M. Antonii Mureti Opera tomus 1. 5. Tomus 5. Commentaria Mureti in libros Ethicorum Aristotelis, continens in Aristotelis Oeconomica annotationes, interpretationem in Commentarium Alexandri Aphrodiensis ad librum 7. Topicorum Aristotelis

발행: 1730년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 철학

31쪽

neque ustuam pertineat alio cetera autem ad illum Omnia referantur ' is non bonum modo fuerit, verum etiam bonorum,quae cadere in hominem queunt , Opti' imum . At esse aliquem eiusmodi finem , ex eo intelli- gitur , quod inanis alioqui, & irrita esset ea, quam natura ingeneravit hominibus, boni appetitio. Quare perspicuum est , & ultimum esse aliquod , quό cetera spectent omnia, & in eo positum esse homini finem bono

Tῶν πρακτῶν) omnes , qui latine Aristotelem interpretati sunt,intellexerunt hoc loco

finem , ad quem reseruntur τα πρακτα. & nomine σωρακτων intellexerunt, αξεις. quam expositionem quanquam non omnino improbo , tamen non sequor epotiusque iudico vocem συα των ad fines ipsos pertinere: quorum alii sunt πρακτοι, alii οὐ πρακτοι. Πρἀκτει sunt , quos homo consequi potest : ut divitiae , ut bona Valetudo, ut voluptas , ου πρακτοἰ, quos homo ut

consequatur , fieri non potest . ut idea . oniam igitur Aristoteles in his libris quaerit eiusmodi aliquod bonum , ut in potestate hominis positum sit, illud consequi , ideo removet ea , quae homo consequi non potest , aitque : Si quis igitur Dis est , ex iis finibus , quos homo consequi potest , quem propter seipsum volumus , neque

omnia propter aliud expedimus, Atque hanc sententiam primum confirmat Eustratius, quem quamvis docere fortasse possit aliquis ab Ula altera non abhorrere,

ipse tamen exponens vocem των πρα των, es Verbis utitur . Πρααταζ δε εἰανἈεινα. - ταυτα δε -τινα ἀγαθὰ, α δα - τεχνοῦν, κοὐ τῶν μεθοδων , DP των τουτοις σὴοιχων α μεθἀ, id est, Πρακτα autem sunt, quae agentibus nobis acquiruntur . Ea vero sunt bona quaedam , quae artibus , ac doctrinis, eiusdemque generIs aliis

comparamus . Deinde Aristoteles ipse , qui paulo infra manifesto hac voee sic utitur , ut nos eam hic quoque

32쪽

aecipiendam putamus , cum ait, τί ota ,ου λεγο-- πωλι Πκι - τι το πώτων ἀκροταπν M. αγαθον οῦ &multo etiam apertius , ubi de idea disputans , ait eam, si maxime sit Lmmum bonum, non tamen esse eiusmodi, ut eam sibi homo possit acquirere quod ipse exprimit his verbis, ἐκεῖναι et ει τευ,6 Λ pertisi si me autem libro primo , quem locum operae pretium est apponere. Nυν si λόγο/φ, οτις ἀγα θῶν τα ' Hν

ductum est, apud Graecos non tantum valet agere: quanquam id quidem saepissime,verum etiam interdum idem est, quod consequi, impetrare, obtinere . Isocrates ad Nicoclem . si ελπιυ τους τυουτους, η τευς ἱερεῖα πολλἀ καταta οντας πραειν τι παρα τῶν θεῶν ψαθον, id est: Maior enim spes est, eos, qui tales sunt, quam eos,qui multa victimas caedunt, boni aliquid a diis esse consequuturos,quo sensu saepe etiam dicunta τἀπ'oim,aut δεαπρο τεθαι, aut κατεργά Θαι. Atque id Latini nonnunquam conficiendi verbo exprimere videntur. Terentius: virginem Iuam amabat, eam confeci fine molestia . Non enim placet Donatus , qui Confici, exponit , superavi . Cicero . Reditum, si me tantum amas, quan-rum certe amas , hominibus confice . B λομεθαὶ Voluntas est ipsius finis, electio autem eorum , quae ad finem pertinent : ut libro tertio docebitur . Ex eo intelligi potest , cur hic quidem usus sit verbo βηλομεθα, paulo insta autem verbo ευρουμεθα.

33쪽

hoc modo. Si nullus est finis , qui suapte tantum vi expetatur , ; sed quicquid experimus , id propter aliud expetimus, in infinitum progredietur naturalis illa bin, ni appetitio . Quod si est , inanis erit, & irrita , hoe

autem absurdum est: igitur aliquem esse finem necesse est. Tribus autem modis loquendi hanc progressionem in infinitum efferre solet Aristoteles: εις ἀπειρον βα-

δωται, libro quarto των ματα' τα -κ νυ - πρόειαν εἰς ' απειρον , libro primo de anima , sub finem : ετι δε sis απωρα βαδεεῖται, εἰ εμι μεταβολης- s cc. quinto Physicorum.

, κενωθὶ Vocabulum a physcis ductum . Ut enim verteres physici dicebant, κυον esse locum aut , in quo nullum esse solidum corpus ; ita recte appetio illa diceretur , in qua nulla esset soliditas .

Aristoteles secundo Physicorum . Infinitum autem ραινεθαι non potest , οἰκ-.

Habere dubitationem potest , quaei tandem absurditas futura sit, etiamsi . appetitionem boni inanem , &irritam esse fateamur , nonne enim multa cupiunt homines , quae consequi non queunt λ Itaque libro tertio dieitur , voluntatem esse etiam σαδ-ατων. Sed diacendum est, appotitionis huius aut illius hominis v nas, ct inanes esse posse illas quidem , quas toti hominum generi natura indidit, non posse . Deus enim , ct natura nihil faciunt frustra , ut dicitur libro primo de coelo , Quod autem hic dicitur , fines in sinitos e D se non posse , idem etiam de quolibet alio caussarum

34쪽

χε Μ. 'A N T O N i I M u R E TIQuemadmodum igitur aliquam causam efficientem primam,& aliquam materiam primam, & aliquid primum in iis , quae per se insunt in rebus subiectis , ita dc finem at quem ultimum esse necesse est. Nam cum scien rtia sit ex cognitione causarum e & infinitum cognosci non queat: causarum infinitate posita , omnis scientia ,

tolleretur.

A οὐ,J Μos hie est Aristoteli, ut saepe quae assirma

re instituit, ea interrogando efferat. Itaque hoc Ioco cum plane confirmare vellet, cognitionem finis ad instituendam vitam maximum habere momentum , ita locutus est . Ecquid igituν ad vitam me enti Nurimum ιλι

eius cognitione possum est λ nosque , si tanquam sagittarii , aliquid quod spectemus , habeamus , nonne ita facilius, quid nos facere oporteat, assequemur ρ Λtque hoc loco falli videntur quicunque', non, ut in melioribus libris legitur legunt. Etesiim illud ἀρα, quod tenore acuto notatum, non interrogandi, sed colligendi ac concludendi vim habet , nunquam apud Graecos , aut coniunctum cum particula ουν, aut principio comprehensionis postum reperietur. Neque me fugit Budaeoraliter videri in commentariis linguae Graecae , sed exemplum requiro. Nam quod ille unum ex Platone a Dfert , in eo αρα , non αρα legendum est ex optimis &vetustissimis libris. Καὶ καθάπερ τοξοται I aut hane Ac sententiam & similitudinem , qua eam exornaret, mutuatus est ab Isecra te , aut idem ipsi venit in mentem , quod prius eruditissimo illi & faciendae orationis peritissimo viro venerat . IIle enim in epistoIa ad Iasonis liberos , cum do cuisset finem aIi quem initio constituendum esse , deinde reserendas ad eum fingulas actiones , addit:

35쪽

Eι δ' . Exposita utilitate, quae e summi boni notitia existit, enitendum nobis esse ait,ut Vim naturam que illius, quoquo modo poterimus, intelligentia conis sequamur. Quod si haec, inquit, ita se habent , eonin nos par est , ut , si minus accurate, is subtiliter, at reasse fastem, oe papuilamiter comprebendamus, tum quid ipsum M. rum quid sis scientiae , ve facultarι proprie propositum is

autem operae pretium observare singularem quandam ac mirifieam , eandemque constantem ac perpetuam Aristotelis in dicendo moderationem, non enim

dixit ηλιλιαπέον sed πειρατε-- ut se conaturum

magis, quam effecturum ostenderet: & addidit τύων . quasi dissidens se de tanta re posse exquisite disserere. Ti πρ γε)Quod est in picturis υπογραφη, hoe est, in statuariorum , plastarum , fusorum , similiumque artim cum operibus τυπω, rudis nempe quaedam, & incho ta futuri operis designatio, nam Budaeo quidem minime assentior , qui typum ait esse formam ipsam, unde simulacra ducuntur. Philosophi autem non ineleganti tralatione hanc vocem adhibent, ubi accuratam illam dc limatam subtilitatem abesse significant. Quamvis autem id non agimus hoc quidem tempore, non pigmbit tamen admonere, apud Ciceronem libro primo epistolarum ad Atticum corruptum esse locum , ubi haec vox Vulgo legitur, nam quod in omnibus pervulgatis Iibris ita scriptum est Praeterea typor tibi mando, quo n tector o atrioli possim includere, o putealiasigillata duornon typos , legi oportet, sed tybos, s eu tubos, significat autem plumbeas aut fictiles fistulas, quibus aqua pluvia in puteum perducitur . m) fallem , quod cur ab omnibus latinis interpretibus Omissiam sit , non video. Tί ποτε ociuia τι, ν) Duas quaestiones proponit: quid B tan

36쪽

,3 Μ. A N T O N I I Μ U R E T I itandem sit ultimum illud bonorum , & cui sive seIemtiae, sive facultati proprie , &-propositum . EDrum autem posteriorem statim explicat , docetque politicen esse eam, cuius finis bonorum omnium fini, est. Priorem , quia longiorem orationem requierebat, incommodiorem distulit locum c. si αυάμεωνὶ Ita plane legit Eustrati iis , acuteque dis inguit , at vetus interpres legit , ii ἀρετων. Sic dc supra ἀρετιω idem legebat, ubi Eustratius m.

-δανὶ Syllogismus hic absolutus est . Verisimile est hunc finem , cum omnium praestantissmtis fit, praestantissimae omnium facultati propositum esse , talis autem est politice , igitur politices finis es summum hominis bonum. Pro , positionem , ut satis per se probabilem , confirmare 6- :mittit. Assumptionem corroborat iis argumentis, de quibus statim dicturi sumus. Est autem huic loco con sentaneum id , quod scriptum est libro tertio politico

Πισώτη δ ἐν νηὶ melius videtur , quod in aliis libris

legitur, πι τη δ' η.

T si εἶναιJ Λ liquot argumentis confirmat ac consiluit id , quod modo dixerat: politicen videlicet ar tium omnium praecipuam, esse atque in ceteras imperium obtinere, quorum hoc primum est: quod eius est definire , quae artes in civitate esse debeant, tum quos in quibus elaborare,&ad quemctasque modum oporteat is Ut autem de primo agamus: constat politici munus emis , praescribere ac constituere , quas artes in civitate lexerceri velit, quas minus. Itaque videmus, pro rerum publicarum varietate, varias quoque arte, ab aliis civitatibus recipi, ab aliis exulare. Apud Hebraeos olim Ra-ιuario esse nemini licebat, at apud Graecos ars illa magno

37쪽

ac frugalitatem colerent, cupediarios apud se esse voluerunt. apud eosdem nullus comoediarum , nullus tragoediarum artifex erat; quod scelerum exempla n que ioco neque serio audiri spe starive a civibus suis vellent. At contra Sybaritae, cum delitiis omnibus indulgerent, lege sanxerunt, ne quis faber , aliusve eorum artificum, qui opera sua non sine strepitu emciunt, an urbe sua esset: quod a somno se nollent aut impediri , aut excitari. Ex hac urbe antiquitus omnes, qui philosophiam aut rhetori eam docerent, senatusconsuruto pulsos esse constat. At postea leges latae sunt, quibus eis ho res ac praemia proponerentur, ut cum aliun

de constat: tum ex lege in honoribus Dig. de vacat. &excusat .mun. titulo de proseGribus & medicis libro decimo,& ex titulo de studiis liberalibus urbis Romae ct Constantinopolitanae libro undecimo Codicis. Quinetiam in eodem decimo libro enumerantur alii quidam artifiees , quibus conceditur immunitas , sub titulo de excusationibus artificum , & lege ult. Dig. de iure immunitatis . Potitiee igitur modo has modo illas artes

vel in rempublicam admittit, vel a republica excludit neque id tantum , verum etiam constituit, --. Non enim quamlibet artem , etiam earum , quae permissae sunni, a quolibet disci aut factitari licet . Exempli causa. Artes scaenicae apud veteres Romanos prohibitae non erant; neque tamen ab angenuis, sed a seruis aut libertis exercebantur: itaque qui in scenam prodiissent, edicto praetoris infames e

xant; lege prima & secunda Dig. de iis , qui notantur infamia. Artes lardidae non prohibebantur a Lacedaemoniis; neque enim eis carere civitas potest ;sed tamen civibus omni earum tractatione interdictum

erat. . At contra artes erant quaedam propriae ingenuorum cc nobilium . Ut olim in hac urbe decretum est a B a senatus

38쪽

xo Μ. Λ N T O N I I Μ U R R TIsenatu , ut de principum filiis sex, ut ait Cicero, aut, ut ait Valerius, decem singulis Hetruriae populis

percipiendae sacrorum disciplinae gratia, traderentur, ne ars tanta propter tenuitatem hominum sordesceret. Quod autem addit Aristoteles . Καa eo pertinet, quod etiam per se bonis, ct utilibus modus quidam adhibendus est ; ut ostendithoe loco Eustratius, sed exempla quae ab eo ponuntur, Ieviora sunt. Illud gravius, quod Λristoteles o flavo πιλοικῶν vult pueros ingenuos musicen discere, eamque exercere, quamdiu pueri sunt, at grandiores effectos ab ea exercenda abstinere , tantumque de aliis iudicare . Sie Callicles apud Platonem in Gorgia squam vere , nunc quidem non quaerimus philo vhiae tractationem adolescentibus concinnum quiddam , & elegans esse ait: sed videndum esse : esse enim seni-hus indecoram . Sic fortassis aliquis non immerito censuerit, astrorum scientiam ea parte, quae de corporum coelestium magnitudinibus , motibus, intervallis disserit aut etiam tempestatum anni varietatem , & ex ea morbos aut sterilitatem , quaeque iis contraria sunt, ct eiusmodi alia praedicit, ferendam esse in civitate bene instituta; sed constituendos ei esse quasi terminos quosdam , ne eo progrediatur, ut etiam de cuiusque fortuna, moribus, statu aut exitu vitae audeat pronunciare .

Ορω δὲ, Alterum argumentum , quo probet politi

Concludit quod proposuerat: politicen videlicet omnium artium do inam esse, eiusque finem esse summum hominis bonum. Cum enim ea utatur ceteris scientiis quae quidem in actione consistunt, ac praeterea positis legibus praescribat , quae agenda sim, quaeque fugienda , ex eo sequitur, ut sinis ipsius ca

39쪽

INI. ET HICORUM. 21terarum fines contineat: sitque iccirco ultimum eorum bonorum , quae in hominis naturam cadunt .

Λέγω δ' - Haec est prooemii secunda pars, qua, ut ante dixi, significat, quam disputandi rati nem secuturus sit in his libris , quod ut melius percipi

possit, intelligendum est, non unum esse simplicem docendi modum, sed id ipsum quoque pro earum rerum, quae docentur, dissimiIitudine variari. Recte enim Plato in Timatio orationi omni eum iis rebus de quibus

explicatur, ait esse cognationem, ut cum de re stabili, atque immutabili disputatur, talem quoque orationem esse oporteat, quae neque redargui possit, neque eo Vinci ; at cum in iis versamur , quae mutationi ac viseissatutini exposita,Ermitatem constantiamque non ha-:ν bent, etiamsi minus oratio ex omni parte secum ipta consentiat , dummodo probabilia dicantur, contenti esse, nihilque ultra requirere debeamus . Commode -- . rem, inquit, dixerimus , fi eae res, de qu/bus expiscare Ingredimur , quantum ipsarum natura fert , dilucident- . Nam ut in iis,quae opificum industria elaborantur, non eandem ab omnibus operis persectionem exigimus : sic ne omnem quidem disputationem, sine ullo discrimine ad persectam illam , & immutabilem veritatis normam exigere debemus . τοῖς Fingamus enim trest asse artifices , qui aIleuius hominis formam artificio suo imitandam , atque exprimendam susceperint: eorum unum esse pictorem , alterum , qui e cera imagunculas fingat , quos κηροπλάσας Graeci vocant ter tium autem , qui in chalybe, aut in adamante sermas sibi propositas repraesentet . Enimvero iniquus sit, si quis a. secundo postulet, ut sine ullis coloribus aeque

40쪽

nem accedat: longe autem iniquior, si quis idem ab eo , quem tertio loco posuimus, exigat. Et si Stasicrates olim montem Athonem , ut se faeturum profitebatur , ad Alexandri similitudinem consormassiet, nemo, ut opinor , in tam vasta mole eam persectionem, quae

in Lysippi statuis cernebatur , requisii et . Intelligentis enim hominis est, cogitare ae videre, quid quaeque materia capere ac pati possit, eoque esse contentum. Τια δε καλπι Honesta autem & iusta, inquit, quae eivili facultati ad considerandum proposita sunt, tantam habent varietatem , tantisque agitantur erroribus , ut non natura,sed lege tantum ac conditione hominum talia eme videantur . Τοσαυτιω εχωὶ Duo dixit: --Glis quorum utrumque quid valere putem , aperiam. Διαφορα in eo

est , quod de rebus honestis, ac iustis non concordant, ac concinunt homines inter se , imo vero dismentiunt ,

ac δε φερονται. adeoque cum multis variisque de rebus

homines saepe dissentiant, nulla est alia dissensio, quae Iites & inimicitias gignat, nisi, cum, quod uni iustum honestumque, id alteri iniustum, atque inhonestum videtur : ut luculenter docet Plato in Euthyphrone Stoici honestum putant , quicquid natura sert, in apertis ac propatulis locis facere et iidemque omnia, quamlibet flagitiosa , & turpia suis nominibus norant,

nullam putantes in eo in eme obscoenitatem , aliorum Prope omnium contraria sententia est. Epicureis honestum est , suis quemque tum voluptatibus tum opportunitatibus metiri ac dirigere omnia; nihilque alio-Tum causa facere . id quam turpe , & inhonestum alii iudicent, qui nescit 8 Apud Persas , ait Xenophon , turpe habebatur spuere aut emungi: idem si apud alias nationes turpe sit, male sane & incommode cum gravedinosis agatur . Graecorum moribus perite, ac scien-

SEARCH

MENU NAVIGATION