Catechismus Concilli Tridentini, Pii V Pont. Max. Jussu promulgatus, sincerus et integer... opera P. D. L. H. P. P. de La Haye. Editio nitidissima ad usum Seminariorum

발행: 1829년

분량: 758페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

so CATECHIs MItatis nostrae socium aliquem, et consortem a beamus, cuius pruduntia, atque humanitate aliua ex parte juvari possimus quae tandem erit amnatorum miseriis, quibus tu tantis aerumnis. perditissimorum daemonum societate divelli

nunquam licebit; et haec quidem sententia tu impios austissime a Domino Salvatore nostro seretur, ut qui omnia verae pietatis opera neglexeri ut, et

esurienti ac sitienti, nec cibum , nec potum ministraverint, iospitem non exceperint , nudunae non operuerint, aut in carcere luctusum aegrumque non visitariut.

De judicio frequens sermo habendus et cur. XII. Haec sunt, quae Pastores Fidelis populi su-ribus saepissime inculcare debent: ' etiam hujus articuli veritas fide concepta maximam vim habet ad frenandas pravas animi cupiditates , atque a peccatis homines abstrahendos. Quare in Ecclesiastico dictum est: rhIn omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non Peccabis. Ac prosectis vix quisquam adeo praeceps iuscelera seretur, quem illa cogitatio ad pietatis studium non revocet , fore aliquando, ut ei apud justissimum judicem omnium non solum facto.

rum , dictorumque , sed occultissimarum etiam cogitationum ratio reddenda, et pro meritis poena persolvenda sit. Justus vero ad colendam justitia magis ac magis incitetur, ac summa laetitia fleratur necesse est, quamvis etiam in egestate et imiamia, et cruciatibus vitam degat, cum nimum, ad euin diem reseri, quo post aerumnosae hujus vitae certamina, victor universis hominibus audientibus declarabitur; et divinis, atque illis quidem aeternis honoribus in coelestem patriam re-

ceptus assicietur. Quod igitur reliquum est hortari

132쪽

CON cILII TRIDENT PAB I. rFideles oportet, ut optime vivendi rationem com- Parent, ad omne pietatis studium se exerceant, quo Possint adventantem magnum illum diem Doemini, majore cum securitate animi exspectare, is que adeo, ut filios decet, cum summa cupiditate

DE ARTICULO VIII.

CAPu IX. FHes in Spiritum Sanctum necessaria. I. C REDO IN SPIRITUM SANcTUM. Hacterius, quae via ad primam et secundam sanctae Trinitatis personam pertinebant, quantum Propositi argu menti ratio postulare videbatur, exposita sunt: sequitur nunc, ut illa etiam, quae in Symholo de tertia persona, hoc est de Spiritu Sancto traduntur, explicentur. Qua in re declaranda omne studium et diligentiam astores adhibehunt, cum homini Christiano non magis liceat hanc partem ignorare , vel de ea minus recte sentire, quam de aliis superioribus articulis existimandum sit. Quare

Apostolus i non permisit Ephesios quosdam Spiritus Sancti personam guoraraci a quibus cum uaesisset, an Spiritum Sanctum accepissent, cumli, ne si Spiritus Sanctus quidem esset, se scire respondisserit, statim rogavit In quo ergo baptigati estis ' Quibus verbis significavit distinctam hujus articuli notitiam Fidilibus maxim necessariam esse, ex qua eum Praecipue fructum capiunt, quod cum attente cogitant, se quidquid habent, spiritta Sancti munere et beneficio consecutos esse : tum vero de ipsis modestius et humilius sentire, et in Dei praesidio omnem spem ponere incipiunt, qui primus homini Christiano gradus ad summam sapientiam et felicitatem esse dehet.

133쪽

iritus Sanctus quid Proprie significet. II. Hujus igitur articuli explanationem a vi, et

notione, quae hoc loco Spiritus Sancti vocabulo subjecta est, exordiri oportebit, nam cum illud aeque de Patre et Filio rectissime dicatur puterque enim Spiritus est , et sanctus siquidem Deum Spiritum esse confitemur; Ddeinde vero ac voce Angeli etiam et piorum animae significentur, cavendum est ne populus verbi amDiguitate in errorem inducatur. O re docendum est in hoc articulo, Spiritus Sancti nomine tertiam Trinitatis Personam intelligi, quomodo in sacris Litteris, tum veteris nonnunquam, tum novi Testamenti

frequenter accipitur nam David precatur: a Et Spiritum Sanctum tuum ne auferas a me. In libro Sapientiae legimus: et Sensum tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris Spiribtum Sanctum tuum de altissimi. et alibi: C, Ipse creavit illam in Spiritu Sancto In no' Vero Testamento iubemur έ haptizari in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, et sanctissimam Virginem de Spiritu Sancto concepisse legi mus dum vero a Suncto Ioanne ad Christum mittimur, 6 qui nos in Spiritu Sancto baptizat: oc pluriinis praeterea aliis in locis ea vox legentibus occurriti iritus Sanctus cur Proprio nomine careat. III. Verum nemo mirari debet, tertias personae, quemadmodum prima et secundae proprium in men tributum non esse. Nam secunda persona acie Proprium nomen habet, et Filius dicitur quia ejus aeternus a Patre ortus proprie generatio Vocatur, ut in superioribus articulis explicatum est. Ut igitur ortus ille generationis nomine Significatur: ita personam quae emanat, proprio Fi

134쪽

CON cILII TRIDENT PAR I. 93lium appellamus, et a qua emanat, Patrem Nunc cum tertiae personae productioni proprium nomen imp6situm non sit, sed spiratio, et processio sp- pelletur sequitur, ut etiam PerSona, quae Pro ducitur, suo nomino careat. Nullum autem Pro prium nomen eius emanatio habet , propterea quod nomina , qua Deo tribuuntur , a rebus creatis mutuari cogimur : in quibus quoniam nullam aliam naturae et essentiae communicandae rationem, quam generandi virtute agrioscimus, ob eam Causam sit, ut rationem , qua Seipsum totum Deus vi amoris coitim uilicat, proprio vocabulo exprimere non possimus. Quare communi Spiritus' Sancti nomine tertia persona appellata est quod quidem illi maxime convenire ex eo intelligimus quia spiritualem vitum in nos insutidit, ac sine eius sanctissimi numinis affatu nihil aeterna vita dip

Θiritus Sanctus Detis equalis Patri et Filio

IV. Verum explicata vocabuli signiscatione docendus imprimis erit populus, Spiritum Sanctum aeque ac Patrem et Filium Deum esse, eis- dum aequalem , aeque milipotentem, aeternum, et in sinitae persectionis , summum , ouum , ac Sapientissimum eiusdemuuo cum Patre et Filio

uaturae.

Primis.

Quod quidem , illius vocis in cum dicimus Credo in Spiritum Sanctum, proprietas satis indicat, quae , ad exprimendam fidei nostrae vim, singulis Trinitatis personis opposita est.

Secundo. Atque id etiam aperta sacrarum Litterarum teStimonia confirmatit, nam cum sanctus Petrus ita Actis Apostolorum dixisset: i innatiiu, cur tanta Q Aet. 5. 5. 4.

135쪽

s CATE cn Isae Ivit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui Saneto' mox inquit Non es mentitus hominibus, sed Deo: ciuem prius Spiritum Sanctum appellaverat, eumdem statim Deum vocat. Tertio. Apostolus etiam ad Corinthios, quem Deum dixerat, Spiritum Sanctum esse interpretatur. t Divisiones, inquit, operationum sunt, idem vero Deus , qui Vexatur omnia in omnibus. Deinde subjungi : Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus Sanctus, dividens singulis prout vult. Quarcὼ.

Praeterea in Actis Apostolorum, quod uni DeqProphetae tribuunt, ille Spiritui Sancto adscribit; dixerat enim Esaias: et Audivi vocem Domini dicentis Quem mittam et dixit mihi Vade, et dices populo hui . Excaeca cor populi hujus, et

aure ejus aggrava, et oculos eius claude, ne sorte videat oculis suis, et auribus suis audiat. Quae verba cum Apostolus citaret: 3 Bene, inquit, Spiritus Sanctus locutus est per Esaiam Prophetam. Quinto. Deinde vero cum Scriptura Spiritus Sancti pedisonam cum Patre et Filio conjungit, ut cum Patris, et Filii, et Spirit&;-Sancti uomen in haptismo adhiberi praecipit, nullus nobis de huius mysterii veritate dubitandi locus relinquitur nam si Pater Deus est, et Filius Deus, omnino sateri cogimur, etiam Spiritum Sanctum, qui cum eis pari nouoris

gradu coriungitur Deum esse. Sexto.

Accedit autem, quod is,inni in nomine cuiusvis rei creatae baptibilia , nullum ex eo fructum

136쪽

CON cILII TRIDENT PARS I. 95mnsequi potest Numquid in nomine Pauli, inquit, baptietati estis ut ostenderet hoc eis nihil

ad comparandam salutem profuturum esse. Cum igitur baptizemur, in nomine Spiritus Sancti, eum sisse Deum sateri oportet. Septimδ. Sed hunc eumdem trium personarum ordinem, quo Spiritus Sancti divinitas comprobatur, licet Animadvertere , tum in epistola Joannis: et res Sunt qui testimonium dant in coelo, Pater, Ver-lium et Spiritus Sanctus, et hi tres unum sunt: tum ex praeclaro illo sanctae Trinitatis elogio quo divinae laudes et psalmi coii cluduntur Gl ria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

Postremo, quod ad eam veritatem confirmandam maxime pertinet , quaecumque Dei propria esse credimus, ea Spiritu Sancto convenire sacrae Litterae testantur. Quare illi templorum4 norem tribuunt, ut cum Apostolus ait: 3 An nescitis, quoniam membra vestra templum sunt

Spiritiis Sancti Item 4 sanctificationem, et S vivificationem: 6 et scrutari profunda Dei et per Prophetas loqui, 8 et ubique esse quae

omni divino tantum numini tribuenda sunt, uiritus Sanctus a Patre et Filio distincta Dersona. V. Sed illud praeterea fidelibus accurate explanaticlum est Spiritum Sanctum ita Deum esse, ut eum tertiam personam in divina natura a Patre et Filio distinctam et voluntate productam confiteri oporteat : nam ut alia Scripturarum testimonia omittantur. 9 baptismi sorma , quam Salvator noster docuit, apertissime ostendit, ei ritum Sanctum tertiam esse personam, quae in

137쪽

96 C ATE cuis mi divitia naturi per se constet, et ab aliis distincta sit. Quod etiam Apostoli verba declarant , cum inquit: i Gratia Domini nostri Jesu Christi, et cliaritas Dei, et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis, Amen. Idem vero multo apertius demonstrant, quae Patres in Constantinopolitano primo Concilio hoc loco ad consutandam impiam Nacedonii amentiam addiderunt, et in Spiritum Sanctum Dominum , et vivificantem,

qui ex Patre Filioque procedit qui cum Putre, et Filio simul adoratur, et cong)orificatur qui loculus est per Prophetas. Quod igitur Spiritum

Sanctum Dominum confitentur, in eo declarant quantum Angulis antecellat, qui tamen Ohilissimi Spiritus a Deo conditi suut illos enim omnes sanctus aulus testatur esse et administratorios Spiritus, in ministerium missos, propter eos qui haereditatem capiunt salutis. Diritus Sanctus cur dicatur Mirifcans. VI. Vivificantem vero appellant, quod anima cum Deo conjuncta magis vivit, quam eorP animae conjunctione alitur, ac sustinetur. Quoniam vero Spiritu Sancto sacrae Litterae hatic animae cum Deo conjunctionem trihuunt, rectissime vivificantem Spiritum Sancium vocari perspi

cuum St.

Spiritus Sanctus a Patre et Filio quomodo

Procedit.

VII. Jam vero quod sequitur Oui ex Patre Filioque procedit, docendi sunt Fideles Spiritum

Sanctum a Patre, et Filio, tanquam ab uno principio, aeterna processione procedere id enim Ecclesiastica regula, a qua Christiano non licet aberrare, credendum nobis proponit, et divinarum Litterarum et Conciliorum auctoritate confirmam tur diam Cliristus Dominus, cum de Spiritu

Sancto

138쪽

CON cILII TRIDENT PAR I. 97 Sancto loqueretur, dixit: i Ille me clarificabit, quia de meo accipiet. Hoc idem ex eo colligitur, quod in Scripturis sacris Spiritus Sanctus nonnunquam Spiritus Christi, interdum Spiritus Patris appellatues modo a et Ratre, modo a 3 Filio mitti dicitur, ut aeque a Patre, et Filio procedere non obscure significetur. 4 Qui Spiritum Christi noli habet, inquit unctus Paulus, hic non estu us; et idem Spiritum Christi vocat, cum ad Galatas inquit , Misit Deus Spiritum Filii sui in

corda vestra, clamatitem, Abha Pater Apud sanctum Matthaeum, Spiritus Patris appellatur: 6 Non vos estis qui loquimini, sed piritus Patris vestri et Dominus in coena inquit Paracletus, quem ego mittam vobis, Spiritum veritatis, siti a Patre procedit, ille testimonium perhibebite me tum alibi eumdem Spiritum sanctum a Patre mittendum affirmat bis verbis: 8 Quem

mittet Pater in nomine meo. x quibus verbiscum processionem Spiritus Sancti intelligamus, Perspicuum est eumde in ab utroque Procedere. Haec sunt, quae de Spiritus Saucti persona tradenda erunt. De Spiritus Sancti attributis. VIII. Docere praeterea oportebit, quosdam esse Spiritus Sancti admirabiles enectus, et amplissima quaedam muliera, quae ab ipso aliquam a perennitionitatis fonte oriri et muriare dicuntur. Quamvis enim sanctissimae Trinitatis opera, quae X-trinsecus fiunt, tribus persouis communia sint: ex iis tamen multa Spiritu Sancto propria tri-huuntur, ut intelligamus illa tu nos a Dei immensa charitate proficisci: nam cum Spiritus Sanctus a divina voluntate, veluti amore inflammata

Procedat, perspici potest eos effectus, qui proprid

139쪽

CΑTEc HISMI ad Spiritum Sanctum reseruntur u summo ergatio Dei amore oriri.

Cur donum amelletur iritu Sanctus. IX. Quare ex eo consequitur ut Spiritus Sanctus donum appelletur nam doni vocabulo significatur, id quod benigne, et gratuito, nulla spe re- nuuoraiiovi proposita , donatur. Ac proinde quaecumque bona et eneficia a Deo in nos collata sunt quid autem habemus, quod o Deo, ut inquit Apostolus, i non acceperimus ea nobis

Spiritus Sancti concessu et munere data esse pio et grato animo guoscere dehemus Rus autem plures essectus sunt: nam ut mundi creationem creatarumque rerum propagationem, et gubern

tionem omittamus, de quibus in primo articulo commvmoravimus, vivificationem Spiritui Sancto proprie tribui paulo ante demonstratum est, et Ezechielis testimonio confirmaturri et Dabo, in quit vobis Spiritum, et vivetis. Dona Spiritiis Sancti. X. Praecipuos tamen, et maxime proprios Spi- ritus Sancti essectus Propheta enumerat, 3 Spiritum sapientiae et intellectusci Spiritum consilii, et sortitudinisci Spiritum scientiae, et pietatisci et Spiritum timoris Domini; quae dona Spiritus Sancti vocantur linterdum autem Spiritus Sancti nomen eis tribuitur. Quare sapienter D. Augustinus monui, animadvertendum esse, cum in sacris Litteris huius vocis Spiritus Sancti mentio sit, ut diiudicare possimus, tertiamne Trinitatis

Personam, an eius Metus, atque operationes Significet: nam liaec duo eodem intervallo distinuueuda sunt, quo etiam Creatorem a rebus creatis

differre credimus alque haec eo diligentius ex-Ρlicandu sunt, quod ex hisce Spiritus Sancti donis,

140쪽

CON cILII TRIDENT RA RAEI. 33 Christianae vitae praecepta haurimus , sentireque Possumus, an Spiritus Sanctus in nobis sit. Gratia justifcans munus Θiritus Sanct . xl. Verum prae caeteris ejus amplissimis muneribus, gratia illa praedicanda est, quae nos justos facit, i signatque Spiritu promissionis sancto, qui est pignus haereditatis nostrae. ' Haec enim

nentem nostram arctissimo amoris vinculo Deo jungit ex quo sit ut summo pietatis studio accensi, novam vitam iustituamus , ac naturae divinae participes effecti, et Filii Dei nominemur B vere simus. 3

DE ARTICULO IX.

diligentia curare Pastores debeant, ut huius noni articuli veritatem Fidelibus explicent, si duo patissimum cousiderentur, lacile cognosci poterit. rimum enim , teste sancto Augustino, 'hPro- Phetae planius, et apertius, de Ecclesia quam de Christo locuti sunt, cum in eo multo plures errare, ac decipi posse, quam in Incarnutionis Sa-Cramento, Praeviderent dieque enim defuturi erant impii, qui ad Simiae imitationem , quae se hominem esse fingit, solos se Calliolicos esse profiterentur, et Catholicam Ecclesiam apud se tantiim, non miniis nefarie, quam superbe assirmarent. Deinde, si quis hanc veritatem firmo animo conceptam habuerit, facile horrendum haeresis periculum effugiet. Quis ero sit dicendus haereticus. II. Non enim, ut quisque primum inridete γ

SEARCH

MENU NAVIGATION