장음표시 사용
291쪽
ΜETA PHYs. PARS II. CAP. II. 27' dam bonae sunt, quaedam malae; atqui Deuς concurrere non potest ad actiones malas; ergo non concurrit ad singulas hominum actiones. Prob. Min. Si Deus concurreret ad actiones malas, esset Auctor mali moralis , & peccati; sed Deus non potest esse&c. Ergo &c. Res p. C. M. D. Μ. Deus
non potes concurrere id actiones malas ino 'cie consideratas, quatenus malae sunt, C. M. ad actiones malas in genere spectatas,
quatenus sunt actiones, N. M. &conseq. sub eadem distinctione. E. G. Ponamus, homi nem iniurias sibi illatas vindicaturum Velle necem inimici; quod velit, a Deo est; nisi enim Deus actualitatem homini impertire tur , dc vim activam largiretur, fieri non pollet, ut vellet; propterea quod, celsante actione divina, qua homo actualitatem, &vim activam adipiscitur, in nihilum recideret; verum quod haec volitio dirigatur in necem inimici, id homini tribuendum, non Deo . Volitio itaque in genere spectata , quatenus scilicet est quidam astus volendi, pendet a divino concursu; sed quatenus ea dirigitur in necem inimici, ideoque specifice
considerara, quatenus mala est, a concursa
di Vino non est. Sed haec paulo fusius explicanda sunt. Itaque actiones humanae sive interna, nimirum volitiones, ac nolitiones animae, sive externae, nempe motus corporis volitionibus, ac nolitionibaq animae respondentes, Vel spectantur ph=sic' , Vel moraliter. Actroues in-t rnae obsce i, statae sunt nolitiones, ac Volitiones, quatenas sunt mutationes in anima contingontes , t seu animae modificationes': MLiiones internae moraliter spectatae sunt ea
292쪽
28s InsTITUTIONES PHILOS.dem volitiones, ac nolitiones animae, qua tenus vel bonae, vel malae sunt. Similiter amones externae phy sce spectatae sunt motus volitionibus, ac nolitionibus animae respondentes, quatenus sunt mutationes in corpore accidentes , seu corporis modificationes a nutu animae pendentes: Actiones externae moraliter spectatae sunt iidem motus corporis , quatenus Vel boni, vel mali sunt. Ponamus V. G. Titium committere furtum auferendo clam merces Μarvii. Actus externus consistit in extensione brachii ad merces aliedias , R in caeteris motibus organorum comporis ad eas auferendas requisitis. Enim vero Titius non extendit brachium , nisi v lens, nec alii sequuntur motus in corpore,
nisi ipso volente. Volitiones igitur, quibus motus isti respondent, & sine, quibus non
darentur in corpore, sunt actiones interna Volitiones vero, & motus simul constituunt integram actionem humanam, quae furtum dicitur. Torro extensio brachii, & caeteri motus, qui ad furtum adhibentur, nonnisi . physice spectantur, quatenus non considerantur, nisi ut motus in 'orpore humano eXictentes. At si perpendis, extensionem brachii fieri' ad rem alienam, caeterisque Org
norum corporis motibus rem alienam auferri, actio externa furti moraliter spectatur. Similiter volitio, a qua pendet Oxtensio brachii, singulaeque volitiones, quibus determinantur motus organorum corporis , in furto spectantur physice, si non considerentur, nisi ut actus voluntatis animae, quibus aliquid appetitur. Eaedem Vero Volitiones moraliter spemmtur, quatenus consideramus, eas dirugi in ablationem rei alienae, &. Violationem iuris,
293쪽
METAPHUS. PARs II. CAP. IL 28 riuris, quod alter in ipsam rem habet; neque enim votitio dicitur mala, nisi quat nus brachium extendere voluimus ad rem alienam , eamque alteri auferre ;' extensio autem brachii in se spectata non est mala , nec quicquam vitii in se habent caeteri motus, quibus alteri res sua aufertur.
His positis facile ostenditur , Deum concurrere quidem ad id, quod pnysicum est in actionibus malis, non vero ad id quod morale, seu malum es seu quod perinde est,
Deum concurrere ad actum malum materi
lirer, sive posice sumptum, minime Veroad actum peccati formaliter, seu morat ter sumptum, quatenus malum est; ideoque non esie mali moralis, aut peccati Auctorem. Re quidem vera quod fur brachium ad rem, alienam extendere velit, concursui divino tribuendum est; item quod brachium ad nutum animae extendere valeat, divino eoncursui acceptum quoque ferendum est. At quod velit extendere brachium ad rem alienam auferendam , & ea intentione manum actu extendat, id nonnisi hominis est libem rast sua abutentis. Extensito brachii, & volitio hujus extensionis sunt quid physicum, S. homini naturale ; quod vero haec actio tendat ad auferendum alteri, quod suum. est, moralitatem habet, & quidem malum est; ac proinde patet, Deum concurrere ad id, quod physicum est in actione furis, non . vero ad id, quod morale est; nimirum phy- .scum actionis tantummodo indiget concursu
divino, non vero malum morale ejusdem. Etenim Deo concurrente, fur quatenus animo, & eorpore constans, & velle, & brachium ad nutum animae movere potest; sed
294쪽
rga ImΤITUTIONES PHILOS. quatenus Vult rem alienam, atque ad eam
auferendam brachium movet, id homini tribuendum libertate sua abutenti. Inst. I . Deus non potest concurrere ad id, quod physicum est in actionibus malis, ni uconcurrat etiam ad id , quod morato, seu malum est; ergo &c. Prob. Ant. Physicum, seu materiale actionis malae conjunctum est eum morali, seu formali, aut malitia ipsa actionis. Ergo &c. Resp. N. Ant. Ad cuius probationem Dist. Ant. malitia ipsa , seu morale conjunctum est cum physico aeausa fecunda desciente C. a causa prima
ratis a Deo ematuram tum in es smpliciater , tum in esse operantis conserUante non
est, is a creatura, quae cum limitata sit, deficere potest, & reverae aliquando deficit libertatis abusu. Inst. 2. Qui concurrit ad physicum actionis malae, ex quo videt, sequi morale peccati , ille est reus peccati; sed Deus concumrendo ad physicum actionis malae videt, ex eo sequi morale peccati; ergo &c. Resp. Dist. Mai. Est reus peccati, si sit caula particularis agens contra . legem actionum suarum C. si sit causa universalis agens iu ta legem actionum suarum N. & concessa Μin. Dist. similiter Conseq. Igitur causa
particularis, ut homo, qui tenetur non coo- . Perari alteri peccanti, reus esset peccati, si concurreret ad physicum actionis malae, ex quo videret, sequi malum ipsum; quia tunc ageret contra legem actionum suarum ; non peccat tamen , si ex officio concurrat ad
physicum peccati alterius; ita Sacerdos qui ex incio ministrat Sacram Eucharistiam
295쪽
ΜETA PHYS. PARs II. CAP. IL 28 homini publice petenti , quem per confessionem novit indignum ad eam accedore; quia tnnc tenetur ex ossicio ministrare, ideoque non agit contra legem actionum suarum, sed iuxta eam. Deus vero est causa universalis rerum omnium, quae sine ipsius conservatione, seu continuata creatione nee CXistere , nec agere possunt; & hanc sibi legem sapientissime praescripsit, ut creaturas suas conservando, & cum illis concurrendo, iisdem libertatis usum non adimeret.
Quoniam igitur actiones malae, si physice
spectentur, seeundum easdem leges nasc-tur, quibus fiunt non malae, Deus autem concurrit tantum ad physicum actionis m lor; liquet, eum non concurrere ad acti nes malas, nisi quatenus concurrit ad ordinis naturae conservationem ; sive eum ordinem quoad animam spectes, sive eumdem quoad corpora , & mundum aspectabilem
Inst. 3. Actio Dei concurrentis, & actio creatum sunt una, & eadem amo; ergo si
Deus concurrat cum creatura, erit auctor
peccati . Resp. Dist. ant. Actio Dei, &creaturae est una, & eadem actio rationerermini, seu effectus producti physice sumpti C, ratione principii N. anr. & cons. Cum enim Deas, & creatura sint causae agentes, ac diversae, quarum altera priori subordinata est, aftio Dei non est eadem cum actione creaturae ratione principii, quamvis uir
que actione idem effectus physice lamptus
296쪽
284 INsTITUTIONES PHILOs.bus causis ejusdem ordinis, transeat: a duabus causis diversi ordinis, & quarum una alteri subordinata est, N. ant. & cons. Sic a
pictore, & penicillo simul producitur tota
tabella. Objic. 2. Agentia naturalia vim habent completam agendi ; ergo non indigent concursu Dei saltem immediato. Resp. dist. anta vim habent completam agendi dependenter ab actione Dei C. independenter N. ant.& cons. Quia igitur creatura omnis inde inenter eget directa Dei conservatione, seu
continuata creatione , tum quatenus vim habet agendi, tum quarenus agit, non mediato tantum, ted immediato concursu Dei indiget. Voluntas autem utpote libera vim habet agendi completam intrinsece ', concursus en ina ipsam vim agendi non assicit intrinlece, neque est qu d intrinsecum ex parte creaturae; at sine concursu vis illa agendi non est completa extrinyece, quatenus concursus est auxilium extrinsecum necessario requisitum, ut creaturae facultas exerceatur.
Init. 1. Deus est perfectissimus artifex i e
go potuit creaturas condere, quae non indulerent illo extrinseco auxilio ad operandum.' b. cons. Persectior ille artifex censetur, qui potest formare artefacta , ut horologia,& alia similia, quorum motus sine assidua artificis manu perleverat. Ergo &c. Resp. N. cons. & dico, disparitatem esse omnimodam; quippe horologium non pendet essentialiter ab artifice humano, qui materiam operis sui jam existentem disponit tantummodo, nihi que aliud in illam inducit praeter figuram,& motum localem, recte , & apposite adhibendo vires rerum naturalium. Unde si h
297쪽
METAΡΗVs. PARS II. CAP. II. 281 ologium assidua opificis amone indigeret, ut moVeretur, hoc quidem artificis inscitiam
argueret, quod videlicet male opus sum com fas et, nec vires rerum naturalium applicare
novisset, in quo sita est tota humani artificis perfectio , & excellentia . Contra creatura summe , & essentialiter pendet a Deo non solum quoad potentiam agendi , sed etiam
quoad actus omnes . Quare exigentia perpetui influxus, seu immediati concursus ad agendum summam in Deo perfectionem a guit, utpote connotans summum, & absolutum ipsus in creaturas dominium. Praeterea proprium est machinae V. G. horologio posse moveri line perpetuo opificis influxu; aliter enim esset inutilis, nam opifex non potest semper , & ubique concurrere cum suo
opere; sed Deus id potest, & quidem sine ubio labore, & opera. Inst. a. Explicari non potest, quid si immediatus Dei concursus, & quomodo Deus immediate producat actus liberos creatum ;ergo talis concursus non debet admitti . R spond. N. ant. Deum enim concurrere immediate , seu producere immediate actus liberos creaturae est Deum velle immediate singulos actus liberos creatu . Siquidem Deus non agit ad extra, nisi per actus suae voluntatis, ita ut Deum agere idem sit, ac Deum
velle, ut aliquid fiat. Ergo bene eXplicatur, quid sit concursus, & quo pacto Deus immediate producat omnes , & singulos actus
liberos creaturarum. Enimvero Deus non
potest creare, & conservare potentiam liberam , nisi vehi genere omnes actus liberos ejusdem potentiae; hoc enim exigit natura potentiae liberae. Sic ergo statuit Deus
298쪽
285 IusTITUTIONES PHIL s. per decretum generale ; volo actum quemlι-het , ad quem sese determinatura es creatura: actus ille voluntatis sic consideratus in genore , & ut indeterminatus habendus est pro concursu generali, & remoto, atque in aestu primo ; cum autem creatura ex libera sua determinatione agit hoc , vel illud ; tunc actus divinae voluntatis de se generalis quasi applicatur ad hoc, vel illud, fitque particu laris, ita ut Deus velit in particulari, quidquid ex libera sua determinatione creatura vult in particulari, & est concursus in aelusecundo immediatus, & simultaneus ; simultanens quidem, quIa neque antecedit, neque subsequitur actionem creaturae, sed ipsam indivisibiliter comitatur. Eo enim ipso instanti , quo creatura vult aliquid , illud ipsum
vult etiam Deus. Inst. 3. Concursus iste non videtur differrea concursu mediato, ergo &c. Res p. N. ant. Discrimen est inter utrumque; concursus enim mediatus habet preti Termino immediato λ- tam potentiam, qua mediante tantum essectum producit Deus cum creatura concumsus Uero, qualis a nobis explicatur, habet pro termino immediato ipsam actionem, seu
Inst. 4. Saltem concursus ille non est, nec dici potest simultaneus; ergo &e. Prob. An r.
determInatur a creatura, ergo non est simultaneus . Respond. N. Cons. Non enim concursus Dei determinatur a creatura p ractionem praeviam ; nam determinatio illa creaturae est ipsius creaturae actio particularis, quae indiget concursu ; atqui actio illa creaturae particularis non antecedit actionem
Dei concurrentis ; siquidem est volita simul
299쪽
METAPHYs. ΡARs II. CAP. IL 28 a creatura, & a Deo ipso i ergo determinatio creatum non antecedit, sed comitatur actionem Dei, seu concursum Ergo licet
concursus determinetur a creatura , non idcirco subsequitur creaturae determinationem.
Cum igitur potentia agendi creatum concessa transit ad actum aliquem particularem, eodem instanti generalis Dei voluntas, quae terminatur ad potentiam liberam , prout est libera , seu concursus in actu primo transit ad volitionem particularem talis numero Mctus, ac tunc ita determinatur, & fit particularis, seu fit concursus in actu secundo peractionem creatum, ita ut illam non subsequatur, sed comitetur. Inst. 5. Actio determinans est prior acti ne. determinata ad eumdem effectum ; sed determinatio creatum est actio determinans,& concursus in actu secundo est actio dete minata ; ergo &c. Dist. Mai. Actio detentaminans , & independens est prior actione determinata C. Majι actio determinans, tidependens N. M. D. M. N. C. Actio igiatur creatum determinans soncursum , apso tamen prior non est, quia pendet a concursu, nec potest sine illo concipi,. quamvis dete minet concursum: neque enim creatum pG
est concipi agen , nisi Deus ipIe concipiatur
3gens cum creatura: ergo actio creatum d
terminans non est prior aStione Dei deser minata. Id autem sequenti exemplo illustr r: solet. Rex praeficiat alicui provinciae Pro- regem, '& edi Elo suo decernat, se orunia velle , quae Prorex iussurus & voliturus est pro rerum exigentia. Deinde Prorex dicat: Statuo, ut protinciae huius incolae ursi novae confruendae laborent. En duae Voluntates, quae
300쪽
188 INsTITUTIONES PHILos. volunt novae urbis constructionem. Utra prior hunc numero effectum voluit An Regis, an Proregis i Sane neutra. I. Non Regis, quia Rex volebat per voluntatem generalem, quidquid a Prorege statuendum erat, nondum tamen hanc novae urbis constructionem ante Proresis statutum. 2. Non Proregis
nam eo ipio instanti, quo vult Prorex, civitatem construi, eo ipso Rex id velle, intelligitur. Idem, proportione servata, dicendum est de voluntate generali Dei applicata , &determinata per creaturam liberam ad actum aliquem singularem. Inst. 6. Si actio creaturae determinaret actionem Dei, actio Dei penderet ab actione creaturae falsum consequens ; ergo &ant. Resp. Dist. Μaj. penderet ab ayione
creaturae agentis per Virtutem acceptam a
Deo, Sc ipsi subordinatam C. Mai. agentis
per virtutem inὸependentem, nec subordinatam N. Mai. Dist. Min. N. C. Etiam cum creatura per actionem suam determinat Dei concursum , Deus servat rationem causae principalis , & primae; quatenus creatura non agit, aut se determinat, nisi per virtutem a
Inst. 7. Si effectus idem produceretur simul a Deo, & a creatura; actio Dei, & creaturae esset eadem, ac proinde alterutra causa foret inutilis: ergo otc. Resp. Dist. ant. actio Dei, & creaturae esset eadem terminatiυe sumpta C. Ant. principiatiυe sumpta N. ant. & cons. Actio cujuslibet agentis specta
ri potest veI ratione principii, & dicitur actio
principiatis e sumpta , vel ratione termini , seu effectus, & dicitur actio terminative sumpta. Re quidem vera actio Dei concurren-
