M. Antonii Mureti Opera tomus 1. 5. Tomus 5. Commentaria Mureti in libros Ethicorum Aristotelis, continens in Aristotelis Oeconomica annotationes, interpretationem in Commentarium Alexandri Aphrodiensis ad librum 7. Topicorum Aristotelis

발행: 1730년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 철학

51쪽

'INI. ET HICORUM

traditum est aut, annorum septemdecim, aut non muIto maiorem de iure publice responsitasse. PRAETEREA si adolescentes interdum apti sunt ad res maximas gerendas , multo magis apti erunt ad haec praecepta discenda . Esse autem , documento suerit, vel P. Scipio Aemilianus , qui anno aetatis vigesimo quarto consul Creatus , ea gessit, quae ne hodie quidem sine admiratione legere possumus ., POSTREMO , cum haec tota philosophia referatur ad actionem , quando agent homines , nisi , quid agendum sit, in iuventute dedice-' rint p. Sed intelligendum est duo esse genera auditorum et

unum eorum, qui possunt etiam iudicare de iis, quae audiunt e alterum eorum , qui iudicare quidem non possunt, sed satis est , si assentiantur dc vera credant esse ea, quae docentur , magis ac magis id quotidie . cum ad res gerendas accessierint, cognituri. In illis Praecepta haec evidentiam quandam emciunt: in his Veram opinionem, dc assensionem . Non igitur simpliciter negat Aristoteles adolescentes idoneos eme auditores huius philosophiae: sed tantum negat eos tales auditores esse, ut ea, quae hic traduntur, persei te percipere, dc de illis iudicare possint. Quod autem addit

eos sine fluctu audituros , cum animi perturbationes

sequantur, id quomodo accipi debeat, ostendit ipse,

qui paulo supra admonuit, ea quae dicturus emet, non semper , neque in omnibus vera eme, sed ais . Nos autem fatemur quidem plerumque verum eme quod ait Horatius Iuvenes cereos esse ad Vitia ,

monitoribus asperos : multos tamen novimuS moderatos, & compositos, dc tales, ut eorum adolescentia multorum senectuti exemplo eme pomat . Ut ergo indomitis & effraenatis , di rationis iugum detrectantibus, haec philosophia nihil prodesset: ita non est dubium , quin bene natis, bene educatis , virtutis aman C tibu S,

52쪽

mΛNTONII ΜUR ET Itibus , quales hic plerosque omnes esse confido, mirabiliter profutura sit. Ut igitur Plato Mυς αγεωμετρητην excludebat a schola sua i ita nos non quidem omnes adolescentes, sed eos tantum , qui aut natura pravi sunt, aut mala educatione ac consuetudine depravati, a philosephiae tractatione excludendos esse censemus.

Ingreditur in disputationem de summo bono :& quoniam supra docuit esse aliquod summum bonum , idque civili iacultati proprie propositum : nunc, quid illud sit, quaerendum esse ait. Dicamus igitur , inquit, disputationem rursus capite arcessentes: quandoquidem omnig cognitio , omnisque susceptio bonum aliquod appetit: quidnam illud sit, quod a civili scientia appeti dicimus, quodque summum ac supremum est bonorum eorum omnium, quae homines consequi possunt. -

a rates D) Haec disciplina probabilibus tantum nititur. Probabilia autem sunt, quae videntur aut omnibus , aut plurimis , aut sapientibus. Quocirca de summo bono disputaturus, primum ponit ea, quae a pud plerosque omnes confesti sunt: deinde ea, in quibus eruditi ab imperitis, & utrique inter se dissentiunt. Quod igitur sit summi boni nomen , nulla fere contro versia est. Nam dc vulgares atque imperiti, & exculti ac politi ingenuis artibus homines ultimum illud bonorum felicitatem vocant. Bene vivere autem & bene agere idem esse censent, quod felicem esse . Quid ἁπαιριονία dc oram intersit, disquiremus alio loco fortasse subtilius, interea illud quidem certe negari non potest, inter vocum ipsa nam vim nihil admodum interesse . Nam ut τυ , ita dith ων quo que sortuna est. Λristophanes. - Τοῦ

53쪽

- Itaque δοῦλαἱμων , si tantum vim nominis inspicias , est, qui bona fortuna utitur, id est, ut alibi docuimus, cui favet Deus . Nam fortunae nomine aut Deum, aut consilium quoddam divinum vocabant;&Plato in Timaeo supremum illum Detim huius universitatis opificem vocat Ahκονα. Unde est , quod Xenocrates, cum suam cuique mentem Deum esse diceret, is δαιμονας dicebat esse eos, quibus bona dc virtute praedita mens ese. Aristoteles secundo topicorum . Καιοι ποMοιὶ Ita vocant imperitam multitudinem. Καιοι χαρίεντες) Ita vocant homines ingenuarum armirum studio deditos . Propterea quod earum tractatio ne elegantiores ac politiores homines sunt. Ovidius is Adde quod ingenuos viditasse fideliter artes Emollit mores , nee finit esse feros . Idem et Artibus ingenuis , quarum tibi maxima cura es' ulescunt, asperItasque fuit . in Coriolano Mis μουσῶν Apud Graecos duo sunt loquendi genera , ευεν, quorum utrolibet selicitas andicatur . Ex quo emci voluit Plato in Aleibiade primo, α in e tremo, primo de Repub. eos, qui ex Virtute Vi Vunt , esse felices, rationatur enim hoc modo . Omnis, qui bene vivit, beneque QIt, felix est . Muremnque o rem ex virtute vivit, agitque, bene vidit, beneque agit FeliAes , qui unque ex tirtute vivit. Quin & Aristoteles hac eadem conclusione usus est, cum alibi; tum libro primo magnorum moralium , ubi ita scribit: Ἀλλ'

54쪽

id est :-vIrtus quidem quaque in re bene id, effecit, cuius es virtus , animo autem vidimus virtute Igitur anim bene vivimus. Bene autem vivere, o bene agere nihIl alius esse vicimus , quam felicem esse . Ergo felicitas in bene vi intendo consilit. Bene vivere autem In eo, ut secundum vir tutes vivatur . Id igitur ultimum es : ea felicitos : Id bonorum omnium optimum . Haec Aristoteles magistrum , ut apparet secutus. Uterque autem abusus videtur ambiguitate vocis ad id , quod sibi proposuerat , obtinen dum . Nam bene vivere, beneque agere apud Graecos Biterdum dicuntur ii , quibus est ita , ut ipsi volunt, quibus res secundae sunt, qui omni molestia carent, quibus adversi aut incommodi nihil obiicitur: quibus com nia ex animi sententia succedunt : οἱ ἀπαπα κατορθοῖνυς. ac tum in iis verbis non virtutis , sed fortunae potius significatio est. Itaque etiam παρ αξιαντυπνώειν dicunt eos , qui nulla bona re digni cum sinr, fortuna

tamen prospera utuntur. Dentosthenes εἶ αδ αφιν παρατυυ ἀξιαν , αφορμιῆ πυ κακως φρονεῖν τοῖς ἀνοιτοις γίγνεται. Aristoteles ipse : ο - νεμ επιπικος λωπῶται α τοῖς ἀναξιως

ευ-. .ibus similibusque , in locis neque enim

plures coacervare dissicile fuerit ) ευ non est , prudenter , fortiter , iuste, temperanter , aut denique ulla ex virtute agere: sed , ut ante dixi , amicam ac propitiam fortunam experiri . Ita quoque ευ , in ore vulgi interdum nihil est aliud , quam commode ,& sine ullo impedimento vivere , atque abundare iis , quae ad vitam necessaria sunt, quod etiani Latini nonnunquam bene vivere dicunt . Horatius . Vos sapere Θ solos aio bene vivere , quorum Conspicitur nitidis fundata pecunia villis.

55쪽

IN I. ETHICORUM. 37 Ευ πατῖειν autem semel idem poeta bene rem gerere dixit. Celso gaudere oe bene rem gerere vibinovanoMusa rogata refer. dicitur & facile agere . Terentius . suam vos facillime agitis , quam sis maxime. Potentes , dites , fortunati, nobiles . Porcius :Tres ρα idem tempus qui agitabant nobiles facillime .

Ac plane particula su nihil interdum aliud Graecis significat, quam quod Latinis facite: ut in his nominibus ευμαθους, ευπορος, , aliisque

huiusmodi . Est igitur ευ facile agere , nulla difficultate in vita premi . At nonnunquam bene vivere , ac bene agere est, ita uti virtuti consentaneum est , vivere , & perpetuo , quantum id quidem fieri potest , in aetionibus honestis laudabilibusque versari. Qio circa , cum ita proponitur, eos omnes , qui bene vivunt, beneque agunt, felices esse : idque usitata loquendi consuetudine comprobari: vere id quidem dicitur, si bene vivere ac bene agere , priore illo modo accipias . Sin posteriore, nunquam in eo tibi vulgares assentientur . Deinde , cum infertur Omnes, qui ex virtute vivant agantu e , bene vivere ac bene agere : si tuum illud bene, valet , idem , quod honeste ac laudabiliter :concedetur id tibi , sin illo altero modo accipi velis ,

negabitur; nimis enim verum est, multos Virtute praeditos homines κοικιςα ανῶ q. Cum igitur Videantur , & Aristoteles,& Plato pulcherrimam de felicitate sententiam confirmare etiam iis , quae dicuntur a vulgo: non tamen illa eo sensu , quo a vulgo dicuntur , accipiunt : sed veriore quodam ac praestantiore . . In quo uterque ipsorum non modo nulla reprehensione , sed maxima etiam laude dignus videtur . Etenim cum in omnibus hominibus natura insit quiddam divinum, ut

iidem illi philosophi docent, quemadmodum, qui nu-C 3 mine

56쪽

38 M. Α N T O N I I 'Μ U R E T amine aliquo afflati sunt, praeclara multa dicunt, quae ipsi met non intelligunt: ita vulgus hominum, propter illam , quam dixi , divinae naturae communionem , saepenumero quasi quaedam oracula , ita verissimasqtiasdam sententiaS fundit, quae non ita, quae sensum est ab iis , qui eas usurpant , sed ita ut vere dicuntur, accipi debent. Nam quod eas & frequenter in ore habent ,& tanquam Veras & indubitatas accipiunt, idemcit illa , qua omnes tenentur , divinitatis similitudo : quod autem detorquent eas in alium quendam sensum , libidini suae accommodatum , eo fit , quod pravis opinionibus corrupta, vivendi consuetudine ipsorum depravata natura est. Quare in eo quod recte

dicunt , sequendi sunt: quod recte dicta alio flectere .ci aliter interpretari cupiunt , repudiandi. Ut enim oracula furiosi landunt, sapientes interpretantur .' sic eiusmodi sententias etiam stultissimi iactant: sed a sapientibus earum petenda interpretatio est a Cum igitur vulgus Graecorum dicit, του εἴη εὐ, felices esse, & in eo consentit: quod datur, accipio,dc Deum etiam in eiusmodi hominibus loquentem admiror . At cum iidem postea dicunt se hoe non ita accipere , ut eos dicant bene Vivere, qui honeste aelaudabiliter vivunt: nego me, quomodo ipsi accipiant laborare . Non enim Deus est amplius , qui loquitur:

sed cupiditas, sed nequitia , sed libido. Το De nomine summi boni, dc de quadam

nominis exsticatione , ac uti Graeci loquuntur , --PMγου τινος γομιτώδις nulla controversia est : nunc in quo

hominum iudicia discrepent, audiamus . Περι ευδαιμ) De re vero ipsa , inquit, id est , de felicitate , quaenam ipsa sit , controversantur : neque imperitae multitudinis, & eruditorum ac sapientum hominum similis de ea oratio est. Aliqui enim felicitatem collocant in aliquo eorum , quae evidentia , &

omniis

57쪽

IN I. ETHICORUM. . 39 omnibus nota sunt: ut in voluptate, divitiis, honore, alii denique aliud illam esse aiunt, saepe etiam unus idemque modo hoc, modo illud, morbo enim laborans, sanitatem : inopia pressus , divitias: ii autem, qui sibi conscii sunt ignorantiae , eos admirantur , qui magni aliquid dicunt, quodque ipsi assequi non queant.

Ηδενὶ in Hanc summum bonum esse dixerunt e veteribus Philosophis Eudoxus, Aristippus & Epicurus, dc qui eos sectati sunt, ac de Eudoxo quident' alius erit in his libris dieendi Iocus , Aristippi autem de Epicuri seotentias , dc argumenta diligentissime excutit, de considerat Cicero lib. I. & lib. a. de finibus . At alii contra eam summe aversati detestatique sunt, ut Anistis henes : cuius est illud: μαπεί- η μιαι, & Λrehytas dicebat, nullam capitaliorem pellem hominibus, quam voluptatem corporis a natura datam in Plato alicubi vocat eam Amp -- . 'H πλουτονὶ Divitias nemo, quod sciam, philosephus summum bonum esse dixit . Sed constat vulgarium multo maximam partem beatos eos demum esse sentire , qui divitiis a iuuant, idque primum liquet ex usa loquendi. Saepe enim Graeci divites vocant. Euripides . TLῖ μὲν si vi να βροτοὶ .

I idemque Γλοῦν interdum divitias, interdum selicitatem nominant, dc o Gu modo felices, modo divites. Euripides.

Sed & Latini saepe beatorum nomine non alios, quam divites intelligunt. Catullus.

ego ut paeliae Unum me facerem beatiorum. Plautus ζAurum in fortuna tax πιαν : natura ingenium bonum

C , ' nonam

58쪽

o Μ. ANTONII ΜUR ET IBOnam ego , quam beatam me esse nimio dic moilo. Deinde ex eo , quod Aristoteles primo πολια docet, quosdam homines consectari divitias, ut instrumentum quoddam rerum gerendarum, alios eas sibi proponere , ut finem: ideoque illos quidem modice eas appetere: hos Vero neque modum, neque finem ullum . facere , iuxta id , quod a Solone dictum est . ,

Et ab Horatio: Ar bona pres hominum decepta cupidine fassa Nil satis est, inquit, quia taliti, quantum habeas, sis; neque ignota sunt illa eiusdem poetae.

Et genus oe formam regina pecunia donat. Et r. Virtut post nummos . . . Et e omnia piaebris Diostiis Insunt.

Itaque Bion dicebat, ut loculos quamlibet viles, plu rimi esse, si in eis plurimum inesset aurum: ita homi nes alioqui abiectissimos maximi fieri, si maximas ha

i sua tum quisque sua nummorum servat In arca Tantum habet Θ fidei. . Ait Iuvenalis , & alibi: Protinus ad censum et de morIbus ultima Messiuasio . Et alio loco : de habeas, quaerit nemo e sed oportet habere . . Aristodemum Lacedaemonium dixisse narrat ΑΙ-

oυδε 'τέριι φ . Simonides interrogatus, utri pluris ement, i 1apientes, an divites: respondit, se crebro sapientes ad limina divitum , divites nunquam pro foribus sapien- λtum conspicari. Sed nemo unquam elegantius e X presest omnes improbas sententias istorum, qui prae divitiis centemnunt omnia, quam Euripides, cuius hi versus latine a Seneca redditi leguntur . Sine

59쪽

SIM me voear pessimum, ut dides vocer . An dives , omnes quaerimus r nemo, an bonus Non quare, o unde: quid habeas, 'tantaem rogant. Ubique tauri quisque , quantum habuit, fuit. suid habere nobis turpe fit, quaeris nihil. ' - Aut dives opto vivere , aut pauper mor/ . Bene moritur , qui dum moritur , lucrum facit Pecunia ingens generis humani bonum , Cui non voluptas matris , aut blandae potest Par esse prolis, non sacer meritis parens :Tam diace si quid Veneris in vultu micat, inrito illa amores coelitum atque hominum tenet.

Qui cum Athenis in theatro pronunciati essent, indignatus populus consurrexit; neque multum abfuit , quin dc actorem,& carmen exturbaret. At fortasse magna pars eorum eodem vitio laborabat. Sed avaros etiam avari oderunt , ut de Crasso tradit Plutarchus . Extat elegantissimum epigramma Petronii Arbitri,quo Pecuniam omnia posse ait: suisquis habet nummos , secura naviget aura ,

Fortunamque suo temperet arbitrio. Uxorem ducat Danaen , ipsumque licebit Acrisium iubeat credere , quod Danaen . Carmina componat , declamet, concrepet , omnes Et peragat caussas , fitque Catone prior . Iurisconsultus , paret, non paret, habetor Atque esto , quicquid Servius ει Labeo . Multa loquor , quidvis nummis praesentibus opta, . Et veniet: clausum possidet arca DPem .

60쪽

ει M. ANTONII Μ URET a Plura apud Aristophanem in Pluto . Hae Igitur &similes sunt sententiae hominum divitias putantium

esse summum bonum o 1

Ne honorem quidem 'quisquam philosophus

summum bonum eme dixit. Cum autem errent utri

lite, tum qui divitias, tum qui honorem finem esse dicunt, tolerabilior tamen & venia dignior, & minus indecorus est eorum error , qui honori nimis magnum honorem babent, quam eorum , qui opibus . Nam hi saltem excelso , & recto , & elato esse se animo ostendunt : et illi sordido & abiecto . Rationes autem , quibus fortasse sibi persuadere aliquis possit, honorem esse summum bonum, esse, quod ab optimo quoque maxime expetitur. M optimus qui Dque maxime gloria ducitur. Est igitur gloria summum bonum . Propositio per se probabilis est . Assumptio facile probari potest . Fortissimi enim quique & maxima virtute praediti viri etiam Vitam prae gloria contemnunt . Est in fabulis delatam esse a diis optionem Achilli, longam vitam , sed ingloriam mallet, an , vem quidem , sed quam perennis fama sequeretur , illum autem hanc praetulisse, 6c contemni ac vitupera ri solent, qui vitae ac salutiε maiorem , quam honoris& gloriae rationem habendam duxerint. Iasonem cum illa delecta iuventute ad vellus aureum proficiscentem, ignota pruis mortalibus tentantem maria, vitamque suam ac suorum , quod ante ipsum nemo fecerat, ventis ac fluctibus committentem, quid tandem impulit, ut se in tanta tamque aperta pericula coniiceret 8 Honoris nimirum & gloriae cupiditas: Ita enim de eo canit C. Valerius Flaccus .

tu sola animos mentemque perurIs Gloria r te Oiridem videt immunemque senectae Phrifidos in ripa flantem: iuvenesque vocantem .

PRAETEREA opus dc fini. idem sunt, ut saepe docet

SEARCH

MENU NAVIGATION