundum inanium cogita tionum diruens, praeterquam quod quae inquiris non assequeris, Deum etiam amit-O ta S.

319쪽

3i QUOD DEUS NON EST.

tas. Desinamus ero eum, qui sapiens est, velle corrigere. Desinamus , inquam , meliora quam Deus secerit

indagare. Quod si ob nostri ingenii debilitatem omnia Dei consita sigillatim ratione attingere nequimuS ,

illud attamen animis nostris infixum , ac in confesso sit, nihil malum ab eo, qui bonus est, fieri. Hinc consequenter alia quaestio de diabolo nascitur: Unde diabolus si , si non ex Deo sunt mala . Quid igitur dicemus Satis facilis est responsio. Eadem Omnino ratio nobis ad istam q uoque quae stionem satis erit , quam & de hominis iniquitate supra commemoravimus . Unde enim iniquus est homo i Ex ipsus libera voluntate Unde malus diabolus 8 Ex eadem penitus causa. Habebat enim di ipse liberam vitam , ct insitam sbi potestatem aut Deum sequendi, aut a bono discedendi. Gabriel Angelua est,& Deo semper astitit: Satanas item Angelus , A ex ordine suo prorsus cecidit . Et illum propria voluntas

in coelo retinuit , hunc Vero Voluntatis libertas coelo dejecit. Pote, rat enim & ille a Deo deficere, dc iste non excidere . Sed illum insa-

320쪽

-THOR MALORUM 3 is

tiabilis dilectio Dei servavit: hunck Deo relictum esse ostendit per peccatum alienatio . Malum igitur hoc tantum a Deo alienatio Nam parva quidem oculi conversio , Parvus nutus , ut solis particeps aliquis exi stat, vel, in umbra remaneat, facit.

Nam & illic in promptu est , ut suspiciens illustretur: avertens vero intuitum necessario in tenebris erit .

Sic & diabolus malus Deo adversatur , non ex natura , sed mala voluntate habens malitiam . Quams igitur unde illi sit contra nos bellum' Quoniam cum omnis ipse mali promptuarium existeret, invidiae quoque morbum in se recepit, & invidit nobis illatum honorem , nec facilὰ tulit vitam in Paradiso beatam ducere . Quamobrem dolis hominem aggressus, eadem ambitionis cupiditate, quam ipse ab initio habuit, velle smilem esse Deo , hac rursus ad decipiendum nos usus lignum ostendit , per cujus degustationem pollicitus est hominem similem fore Deo. Si comederitis, inquit, eritis velut dii malum , ac bonum cog ostentes . Non inimicus igitur nobis a Deo

constitutus est , sed ipse ex invidia O a se

SEARCH

MENU NAVIGATION