Catechismus Concilli Tridentini, Pii V Pont. Max. Jussu promulgatus, sincerus et integer... opera P. D. L. H. P. P. de La Haye. Editio nitidissima ad usum Seminariorum

발행: 1829년

분량: 758페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

431쪽

33 CATE c HISMI ait: t De virginibus praeceptum Domini non babeo consilium autem do tanquam miserico diam consecutus , ut sim fidelis. Vir e mulier jungi cur debeant. XV. Sed quibus de eausis vir et mulier conjungi debeant explicandum est.

Prima causa.

Prima igitur est, haec ipsa diversi sexta naturae instinctu expetita societas mutui auxilii spe con-eiliata, ut alter alterius ope adjutus vitae incommoda tacilius erres, et senectutis imbecillitatem

sustentare queat. S unda causa,

Altera est procreationis appetitus, non tam quidem ob eam rem , ut honorum et divitiarum heredes relinquantur , quam ut verae fidei et religionis cultores educentur quod quidem maxime sanctis illis Patriarchis, cum uxores ducerent, Propositum fuisse, ex sacris litteris satis apparet; quare Angelus , cum obiam admoneret, quo Paeto mali daemonis vim posset repellere Ostendam, inquit, tibi qui sunt, quibus Praevalere potest daemonium, ii namque, qui coniugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua mente excludant, et suae libidini ita vacent, sicut equus et mulus, quibus non est intellectus, habet potestatem daemonium super eos Delude subjicit Accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis, quam libidine ductus ut in semine Abrahae Enedictionem in filiis

consequaris.

Nola Atque una etiam haec causa fuit, cur Deus ab initio matrimonium instituerit, quare fit ut illorum sit scelus gravissimum , qui a trimonio juncti, medicamentis vel concupium

432쪽

CON cIMI TRIDENT PAR II. 39x impediunt, vel partum abigunt, haec enim homicidarum impia conspiratio existimanda esti

Tertia causa.

Tertia est, quae post primi parentis lapsum ad

alias causas accessit cum propter justitiae, tu qua homo conditus erat , amissionem , appetitus recto rationi repugnare coepit , ut scilicet qui sthi imhecillitatis suae conscius est, nec earnis Pugnam vult serre, matrimonii remedio ad vitanda libidinis peccata utatur, de quo ita postolus scribit r Propter fornicationem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat. Ac paulo post, cum docuisset interdum orationis causa a matrimonii debito abstinendum esse , subjecit: a et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter iticontinentiam intram.

Nota. Hae igitur sunt causae , quarum aliquam sibi proponere quisque debet, qui pi et religiose, ut Sanctorum filios decet, nuptias velit

contrahere. Alio eausae non damnandin.

Quod si ad eas causas aliae etiam accedant, quibus homines inducti matrimonium ineant, atque in hahendo uxoris delectu, hanc illi pro ponant, ut heredis relitiquendi desiderium , chvitiae, forma generis splendor, morum similitudo hujusmodi sati rationes damnandae non sunt, cum matrimonii sanctitati non repugnent neque

enim in sacris litteris 3 Jacob Patriarcha reerehenditur, quod Rachelum , eius pulchritudine illectus Liae praetulerit.

Matrimonium ut Sacramentum. XVI. Hae de matrimonio , ut naturalis conjunctio est, docenda erunt ut autem Sacramen-c0 1. Cur. 7. a. I. Cor. 7. 5. O - 9-

433쪽

3sa CATECHIs ΜΙtum est, explicare oportebit eius naturam multo praestautiorem esse, et omnino ad altiorem finem

referri. Matrimonium ut sacramentum naturali longe Proestat.

XVII. Quemadmodum enim matrimonium, ut naturalis conjunctio ad propagandum humanum genus ab initio institutum est ita deinde ut populus ad veri Dei et Salvatoris nostri Christi cultum et religionem procrearetur atque educ retur, Sacramenti dignitas illi tributa est. Christi et Ecclesio unio in matrimonium

declarata.

XVIII. Cum enim Christus Dominus vellet ar tissimae illius necessitudinis quae ei cum Ecclesia intercedit, suaeque erga nos immensae baritutis certum aliquod signum dare, tanti mysterii divinitatem hac potissimum maris et seminae saucia conjunctione declaravit : quod quidem aptissime factum esse intelligi ex eo potest quod ex omnibus humanis necessitatibus nulla inter se homines magis, quam matrimouit vinculum constringit; maximaque inter se vir et uxor charitate et benevolentia devincti sunt. Atque idcirco fit, ut seoqueuter Sacrae litterae nuptiarum similitudine divinam hanc Christi et Ecclesiae copulationem nobis ante oculos proponant.

Matrimonium sacramentum esse Probatur.

XIX. Jam vero, matrimonium Sacramentum esse Ecclesia, postoli auctoritate confirmata,

certum et exploratum semee habuit; ita enim adii mphesios scribit: Viri Gebent diligere uxores

Sua ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit seipsum diligit nemo enim unquam Carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam sicut

434쪽

et Christus Ecclesiam, quia membra sumus corporis eius, de carne eius et de ossibus ejus. Propter hoc relinquet homo patrim et mistrem suam, et adhaerebit uxori suae , et erunt duo in

carne uua Sucramentum hoc magnum est: ego

autem dico in Christo et in Ecclesia Nam quod inquit: SMcramentum hoc magnum est nemini dubium esse debet ad matrimonium reserendum esse : auod scilicet viri et mulieris conjun tio, cuius eus auctor est, sanetissimi illius vinculi quo Chiistus Dominus cum Ecclesia conjungitur , sacramentum , id est sacrum signum sit. Atque hanc esse eorum verborum propriani et veram sententiam, veteres sancti viros, qui eum locum interpretati sunt, ostendunt, idemque sancia rideutina Synodus et explicavit. Constat e b, virum Christo ri uxorem Eoelesiae ab Apostolo comparari, Ur virum esse caput mulieris, ut est Christus Ecclesiae, eaque ratione fiseri, ut vir uxorem diligere , et vicissim uxor virum amare et colere debeat Christus enim diluxit Ecclesiam, et proci a semetipsum tradidit: rur,u vero ut idem Apostolus docet , Ecclesia subjecta est Christo

mirimonii sacramentum gratiam tribuit.

XX. Sed pratiam quoque hoc saeramento significari et tribui, tu quo maxime ratio sacrametati inest, a Synodi verba '', declarant : Gratiam vero, quae sturalem illum amorem perficeret et indissolubilem unitatim confirmaret, cori gesque sanctificare, ipse Christus, venerabilium sacramrntorum institutor atque persector sua nobis passione promeruit. Gratio huius Sacramenti essectus. XXI. Quare docendum est, hujus saeramenti

435쪽

39M CATE cHIs MI grati essici, ut vir et uxor mutuae vinculo coniuncti, alter in alterius benevolentia conquiescat, alienosque et illicitos amores et concubitus non quaerat sed in omnibus sit 1 h

norahite connubium, et torus immaculatus. Matrimonii sacramentum quantum aliis matrimoniis antecellat.

XXII. Sed quantum Matrimonii sacramentum iis matrimoniis praestet, quae ante, vel Post legem iniri solebant, ex eo licet cognoscere, quod etsi gentes matrimonio divini aliquid inesse arbitrabantur, utque ob eam rem vagos concubitus a naturae lege alienos esse, itemque stupra, adulteria et alia libidinis genera vindicanda esse judicabant; tamen eorum connubia nullam prorsus

sacramenti vim habuerunt. Matrimonium Iudaeorum etsi sanctum, non erat

sacramentum.

XXIl Apud Judaeos vero religiosius omnino nuptiarum leges servor consueverant, neq re dubitandum quin eorum matrimonia maiori sanctistate praedita essent. Cum enim promissionem accepissent, sore aliquando, a ut omnes gentes in semine Abrahae benedicerentur , magnae pud ' eos pietatis ossicium merito esse videbatur, filios . procreare, electi populi sobolem, ex qua Christus Dominus Salvator noster, quod ad humanam na turam attinet, ortum habiturus esset, prop3gare; sed ille quoque conjunctiones vera sacramenti

ratione caruerunt.

Matrimonium ante legem et sub lege erat Nem tectum. XXIV. Hue accedit quod sive naturae postsees eatum, sive Mosis legem spectemus, acile animadvertemus, matrimonium a primi ortus sui

436쪽

CON cILII TRIDENT PAR IL 395 decore et honestate decidisseri dum enim naturae lex vigebat, multos ex antiquis Patribus suisse eoimperimus, qui plures simul uxores ducerent. Deinde oro in lege Mosis permissum erat, I dato repudii libello, si causa suisset divortium eum uxore sacere; quorum utrumque ab evangelies lege sublatum matrimoniumque in pristis

num statum restitutum est. Pluralitas uxorum matrimonio contraria.

XXV. Nam quod polygamia a matrimonii natura aliena esset eis aliqui ex priscis atribus Mecusaudi non sunt, quod non sine Dei indulgentia plures uxores ducerento Christus Dominus osteudit illis verbisci a Propter hoc dimittet

homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori inae et erunt duo in carne uua Ac deinde sub-juvgit Itaque jam nou sunt duo, sed una caro. Matrimonium est duorum tantum conjunctio. XXVI. Quibus verbis planum iacit, matrimonium ita a Deo institutum esse, ut duorum taurum, non plurium, conjunctione definiretur. Quod

etiam alibi apertissime docuit inquit enim : 3

Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam Oxerit, adulterium committit super eam; et si laxo dimiserit virum suum et alii nupserit, in Heliatur. Nam si viro liceret plures uxorc ducere, nulla omnino causa esse videretur, cur magis adulterii reus dicendus esset, quod praeter eam uxorem quam domi haberet, aliam duceret

quam quod priore dimissa, cum ulla conjunge

retur.

Nota Atque ob eam rem fieri intelligimus, ut si infidelis quispiam gentis suae more Eteonsuetudine, plures uxores duxisset, cum ad Veram religionem conversus fuerit, jubea emio

437쪽

3s CATE cΗIs HIEcclesia caeteras omnes relinquere, ac priorem tantum justae et legitimae uxoris loco habere. I llo dioortio inculum matrimonii dissolritiam XXVII. Verum eodem Christi Domini testimonio facile comprobatur nullo divortio iuculuin matrimonii dissolvi posse δε enim post libellum repudii mulier a viri lege soluta esset liceret ei sine ullo adulterii crimine alteri viso nubere. Atqui Dominus aperi denuntiat omnis a qui dimittit uxorem suam, et alteram ducit, moechatur. Sola mors solint matrimonium.

XXVIII Quare conjugii vinculum nulla re, nisi morte, disrumpi perspicuum est quod quidem Λpostolus etiam contirmat, cum inquit: et Mulier alligata est legi, quanto temfloro vir ejus vivit quod si dormierit vir eius, liberata est a

legeri cui vult, nubat, lautum in Domino. Et rursus His, qui matrimonio juncti sunt, praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere; quod si discesserit, munere iun tam aut viro suo reconciliari. Eam vero optionem Apostolus mulieri quae iusta de causa virum reliquisset , detulit ut aut ivnupta maneat, aut viro suo reconciliatur. Nota Neque enim sancta Ecclesia viro et uxori permittit, ut sin gravioribus causis alter ab antero discedat. Indissolubilitas unde tolerabilior. XXIX. Ac ne sortἡ alicui videatur durior, trimonii lex, quod nulla unquam ratione dissolvi Possit, docendum est quae sint cum ea utilitates

conjunctae.

Primo. Primum enim homines in coniungendis matri--miis virtutem potius et morum similitudi

438쪽

CON cILII TRIDENT. An II. 39 nem, quam divitias et pulchritudinem spectandam esse intelligant qua quidem re communi societati maxime consuli nemo dubitare potest.

Secundo.

Praeterea , si divortio matrimonium dissolveretur, vix unquam dissidendi causae hominibus quae eis ab antiquo pacis et pudicitiae hoste quotidie objicerentur , deesSent.

Tertio. Nunc vero cum Fideles secum cogitant , quamvis etiam conjugii convictu et cousuetudine careant, se tame matrimonii vinculo constrictos teneri , omnemque alterius uxoris ducendae spem sibi praecisam esse : ea re sit , ut ad iracundiam et dissidia tardiores esse consueverint. Quar ιδ.

Quod si interdum etiam divortium faciant et diutius conjugis desiderium ferre non possint, sacile per amicos reconcilliati ad ejus convictum

redeuut.

Quinto. Sed hoc loco praetermittenda non erit pastoribus , sancti Augustini ' salutaris admonitio. Is enim ut ostenderet Fidelibus , baud gravassi

faciendum esse, ut cum uxorihus quas adulterii causa dimisissent , si eas delicti poeniteret, ingratiam reducerentur mur, inquit, vir fidelis non recipiet uxorem quam recipit Ecclesia aut Cur uxor viro adultero, sed pinnitenti non pnoscat, cui etiam quovit Christus Nam quod Scripturu 1 stultum vocis qui tiruit adulteram, de ea sentit , quae cum deliquerit, poenitere, et a coepta turpitudine desisti re recusat. Ex iisituque perspicuum est Fidelium conjugia per-

' Lib. de adulter eonius. e. s. et s. codror. 3

439쪽

398 CATE cHISΜIfectione et nobilitate, tum gentilium, tum Ju. daeorum matrimoniis longe praestare. Tria matrimonii bona. XXX. Docendi praeterea sunt FideIes, tria esse matrimonii bona prolem , fidem , sacramentum quorum compensatione illa incommoda leniuntur, quae postolus iudicat his verbis L 1 Tribulationem carnis habebunt hujusmodi Em-citurque, ut conjunctiones corporum , quae extra matrimonium merito damnandae essent , cum honestate coniunctae sint. Vide Aug. lib. 5. Ont.

Iulian caν. 5. Primiama

Primum igitur honum est proles, hoc est Iiberi, qui ex austa et legitima suscipiuntur uxores id enim tanti fecit Rostolus, ut diceret a Salvabstur mulier per filiorum generationem. Nec vero hoc de Procreatione solum, sed educatione etiam et disciplina qua filii ad pietatem erudiuntur, intelligendum est. Sic statim subdit postolus : Si tu fide permanserint. Monet enim

Scripturari C, Filii tibi sunt erudi illos , et

curva illos a puertitia illorum. Idem etiam Apostolus docet ejusque institutionis pulcherrima exempla obias, ob et alii sanctissimi Patres in sucris litteris praebent. Nota Quae vero sint parentum et filiorum ossicia , tu quarto praecepto latius explicabitur.

Secundum.

Sequitur fides, quod est alterum matrimonii bonum, non ille virtutis habitus quo imbuimur, eum buptismum percipimus; sed fidelitus quaedam qua mutuo vir uxori, et uxor viro ita se obstringit, ut alter alteri sui corporis potestatem tradat et sanctumque illud conjugii foedus nun-

440쪽

CON cILII TRIDENT PAR II. 399quim se violaturum pollicetur. Id sacile colligitur ex illis verbis, quae a primo parente enuntiata

suu , cum vam uxorem suam accepit, quae

deinde Christus Dominus tu vangelio compro havit: 1 suare relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Item ex eo Apostoli loco: a mulier sui corporis potestatem non habet , sed vir is, militer autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. Quare optimo Jure gravissimae animadversiones a Domino in adulteros, quod hanc maritalem fidem raugant, tu veteri lege Constitutae erant. 3 Nota Postulat praeterea matrimonii fides, ut vir et uxor singulari quodam auctoque et puro amore coniuncti sint et neque ut adulteri inter se ament, sed ut Christus dilexit Ecclesiam hanc enim Apostolus regulam praescripsit, cum H έ Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam riuam ceria immensa illa charitate nou sui commodi gratia, sed spo sae tantum utilitatem sibi proponens , complexus

Tertium.

Tertium bonum , Sacramentum pellatur vinculum scilicet matrimonii, quod nunquam dissolvi potest nam ut est apud Apostolum, SyDominus praecipit uxorem a viro non discedere et quod si discesserit, manere innuptam, aut Viro suo reconciliari et vir uxorem non dimittat. Si enim matrimonium , ut Sacramentum est, Christi conjunctionem cum Ecclesia signat necesse est

ut Christus se ab Ecclesia nunquam disjungit;

ita uxorem a viro , quod ad matrimonii vinculum attinet, separari non posεe. Verum ut haec sancta societas sine querela iacilius couser-

SEARCH

MENU NAVIGATION