Catechismus Concilli Tridentini, Pii V Pont. Max. Jussu promulgatus, sincerus et integer... opera P. D. L. H. P. P. de La Haye. Editio nitidissima ad usum Seminariorum

발행: 1829년

분량: 758페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

251쪽

ato A ZEcHIs MIsihi persuadeant, si minus necessuriae Sint ,. plurimi tamen iaciendas, magnoque in honore esse oportere. Id vero tum instituentium auctoritas, aut sine controversia sancti Apostoli suerunt, tum fui is , cujus causa caeremonias adhiberi voluerunt, satis docet. Ita enim Sacramentum majori cum religione, ac sanctitate administrari, ac veluti ante oculos poni praeclara illa et eximia dona, quae in eo continentur, et in animos fidelium immensa Dei beneficia magis imprimi perspicuum est. Do eis ritibus Mide Dionys caν. a. de Eccles Hier. Clem. Dist. 3. Tertiati lib. de Coronia milit et de B tism Passim : Origen. Om. 2. in Num. Cγμ' Distol. o. item inde de Consecr. dist. .. Singularum Butismi coeremoniarum Vlicatio. LX. Sed omnes caeremoniae et precationes

quibus in baptismi administratione Ecclesia utitur, ad tria capita redigendae sunt, ut in eis explicaudis certus ordo a Pastoribus servari Possit, et quae tradita ab illis fuerint , auditorum memoria facilius retineantur.

Ac primum quidem illarum genus est, quae

antequam accedatur ad baptismi sontem , servantur alterum, earum, quae cum ad ipsum fontem ventum est, adhibentur; tertium earum, quae Peracto jam baptismo , addi solent.

In primis igitur aqua paranda est, qua ad bap

tismum uti oportet.

Consecratur enim aptismi fons, addit mysticae iactionis oleo, neque id omni tempore sieri Permissum ost sed more majorum, festi quidam dies, qui omnium celeberri ini et sanctissimi optimo jure habendi εunt, exspectantur in quorum igiliis sacrae ablutionis aqua couscitur, quibus etiam tantum diebus, nisi uecessitas aliter facere coegis

252쪽

CON cILII TRIDENT DAR II. ait set, in veteris Ecclesiae more positum fuit, ' ut baptismus administraretur. Sed quamvis Ecclesia hoc Hmpore propter communis vitae pericula, eam consuetudinem retinendam non judicarit, tamen solemnes illos dies Paschae et Pentecostes , quibus baptismi qua consecranda est, summa cum religione adhuc observavit. Statio ad fores Ecclesim. Post aquae consecrationem, alia deinceps, quae baptismum antecedunt, explicare oportet osseruntur enim, vel etiam adducuntur , qui baptismo initiandi sunt, ad Ecclesiae fores, atque ab ejus introitu omnino prohibentur quod indigni sint, qui domum Dei ingrediauturi, antequam use turpissimae servitutis jugum repulerint, et totos se Christo Domino, ejusque justissimo imperio addiscerint. Tert de Corona milit o. 3. Cyril.

Hierosol Catech. 8. Catechismus.

Tum vero sacerdos ab eis exquirit quidnam ab Ecclesia petant quo cognito, Primum eos Christianae fidei doctrina, quam in baptismo prosteri debent, instruit id Mutem Catechismo essicitur t evius institutiouis inorem a Domini Salvatoris

praecepto uuasse, nemo dubitare potest cum

ipso Apostolis jusserit: i este in mundum universum , et docete omnes Gentes, haptietantes eos in

nomine Patris , et Filii, et Spiritus Sancti, do-

Cente eos servare omnia tiaecumque mandavi

vobis. Ex quo licet cognoscere aptismum non esse administraudum, priusquam summa saltem religionis nostrae capita exponuntur. Quoniam vero Catechismi ratio ex multis interrogationibus constat , si is, qui instituitur adulta aetate fuerit, ad ea quae roguntur, ipse per se respondetri si

c' sypr. Epist. o. Item Basil de Spiritu Sancto. e. 7. et de Consec dist. . . in Sisbat. 'l xClein Bom. EPist. S. August. deinde et oper. e. o. cI mare. I 6. I 5. Mati. 28. s.

253쪽

xta CATEcIII MIauteu insans sit, pro illo sponsor rite respondet,. solemnemque spousiouem facit.

Ea orcismus.

Sequitur exorcismus, qui ad expellendum diabolum, ejusqni vires frangendas, et debilitandas sacris et religiosis verbis ac precationibus conficitur. Accedunt ad Exorcismum aliae caeremoniae, quorum singulae ut quae mysticae sint, propriam atque illustrem significationem habent. De exorcismis Mide Tertuli de Doescr*t. U. I. Ορν, ist. 2. August. lib. a. de Gratia Dei, et ρeccato Orsin. CV. o. et libis de Ut et con Pisc.

Nam cum sal in illius os, qui ad haetismum

adducendus est, inseritur lio significari perspicuum est, eum fidei doctrina, Et gratiae donocouSecuturum esse, ut a peccatorum putredinuliberctur, Saporemque honorum operum Percipiat, divinae sapientis pabulo delectetur Beuo in lib. I. Esdriae. c. . Lsid. lib. 2. de σα EccLo . o. et August. lib. I. Constras. O . II. Signa Crticis. Obsignantur praeterea signo crucis frons, oculi, pectus, humeri, aures quae omnia uesarant, Baptismi mysterio sensus haptizati aperiri, is r horari, ut Deum accipere praeceptaque ejus intelligere, ac servare possit. De signo Crucis inde Tertuli lib. de Resurrect caru Basil. lib. σSPiritu Sancto ChDFs contra gentes , et alios. Saliseia et ad fontem accessio. Postea vero illi nares, et aures saliva liniuntur. statimaue ad baptismi fontem mittitur ut quemadmodum caecus ille Evangelicus , i quem Dominus jusserui oculos luto illitos Siloes aqua ab-

254쪽

CON cILII Tn IDENT. An II. at 3 Itiere , lumen recuperavit ita etiam intelligamus sacrae ablutionis eam vim esse, ut menti ad 'coelestem veritatem perspiciendam lumen asserat. De salise Ambr. lib. I. de Sacram. c. r. et de iis quin si init. c. I. et de Consecr. dist. . c. Postea. Abrenuntiatio.

His peractis ad Baptismi sontem veniunt, ibi-ue aliae caeremoniae et ritus adhibentur ex quius Christianae religionis summam licet coguos- Core. Sacerdos enim ter conceptis verbis, eum quibuptizandus est, interrogat Abrenuntias Satanae, et ommhus ophetibus eius, et omnibus pompis euus' At ille , aut erus Domine patrinus , ad singulas interrogationes respondet: Abrenuntio. Igitur qui Christo nomen datiirus est, hoc primum sancte et

religios polliceri debet se diabolum et mundum

deserere, ac nullum unquam tempus ore, in quo utrumque veluti hostem teterrimum non detestetur Iert. lib. de Coron mitti c. 3. et de mectac.

ov. . et de I l. c. 6. Cinyr. Dist. 7 et 5έ. Fidei rosessio. Deinde ad ipsum baptismi sontem consistens, interrogatur a fac rdote hoc modo : Credis in Deum Patrem omnipotentem Cui ille reseondet: Credo. Atque ita deinceps de reliquis Symboli articulis rogatus, fidem suam solemni religione profitetur, quibus smi duabus sponsiouibus omnem Christianae legis vim et disciplinam contiueri

Perspicuum est. BUtizandi Moluntas.

Sed cum jam baptismum administrare oportet, quaerit sacerdos ab eo qui baptizandus est num baptietari velit 'quod quidem per se , vel ejus nomine , si infans sit, patrino unuente , statim in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, salu-

255쪽

ai CATECHIs MItari aqu eum abluit. Quemadmodum enim homo, sua voluntate serpenti obedieris , merito dumnatus

est, ita Dominus Demiuem in suorum numerum ,

nisi volunturium militem, adscribi voluit ut di- vivis iussis sponte obtemperans, aeternam Salutem

eo equeretur. chrisma.

Jam postquam baptismus absolutum est, sacerdos summum baptizuti verticem chrismate Peruv-git ut istelligat se ab eo die Christo capiti tanquam membrum conjuncium esse, atque ejus corpori insitum, et ea re Christiauum a Christo, Christum vero a chrismate appellari. Quid vero chrisma significet, ex his satis intelligi quae tunc Sacerdos orat, D. Ambrosius 4 testatur , lib. de cyram Dionrs. Eccles. Hierar. v. 3. Cyrin Hier. Catech. 3. Basil. lib. de Spiritu Sancto. .

Vestis candida. Induit postea sacerdos haptizatum veste alba dicens Accipe vostem candidam, quam immaculatam perserus ante tribunal Domitii nostri Jesu Christi, ut habeas vitam aeternum. Insantibus vero, qui vestitu non utuntur, iisdem verbis albuin sudariolum datur. Quo symbolo significari sancti Patres docent tum resurrectionis gloriam, ad quam Per baptismum nascimurci tum nitorem et pulebritudinem , qua dilutis peccatorum maculiS, anima in haptismo ruatur 'um innocentiam atque integritatem , quam in omni vita baptizatus Servare debet. Diotres loco citato Ambr. de iis qui myst init. c. 8.Cereus ardens.

Et deinde cereus ardens in manu traditur , Qui ostendit fidem charitate inflaminatam , quam in baptismo accepit, honorum operum studio alen-

256쪽

CON cILII TRIDENT. PAR II. i5 clam atque aug4ndam esse. De hoc cereo inde Gregorium Naziaua se . . de Bantism Gregor. Turon. lib. 5. v. o. Nice fi liast Eccles lib. 3.

Nominisum ositio. Ad extremum vero nomen baptizato imponitur; quod quidem ab aliquo sumendum est , qui propter excellentem animi pietatem et religionem in Sanctoruin numerum relatus est cita enim facito fiet, ut quivis nomi uis similitudine ad virtutis et sanctitatis imitatiouem excitetur ac praetere , quem imitari studeat, eum quoque precetur, et speret sibi advocatum ad salutem tum animi, tum corporis defendendam venturum Me. Qualia nomina a Christiani rejicienda.

LXI. Quare reprehendendi sunt, qui gentilium

nomina, et eorum Praecipue, qui omnium sceleratissimi fuerunt, tam diligenter consectantur et pueris imponunt cum ex eo intelligi possit, quanti Christianae pietatas studium iaciendum existiment, qui impiorum homitium memoria tantolere delectari videntur , ut velint sidelium aures vjusmodi profanis nominibus undique circum

sonare.

Totius de Baptismo tractatus ecvitulatio. LXII. Haec de baptismi Sacramento, si a Pastoribus explanata fuerint, nihil eorum fere praetermissum esse videbitur, quae ad hanc cogmtionem maxime pertinere existimanda sunt. Demonstratum est enim , quid ipsum bapti mi momen significet quae sit ejus natura et substantia tum ex quibus partibus constet Dictum est a quo institutus fuerit inui ministri ad conficiendum Sacramentum necessorii Sint, quosque tanquam paedagogos ad sustentandam baptizati imbecillitate ni adhibere oporteat. Traditum est etiam, quibus, et quemadmodum animo allectis aptismus admi-

257쪽

ai S CATECHIs MI. iiistrari debeat quae sit ejus virtus , et emicntiaci postremo, qui ritu et caeremonio Serventur quantum Proposita ratio postulabat, satis copiose explicatum est. Quae omui ob umbraecipue causa in docenda esse astores meminerint, ut fideles inlia cura et cogitutione perpetuo versentur ut in iis, quae adeo sanctἡ et religioso spoponderunt, cum huptismo initiati sunt, fidem servent, atque eam vitam instituant quae sanctissimae Christiani nominis professioni respondeat.

DE CONFIRMATIONIS SACRAMENTO.

et necessitas.

I. Q in Sacramento Confirmationis explicando Pastorum iligentia requirenda uisquam

fuit, nunc certe opus est illud quam maxime illustrare , cum in saucia Dei eclesia hoc Sacramentum a multis omniti praetermittatur Pauciωsimi vero sint, qui divinae gratiae fructum, quem deberent, ex eo capere studeant. Quare Fidelesitu de hujus Sacramenti natura, i, diguitate, tum in die Pentecostes, quo praecipue die administrari solet tum vitis elium diebus, cum id Pastores commode fieri posse iudicaverint, docetidi erunt, ut intelligant, non solum negligendum Non esse, Sed suinma cum pietate et religione suscipiendum me ipsorum culpa, maximoque malo eveniat, ut frustra in eos divinum hoc euesicium

collatum esse videatur. Hoc Sacramentum , cur Confirmati nunc etω'.

IL Sed ut a nomine initium sumatur: Confirmationem a Ecclesia ' hoc Sacramentur idcirco vocuri docendum est, quoniam qui baptizatus est,

258쪽

CON cILII TRIDENT PAR s II. at cum ab Episcopo sacro chrismate ungitur, additis solemnibus illis verbis mimo te signo crucis, et confirmo te chrismate salutis, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, nisi aliud Sacramenti cilicientium impediat, novae virtutis robore firmior, atque adeo perfectus Christi miles esse in-

III. In Confirmatione autem, veram et propriam Sacramenti rationem Catholica Ecclesia semper agnovit quod et Melchiadus Pontifex, ' et pluris etiam alii sanctissimi et vetustissimi ontifices aperte declarant. Ac sanctus Clemens ejus veritatis doctrinam graviori sententia comprobare non potuitu inquit enim : omnibus festinandum est sine mora renusci Deo , et demum ab Episcopo consignari, id est, septiformem gratiam Spiritus Sancti percipere cum alioqui perfectus christianus nequaquam esse possit, is qui injuria et voluntate, non autem necessitate compulsus, hoc Sacramentum praetermiserit, ut a beato Petro accepi mus, et caeteri Apostoli, praecipiente Domitio, docuerunt. Hanc vero eamdem fidem doctrina sua

confirmaverunt qui eodem Spiritu pleni pro Christo

sanguinem profuderunt, Urbanus, Fabianus, Eusebius, Romani Pontifices, quemadmodum ex eorum decretis licet perspicere. Accedit praeterensanctorum Patrum consentiens auctoritas inter

quos Dionysius Areopagita, ni Athenarum Epis

copuε, cum diceret qua ratione hoc sacrum ungueutum conficere eoque uti oporteret, ita inquit: paptizatum Sacerdotes induunt veste congrua munditiae , ut ad Pontificem ducant ille vero sacro atque prorsus divino unguente baptizatum signans, sacratissimae communionis participem

Epist ad Episc. Hispan. e. a. Epist. 4. ante finem. Φ Habes decreta horum Pontis de Consecrat. Mat. 5.

c τ Dionysius do colas Hierar. c. a.

259쪽

218 CATECHISMI facit Eusebius quoque Caesariensis tantum hule Sacramento tribuit, ut dicere non dubitarit Novatum haereticum Spiritum Sanctum promereri non potuisse quia, cum baptietatus esset, in gravi ritudine signaculo chrismatis non est signatus. Sed charissilua habemus hujus rei testimonia tum

a divo Ambrosio ' in eo libro , quem de iis qui initioiatur, inscripsit, tum a divo Augustino iii libris quos adversus iselliani Donatistae Epistolas edidit sit quorum uterque adeo de hujus sacramenti veritate nihil dubitari posse existimavit, ut

eam multis Scri uturae etiam locis doceat ac confirmet. Quare siler quidem verba illa Apostoli: i Nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo sigil uti estis alit. vero, quod in Psalmis legitur: et Sicut unguentum in capite, quod descendit in atham, harbam Aaron et tum illud eiusdem Apostoli: 3 Charitas Dei dissus est in cordibus uostris per Spiritum Sanctum, qui datus

est nobis, ad Confirmationis Sacramentum reserritestatus est. Consermationem esse Sacramentura2 habes insti er ex Amfros de Sacrament. lib. 3.ωρ. Σ. lib. de Spiritu Sancto c. s. et . Item Augusta de T init. lib. I S. c. 26 et in Dist. Ioan Tract. 34 6 et in Psal. 26 et ante hos omnes , Tertuli. lib. de resurrect carn Cryr. Dist. Orsen hom. s. in GVit Hieronym contra Lucifer Cyril. Hieros Catech. 3.

Urmationis a Mytismo disserentia. lv. Quamvis autem n Melchiade dierum sit

Baptismum Confirmationi maxime conjunctum effie, non idem tamen Sacramentum, sed ab altero longi disjutieto existimandum est conStutenim varietatem gratiae, quam fingula Sacra- metitu tribuuut, et rei sensibus subjectae, quae

260쪽

CON cILII RIDENT PAR s. II. t 9 ipsam gratiam significat, essiceres, ut varia quoque et diversa Sacramenta sint. ad Diso ui A. in

medio.

Prior disserentia. Cum igitur Baptismi gratia homines in novam vitam gignantur , Confirmationis autem Sacramento, qui jam geniti sunt, viri evadant, i

evucuatis quae erant parvuli satis intelligitur, quantum in naturali vita generatio ab incremento Oistat, tantumdem inter se differre Baptismum, qui regenerandi vim habet, et Confirmationem cujus virtute Fideles augescunt et persectum animi

roDur SSumunt. Secunda.

Praeterea, quoniam novum atque distinctum Sacramenti genus constituendum est, ubi animus in novam aliquam difficultatem incurrit : facile Perspici potest, quemadmodum Baptismi gratia ad mentem fide reformandam indigemus ita etiam maxime conducere Fidelium animos alia gratia confirmari, ut nullo poenarum, suppliciorum, mortis periculo, aut metu a verae fidei consessione deterreantur. Quod quidem cum sacro Confirmationis chrismate efficiatur . ex eo aperte colligitur hujus Sacramenti rationem a Baptismo diversam esse. Quare Melchiades e fontifex utriusque discrimen accurrata oratione persequitur, ita scribens In Baptismate homo ad militiam recipitur, et in Confirmatione confirmatur ad pugnam in sola te Baptismatis Spiritus Sanctus plenitudinem tribuit ad innocentiam; in Confirmatione autem persectionem ad Eratiam ministratri tu Baptismo regeneramur a vitam ios Baptismum ad pugnam confirmamur in Baptismo abluimur post laytismum robora murri regeneratio per se salvat in pace Baptismum recipientes Confirmatio armat,

O 1 Cor. Ia. II. I DLoco citato.

SEARCH

MENU NAVIGATION