Catechismus Concilli Tridentini, Pii V Pont. Max. Jussu promulgatus, sincerus et integer... opera P. D. L. H. P. P. de La Haye. Editio nitidissima ad usum Seminariorum

발행: 1829년

분량: 758페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

341쪽

3oo CATE cnis Niesse lateatur, supplexque delictorum veniam petit. Quae sanesomnia vetustatis suae certissima testim iii a sancto Dionysio habent. Quam salutares fuctus ex Poenitenti capiantur. XXIII. Sed nihil profecto tam proderit Fideli-hus nihilque majorem illis alacritatem poenitentiae suscipienda asseret, quam si a parochis saepe explicatum fuerit quantam ex ea utilitatem capiamus vere enim de poenitentia illud dici posse intelligent, eius quidem radices amaras, fructus

vero suavissimos esse. Primus.

Poenitentias u itaque omnis in eo vis est, ut

nos in Dei gratiam restituat, cum eoque summa amicitia comungat. Secundus et tertius.

Hanc vero reconciliationem interdum in hominibus piis, qui hoc sacramentum sancte et religiose percipiunt, maxima conscientiae pax et tranquillitas, cum summa spiritus iucunditate

consequi solet. Quartus,

Nullum est enim tam grave et nefarium scelus quod poenitentiae sacramentum non quidem semel, sed iterum et saepius non deleat. Qua de re

ita Dominus per Propnetam inquit: i ii impius

egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est, et custodierit praecepta mea et secerit judicium et justitiam, vita vivet et non morietur omnium iniquitatum ejus, quas puratus est, non recordabor. t unctus Joannes: a Si confiteamur peccata nostra fidelis est et iustus, ut remittat nobis peccata nostra. Et paulo

post: 3 Si quis peccaverit, inquit, nullum vi-

Dissilia πιν

342쪽

delicet peccati genus excipiens, advocatum habe mus apud Patrem Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris autem tantum , sed etiam pro totius mundi

Quod autem in Scripturis legimus quosdam a

Domino thmisericordiam non esse eon Seculos,

et quamvis eam vehementer imploraverint, id vero idcirco actum esse intelligimus, quod eos veresatque ex animo delictorum uon poenitebat. Quomodis sit intelligendum Peccata quordam esse irremissibilia. XXlv. Quarἡ cum eiusmodi sententiae in sacris litteris, vel apud sanctos Patres occurrunt, quibus videntur assirmare aliqua peccata remitti non posse: ita eas interpretari oportet, ut dissicilemadmodum esse veniae impetrationem intelligamus. Ut enim morbus aliquis ea re insanabilis dicitur. quod aegrotus ita affectus sit, ut salutaris medicinae vim oderit sic quoddam est peccati genus quod non remittitur, uec condonatur, propterea quod proprium salutis remedium Dei gratian repellit. In hanc sententiam a Divo Augustino e dictum est Tanta labes est illius peccati lycum post agnitionem Dui per gratiam Curisti oppugnat

aliquis fraternitatem, et adversus ipsam gratiam invidiae facibus agitatur, ut deprecandi humili tatem subire non possit, etiamsi peccatum mala conscientia agnoscere et annuntiare cogatur. Sine Poenitentia, Peccatorum nulla remissio.

XXV. Sed, ut ad poenitentiam revertamur, haec adeo propria ejus vis est, ut peccata de-

343쪽

3o CATECHIs MIleat, ut siue poenitentia remissionem peccatorum impetrare, aut ne Sperare quidem ullo modo

liceat; Scriptum est enim L i Nisi poenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis. Quod quidem de gravioribus e mortiferis peccatis dictum a Domino est: etsi aliquo etiam poenitentiae genere iudigent leviora peccata quae euialia vocantur Sanctus enim Augustinus O inquit cum quaedam sit poenitentia quae quotidie in Ecclesia Pro peccatis venialibus agitur, illa sane frustra esset, si peccata venialia absque poenitentia bmitti possenti

Tres poenitentio Partes integrales quor.

XXVI. Sed quoniam de iis rebus quae aliquomodo in actionem cadunt, non satis est universe loqui, curabunt Pastores sigillatim ea tradere, ex quibus verae et salutaris poenitentiae ratio a Fidelibus percipi queat. Est autem hujus Sacramenti proprium, ut praeter materiam et formam quae omnibus Sacramentis communia sunt, Parte etiam, ut antea diximus, illas habeat quae lan- quam totam, integramque poenitentiam constituant, Contritionem scilicet Consessionem et

Satisfactionem de quibus divus Chrysostomus his verhis loquitur : Poenitentia cogit peccatorem omnia libenter sufferreri in corde ejus contritio , in ore cousessio, in opere tota humilitas, vel

fructifera satisfactio. Vide Concil. Dident. 4. de Poenitenti caP. 3 et can. . Item Conuit Horent in Doctrin. de Sacrament. Partium Poenitentire qualitas exPlicatur. XXVII. Hae autem partes ex earum artium genere esse dicuntur, quae ad aliquod totum con tituendum necessariae sunt quoniam quemadmo dum hominis corpus ex pluribus membris constat,

344쪽

CON cILII TRIDENT PAR IL 3o3 manibus, pedibus, oculis et aliis lissiusmodi pa tibus, quarum aliqua si desit, merito in Persectum videatur persectum vero, si uita tisi deretur eodem etiam modo poenitentia ex hisce tribus partibus ita constituitur, ut, quBmvis, quod ejus naturam attinet, contritio et consessio, quibus homo justus ossicitur, satis sit tamen, nisi tertia etiam pars , id est satisfactio, accedat, aliquid ei mutuo ad perfectionem desit necesse sit.

Piartiun Poenitentia connexio.

XXVIII. Quare adeo inter se hae partes connexae Sunt, ut contritio consiletidi, et satisfaciendi consilium et propositum inclusum habeat consessi nem contritio, et ιtis cietidi voluntas satissa tionem vero duae reliquae antecedant. Cur tribus his partibus poenitentia constet. XXIX. Harum autem trium partium eam rationem Terre possultius quod animo , verbis, et reipsa peccata in Deum committantur. Quare CouSeutaneum sui ut nos ipsos Ecclesiae clavibus subjicientes, quibus rebus Dei sauctissimum numen a nobis violatum esset, iisdem etiam mus iram placare, et peccatorum veniam ab eo inPetrare conuremur. Sed idem etiam alio a gumento confirmari potest. Etenim omitentia est veluti quaedam delictorum compensatio, ab

ejus voluntate prosecta, qui deliquit, ac Dei a

bitrio in quem peccatum commissum est, ConSt, tuta. Quare et voluntas compensandi requiritur, in quo maxime contritio versatur: et poenitens

sacerdotis judicio, qui Dei personam gerit, se

subjiciat necesse est, ut pro scelerum magnitudine poenam constituere in eum possit ex quo tum consessionis, tum satisfactionis ratio et necessitas perspicitur. Contriti definitur et e licatur.

XXX Quoniam vero harum partium vim ex

345쪽

3o C Α ΕεΗ IMMInaturam tradere Fidelibus oportet et prius ineris piendum est a contritione, eaque diligenter e plicanda. Neque enim ad ullum temporis pune tum, cum iu memoriam praeterita peccata redeunt, vel cum aliquid Ofthndimus, contritione animus debet vacare. Hanc patres in Concilio Tridentino ' ita definiunt Contritio est animi dolor ac detestatio de peccato commisS, Cum proposito non peccandi de caetero, et paulo post, de contritionis motu subjicitur esta demum raraeparat ad remissionem peccatorum, si cum fiauciudivinae misericordiae, et voto praestandi reliqua conjunctus sit, quae ad rite suscipiendum hoc sacramentum requiruntur.

Vis et sicacitas contritionis in quo sita. XXXI. Ex hac itaque definitione intelligent Fideles, contritionis vim in eo tantum positam nou esse , ut quis peccare desinat et aut propos, tum ci sit novum vitae genus instituere, aut ipsum jam instituat sed in primis male actae vitae odium et expiationem suscipiondam esse. Id vero maxime cons mant illi sanctorum atrum ' clamores quos in sacris litteris frequenter profusos esse legimus i laboravi, inquit David , in gemitu meos lavabo per singulas noctes lectum meum. Et Exaudivit Dominus vocem fletus mei: Et rursus alius: et mecogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae. Uua certe, et alias hujusmodi voces vehemens quoddam anteactae vitae odium, et peccatorum detestatio X- pressit. Contritionis dolor non comoris, sed animi est.

XXXII. Quod autem contritio dolore definita

est, monendi sunt Fideles ne arbitrentur eum dolorem corporis sensu percipi contritio enim

346쪽

est voluntatis actio. Et sanctus ' Augustinus testatur, dolorem poenitentiae comitem esse, non poenitentiam verum peccati detestutionem et odium doloris vocabulo Patres sigilificarunt: tum quia sacrae litterae ita utunturn inquit enim David Mi Quandiu poni in consilia in anima mea, dolorem in coide meo per diemqtum quia dolor tu inferiori animae porte, quae vim concupiscendi habet, ex ipsa contritione Oritur: ut uoti incommode contritio dolore definita fuerit , quod dolorem essiciat, ad eumque declarandum Poenitentes vestem etiam mutare soliti

sint. Notas

De quo Dominus apud sanctum Matthaeum in quit: et Vae tibi Coroetain vae tibi Bethsaidat quia si in Tyro et Sidoue facto essent virtutes, quae factae suu in vobis, olim in cilicio et cinerepce nitentiam egiSsent. Quam scite haec pars uenitentio dicatur

contritio.

XXXIII. Recte autem contritionis nomen Pe cati detestationi, de qua loquimur, ad significandam vim doloris impositum est, ducta similitudine a rebus corporeis quae minutatim Sax aut duriore aliqua materia confringuntur ut O VO-eabula declararetur corda nostra quae su rhia obdurueruut, poenitentiae vi coutundi atque covinteri.

ra. Quare nullus alius dolor, vel parentum et filiorum obitu vel cujuvis alterius calamitatis causa susceptus hoc nomine appellatur sed illius lautum doloris proprium est nomen, quo ex amissa Dei gratia utque iunocentia asscimur. .c o I. so. crymi ra ἔ-

347쪽

3o CATE cRIs MI Aliis nominibus contritio nunc atur. XXXIV. Verum aliis quoque vocahulis eadem res declarari solet; nam et contritio cordis dicisturci quia cordis nomen frequenter sacrae litterae pro voluntate usureant ut enim a corde moti num corporis principium sumitur, ita voluntas reliquas omnes animae vires moderatur ac regit. Vocatur etiam a sanctis et Patrihus cordis compunctio, qui libros de contritione conscriptos de compunctioue cordis inscribere maluerunt. Etenim quemadmodum ferro tumida ulcera secantur, ut

inclusum virus possit erumpere ita corda, quasi scalpello contritionis adhibito, incidunturm ut peccati mortiserum virus queaut elicere quaruet scissio cordis a Ioel propheta appellata est: i Convertimini, inquit, ad me in toto corde vestro, in jejunio, et tu sietu, et in planctu, et

scindite corda vestra. Summus dolor debet esse contritis. XXXV. Summum vero et maximum dolorem ex peccatis quae commissa sunt, suscipiendum esse, ita ut nullus major excogitari possit, lacile set hisce rationibus demoustrare.

Prima ratio.

Nam cum persecta contritio sit charitatis actio quae ab eo timore qui filiorum est proficiscitur. Patet eumdem charitatis et contritionis modum statuendum esse a quoniam charitas, ahqua Deum diligimus, perfectissimus est amor, hinc sit ut contritio vehementissimum animi doloreme'njunctum habeat ut enim maxime diligendus

est Deus, ita quae nos a Deo alienaui, maxime detestari dehemus.

348쪽

In quo etiam illud observandum est, eodem loquendi genere charitatis et contritionis magnitudinem in sacris Litti aris significari. De charitate dictum est: et siliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo Bursus quod ad contritionem peditinet, clamat Dominus per Prophetam a Gonvertimini in toto corde vestro.

Secunda ratio.

Praeterea, sicut Deus summum bonum est inter omnia quae diligenda sunt ita etiam peccatum summum est malum inter omnia quae odisse homines debent illud sequitur, ut quam ob causam Deum summe diligendum esse confitemur, ob eamdem rursus peccati summum odium uos capiat necesse sit. Omnibus vero rebus Dei amorem anteponendum esse, ita ut ne vitae quidem conservandae causa peccare liceat, aperte nos docent illa Domini vectus 3 Qui amat patrem, aut matrem plus quam me, non est me dignus et, 4 qui voluerit animam suam salvam facere,

perdet eam. Tertia ratio.

Sed illud etiam animadvertendum est, ut quem admodum sancto Bernardo ' teste, nullus finis et modus charitati praescribitur Modus enim,

inquit ille, diligendi Deum est ipsum diligere sine modo cita peccati detestationi nullus modus definiatur. Vehementissima debet esse contritio. XXXVI. Sit praeterea non solum maxima, sed vehementissima, atque adeo persecta, omnemque ignaviam et socordiam excludat Etenim in Deuteronomio scriptum est: 5 Cum quaesieris

349쪽

3o CATE cHIs MI Dominum Deum tuum, invenies eum si tamen toto corde quaesieris et tota trihulatione animae tuae; et apud Jeremiamri et Quaeretis me, et invenietis, cum quaesieritis me in toto corde vestro et inveniar a vobis , ait Dominus.

Contritio etsi non tanta, Maera tamen est.

XXXVII. Quanquam si id minus consequi nobis liceat, ut persecta sit vera tamen et esticax contritio esse potest saepe enim usu venit, ut quae sensibus subjecta sunt, magis quam spiritualia nos assiciant. Quare nonnulli interdum majorem ex filiorum obitu, quam ex peccati turpitudine doloris sensum capiunti

crymae non necessaria licet vianda .

XXXVIII. Idem etiam judicium taciendum est, si lacrymae doloris acerbitatem non consequantur: quae tumen in pomitentia summopere optandae et commendandae sunt praeclara est enim ea de re sancti Λugustini ' sententiaci Nou sunt, inquit, in te christianae charitatis viscera, si luges Corpus a quo recessit anima animam vero, hqua recessit Deus, nou luges. Atque illac spectantilla Salvatoris nostri verba quae supra allata sunt: a Vae tibi Coroetuin vae tibi Bethsaidat quia si in Tyro et Sydone factae essent virtutes, quae factae sunt in vobis, olim in cinere et cilicio poenitentiam egissent. Tametsi ad eam rem com-piohandam satis esse debent clarissima 3 Niniviturum, Davidis, S 'eccatricis, Apostolorum Principis 6 exemplaci qui omnes plurimis lacrymis Dei misericordiam implorantes, peccatorum veniam impetraruul. Singula eccata mortalia contritione detestanda.

XXXIX. Maxime autem hortandi et monendi

350쪽

CON cILII TRIDENT PAR II. ossunt Fideles, ut ad singula mortalia crimina proprii contritionis dolorem adhibere studeant. Ita enim Ezechias contritionem describit, cum ait: i mecogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae. Etenim recogitare omne annos, est, sigillatim peccata excutere, ut ea Ranimo doleamus. Sed apud Ezechielem quoque scriptum legimus: et Si impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis, vitia vivet. Atque in hanc sententiam sanctus Augustinus ' inquit: Consideret peccator qualitatem criminis in Deo. in tempore, in veritate, in Persona.

Neque tamen hac in re desperent Fideles de summa Dei bonitate et clementia cis enim cum Dostro salutis cupidissimus sit, nullam moram ad tribuendam nobis veniam interponit; sed peccatorem paterna charitate complectitur, simul atque ille se collegerit, et universa peccata sua detestatus, quae deinde alio tempore, si facultas erit, singula in memoriam reducere, ac detestari in animo habeat, ad Dominum se converteritri ita enim nos per Prophetam juhet sperare, cum inquit 3 impietas impii non uocehit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua.

Ad Meram contritionem quot necessaria.

XL. Ex his igitur colligi poterunt, quae ad

veram contritionem maxime sunt necessariaci de

quibus fidelem populum ccurate oportebit docere, ut quisque intelligat, qua ratione comparare eam possit, regulamque habeat, qua dijudicet, quantum absit ab ejus virtutis persectione.

Primum.

Primum enim necesse est peccata omnia, quae admisimus, odisse, et dolere ne, Si ilaedam

SEARCH

MENU NAVIGATION