Institutiones philosophicae ad studia theologica potissimum accomodatae. Auctore Francisco Jacquier ... Tomus primus sextus Metaphysicam complectens

발행: 1767년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 철학

281쪽

ΜETA PHYs. PARSII. CAP. ΙΙ. 269 sed simultaneus, concomitans; at praede terminatio, seu praemotio, ut nomen ipsum praeseseri, debet esse praevia: ergo &c. Uerum haec ultima responsio, nullo modo Videtur argumento proposito satisfacere; nam ut ualide instant Thom istae , posito , quod Deus immediate creet actus quoscumque creaturarum , seu quod idem est, immediate cum iis concurrat; certe nihil est in iis actibus, qvod non sit a Deo productum, ac creatum. i autem in iis nihil est a Deo non creatum , omnis creaturae in operando determi natio , atque actio est effeyuς Dei agentis, ac creantis; ergo actio divina est praevia, saltem ea .ratione, quae sussicit ad omnem

vim praemotionis physicae stabiliendam ; nia hil enim aliud potest praemotio physica facere , Quam Omnem creaturae determinarionem, oc actionem creare. Praeterea, inquiunt Thomistae I. ut concurrat Deus ad hanc actionem , necesse est, ut sese determinet, vel ut determinetur ad concurrendum potius, quam non concurrendum. 2. Id quod Deum ad concurrendum determinat, debet sumi ex parte creaturae; alioqui Deus per seipsum s lum non determinatus a creaturis , eas determinaret, ac primoveret. 3. Quod in ere turis est indeterminatum, non potest Deum ad concurrendum potius, quam ad non concurrendum determinare; nihilum enim nihil potest producere. 4. Voluntas sine concursu

absolute est fine actione, & sine determinatione, quod fateri debent concursus imm diati patroni; cum juxta eos sine concursu nulla possit esse actio , aut determinatio ; 'ergo concursus non est concomitans, ac simultaneus tantum, sed praevius; & quidem

282쪽

27o INsTITUTIONES RHILOs. non a creaturis indeterminatis, sed a semet ipso ad concurrendum, seu ad creandam actionem determinatur Deus; nihil est in cre turis, quod Deum determinare possiti non facultas, quη est indeterminata ante coacu Ium, cum non ssit determinari sinς co cyrsu, non actio ipsa, qMe ante ς c*huya

m potest.

Primum argumentum . Praemotio physicalicis habet characteres insep rabili*S . I. An teςedit omnem actum voluntatis a. Datur ea solo Dei heveplacito. Est omnino necestaria ad omnes prorsus actus tam honos , quam mylos. 4. Talem habet connexion*m cum inu, ad quem datur, ut praedetermi

natio 44 actum, non actus, sint duo im possibilia . 3. Connoxionis illius intillibitas 'on r*petitur ab aliquo extrinseco, sed ab ipse praedetermin4tionis natura , quatenus Persi actum infert, di de se est essentialiter ς juyga eum actu. De his characteribus ς sentiunt physicos p determinationis assem

res I atqui Deus non sic praedeterminat Voluntato creatas ad actus liberos ordinis naturalis ; nam talis praedeterminatio repugBat

libertati ; quod ita probant. Illud repugnat libertati, quod, si adest , affert necesssitatem agendi antecedentem ; u non adest , atare impossibilitatem agendi antecedentem qui talis est Madeterminatio pbysica de qua agitur ; exm &c. h. Si adest assert nei. etessitatem agendi antecedentem quo enim

283쪽

M ET A PHYs ΡΑRs IL CAP. I s. 27r antecedit omnem voluntatis actum, & quo posito volunta; non potest non agere, affert necessitatem agendi antecedentem; atqui prae- determinatio physica talis est ; siquidem habet intrinsecam, & essentialem connexionem cum actu, ad quem datur, ut patet ex ipsius characteribus mox allatis. Ergo cum adest , praemotio physica affert necessitatem agendi antecedentem . a. Cum abest, affert impossibilitatem agendi antecedentem nam illud , cum abest, affert agendi impossibilitatem antecedentem , quod a voluntate est prorsus independens , & sine quo voluntas absolute non potest agere; atqui praedeterminatio physica talis est, ut patet ex 2. & 3. illius charactere : ergo cum abest, affert impossibilitatem agendi antecedentem: idque eo magis repugnat, quod in actibus liberis, &naturalibus Deus nobis facultatem vere actuvam concesserit actuum suorum dominam; ita ut revera eos possit ponere, vel non ponere

ad libitum. Respondent Thomistae, ad rationem liberistatis non requiri facultatem agendi, vel non agendi in sensu composito , Ied tantum insensu diviso, quam facultatem non tollit pro metio physica. Itaque, inquiunt, ut homo sub praemotione pnysica liber sit, minime cecesse est , eum posse in sensu composito

non agere eodem tempore, quo agit; 'uemadmodum ut libere sedeat, non requiritur,

eum posse simul stare, & sedere , sed sum-cit, ut sub praemotione physica temper co servet potentiam non agendi in sensu diviso, quemadmodum, dum seciet, habet potentiam standi in sensu diviso. Revera impossibile est, ut homo per physicam praemotionem ad age

M 4 dum

284쪽

dum determinatus, non sit determinatus insensu composito; praemotio enim physica actum ipsum, & ipsam determinationem PO-nlt, unde re8ugnat, ut determinatio ponatur simul , α non fit ; sed tamen remanlii semper potentia non agendi in sensu diviso Verum haec responsio futilis, & merum effugium videtur Thomistarum adversariis .

Nam , inquiunt , quid aliud haec responsio clare sisn incare potes s , nisi hominem sub

praemotione phylica non posse Vera agere , vel tantum ei remanere potentiam ad non

agendum, si tollatur praemotio; quemadmodum homo vinculis constrictus habet potentiam currendi posito, quod ei eximantur Uincula. An vero dices, hominem constrictum vi oculis, quibus se expedire nequit in sensu inposito, quamvis id possit in sensu diviso, liberum esse ad currendum, quia Vinc la illum non privant pedibus, oc vi naturali currendi In eodem sensu nec ipsa gratia necessitans a Calvino admissa tolleret libe

talem lum enim vere diceretur , Voluntatem posse abstinere ab actu in sensu diviso

gratiae necessitantis; ergo cum in sensu composito. praemotioni phvlicae repugnet, hominem non agere nulla remanet libertas . Quoad paritalom hominis sedentis necessario in sensu composito eam negant, quod in homine sedente necessitas seciendi sit tantum consequens, quia subsequitur liberam oluntatis determinationem, & oritur ab spso voluntatis, & libertatis exercitio,' contra Uero necessitas agendi respectu voluntatis , quae physice praedeteriminatur, foret necessitas an-vecedens , utpote quae oriretur ex principioῖutecedente . Praeterea homo , qui sedet, potest

285쪽

ΜΕΤΑ ΡΗYs. PARS II. CR P. II. 273 'potest surgere, nec est necessario determin tus ad sedendum per aliquod principium n cessario praemovens ad sedendum; unde pomest priorem determinationem liberam muta re pro lubitu; at homo physice praedetermia natus ad agendum , hanc praedeterini nati nem non potest amovere, cum ab ipso nori pendeat s quia si cui illius praesentia , ita &absentia est independens a voluntate . Ergo ea praemotio libertatem prortus destruit. Reponunt Thomistar, indifferentiam pomtivam remanere posse cum determinatione actuali etiam antecedenti ; quemadmodum homo sapiens est actu , & antecedenter determinatus ad vitam suam conservandam, &tamen in se sentit potentiam sese praecipiutem agendi, quam certe repugnat ad actum reduci in 1ensu composito, seu quaudiu me te sanus erit. Quemadmodum ergo homos piens est antecedenter determinatus ad vi tam conservandam, ita ut certi mimum sit, fore ut semetipsum volens, atque lubenS non

occidat , & tamen liber est ad semetipsum occidendum ; sic etiam licet homo sub prae- determinatione physica siit id agendum ant cedenter determinatus, fruitur semper libe

late ad non agendum.

Sed Thom istarum adversarii contendunt , in homine sano, & sapiente nullam esse libertatem ad 1eipsum occidendum, licet homo ille possit deinceps insanire , & semet ipsum occidere: nam homo non est liber ad prosequendum malum, qua malum; sed mors sine ullo emolumento , sine ulla ratione re spectu hominis sapientis est malum, qua -- αlum; ergo homo sapiens non est liber ad semetipsum occidendum.

286쪽

physicae lacit Deum auctorem peccati , &proinde hominem meriti, atque demeriti incapacem nam ille est austor peccati , qui

eruaturam indifferentem decreto antecedenti,

efficaci , & ineluctabili physice applicat ad

Eccatum atqui per phylicam praemotionem eus hoc faceret, ut patet ex characteribus illius; antecedit enim actum voluntatis, habet infallibilem cum actu, ad quem datur , connexionem , & ad omnes actus sive bonos, sive malos necessaria est . Igitur praemotio physica facit Deum auctorem peccati, ac proinde reiici debet tanquam injuriola sanctitati divinae . Et quidem praedetem minatio physica tam facit Deum auctorem peccati, quam auctorem boni operis ; nam

iuxta Thom istas ideo Deus est auctor boni

operis, quia ad ipsum praedeterminat motione antecedente , & ex natura sua efficaci ;atqui pariter praedeterminat ad malum opus per similem motionem antecedentem, & ex natura sua emcacem; Ergo &c. Neque dicant , Deum praedeterminare

tantum ad physicum , & materiale peccati ,

non vero ad moralitatem, seu ad formale peccati; cum enim detur a Deo praemotio phystica ex propria determinatione, & independenter a creatura, positaque praemotione non possit non poni tum physicum , tum morale peccati; sequitur, D m praedeterminando physice creaturam esse propriae auctorem

peccati tum quoad physicum , tum quoad morale , quoa in actu singulari necessario conjunctum est cum physco. Tandem homo qui peccat, privatus fuit praemotione ad non peccandum necessaria, imo habuit praem

287쪽

ΜETA PHYS. PAR III CAP. II. aritionem necessario conjunctam cum actu pe Cati , ergo non poterat non peccare . Quomodo igitur homo peccati reus esse potest , qui fecit id, ad quod erat a Deo praedete minatus, & non fecit bonum, quod non pol

erat facere sine praemotione, quam non habuit, & quae ab ipso non pendebat Respondent Thomistae r. has difficultates objici non posse ab iis , qui concursum immediatum Dei in omnibus creaturarum actiabus exigunt. Quemadmodum enim Deus co currit ad materiale peccati, licet non co currat ad formale ; ita etiam potest prem vere ad actum peccati, quatenus praecise est .entitas physica, seu actio physica, & realis;& tamen non praedetermjnare ad formale , seu malitiam illius actionis. Non enim, inquiunt, magis dividitur, vel distinguitur se male peccati a materiali in concursu immeis diato, qui vera est altus productio , quam in praemotione physica , quae etiam nihil

aliud est, quam actus physici productio. ;

nam producere actum concursu , aut praed

terminatione sunt unum & idem diversisn, minibus expressum . Respondent 2. in quolibet systemate duci esse necessario distinguenda priscum scilicet,& mo te actus. Physicum est ipsamet entitas actionis praecise sumpta , seu actus spectatus preci se secundum suam substantiam; morale est conform as, vel distarmitas acti nis cum lege . Actio mala quoad morale , seu sumpta secundum disso mitatem , quam habet cum lege, peccatum est. Eadem adiici quoad physicum, seu sumpta secundum suamentitatem praeciis, non est peccatum . Diruformitas illa cum lege non est realitas aliqua

288쪽

W6 INsTITUTIONES PHILos. positiva , sed privatio realitatis, seu perfectionis; Dous autem non potest esse causa emciens privationis, seu non entis, nec etiam causa est cmciens mali; hoc in Deum cad re non potest, sed in Voluntatem creaturae , quae deficit a recto . Ergo cum Deus per Physicam praemotionem non possit nisi aliquid physicum, & reale producere, non nihilum, quia actio physica Dei effectum realem habere debet, non privationem; necensario tequitur, creaturam , non Vero Deum deficere in actu . peccati , seu morale peccati ad creaturam prorsus pertinere. QuemadmΟ- ldum enim si quis calamo male aptato adisibendum utatur, calamum non determinat ad vitium stripturae, sed vitium istud a

solo calamo proficiscitur; ita Deus praemo- lVendo creaturam ad materiale peccati minime influit in defectum , seu malitiam actus, sed iIle defectus in solam creaturam est re- lfundendus. Verum contra hanc Thom istarum relpo

sonem gravi ssimae opponuntur dissicultates , quarum praecipua est , morale peccat, esto necessario cum physico coniunctum ; licetonim abstractione distinguantur , non sequitur, ea esse divisa, aut actionem singularem,ta posse divisim patrari , ut Deus partem rius, alteram creatura faciat; nulla est actio in genere, omnes sunt singulares, & eo ipso momento, quo fiunt , versus certum Objectum feruntur. Cum ergo haec duo physicum, & morale sint necessario connexa cum

actione singulari, qui unius est causa , dici

debet causa alteriuς.

Respondent q. ad hoc, quod additum est, hominem sub praemosione physica peccati

reum

289쪽

METAPHYs. PARs II. CAP. II. 277 Teum esse non posse, hanc difficultatem gravissimam quidem, sed omni systemati communem esse , tum , in hypothesi concursus immediati, tum in hypothesi praemotionis physicae . Praeterea, inquiunt, quemadmo dum fide constat, hominem revera mereri praemium supernaturale , etiamsi iure ne queat in se, & de se gloriari , sed totus a Deo pendeat in bono; ita etiam meretur poenam , etiamsi ad physicum peccati praue moveatur, quia ipse praesertim vera est causa defectus actionis suae, non Deus . Nam homo meretur propter malitiam peccati , malitia peccati in privatione, &desectu posita est, privationis, & deiectius prima camia est ipsamet humana Voluntas, non DeuS ergo solus homo meretur poenam , & peccati reus est , non Deus. Tandem ad rei ipsius incomprehensibilitatem recurrunt; nec enim possumus infirma ratione nostra justitiam Dei clare, ac perfecte intelligere , etiamsi evidentissime demonstrata sit. Hac cogita , oe noli judicem Deum judicibus hominibus comparare, quem non dubitandum

eis, esse justum, etiam quando facit , quoamidetur hominibus injussum, oe quod homo,s faceret, esset injuseus: Ex August. lib. 3.

contra Julian. Thomistarum adversarii fatentur quidem, huiusmodi responsionem optimam esse in materia reVelata , aut accurate demonstrata ,

qualis in iustitia Dei, sed ubi materia nec

est mysterium revelatum , nec Veritas probe demonstrata , reiponsionem illam prorsus i validam esse, aiunt. Utrum autem physica praemotio revelata sit, aut saltem ex fide

290쪽

necessario deducta, Philosophorum non est j

dicares

CONCLUSIO.

- RARUM.

Prob. I. Uulgari argumento . omnes, &singuli actus liberi creaturarum sunt a Deo immediate producente. Ergo &c. Prob. anta omnes, & singu liosus creaturarum pendent essentialiten a Deo , quantum pendere possunt, sal, a libertate; atqui non penderent a Deo , quantum pendere possunt lalva libemtate, nisi essent a Deo immediate producente ; effectus enim magis pendet a causa illum immediate producente, quam a causaeum producente remote tantum , & medi te. Ergo &c. Prob. 2. Creaturae omneς indesinenter egent directa Dei conservatione, ut jam probatum est; ideoque cum directa Dei conse vatio sit continuata creatio,. seu actio, qua Deus continuo dare pergit existentiam cre turae , in quocumque statu illa reperiatur ;creaturae omnes illa Dei actione egent non solum , quatenus possunt agere , sed etiam quatenus agunt, ac proinde actio Dei actio-Πem creaturae cum creatura per conservati

nem producit; atqui concurium Dei imm diatum dicimus actionem Dei actum creaturae cum creatura producentis : Deus igitur immediate concurrit ad singulas ereaturarum

actiones. -

Objic. I. ED actionibus hominum qua dam

SEARCH

MENU NAVIGATION