Sanctorum patrum Basilii Magni archiepiscopi Caesareae Cappadociae, et Joannis Chrysostomi archiepiscopi Constantinopolitani, Homiliae selectae

발행: 1688년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

3 1ε GUOD DEI; NON EST

se nobis opposuit . Animadvertens enim se ex Angelorum ordinibus e

pulsum , non tulit terrenam Creat

ram ad Angelorum dignitatem per virtutis profectum eXaltari . Quoniam itaque inimicus est factus, inimicitiam nobis Deus erga illum indidit , ubi serpenti , quo ille malus

abusus fuerat, dixit, ledita, ut minas ad Satanan referret: Inimicitiam ponam inter te, ct imer semen illius . Revera namque noxiae sunt amicitiae , quae clim malitia contrahuntur. Nam ea est amicitiae hujus lex & vis, ut per similitudinem ma litiam conjunctis indat. Quamobrem recti Proverbium dicit: Corrumpunt bonos mores colloquia prava . Quemadmodum enim in pestilentibus locissensim attractus aer latentem corporibus morbum injicit: sic item in prava consuetudine , ac conversatione, maxima nobis mala hauriuntur, etiam si statim incommodum non s eniatiatur . Idcirco nobis adversus serpentem irreconciliabilis indita est inimicitia . Si autem instrumentum hoc tanto dignum odio est, quanto magis illi nos, qui serpentem adegit, adversari oportebit e Sed cur , inquis,

322쪽

AGTHOR MALORUM. 317

quis, lignum hoc in Paradiso fuit ,

per quod nos diabolus tentaturus e rati Si enim deceptionis escam, ac materiam non habuisset, quonamia modo nos sibi obtemperando ad mor item deduxisset λ Quoniam mandatum esse oportuit , ut nostram erga Deum probaret obedientiam . . Ide

planta pulcherrimis fuit fructibus scatens, ut in abstinentia voluptatis a nimi continentis virtutem ostenden tes , patientiae Coronam promerere mur . Cibum autem non solum praemcepti contumacia secuta est , sed etiam nuditatis cognitio . Comed

runt , inquit , ct aperti sunt oculi

eoram , cognoberuntque, quod nudi essent. Oportebat enim se nudos ritinnime cognovisse , ne mens hominis ad eorum cupiditatem, quae deesseis viderentur , traheretur . Amictum namque nuditatis defensionem , solatiumque esse existimavit, & omninbper carnis curam ab observantia Dei abstractus est. Cur, inquis, non statim eli ab initio amictus sunt praeparati i Quoniam haec nec naturalia esse , neque ex arte decebat Nam naturalia propria i unt brutorum, ut pennae, fetae, pellium crassitudines

O 3 quae

323쪽

3i8 cIOD DEUS NON EST

quae & frigoribus resistunt, & aestusserunt , in quibus nihil alterum ab

altero distat, aequali omnibus natura existente Q Homini autem secundum proportionem ita Deum charitatis praestantior bonorum, distributio conveniebat. Quae vero ex arte sunt opera, negotium generant, quod ut maximὸ homini noxium , Vitandum erat .. Quamobrem. Deus nos ad Paradisi vitam revocans , eX anilna-bus nostris curas evellerst conatur , dicens: Nolite anima vestra cogitare , quid edatis, aut corpori quid induamini. Neque itaque vestis ei eX

natura , neque ex arte conveniebat .

Seiu alia parata erant ,. si virtutem ostendisset homo, insignia , quae eπgratia Dei. erand illum illustxatura, utpote fulgores. quidam, quales lint

Angelorum,. qui omnem norum varietatem , omnem astrorum claritatem superarent. Hac igitur de causa non vestes. ei statim. praebitae : quo. niam virtutis. praemiae illi reposita erant quae consequi vix diabolicae tentationi S non permisit . Adversa

rius igitur nobis est diabolus ob antiquam ex ejus. insidiis ruinam , ita Domino dispunente , ut cum illo lucta

324쪽

ctaremur: quo per obedientiam redintegrata lucta de inimico triumpharemus . Utinam quidem non es 1et factus diabolus , sed in eo ordidine, quo ab initio constitatus fuit, remansinet. Postquam vero ab authore suo defecit , inimicus Dei, inimicus item hominis ad ipsius imaginem constituti factus est. Nam ideo osor hominum extitit , dc ideo Deo rebellis. Nos vero, ut eju& opus odio per- 1 equitur, ut ejus imaginem insectatur . Ille igitur sapiens , & providentissimus rerum humanarum dispensator , ejus utitur ad nostram exercitationem malignitate; quemadmodum medicus viperae veneno ad salutarem medicamentorum prepa erationem .. Sed quisnam erat diabolus at Ex quo ordine di Ex qua dignia tale F dc unde Satanas cognominatur Satanas igitur, quod bono adversetur, appellatur .. Id enim significat vox Hebraeorum , sicut in libris Regum dicitur: Excitavit , i quit, Dominus Salomoni Satan , Aderregem Syrorum . Diabolus vero dicitur , quoniam idem, & in peccato nobis cooperatur , & accusator noster est . Gaudet ex interitu nO-,

325쪽

χzo UOD DEUS NON EST

stro, nosque eorum gratia, quae commissa sunt, traducit. Natura autem.

ipsius incorporea est secundum Ap stolum , dicentem et Nore est nobis colluctatio adsersus carnem, ct sanguinem , sed adverses siritualia nequitiae . Dignitas vero ipsius princia palis est . Adversus enim principes , ct potestates , inquit , adbe sus rectores tenebrarum harum. Locus autem principatus aer, sicut idem memorat : Contra principatus , ct pa- testates aeris , Spiritus , qui oleratur nunc in flios inobedientiae . Idcircb& mundi princeps appellatur , quo

niam circa terras esto ejus imperium ,

quod, & Dominus ipse testatur: Nunc judicium est mundi. Nam Princeps mundi hujus ejicietur foras . Et rursus : menit princeps mundi hujus , ct in me non habet quicquam. Quo niam autem dicitur de exercitu diaboli ab Apostolo Spiritalia nequitiae in coelest busa scire oportet, quod scriptura coelum aerem solet appellare , ut est illud : Volatilia coeti , Et alibi: incendunt usque ad caelos . hoc est , in aeris sublimitatem lonoe

tolluntur . Ideo Dominus Satanan vidit ut fulgur de coelo cadentem a hoc

326쪽

THUR MALORUM. 3α I

hoc est, ex proprio principatu ad ima ruentem , ut plane ab iis, qui in Christo sperant, conculcaretur . Dedit enim discipulis suis virtutem serpenteS , ac scorpiones conculcandi, &contra omnem inimici potentiam . Quoniam itaque ipsius impia tyrannis expulsa eii , & locus hic terrestris ob salubrem ejus passionem purgatus est , qui omnia, quae in coelo. limi & in terris pacavit : deinceps

nobis regnum coedorum nuntiatur , Joanne dicente: Appropῖnquavit emm regnum coelorum. Item Domino ubique Evangelium regni praedicante : & antea clamantibus Angelis :Gloria in excelsis Deo, ct in terra pax . Sed & ingrediente Hierosolymam Domino nostro collaetantes Judaei clamabant : Pax in coelis, ct Gloria in altissimis . Denique mille sunt victoriae hujus voces , quae ultimam inimici eversionem testiantur, ut jam nullum negotium , aut certa

men nobis relictum sit ad superos conscendendi. Iam via facta est,impedimentis adversarii sublatis , quili bona nos via avertebat: deinceps laetam continuationem habemus, &de ligno vitae cuntinuo degustamus,

327쪽

3aa IN ILLUD MOSIS.C ujus, nos esse participes ab initio per serpentis. insidias non. licuit. Ordin, verat enim Deus ardentem gladium , qui hujus. ligni. vitae viam custodiret. Qinem nos. alacriter sine impedimento praetereuntes. acile in bonorum omnium degustationem , dc fruitionem. ingrediamur ,. in Christo Jesu Domino nostro, . cui gloria , &' impexium linaeterna saecula. Amen.

EIUS DEM SANCTI

In illud Mosis, . Atten de tibiles

interprete ..

Ut nos condidit Deus , ire hoc impertivit sermonis sum, ut alius alii sui co dis arcana revelet, communisine naturae intuitu suo quisque proximo ex abstrusissimo reces su

328쪽

sui pectoris , quasi ex intimo quopiam conclavi sua consilia, cogitationesque depromar: si enim ipsi viveremus anima omnium oculis conspicua , & nuda : inter nos moκ conveniret per mutuam cogitationum intelligentiam . Nunc quando anima carnis adoperta velamine. multivarias comminiscitur secum , ac Versat cogitationes, & verbis opus habet,& nominibus, ut quae in reconditiore mentis secessii delitescunt, in apertum evulget . Mens. igitur nostra mox, ubi vocem apprenderit cujuspiam rei significativam , perinde ac trajecti tia quadam navicula, sermone iplo praetervehitur,. que simul ut trajecit aerem , e loquentis ore ad aurem usque trasmittitur audientis . Quod si tranquillam continget internanci sci, altamque quietem : ac si placido succedat portui,& ab inclementia maris seposito navis, ita sermo indiscipulorum se insinuat aures , & appellit. E' diverso, . si quis parte auditorum tumultus, quasi procella quaedam asperior contra aspirarii r medio in aere distatutus sermo, veluti naufragio absorptus , pessum ibit . Nunc igitur sermoni huic tranquil

329쪽

tum facile , studio placidae taciturnitatis . In eo enim aliquid forsan conspicietur utile, nec indignum quod hinc vobiscum exportetis. Veritatis sermo captu est apprime dissicilis ,

aures minime attentas praeterlabitur facile , ac fugit. Ita enim Spiritus sari ctus suum moderatus est, ac dispensavit sermonem, ut contractus sit , & brevis: quo fit, ut verborum compendio multa explicet, ac proinde propter concisam brevitatem facile memoria tenetur . Est enim sermonis virtus nativa haec , ut quae significantur , non occultet obscuritate, nihilque complectatur, quod 1upervacaneum sit , aut Vanum , vel certe circumfluat ullis rebus frustraneis Hujusmodi sane est nobis recens lectus ex Moseos libris, cujus item OS memores .esse prorsus mihi ipsi

persuadeo , qui studiosi estis , nisi

forsan ob concisam brevitatem ipsam vox aures vestras praetercurrit. Hoc se habet modo sententia , Attende ibi se, ne quando fiat verbum occultum in corde tuo, iniquitas.) Facile admodum labimur in peccata , . quae Vel cogitatione admittuntur , eoque qui

finxit sigillatim corda nostra probe

330쪽

conscius maximam peccatorum partem solere perfici subitario, & acri

illo motu propositi, aut cogitationis improvisae , principem illam animae puritatem, quae praecipua in parte ejus consistit, nobis edixit retinendam, atque tuendam. Qua enim parte ala-eriores ad peccandum sumus , & toti eo propendemus, tanto illam aestimavit dignam esse majore diligentia ,& provida cautione . Ut enim quique rei medicae experientissimi imbecilliora corpora multo ante mor

bum praemuniunt praeservativis, &salutaribus monitis: itidem, & ille

providus, communisque cura tox , ac VaraX cum primis animarum medicus , qua nos Vidit parte ad peccatum longe esse propensiores , hanc antevertit, ut fortiore quopiam antidoto praeservatorio communiret . Quae etenim corpore perficiuntur actiones, tempus desiderant, non qua lecunque, sed opportunum , labores etiam , & cooperarios, reliquum de Rique commeatum, sive impensam .E .diverso,animae motiones conficiuntur nulla temporis mora : ut nihil fatigeris , aut lassescas, peraguntur 'constant nullo tuo negotio , aut mole

sita:

SEARCH

MENU NAVIGATION