M. Antonii Mureti Opera tomus 1. 5. Tomus 5. Commentaria Mureti in libros Ethicorum Aristotelis, continens in Aristotelis Oeconomica annotationes, interpretationem in Commentarium Alexandri Aphrodiensis ad librum 7. Topicorum Aristotelis

발행: 1730년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 철학

61쪽

cat opus virtutis . a. breve ct irrestrarabile tempus .

Omnibus est vitae , sed famam extendere factis

Hoc virtutis opus .

Ergo virtus referetur ad gloriam,tanquam ad finem. TERTIO . Quarum rerum aliquod praemium est , in iis praemium est. At virtutis praemium videtur esse

honos & gloria. QUARTO , Bonum quo durabilius

est, eo praestantius videtur. At caetera hominum bona videntur extingui saltem morte , gloria etiam post Cineres durat . QVINTO. Summum bonum videtur esse id , quod ipsi Deo homines tribuunt . SEXTO . Si quod est iu rebus humanis divinum bonum , vix videtur negari posse , quin idem sit etiam summum , quid enim superius sit eo, quod divinum est At Plato lib.

s. de legibus ait θειον ἀγαθὸν εἶναι τὶ τιμω . idemque to 4idem verbis confirmat Λristoteles quarto horum librorum . His S smilibus argumentis probari quodammodo posset, honorem summum bonum esse , sed facile solvi possunt, & Aristoteles ipse eam opinionem paulo infra refutaturus est . Ἀαοι δε' ωοὶ ut Herillus scientiam , Democritus, sive Pyrrho Epicurus inter

alia . De quibus vide Ciceronem secundo de finibus , .ct Clementem lib. 2. Πορλαας) In his Aristotelis verbis tria praecipue notanda mihi videntur. Unum, ut in veritate, di scientia summam esse constantiam dc stabilitatem, ita in opinione & errore summam inconstantiam & instabilitatem. Nam si homines vere Cognoscerent summum bonum, non ferrentur huc illuc , sed in una eademque sententia pessisterent. Nunc quia opinionibus tan

tum Diuitiaso by Cooste

62쪽

M. ANTONII ΜUR ET tum ducuntur, fluctuant, & illud modo in hac re, modo in alia ponunt. Itaque recte tradiderunt di istam esse, quasi ἐφση- οτιτιω At /οαν αφίςηαν . Λlterum , natura comparatum esse, ut quo caret quisque, id praestantissimum, maximeque expetendum arbitretur. Quod tamen non in omnibus verum est Sunt ei imquidam contra eo errore ducti,ut sua tantum admirentur, aliena contemnant . Tertium, maiorem & acriorem esse in hominibus sensum mali , quam boni. Non enim tam sentiuntur bonae valetudinis aut opum commoda , quam incommoda , quae ex contrariis ire.

bus oriuntur.

ς μέγα τι in Inde sunt illa .

Felix , qui potuit rerum cognoscere caussas. Et rFelices animae , quibus haec cognoscere primum

Inque domos superas scandere cura fixit .Eνιοι θ ωον ) Quidam autem putabant, praeter haec multa bona aliud quoddam esse per se: quod & his omnibus, ut bona sint, caussa esset. Est autem haec opis nio Platonicorum , de qua infra copiose disputabitur.

ΑπασαςJ Igitur omnes quidem opiniones expendere, inane fortassis ac supervacaneum fuerit, abunde a tem huic parti satisfiet,si eas consideremus,quae maxime eminent, quaeque ratione aliqua niti videntur. Sic in Eudem eis. Igitur in omnes quidem opiniones, quas non nulli de felicitate conceperunt, inquirere, supervacaneum fuerit, multa enim videntur oe puerulis , Θ mente captis ,

' aegrotantibus, de quibus nemo mentis compos dubitaverit. ct in topicis . το τυχοντωπι εναντία τος δοξαις κοου Caussae autem duae videmur, cur interdum expediat inquirere etiam in eas lenien tias , quae tamen verae non videntur , una ut ex eis

aliquid veri eruamus . Omnes enim fere sententiae , quae qui rim non penitus absurdae sunt , accedunt quodammodo ad veritatem, πάντως αυτῆς - , ait i plein

63쪽

in primo minore Wτή-ουσ. απφυκα- ρ οἱ πιθρωποιτιω ἀληθειαν ἱκανως: ait ipse primo Rhet. -- τωὐοικειον τι ἔ ρον , ut est in primo ad Eudemum , at que hoc in iis opinionibus cernere est, quas commemo ravimus. Non es felicitas ηδενη: sed tamen vera μνὰper

ἐνέργεια κατ ἁρετια. Altera cauilla est, ne illae quem piam inducant & decipiant . Hoc autem duobus mOdis evenit , aut propter ipsarum probabilitatem , aut propter dicentium auctoritatem . Ergo illae excutiendae sunt. At si qua eiusmodi sit, ut di longissime ab- st a Vero , neque auctor illius tanti esse videatur , ut alios suo pondere in errorem trahat, in ea pluribus Ver bis refutanda omnis opera luderetur . Me λανθανε τωὶ Non est autem nobis, inquit, ignoran randum duas esse inter se disserentes disserendi vias,im terdum enim a principiis ad ea, quae ex ipsis efficiuntur, prosiciscimur: interdum autem ab essectis ad principia ipsa progredimur. Quod autem hoc loco docetur, non est proprium Philosophiae moralis, sed generale

quoddam praeceptum ad omnes artes ex aequo perti

Nens . Cur igitur , dicat aliquis , huc adhibitum est quoniam utile est ad quiddam , quod Aristoteles probare instituit, colligendum . Nam cum admonere velit bene educatum,atque imbutum bonis moribus oportere esse eum , qui ad hanc disciplinam audiendam accedit, ita id confirmat. In omni arte tradenda, ordien dum est a quibusdam,quae discere cupienti,aut iam no ta sint, aut talia, ut leviter admonitu S, ea statim appre hendat, eisque amentiatur. In hac autem arte principiis quibusdam utimur, quae consuetudine quadam imprimuntur in animis : qualia sunt, Μediocritatem omni

bus in rebus optimam esse : voluptates non omnes nul

lo discrimine sequendas, sed eas demum,quae sint cum

64쪽

s M. ANTONII MUR ET Ihonestate coniunctae e Turpe lucrum damnum potius esse quam lucrum , & similia. Haec autem omnes bene educati , aut iam sciunt , aut statim verbo uno ad-m initi, sλeelata, M. Talibus igitur opus est.

Mὸ ,τω) Ad summam hoc dicit Aristoteles, omnem, quae de re aliqua instituitur, disputationem, duobus modis dirigi posse , aut enim a principiis , id

est , a causis exorsi, perquirimus cognitionem eorum, quae ex ipsis fiunt: aut contrarium ordinem tenemus,& quae sunt effecta sumentes, ad causas, ex quibus illa es ista sunt reperiendas mentis aciem intendimus .i Ευ ρῖ Πλατων) Quod modo dixit, Platonis testim

nio atque auctoritate confirmat, nam eum quoque merito solitum esse in disputationem adducere,& in quaestione ponere , a principiisne an ad principia esset via. Velut in stadio, ab athletis ad metam , an contra. Porro illius Platonicae quaestionis haec sententia erat: in rebus investigandis utrum potius emet, a cau- fis ad eventa , an ex eventis ad causas progredi, quod ille nunquam quaesiisset, nisi utrovis modo disputatio nem posse institui iudicasset. Pulchre autem expressit Aristoteles magistri sui consuetudinem verbis μορω s. Ille enim affirmandi & asseverandi arrogantiam

fugiens , ita omnia proponebat, quasi dubitans , &quid veri simillimum esset inquirens. Sed & illa similitudo de stadio Platonem olet , qui exemplis dc collationibus rerum notis& sumptis de medio illustrare disputationes suas solebat. Puto autem hanc dubitationem in iis, qui ad nos pervenere , Platonis libris non extare. Ac fieri potest, ut eam Aristoteles e sermonibus non e scriptis illius hauserit , & certe multa Platonis αγραψα δογματα,ab ipsius auditoribus studiose con-'servata esse , testatur Galenus . Ita vocabantur ludorum praefecti

in ludis gymnicis, ut in scaenicis ἀγωνοθειαι Sedebant autem in ipso ingreisu stadii. Αρκφιον

65쪽

I N , I. E T A I C O R U M. 67 Mois3 Explicat nune eam dubitationem, quam pro 'posuerat , ac primum hoc ponit: in rebus aut ex qui'rendis, aut tractandis & explicandis, ab iis, quae pers :ua, & ad intelligendum facilia sunt , ordiendum esse . Talia autem duobus modis dicunt ut , alia enim nobi s clariota sunt, alia simpliciter, & suapte natura. Fortassis igitur nobis quidem ab iis , quae nobis clarare perspicua sunt, evordiendum est . Multis autem I eis haee ita distinguit Aristoteles; ut primo posteri

rum analyt. primo Physicorum quarto, τὰ φυ & saepe alias . Puto autem peccare eos, qui γνωριμα

prohibet suapte natura γνωριμ.ώτατα esse, quae nemini nota sunt. Nam qui ita accipiunt illud τῆ φυσει, ut di-Cant ea notiora esse naturae ,ineptiunt. Itaque interpreteS Graeci γνωριμωτερα exponunt σαφέτερα , νς α ρῆον Dτις καταλάcit. Intelligendum est igitur, quae caussa est,

ut unaquaeque res sit id quod est, eandem caussam esese, ut illa res cognosci possit . Non enim cognoscitur, nisi id quod est , ea ratione , qua est . Quare , cum , quae ex caussis effecta sunt,hoc ipsum qua sunt,quodque cognosci possunt , accipiant a caussis : necesse est Caussas ipsas, ut priores, ita etiam clariores esse. Nam ut docetur in analyticis , quod caumam praebet alii, ut tale sit, id ipsum magis est tale , atque hoc est quod tam multis locis Aristoteles docet, natura priora esse, ct clariora principia, iis , quae ex principiis existunt , simplicia concretis ac compositis , caussas even iis . Sed ut diurnum tempus , quod natura maxime

accommodatum est ad videndum , noctu is , & quibusdam aliis avibus tale non est: quae in sole caligantes , vesperi melius vident: ita caussae & principia cum sint

natura γνωριμωτατα , nobis tamen plerumque talia non

sunt

66쪽

1 M. Ad L TONII ΜU R. EiTI quorum mentis acies ita affecta ad ea, quae simpliciterct absolute, & suapte natura , vel maxime clara sunt , ut oculus noctuae ad lumen solis . Quo circa tunc ab iis , quae per se minus clara , & peripicua sunt, sed clariora , dc priora nobis , ad ea , quae natura clariora,

ct priora, id est . ab eventis ad causas, a compositis ad

simplicia progredimur: & ordinem non rerum naturae , sed imbecillitati nostrae consentaneum , ac con-Venientem tenemus , sic cum lunae rotunditas emciat eas varietates , quae in ipsius illus ratione cernuntur :prius tamen in hominum mentibus fuit earum varietatum notatio & animadversio , quam globosam esse lunam cognosceretur, cumque caetera corpora ob id

dissolubilia sint, quod constent ex illis quatuor primis: non est tamen dubium , quin homines noti e simplicibus ad concreta , sed ex his ad illa cognoscenda per

venerint . Interdum autem contingit, ut in mathematicis , nam desinitiones, ct communes sententiae , dc hypotheses , quae initio earum traduntur , cum per se ac natura γνωριμωτεμαι sunt, quam ea, quae consequuntur ex eis tum facilius etiam apprehenduntur. Summa igitur eius , quod hic ab Aristotele docetur, haec est: In cuiuslibet rei tractatione ordiendum esse a clarioribus , sed quoniam alia dicuntur clariora simpliciter , alia nobis: distinctius explicat sententiam suam, dicens incipiendum esse nobis ab iis, quae nobis sunt clariora; quare ubi eadem erunt natura clariora , dc nobis , ab iis principium ducendum erit: quemadmodum mathematici faciunt. Sin alia natura , dc per se clariora sint, alia nobis, ab iis, quae nobis clariora sunt, ad ea quae per se, & natura talia proficisci opor- ltebit. ὀδοῦὶ Hoe est illud, cuius colligendi gratia omnia illa vita' ς γνωρίμων antecesserunt. Cum enim Oportet ei, qui alicuius artis idoneus auditor laturus est, clara esse

67쪽

- I N I. E T A I C Ο R U Μ . Uesse ea , quae principio illius traduntur, illud quoque

consequitur , ut oporteat , eum , qui commode , auditurus est de rebus honestis & iustis , de , uno verbo, civilibus, bonis moribus institutum esse. Nam in hac disciplina . rem ita se habere , ut, exempli gratia ,

amandam esse mediocritatem,sugienda extrema, haec, inquam , dc similia pro principiis ponuntur et neque , cur ita sit causae ullae subtiliores exquiruntur, ac ne necesse est quidem . Iam is , qui bene educatus est , haec & talia, aut iam cognita habet, aut sine ulla disesicultate alio momento percipiet , iisque libens asse tietur . Quod si quis est, qui neutrum horum praest re possit , hosce audiat Hesiodi versus. Ille quidem longe optimus est, qui ipse omnia novis Sed bonus est etiam is, paret qui recta monenti . At qui nec per se novix , nec si quem alium audit, Mentem adhibet, ηullo is ηuisero est , nullo ordine habem

Apud Hesiodum tamen post primum eorum versuum hie statim legitur , τα Κεπειτα, - ω τέλος εἰαν ἀμεDω . Sed ego eum in calamo exaratis Aristotelis libris non reperi : neque vetus interpres agnoscit: Eustratius, qui caeteros explicatione sua persequitur, hunc non attingit . Clemens quoque lib. 3. paedagogi Cap. 8. cum hos versus citet , hunc praetermittit, oc. Aristides & Plutarchus .fit , ut eum Hesiodi esse non putem . .

αο δεῖ) Hanc ipsam sententiam ad finem libri deci-

mi repetit, & copiosus tractat. T.Aεθεανὶ Μagnam enim vim habet consuetudo ad assensionem , dc ad facilem eorum , quae traduntur , Perceptionem, ut est in primo minore σμετὰ τἀ mκά. Και-Sic supra,τοι-ου τἀδη et . Hoc autem addit,quoniam iusta quodammodo sunt, quaecumque ex quacunque Virtute fiunt, ut suo loco docebitur.

68쪽

so . Μ. A N T O N I I Μ u R E T rQuidam libri veteres, w: quod tamen mihi quidem non probatur. λαβοι ἀνὶ Principia enim alia auditor domo

affert, alia a docente azcipit. Oυτος ιδν-Hanc sefitentiam , mi notum est, expressit Μinutius apud Livium lib. inquit, ego audivi milites , eum primum esse virum , qui ipse consulat, quod in rem fit: secundum eum, qui bene monenti obediar a qui nec ipse consulere , nec alteri parere sciat, eum extremi ingenii esse. Et Cicero in Cluentiana : sapientissimum esse dicunt eum, cui, quoad opus fit, ipsi veniat in

mentem 2 proxime accede, ilium , qui alterius bene inventis obtemperet. Et Λemon apud Sophoclem in Antigones Tν---ει τις μ' ἐμ νεωτέρου

Zenonem autem philosophum aiunt hos versus ita efferre soqitum.

At contra Aristippus , alieno consilio indigere, miserius esse dicebat, quam mendicare . Herodotus autem utrumque aequa in laude ponit, cuius illud est ,

ἶσον, 2 βααλευ, κέκριται φροAειν τε ευ, xm ω λεγον τι-ἰθέ- lλειν πεIθεθαι, nisi forte non ad praestantiam , sed adactionem respicit. Homericus autem Nestor a rege utrumque exigit.'ψα αναξ, ωτος τ' οὐ μηδεο. πεβιο τ' αλω,

69쪽

Sermone illo de principiis abductus paulisper a re proposita, nunc ad institutum redit, ae de ipsa summi boni natura disserere ingreditur . In primis autem percenset falsas aliquot de eo opiniones, easque refellit: tum ratione ac via progreditur ad pervestigandam veram illius definitionem, quam denique

repertam constituit ac confirmat.

Η' ιεῖς δε)ὶ Nostra autem , inquit, unde digressa est ,

eo se referat oratio . . - .

αγαθονὶ Summum , inquit, bonum & felicitatem videntur vulgares quidem , & abiectissimi quique in voluptate constituere: ii autem, qui politiores sunt,iquique se ad tractandam Rem p. conserunt , honorem sibi proponere tanquam finem videntur . Quod si quis roget, quo argumento percipi possit, eam eme illorum de felicitate sententiam , huic satisfacit Aristoteles, cum ait , βίων. Significat enim id facile colligi possie ex ipsorum ratione vivendi . Nam ut quisque nunc aut illum finem sibi proponit, ita vitam suam hoc aut illo modo instituit . Fallitur autem hoc loco S.Thomas, qui exponit aliquid eorum, quaσpertinent ad Vitam . . Ουκαλογως in referendum est ad verbum ἐοῖ-κν, non ad verbum a οἱ μν- o πολυς

Καὶ φορτικωτατοι) Vix ulla vox est in his libris, in qua reddenda minus inter se convenerint interpretes. Vetus hoc loco interpretatus est,gravissimi. Itaque S Thomae causam dedit errandi, dc longissime ab Aristotelis sententia recedendi. Accepit enim gravissimos, vel propter auctoritatem scientiae & do trinae,vel propter

vitae honestatem. Arretinus , onerosissimi, in quo est

D quidem

70쪽

quidem aliqua vocis similitudo. φορτος enim aut rhν onus dicitur: sed ad id quod significatur nomine φορτικω, nihil alienius cogitari potuit. Neque Ar-gVropylo melius successit, quam ceteris. Vertit enim, importunissimi, minime sane oportune eo vocabulo usus. Perionius Argyropyli errorem secutus est . Lam binus odiosissimos, & insolentissimus vertit, & congese sit multos locos Aristotelis , in quibus putavit φορτικου Valere idem , quod odiosum ac minime ferendum: sed

eum quoque opinione sua vehementer falsum es spero hodierno die omnes qui me attente audierint, cognituros . Ego enim, cum tantam esse in hac voce eκ-.plicanda eruditorum hominum discrepantiam viderem, coepi in evolvendis optimae notae scriptoribus Graecis, ubicumque eam repereram, annotare, & ad

eam, memoriae caussa , signum aliquod opponere, sperans fore , ut e plurimorum locorum collatione mihi tandem vis illius innotesceret. Notavi locos mille ,&eo amplius , quibus conserendis illud mihi assecutus videor, ut de vi ac potestate huius vocabuli satis commode disserere possim . Φορτιον, ut dixi, onus est, inde qui victum sibi vehendis oneribus quaerunt, qui vellaturam , ut 'Varro loquitur, faciunt. Quod quoniam abiectistimum est hominum genus, laetum, ut dicantur homines abiecti , viles , sordidi; & φορτικνὰ , artes sordidae , atque illiberales, quaeque non nisi a vi lissimis hominibus factitantur. Inde tralata est ea vox ad alia multa vitia , quibus plerumque eiusmodi homines laborarent. Quod etiam factum est in voce νωγσος, quae mihi valde amnis videtur ei, de qua nunc agimus . Bῶ σοι enim primo dieti sunt , qui ad fornacem , aut ad caminum artes suas exercerent, homi-

res favillae, & fulginis pleni. Deinde accommodata eit ea vox ad omnes sordidas artes,quas qui faciunt,

quo a

SEARCH

MENU NAVIGATION