Catechismus Concilli Tridentini, Pii V Pont. Max. Jussu promulgatus, sincerus et integer... opera P. D. L. H. P. P. de La Haye. Editio nitidissima ad usum Seminariorum

발행: 1829년

분량: 758페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

161쪽

rao CATE cHIs MIet in eoelis et quodcumque solveris super terram erit solutum et in coelis. Item: a Quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo:

et quaecumque solveritis super terram, erunt fi inta et in coelo Deinde sanctus Joannes testutur

Accipite Spiritum Sanctum quorum remiseritis, Peccata, remittuntur eis; et quorum relinueritis,

retenta sunt.

Nullum peccatvi quin possit in Ecclesici remitti. V. Neque vero existimandum est hanc potestatem certis quibusdam peccatorum generibus definitam esses nullum enim tam nefarium facinus, vel admitu, vel cogitari potest cuius remittendi Potestatem sancta Ecclesia non habeat qu madmodum etiam nemo adeo improbus et scelestus fuerit, quem si erratorum suorum ver poeniteat, certa ei veniae spes proposita esse non debeat. Sed neque haec eadem potestas ita circumscribitur, ut praesinito solum aliquo tempore ea uti liceat, nam quacumque hora peccator ad sanitatem redire voluerit, rejiciendum non esse docuit Salvator noster, cum 3yprincipi Apostolorum interroganti quoties peceatoribus ignoscendum esset, an Septies, respondit: non Septies, sed usque Septuages septierumvo potestas est penes Disco os et Sacerdotes. I. Verum si ministros divinae hujus potestatis spectemus, ea minus late patere videbitur Dominus enim non omnibus, sed Episcopis tantum, et sacerdotibus tam sancti muneris potestatem dedit. ' Idem etiam censendum erit quod ad rationem ejus potestatis exercendae pertinet: nam per Sa

162쪽

CON cILII TRIDENT. Λn I. I 2Ieramenta solum si eorum forma servetur, Peccata remitti possunt aliter vero nullum jus a peccatis solvendi Ecclesiae datum est , ex quo sequitur tum sacerdotes, tum Sacramenta ad peccata con donanda veluti instrumenta valere quibus Chri tus Dominus auctor ipse, et largitor salutis remissionem peccatorum, et justitiam in nobis efficit. Remissio peccatorum quanta sit gratia.

VII. Ut autem Fideles coeleste hoc munus, quod singulari in nos Dei misericordia Ecclesiae donatum est, magis suspiciant, atque ad eius usum et tractationem, ardentior pietatis studio accedant, comnabitur Parochus hujus gratiae dignitatem et amplitudinem demonstrare. Ea autem ex hoc potissi mum perspicitur , si cujus virtutis sit peccata remittere, et homines ex iniustis justos reddere, diligenter expositum meriti l Constat enim insentia et immensa Dei vi hoc effici, quam eamdem in excitandis mortuis, et in mundi creatione necessariam esse credimus. Quod si etiam , ut di Augustini sententia confirmatur, majus opus AiStimandum est, aliquem ex impio pium facere,

quam coelum et terram ex nihilo creare , cum ipsa creatio non nisi ex infinita virtute possit eAistereri consequens est, ut multo magis peceatorum remissio infinita potestati tribuenda sit. Quare verissimas esse priscorum Patrum voces aguoscimus , quibus constentur ab uno Deo peccata hominibus condonari, neque ad alium auctorem, quam ad summam ejus honitatem , et potentiam , tam mirificum opus reserendum

esse pio Ego sum , inquit ipse Dominus per Prophetam, ego sum ipse , qui deleo iniquitates

tuas. Nam scelerum remittendorum eadem ratio videtur esse, quam in pecunia debita servaro

163쪽

ia2 CATE cKIs MI oportet. Quemadmodum igitur a nemine, nisi creditore pecunia quae debetur , remitti potest: ita, cum uni Deo peccatis obstricti simus siquidem quotidie oramus: 1 Dimitte nobis debita nostra J perspicuum est, a nemine, praeter illum. debita nobis condonari posse. Potestatem dimittendi Deccata primus hiaueuit

Christias.

VIII. oe vero admirabile et divinum munus antequam Deus homo fieret , nulli ereatae naturae impertitum est. Primus omnium Christus Salvator noster , ut homo, cum idem verus Deus esset, hoc mutius a coelesti Patri traditum accepit ca Ut sciatis, inquit, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata , ait paralytico Surge , tolle grabatum tuum , et vade in domum tuam. Cum igitur homo factus esset, ut hominibus hanc peccatorum veniam largiretur, priusquam in coelum ascenderet, ut ibi ad dexteram oui in perpetuum sederet , eam potestatem Epi copis, et Ρresbyteris in Ecclesia concessit quanquam ut antea docuimus , Christus sua auctoritates caeteri, ut eius ministri, peccata dimittunt. Potestas remittendi Peccata maximum donorum Christi. IX. Quamobrem, si quae ii nita virtute essecta Sunt, maxime admirari, et suspicere debemus satis intelligimus pretiosissimum hoc munus esse, quod Christi Domini henignitate Ecclesiae donatum est. Sed ipsa etiam ratio, qua Deus , clementissimus Pater, mundi peccata delere constituit, animos Fidelium ad hujus beneficii magnitudinem contemplandam vehementer excitabit sanguine enim unigeniti Filii sui scelera uostra expiari Voluit, ut poenam , quam nos pro pescalis comme-

164쪽

CON cIGI n IDENT PAR I. . 23xuimus, ultro ille persolveret: et xjustusque pro injustis damnaretur , innocens pro rei morte acerhissima assiceretur. Quare eum animo cogitabitur, et mos non corruptibilibus auro et argento redemptos esse, sed pretioso sanguine mas amiimmaculati Christi, et incontaminati facile statuemus , nihil nobis salubrius contingere potuisse remittendi heccata potestate, quae nevlicabilem Dei providentiam, summamque ma nos eharitatem ostendit.

Peccatum mortale quamlum malum.

X. Ex hac autem cogitatione maximus fructus ad omnes perveniat necesse est, nam qui Deum

mortali aliquo peccato offendit, quidquid merit

rnm ex Christi morte et cruce consecutus est, statim amittit, et oumino paradisi aditu , Memprius interclusum Salvator noster Passione sua Omnibus patefecit, prohibetur. Quod quidem cum in

meatem venit, facere nou Possumus quin humanae miseriae consideratio vehementer sollicitos nos

habeati Verum si animum ad hanc admirabilem Potestatem referamus, quae Ecclesiae divinitus tributa est, et huius nrticuli fide confirmati, oblatam unicuique lacultatem medamus , ut possit dis vina ope adjutus in pristinum dignitatis statum restitui tunc vero cogimur summo gaudio, et laetitia exultare . et immortales Deo gratias agere. Ac prosecto , si grata, et jucunda medicamenta videri solent quae medicorum arte , et industria, cum gravi aliquo morbo laboramuS, parantur: quanto jucundiora esse debent ea remedia, quae Dei sapientia ad animorum curationem , atque ade ad vitam reparandam instituis cum Praesertim nam quidem dubiam salutis spem, ut medicinae illae, quae corporibus adhibentur, sed certissimam iis qui sanari cupiunt salutem asserant.

165쪽

utendum,

XI. Erunt igitur Fideles hortandi postquam tam ampli et praeclari muneris dignitatem cognoverint, ut illud etiam studeant ad suun coto- modum religiose convertere. Vix enim fieri potest ut qui re utili et necessaria nou utatur , eam contemnere non existimetur praesertim ver cum Dominus hanc potestatem remittendi peccata ea re tradiderit Ecclesiae, ut omnes hoc salutari remedio uterentur. Nam quemadmodum nemo sine

Baptismo expiari potests ii quicumque Baptismi.

gratiam, mortiferis sceleribus umissam recuperare voluerit, ad aliud expiationis geuus, nimirum poenitentia Sacramentum confugiat necesse est. Facilitate penim obtinendae non abutendum. XII. Verum hoc loco admonendi sunt Fideles , ne tam ampla veniae facultate proposita, quam etiam nullius temporis termino deliniri declara vimus, vel ad peccandum faciliores, vel ad res, piscendum tardiores reddantur in altero enim cum injuriosi et contumeliosi in hane divinam potestatem manifeste deprehendantur cindigni sunt, quibus Deus misericordiam suam impertiaturri in altero vero magnopere verendumost, ne morte praeoccupati, frustra peccatorum remimionem consessi fuerint, quam tarditate, et Procrastinatione merito amiserunt.

DE ARTICULO L

CΑpo XII. rides hujus articuli quam necessaria. I. ARNI REsURRECTIONEM. Magnam hujus arti- iculi vim esse ad sidei nostrae veritatem stabiliendam id maxime ostendit, quod divinis litte-

166쪽

CON cILII TRIDENT PAR x et Sris non solum credendus Fidelibus proponitur sed multis etiam rationibus confirmatur. Quod

uidem cum in aliis Symboli articulis vix fieri vi- eamus, intelligi potest , hoc veluti firmissimo

fundamento salutis nostrae spem nixam eme: nam,

ut Apostolus ratiocinatur: IJ Si mortuorum resurrectio non est , neque Christus resurrexit uod si Christus non resurrexit, inanis est prie-icatio nostra , inanis est et fides vestra. In eo igitur explicando Parochus non minus operae et studii ponet , quam in eo evertendo multorum impietas laboravit magnas enim et praeclaras ulialitates ex ea cogitatione ad Fidelium fructum redundare paulo post demonstrabitur.

Cur homirrum resurrectio , carnis resurrecti ν- velletur.

V. Sed hoc imprimis attendere oportebit, resurrectionem hominum in hoc articulo, carnis resurrectionem appellari, quod quidem sine causa factum non est. Nam docere voluerunt Apostoli id, quod necessario ponendum est, animam esse immortalem; quare ne quis sorte eam simul cum

corpore interiisse, utrumque vero in vitam revocari existimaret, cum animam plurimis sacrarum litterrarum locis immortalem esseplene constet, oh eam rem carnis tantum suscitandae mentio in

articulo facta est. Et quanquam saepe etiam tu sacris Scripturis caro integrum hominem, ut est apud Isaiam: 3 Omnis caro foenum et apud sanctum Ioannem: έ at Verbum caro factum est, significet hoc amen loco carnis vox eorpus declarat , ut cluarum partium animae et corporis , quibus homo constat , alteram tantum , nempe corpus eorrumpi, et in pulverem terrae, ex qua

compactum est, redire ' animam vero incorruptam manere intelligamus.

167쪽

ias ATE culs MI Anima non dicenda est resur Sere. III. At vero cum nemo, nisi mortuus fuerit, ad vitam revocetur, anima proprie non dicitur resurgere Carnis quoque mentio facta est, illius haeresis consutandae causa, qua vivo Apostolo i Hymenaei et hileti suit, qui asserebant. cum de resurrectione in Scripturis saeris ageretur, non de corporea, sed e spirituali , qua morte peccati ad vitam innocentem resurgitur, accipiendum esse. Itaque his verbis planum sit

Quin errorem tolli et veram corporis resurre tionem confirmari. Carnis resurrectio ut Probanda. IV. Verum Parochi partes erunt hanc verit tem illustrare exemplis ex veteri novoque te tamento , et ex omni celasiatica historia de

promptis. Alii enim ab a melia . et 40 Eliseo

in veteri te iameuio alii praeter eos, quos 4 Christus Dominus a morte excitavit, a Zo sanctis Apostolis, aliisque permultis ad vitam mvocati sunt quae resurrectio multorum binus articuli doctrinam confirmat. Ut enim plures a morte excitatos credimus ita universos ad vitam revocatum iri credendum est quin etiam praecipuus fructus, quem nos ex huiusmodi miraculis capere debelaus ille est, ut summam fidem uicarticulo tribuamus. Sunt multa testimonia, quae Parochis, qui in sacris litteris mediocriter versati sunt, lacile occurrent illi,striora vero loca sunt in veteri quidem testamento, quae eguntur apud Job cum ait, 6 se in carne sua conspecturum Deum suum et apud Danielem de eis, ' qui in pulvere terrae dormiunt , alios in vitam aeternam, alios in opprobrium sempiternum evigilaturos in novo autem Testamento, quae Sanctusci Iim. a. 7. Beg. Ir. 19. 314. Reg. 4. 4 et 33

168쪽

CON cILI TMDENT PAR I. a Matthaeus reser de disputatione, i inuami minus cum Sadducaeis habuit praetcris , quae Evangelistae et narrant de extremo judicio. μque huc etiam reserenda sunt, quae Apostolus ad Corinthios , et ad hessalonicenses έ scribens.

accurata oratione disseruit. Similitudines quibus resurrectio illustratur. V. Sed quamvis hoc side certissimum sit, multum tamen proderit, vel exemplis , vel rationi-hus ostendere, id, quodsides eredendum proponit, a natura . aut ab humanae mentis intelligentia non abhorrere. Itaque postolus quaerenti quomodo resurgerent mortui , sic respondit: 5 Insipiens tu i quod seminas, non viviscatur, nisi prius moriatur et quod seminas, non Cor S, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici aut alicujus caeterorum, Deus autem dat illi corpus sicut vult. Et paulo post

inquit Seminatur in corruptione, surget in incorruptione. Ad ain similitudinem multas pra

terea adjungi posse sanctus Gregorius ostendit rLux enim, inquit, quotidie quasi moriendo oculis

subtrahitur , et rursus quasi resurgendo revoca tur et arbusta viriditatem amittunt , et rursus quasi resurgendo reparantur et semina Putrescendo moriuntur . et rursum germinando reSurgunt. Rationissius probatur resurrectio.

VI. Rationes illae eraetere , quae ab Ecclesias licis Scriptoribus afferuntur, satis ad eam rem probandam accommodatae videri possunti. Prima.

Ac primum quidem, cum animae immortales sint, et tauquam pars hominis ad humana cor-

169쪽

128 CATE cHIs MIpora nituralem propensionem habeant , eas a corporibus sejunctas Perpetuo manere , praeter naturam existimandum est.

Secunda.

Quoniam ver quod naturae adversatur, o violentum est, diuturnum esse non PoteSt, consentaneum fore videtur, ut denuo cum corporibus jungantur ex quo etiam sequitur , ut corporum resurrectio futura sit, Quo quidem argumentandi genere Salvator ipse noSter usus est, i cum adversus Sadducaeos clisputans, ex animarum immortalitate , corporum reSurrectionem

conclusit. Tertia.

Deinde cum malis supplicia, honis praemia a justissimo Deo sint proposita ex illis veris quam plurimi, antequam debitas poenas persolvant, ex his magna ex parte nullis assecti virtutis praemiis e vita decedant: necesse est iterum anima cum corporibus conjungi, ut pro sceleribus, aut recte tactis corpora, quibus veluti peccati sociis homines utuntur, una cum anima Poena

aut praemio assiciantur. Qui locus diligentissime tractatus est a sancto Chrysostomo in holnilia ad populum Antiochenum. Quare Apostolus, Cum de resurrectione disseret: et Si in hac vita, inquit, tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. Quae quidem verba nemo ad animae miseriam referri existimat,itri quae cum immortalis sit, quamvis corpora non resurgerent, in sutura tamen vita beatitudine frui posset verum de toto homine

intelligenda sunt. Nisi enim corpori debita pro

Iaboribus praemia reddantur, necesse est ut, qui, quemadmodum Apostoli tot aerumnas et cala

170쪽

Cosci Li TRIDENT PARS I. 29mitates ii vita perpessi sunt, omnium sint mise rimi. Idem vero multo apertius docet ad Thessalonicenses his verbis Mi Gloriamur in Ecclesiis Dei pro patientia vestra, et fide in omnibus persecutionibus vestris, et tribulationibus , quas sustinetici exempIum justi judicii Dei, ut digni haheamini in regno Dei pro quo et patimini: si tamen justum est apud Deum retribuere tribui tionem iis qui vos trihulant, et vobis qui tribulamini, requiem vobiscum in revelatione Domini Jesu de coelo, cum Angelis virtutis ejus, iussamma gnis dantis vindictam iis, qui non noverunt Deum , et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi.

Quarta.

Adde etiam non posse homines , quandiu anima corpore seiuncta est, plenam felici tutem , et bonis omnibus cumulatum adipisci. Ut enim quaelibet pars, a toto separata, impersecta est: ita etiam anima quae corpori non est adjuncta: ex quo sequitur, ut illi ad summam elisitatem nihil desit, corporum resurrectionem ueceMariam esse. His igitur atque aliis hujusmodi rationibus Parochus Fideles in hoc articulo erudire

Poterit. Varia resurgentium conditis.

VII. Exolicare praeterea diligenter oportebit ex Apostoli octrinia, quinam ad vitam suscitandi sint; nam ad Corintnios scribens et Sicut in Adam, inquit, omnes moriuntur, ita et in Christo

omnes viviscabuntur. Omui itaque malorum bonorumque discrimiue remoto , omne a mortuis, quanquam non omnium par conditio sutura est, resurgentes 3 qui bona fecerunt in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrec

SEARCH

MENU NAVIGATION