Catechismus Concilli Tridentini, Pii V Pont. Max. Jussu promulgatus, sincerus et integer... opera P. D. L. H. P. P. de La Haye. Editio nitidissima ad usum Seminariorum

발행: 1829년

분량: 758페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

7 CATE cHIs MIriendum esset a Christus Dominus ita resurrexit morte subacta et oppressa, ut mori amplius non posset quod quidem apertissimo illo testimonio confirmatur: i Christus resurgens ex mortuis jam non moritur mors illi ultra non dominabitur. Quod vero articulo additur. Tertia die resurrexit Christus. XVII. TERTIA DIE, Parocho explicandum erit, ne Fideles arbitrentur, totos ipsos tres dies Dominum in sepulcro fuisse: nam quod integrum naturalem diem , partemque tum antecedentis, tum consequentis diei in sepulcro conditus est, ob eam rem verissime dicitur triduo in sepulcro iacuisse, ac tertia die a mortuis surrexisse. Cur tertici die. XVIII. Ut enim divinitatem suam declararet, resurrectionem ad suem seculi disserre noluit

rurSu vero, ut eum Vere hominem, vereque mortuum esse crederemus, no statim post mortum,

sed tertio die revixit : quod temporis spatium

ad veram mortem comprobandum satis esse ubdebatur.

Cur sit additum in Smmbolo secundum Scripturas. XIX. Patres primae Constantinopolitanae Synodi hu3c loco addiderunt,4EcUNDUMScRIPTURAs. Quod quidem ab Apostolo acceptum, iuridet Symbolum

Propterea transtulerunt, quod resurrectionis mysterium maxime necessarium esse, idem Apostolus docuerit iis verbis: et Si Christus non resurreXit, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra : et, si Christus nou resurrexit, Vanta est fidus vestra illuc enim estis in peccati vestris. Quare 'DD. Augustinus, cum hujus articuli fidem admiraretur, ita scripsit: Non magnum,Stcredere, quia ortuus est Christus: lio et Pa

112쪽

CON cILII TRIDENT PARSI. rgani, et Judaei, et omnes iniqui credunt: iocomites credunt , quia mortuus est fides Christiatiorum , resurrectio Christi est ho pro magno habemus, quia credimus eum ilSurrexisse. Nota. Ex quo factum est , ut frequentissime Domitius de sua Resurrectione locutus sit ac nunquam ser de passione sua cum discipulis collocutus est, pii de Resurrectione loqueretur. Quare cum dixisset: i Filius hominis tradetur genti-Lus, et illudetur; et stagellabitur, et conspuetur et postquam nugellaverint, occident eum : ad extremum addidit Et tertia die resurget. Et cum Judaei ab eo peterent ut aliquo signo. et miraculo doctrinam suam comprobaret , respondit, nullum aliud signum eis datum iri, quam donae propheta signum : 3 Sicut enim sui donas inventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic futurum assirmavit Filium hominis in corde terrae tribus diebus, et tribus noctibus. Tria Aio ex 'licanda. XX. Verum, ut hujus articuli vim et sensum melius perspiciamus, tria nobis investiganda, et

cognoscenda sunt Primum quidem, quare necesse fuerit Christum resurgere: Ieinde quis esurre tionis finis , et scopus sit, et quae ab ea utilitates et commoda in nos sint prosecta.

Primum, Resurrectionis necessitas.

XXI. Quod igitur ad primum attinet, neceSSemit eum resurgere, ut Dei justitia ostenderetur, a quo maxim decebat eum extolli, qui ut iis obtemperaret, depressus, atque omni ignomini aD sectus erat. Hanc Apostolus causam attulit, cum

ad Philippenses inquit έ Humiliavit semetim

sum factus obediens usque ad mortem, mortem Rutem crucis propter quod et Deus exaltavit it δ

113쪽

et ΑΥΕc Iris Μ IIum. Praeterea , ut scies nostra confrmaretur sine qua liominis justitia constare non potest illud enim maximo argumento esse dehet, Christum Filium Dei suisse, quod sua virtute a mortuis resurrexit deinde ut spes nostra aleretur, atque sustentaretur. Cum enim Christus requrrexit, certa spe nitimur lare, ut nos etiam resurgamus siquidem membra capitis sui conditionem consequantur necesse est ita enim Apostolus argumentationem concludere videtur, cum ad 1 Corinthios, etia Thessalonicenses scribit, et a principe Apostolorum Petro 3 dictum est Benedictus Deus et ater Domini Nostri Jesu Christi,

qui secundum misericordiam suam magnam Seneravit nos in spem vivam per resurrectionem esu Christi ex mortuis in haereditatem incorrupi, hilem. Secundum,fnis Resurrectionis. XXII. Postremo oh eam etiam rem Domini Re- Surrectionem necessariam fuisse docendum est, ut salutis et redemptionis nostra mysterium absolveretur Christus enim morte sua uos a peccatis liberavit resurgens vero praecipuu nobis bona restituit, quae peccando amiseramus. Quare est apud Apostolum dictum: έ Christus traditus est propter delictu nostra, et reisurrexit propter justificationem nostram. Ne quid igitur humani generis saluti deesset, quemagmodum illum mori, ita,

Surgere etiam oportuit. Tertium, utilitates.

XXIII. Ex iis vero, quae hactenus dicta sunt, PerSPicere possumus, quantum utilitatis Christi Domini Resurrectici Fidelibus attulerit.

Primae

114쪽

Prima.

I Resurrectione enim Deum esse immortalem plenum gloria, mortis et diaboli victorem agno eimus quod de Christo Iesu sine ulla dubitatione credendum, et confitendum est.

Secunda.

Deinde Christi resurrectio nobis etiam corporis resurrectionem Peperit tum quia eius mysterii essicietis causa suit, tum quia ad Domini exemplum resurgere omnes debemus jam quod ad corporis resurrectionem attinet, Apostolus ita te latur: 1 Per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Quaecumque enim Deus in Redemptionis nostrae mysterio egit, ad omnia Christi humauitate , tanquam efficienti instrumento, usus es Quare eius Resurrectio instrumentum quoddam fuit ad resurrectionem nostramessiciendam exemplar vero dici potest quoniam Christi Domini resurrectio omnium est perfecti sima ac quemadmodum Christi corpus resurgens ad immortalem gloriam immutatum est, ita nostra etiam corpora, quae prius imbecilla, et mortalia fuerant, gloria et immortalitate ornata, restituentur. Ut enim Apostolus docet: et Salvatorem exspectamus Dominum Nostrum Jesum Christum , qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae.

Tertia.

Hoc etiam de anima in peccatis mortua dicit test, cui quo pacto Christi Resurrectio exemplar Proponatur, idem Apostolus iis verbis ostendit: 3 Quomodo Christus resurrexit a mortuis per floriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambuemus si enim complantati facti sumus similitu-

115쪽

νέ CATE cu Is Midini mortis eius, simul et resurrectionis erimus et paucis interjectis, inquit Scientes quod

Christus resurgens ea mortuis, jam non moritur mors illi ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est Peccato, mortuus est semel quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos existimate, vos mortuos quidem esse Peccato, viventes autem Deo in Christo IeSu. Duo exempla ex Resurrectitane. XXIV. Duo igitur a Christi resurrectione exempla petere debemus. Alterum est, ut postquam peccati maculas eluimus, novum vitae genus insti tuamus, in quo morum integritas , innocentia sanctitas, modestia, iustitia, heneficentia, humilitas eluceant. Alterum est, ut in eo vitae iustituto ita perseveremus, ut adjuvante Domino, a justitiae via, quam semel ingressi fuerimus, nouexcidamus. Quarta utilitas Resurrectionis.

XXV. Neque vero Apostoli verba id solum demonstrant, a Christi Resurrectionem ad resurrectionis exemplum nobis proponi Verum etiam resurgendi virtutem nobis praebere, viresque et spiritum largiri, quo tu sanctitate et justitia permaneamus, ac Dei praecepta Servemus, declarant. Nam quemadmodum ex ejus morte non solum peccatis moriendi exemplum capimus, sed virtutem etiam haurimus qua peccatis moriamur ita ejus resurrectio ad iustitiam consequendam nobis vires assert, ut deinde pie et sancte Deum colentes, tu novitate vitae ambulemus, ad quam resurgimus. Hoc enim maxime Resurrectione sua Doniiuus enecit, ut qui antea una cum illo peccatis. et huic seculo mortui eramus, cuiu illo etiam ad novam vitae institutionem , et disciplinam resur

116쪽

CON cILII TRIDENT PAR I. 75 Signa Resurrectionis a Peccato. XXVI. Hujus Resurrectionis quae potissimum signa observanda sint, Apostolus nos admonet: nam cum inquit hi Si consurrexistis cum Christo, quae Sursum sunt quaerito, ubi Claristus est in dextera Dei sedens plane ostendit cos qui vitam, laonores otium, divitias ibi maxime, ubi Chri tus est, habere cupiunt, vere cum Christo surrexisse. Cum vero acidit: et suae sursum sunt sa- Pite, non quae super terram , alteram etiam hanc veluti notam apposuit, qua perspicere Possumus, num vere cum Christo surreximus. Ut ni in corporis assectionem et valetudinem gustus indicare solet, ita si 3 quaecumque Sunt Vera, quaecumque pudiea, quaecumque Justa, quaecumque uncinulicui sapiant, isque coelestium rerum lucunditatem intimae mentis sensu percipiat, hoc maximo Brgumento esse potest eum qui ita affectus sit, ad novam et spiritualem vitain una cum Christo Iesu

D ARTICULO VI.

CAPur VILSolemnitas et fides Ascensionis, qualis.

tam et gloriosam Domini Ascensionem Spiritu Dei plenus contemplaretur, omnes ad eum triumphum summa laetitia et gaudio celebrandum illis verbistiortatur, cum inquit έ Omnes gentes, plaudite manibus, jubilate Deo in voce exultationis ascendit Deus in ubi lationes ex quo intelliget Parochus inaximo studio hoc mysterium exelicandum esse sibique diligenter curandum, ut Fideles illud non

117쪽

76 CATECHIs MI solum fide et mente percipiant sed , quoad eius fieri poterit, juvante Domino, factis etiam, et vita exprimere studeant. Hujus articuli pars Drior. II. Quod igitur ad sexti articuli explanationem attinet, in quo potissimum de divino noc mysterioas itur, a priori eius parte incipiundum est, et quae erus sit vis, atque sententia, aperiendum. Quid hic eredendum. Primo. ΙΙΙ. De Christo enim Jesu illud etiam Fideles

sine ulla dubitatione credere oportet, eum , Permracto jam et absoluto redemptionis nostrae mySterio , ut homo est, in coelum corpore, et animuuScendisseri nam ut Deus est , nunquam ab eo abfuit, ut qui divinitate sua loca omnia compleat. Secundis.

Ascendisse autem sua virtute doceat, non aliena vi sublatum, quemadmodum et Elias, qui igneo curru in coelum evectus est vel a mabucuc propheta, vel 3 Philippus diacouus, qui divina vir- . tute per aerem delati, longinqua terrarum spatia

Tertio. Nequu vero solum, ut Deus, praepotenti divinitatis virtute in coelos ascendit .sed etiam, ut homo est. arcis. Quamvis enim naturali vi id fieri non potuerit, tamen virtus illa, qua beata Christi anima praedita erat, corpus ut libuit, movere potuit. Quinto.

Corpus vcro, quod iam gloriam adeptum erat,

moventis animae inperio lacile parebat. ιY4. Beg. i. i. et man. 14. 55. 33 et 8 Sq.

118쪽

CONCILII TRIDENT. An I. 77Sexto. Atque hac rationes, ut Deus, et ut homo est Christum in coelum sua virtute ascendisse credimus. In altera articuli parte haec sunt.

Troyorum usus et necessitas.

IV. SEDET Λ DEXTERAM PATIus. Quo loco ir pum, id est, verbi immutationem licet animadvertere frequontem in divinis Litteris, cum humanas assectiones, et membra ad nostram intelligentiam accommodantes, Deo tribuimus: ' neque enim, cum spiritus sit, quidquam in eo corporeum cogitari potest. Sed quoniam in humanis re bus ei majorem honorem tribui existimamus, qui ad dexteram collocatus est eamdem rem ad coelestia etiam transserentes ad explicandam Christi gloriam , quam ut homo prae caeteris omnibus adeptus est, eum in Patris dextera esse confitemur. Sedere hic quid sit. V. Sedere autem hoc loco non situm et figuram corporis significat, sed eam regiae , summaeque Potestatis, ac gloriae firmam et stabilem possessionem, quam a Patre accepit, declarat, de quo ait Apostolus: i Suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in coelestibus supra omnem Principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc seculo, sed etiam in futuro et

omnia subjecit sub pedibus eius. Ex quibus ver bis apparet hanc gloriam adeo propriam , et singularem Domini esse, ut cuivis alii creatae naturae convenire non possit. Quare alio loco testatur: et Ad quem autem Angelorum dixit aliquando Sedea dextris meiS.

119쪽

3 CATE cHIs MI Omnia insteria ad Ascensionem referenda. VI. Sed articuli sensum Parochus latius explanahic Ascensionis historiam persequenS, quΘm sanctus Luciis Evangelista in i Actis Apostolorum admirabili ordine descripsit, in cujus explicatione illud primum observare oportebit caetera omnia mysteria ad Ascensionem , tanquam ad finem referri, in eoque omnium perlectionem, et absolutionem contineri nam, ut ab Incarnatione Domini omnia religionis nostrae mysteria initium babent, ita Ascensione ejus peregrinatio concluditur. Reliqua ita Christi cum Ascensione comparatur. VII. Praeterea, alia Symboli capit , quae ad Christum Dominum pertinent, summam eruchumilitatem et contemptionem ostenduutri neque enim abiectius, aut humilius quidquam cogitari potest, quam quod Filius Dei pro nobis hunianum naturam, et imbecillitatem assumpserit, patiquec mori voluerit. At vero, quod eum superiori articulo a mortuis resurrexisse, nunc vero in coelum ascendisse, et ad Dei Patris dexti ram sedere confitemur, nihil ad ejus summam gloriam, divinamque majestatem declarandam magnificentius dici, aut admira hilius potest.

Ascensionis auscP.

VIII. Iam his expositis . accurate docendum est, cuius rei causa Christus Dominus in coelos

ascenderit. Prima.

Primum enim ascendit, propterea quod ejus

corpori, quod immortalitatis gloria in resurrec tione donatum fuerat, nou terrenae hujus, et Obs curae habitationis locus, sed altissimum, et splen didissimum coeli domicilium conveniret.

120쪽

Secunda.

Nec vero solum ut eius gloriae, et regni solium potiretur, quod Sanguine meruerat, verum clium ut ea , quae ad salutem vostram pertiueb Ant

curaret. Tertia.

Deinde, ut i regnum suum non esse ex hoc mundo re ipsa comprobaret: nam mundi regia a terreua et uxa sutit, magnisque opibus, et carnis potentia nituntur liristi vero regnum non terrenum, quale udaei exspectabant, sed spirituale, et aeternum; itemque ejus opes, et divitias spirituales esse ipse ostetidit, cum et suam sedem in coelis collocavit tu quorii id cin regno illi ditiores , et omnium honorum copia iuuentiores existimandi sunt, qui ea quae ui sunt, diligentius quaerunt: nam et siuictus Jacobus testatur

et Deum elegisse pauperes in hoc mundo, divites in fide, et baeredes regni quod repromisit Deus diligentibus Se.

Quarta. Sed illud etiam Dominus noster in coelum ascendens essicere voluit, ut uos eum ascendentem mente et desiderio prosequeremur: nam quemadmodum morte, et iesurrectione sua, moriendi et

resurgendi spiritu exemplum nobis reliquerat ita ascensu nos docet, atque instruit, ut in terris p siti, in coelum nos cogitatione conseramus, 3 confitentes nos peregrinos et hospites esse Super terram , ac patriam inquirentes cives esse sanctorum, et domesticos Dei. 5 Nostra enim, ut idem inquit Apostolus, conversatio incoctis esti censionis Christi utilitates. IX Jam vero vim et magnitudinem uexplica.bilium bonorum, quae in nos Dei beniguitas D

SEARCH

MENU NAVIGATION