C. Cornelii Taciti opera quae supersunt ad optimorum librorum fidem recensuit atque in scholarum usum edidit Io. Gaspar Orellius Volumen 1

발행: 1846년

분량: 324페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

111쪽

LIBER III. Cap. 6s. Io. N. 72. 73. 74. 105

annuam absentiam et provinciarum administrationem Dialibus non concedi. memorabaturque L. Metelli pontificis maximi exemplum, qui Aulum Postumium staminem attinuisset. ita sors Asiae in eum qui consularium Maluginensi proximus

erat conlata.

72J Isdem diebus Lepidus ab senatu petivit ut hasilicam

Pauli, Aemilia monimenta, propria pecunia firmaret ornare que . erat etiam tum in more publiea munificentia ; nec Augustus arcuerat Τaurum, Philippum, Balbum hostiles exuvias aut exundantis opes ornatum ad urbis et posterum gloriam conferre . quo luin exemplo Lepidus, quamquam pecuniae modicus, avitum decus recoluit. at Pompeii theatrum ignosortuito haustum Caesar exstructurum pollicitus est, eo quod nemo e samilia restaurando sufficeret, manente tamen nomine Pompeii. simul laudibus Seianum extulit, tamquam laboro vigilantiaque eius tanta vis unum Intra damnum stetisset. Et censuere patres effigiem Seiano, quae apud theatrum Pompeii locaretur. neque multo post Caesar, cum Iunium Blaesum proeonsulem Africae triumphi insignibus attolleret, dare id so dixit honori Seiani. euius ille avunculus erat. ac tamen res Blaesi dignae decore tali fuere. t 3ὶ Nam Tacfarinas, quamquam saepius depulsus, reparatis per intima Africae auxiliis huc adrogantiae venerat ut legatos ad Tiberium mitteret, sedemque ultro sibi atque exercitui suo postularet, aut bellum inexplicabile minitaretur. non alias magis sua populique Romani contumelia indoluisse Ca sarem serunt, quam quod deserior et praedo hostium moroageret. ne Spartaco quidem post tot consularium exercituum

clades inultam Italiam urenti, quamquam Sertorii atque Mithridatis ingentibus bellis labaret res publica, datum ut pacto insidem acciperetur: nedum pulcherrimo populi Romani fastigio

latro Tacfarinas pace et concessione agrorum redimeretur. dat negotium Blaeso, ceteros quidem ad spem prolieeret arma sine noxa ponendi, ipsius autem dueis quoquo modo poteretur. et recepit ea venia plerique. mox adversum artes

Taesarinatis haud dissimili modo belligeratum. 7εὶ Nam quia illo robore exercitus inpar, surandi melior, pluris per globos ineursaret eludereique et insidias simul le

112쪽

106 CORNELII TACITI ANNALIUM taret, tres incessus, totidem agmina parantur. ex quis Comnelius Scipio legatus praefuit qua praedatio in Leptitanos et suffugia Garamantum; alio latere, ne Cirtensium pagi impune traherentur, propriam manum Blaesus filius duxiL medio cum delectis, castella et munitiones idoneis locis inponens, dux ipse arta et insensa hostibus cuncta secerat, quia, quo quo inclinarent, pars aliqua militis Romani in ore, in latera

et saepe a tergo erat: multique eo modo caesi aut circumventi. tunc tripertitum exercitum plures in manus dispergit, praeponitque centuriones virtutis expertae. nec, ut mos suerat, acta aestate retrahit copias aut in hibernaculis veteris prori

ciae componit, sed ut in limine belli, dispositis castellis, per

expeditos et solitudinum gnaros mutantem mapalia Tacfarin tem proturbabat, donec fratre eius capto regressus est, Pr perantius tamen quam ex utilitate sociorum, relictis per quos resurgeret bellum. sed Tiberius pro eonfecto interpretatus.

id quoque Blaeso tribuit ut imperator a legionibus salutaretur prisco erga duces honore, qui bene gesta re publica gaudio

et impetu victoris exercitus conclamabantur; erantque plures simul imperatores, nec super ceterorum aequalitatem. concessit quibusdam et Augustus id vocabulum, ae tunc Tiberius

Blaeso postremum.

75 Obiere eo anno viri inlustres Asinius Saloninus, Marco Agrippa et Pollione Asinio avis, Dalre Druso insignis, Ca

sarique progener destinatus, ot Capito Ateius, de quo mem ravi, principem in civitate locum studiis civilibus adsecutus, sed avo centurione, Sullano patre praetorio. consulatum ei adceleraverat Augustus, ut Labeonem Antistium isdem artibus praecellentem dignatione eius magistratus anteiret. namquctilla aetas duo pacis deeora simul tulit. sed Labeo incorrupla Iibertato, et ob id sama celebratior: Capitonis obsequium dominantibus magis probabatur. illi, quod praeturam intra stetit, commendatio ex iniuria. huic, quod consulatum adeptus est, odium ex invidia oriebatur.

7η Et Iunia sexagesimo quarto post Philippensem aciem

anno supremum diem explevit, Catone avunculo genita, C. Cassii uxor, M. Bruti soror. testamentum eius multo apud Vulgum rumore fuit, quia in magnis opibus. eum serme eu Diuili od by Corale

113쪽

LIBER III. cap. 7 . IS. 76.

ctos proceres cum honore nominavisset, Caesarem omisit. quod civiliter acceptum, neque prohibuit quo minus laudatione pro Rostris ceterisque sollemnibus lanus cohonestaretur. viginti clarissimarum familiarum imagines antelatae sunt, Manlii, Quinctii aliaque eiusdem nobilitatis nomina. sed praesulgebant Cassius atque Brutus eo ipso quod estigies eorum non Visebantur.

114쪽

CORNELII TACITI ANNALI

LIBER QUARTUS.

C. Asinio C. Antistio consulibus nonus Tiberio annus erat compositae rei publicae, florentis domus nam Germanici mortem inter prospera ducebat). eum repento turbare so luna coepit, saeviro ipse aut saevientibus vires praebere. initium et causa penes Aelium Seianum cohortibus praetoriis praesectum, cuius de potentia supra memoravi: nunc Origianem, mores, et quo facinore dominationem raptum ierit, expediam. genitus Vulsiniis, patre Seio Strabone equite Romano, et prima iuventa C. Caesarem divi Augusti nepotem sectatus, non sine rumore Apicio diviti et prodigo stuprum veno dedisse, mox Tiberium variis artihus devinxit adeo ut obscurum adversum alios sibi uni incautum intectumquoessiceret, non tam sollertia quippe isdem artibus victus est quam deum ira in rem Romanam, cuius pari exitio viguit ceciditque. corpus illi laborum tolerans, animus audax; sui obtegens, in alios criminator; iuxta adulatio et superbia; palam compositus pudor, intus summa apiscendi libido, eiusque causa modo largitio et luxus, saepius industria ac vigilantia, haud minus noxiao, quotiens parando regno finguntur. 2ὶ Vim praefecturae modicam antea intendit, dispersas per urbem cohortes una in castra conducendo, ut simul imperia Beciperent, numeroque et robore et visu inter se fiducia ipsis, in ceteros metus adderetur. praetendebat lascivire militem diductum; si quid subitum ingruat, maiore auxilio pariter 3ubveniri; et severius acturos, si vallum statuatur procul urbis

115쪽

LIBER IV. cap. 1. 2. 3. 4.

inlecebris. ut persecta sunt castra, inrepere paulatim militares animos adeundo, appellando; simul centuriones ac tribunos ipse deligere. neque senatorio ambitu abstinebat clientes suos honoribu aut provinciis ornandi, facili Tiberio atque ita prono ut socium laborum non modo in sermonibus

sed apud patres et populum celebraret. colique per theatra et sora effigies eius interque principia legionum sineret. 3ὶ Ceterum plena Caesarum domus, iuvenis filius, nepotes ad ulli moram cupitis adserebant; et quia vi tot simul corripere inlulum, dolus intervalla scelerum poscebat, placuittamon occultior via, et a Druso incipere, in quem recenti ira serebatur. nam Drusus inpatiens aemuli et animo commotior orio sorte iurgio intenderat Seiano manus, et contra tendentis Os verberaverat. igitur cuneta tentanti promptissimum visum ad uxorem eius Liviam convertere; quae soror Germanici, formae initio aetatis indecorae, mox pulchritudine praecellebat. hanc, ut amore incensus, adulterio pellexit; et

postquam primi flagitii potitus est neque semina amissa pudicitia alia abnuerit), ad coniugii spem, consortium regni et necem mariti impulit. atque illa, cui avunculus Augustus, socer Τiberius, ex Druso liberi, seque ac maiores et posteros municipali adultero foedabat, ut pro honestis et praesentibus stagitiosa et incerta exspectaret. sumitur in conscientiam Eudemus amicus ac medicus Liviae, specie artis frequens secretis. pellit domo Seianus uxorem Apicalam, ex qua tres liberos genuerat, ne pellici suspectaretur. sed magnitudo facinoris metum, prolationes, diversa interdum eo

silia adserebat. 4ὶ Interim anni principio Drusus ex Germanici liberis togam virilem sumpsit: quaeque fratri eius Neroni decreverat Senatus, repetita. addidit orationem Caesar, multa cum laudostii sui, quod patria benivolentia in fratris liberos laret. nam

Drusus, quamquam arduum sit eodem loci potentiam et co cordiam esse, aequus adulescentibus aut certe non adversus habebatur. cxin vetus et saepe simulatum proficiscendi in provincias consilium refertur. multitudinem Veteranorum praetexebat imperator, et delectibus supplendos exercitus: nam voluntarium militem deesse, ac si suppeditet, non eadem

116쪽

CORNELII TACITI ANNALIUM virtute ac modestia agere, quia plerumque inopes ac vagi sponte militiam sumant . percensuitque cursim numerum legi num, et quas provincias tutarentur. quod mihi quoque exsequendum reor, quae tune Romana copia in armis, qui socii reges, quanto sit angustius imperitatum. 5ὶ Italiam utroque mari duae classes, Misenum apus et Ravennam, proximumque Galliae litus rostratae naves pra sidebant. quas Actiaca victoria captas Augustus in oppidum Foroiuliense miserat, valido cum remige. sed praecipuum Tobur Rhenum iuxta, commune in Germanos Gallosque substrudium, oeto Iegioves erant. Hispaniae recens perdomitae trihus habebantur. Mauros Iuba rex acceperat donum populi Romani. cetera Africae per duas legiones, parique numero Aegyptus. dehinc initio ab Suria usque ad flumen Euphraten. quantum ingenti terrarum sinu ambitur, quattuor legionibus coercita, accolis Ibero Albanoque et aliis regibus, qui magnitudine nostra proteguntur adversum externa imperia. et

Thraeeiam Rhoemetalces ac liberi Cotyis, ripamque Danubii legionum duae in Pannonia, duae in Moesia attinebant, totidem apud Delmatiam locatis, quae positu regionis a tergo illis, ac si repentinum auxilium Italia poscerot, haud proeulaccirentur, quamquam insideret urbem proprius miles, tres urbanae, novem praetoriae cohortes, Etruria sermo Umbria- Θρ delectae aut vetere Latio et eoloniis antiquitus Romanis. at apud idonea provinciarum sociae triremes alaeque et auxilia cohortium, neque inulto secus in iis virium : sed persequi incertum fuit cum ex usu temporis huc illuc mearent, gliscerent numero, et aliquando minuerentur.

6ὶ Congruens crediderim recensere ceteras quoque rei publicae partes, quibus modis ad eam diem habitae sint, quoniam Tiberio mutati in deterius principatus initium ille annus attulit. iam primum publica negotia et privatorum maxima apud patres tractabantur, dabaturquo primoribus disserere, et in adulationem lapsos cohibebat ipse; mandabat

que honores nobilitatem maiorum, elaritudinem militiae, inlustres domi artes spectando, ut satis constaret non alios potiores fuisse. sua consulibus, sua praetoribus species; mino rum quoque magistratuum exercita potestas; legesque, si Diuitigod by Gorale

117쪽

LIBER IV. Cap. 4. S. 6. I. 8.

maiestatis quaestio eximeretur, bono in usu. at frumenta et pecuniae vectigales, cetera publicorum fructuum, societatibus equitum Romanorum agitabantur. res suas Caesar spectatissimo cuique, quibusdam ignotis ex fama mandabat; semel quo adsumpti tenebantur prorsus sine modo, cum plerique isdem negotiis insenescerent. plebes acri quidem annona saligabatur, sed nulla in eo culpa ex principe: quin insecunditati terrarum aut asperis maris obviam iit, quantum impendio diligentiaque poterat. et ne provinciae novis oneribus turbarentur, utque vetera sine avaritia aut crudelitate magistratuum tolerarent, providebat. corporum verbera, ademptiones bonorum aberant. rari per Italiam Caesaris agri, modesta servitia, intra paucos libertos domus; ac si quando cum privatis disceptarei, sorum et ius.

7 Quae euncta, non quidem comi via sed horridus ac plerumque formidatus, retinebat tamen, donec morte Drusi verterentur': nam dum superfuit, mansere, quia Seianus incipiente adhuc potentia bonis consiliis notescere volebat, et ultor metuebatur non occultus odii, et crebro querens inc lumi filio adiutorem imperii alium vocari. et quantum supereSSeut collega dicatur' primas dominandi spes in arduo: ubi

sis ingressus, adesse studia et ministros. exstructa iam sponte

praesecti castra, datos in manum milites; cerni effigiem eius in monimentis Cn. Pompeii; communes illi eum familia Drusorum lare nepotes. precandam post haec modestiam, ut contentus SSet. neque raro neque apud paucos talia iaciebat; et secreta quoque eius corrupta uXOre prodebantur.

8) Igitur Seianus maturandum ratus deligit venenum quo paulatim inrepente fortuitus morbus adsimularetur. Id Druso datum per Lygduin spadonem, ut Octo post annos cognitum est. ceterum Τiberius per Omnes valitudinis eius dies, nullo metu, an ut firmitudinem animi ostentaret, etiam defuncto necdum sepulto, curiam ingressus est. consulesque sed vulgari per speciem maestitiae sedentes honoris locique admonuit; et effusum in lacrimas senatum, victo gemitu, simul oratione continua erexit: non quidem sibi ignarum posse argui, quod tam recenti dolore subierit oculos senatus: Vix

propinquorum adloquia tolerari, vix diem adspici a pleri

118쪽

CORNELiI TACITI ANNALIUM que lugentium. neque illos inbecillitatis damnandos: se tamen sortiora solatia E complexu rei publicae petivisse. miseratu

quo Augustae extremam senectam, rudem adhuc nopolum et vergentem aetatem suam, ut Germanici liberi, unica praesentium malorum levamenta, inducerentur petivit. egressi consules firmatos adloquio adulescentulos deductosque ante Caesar in statuunt. quibus adprensis u patres conscripti, hos uinquit a orbatos parente tradidi patruo ipsorum, Precatusque sum, quamquam esset illi propria suboles, ne secus quam suum sanguinem foveret ac tolleret sibique et posteris consermaret. erepto Druso Preces ad vos converto, disque et patria eoram obtestor, Augusti pronepotes, clarissimis maioribus genitos, suscipite, regite, Vestram meamque Vicem explete. hi vobis, Nero et Druse, parentum loco. ita nati estis ut bona malaque vestra ad rem publicam pertineant.. 9ὶ Magno ea fletu, et mox precationibus faustis audita; ac si modum orationi posuisset, misericordia sui gloriaque animos audientium impleverat: ad vana et totiens inrisa revolutus, de reddenda re publica, utque consules seu quis alius regimen Susciperent, vero quoquo et honesto fidem dempsit. memoriae Drusi eadem quae in Germanicum decernuntur, plerisque additis, ut serme amat posterior adulatio. lanus imaginum pompa maxime inlustre suit, cum origo Iuliae gentis Aeneas, Omnesque Albanorum reges, et conditor urbis Itomulus, post Sabina nobilitas, Attus Clausus, ceteraeque Claudiorum effigies longo ordine spectarentur.

l0ὶ In tradenda morte Drusi, quae plurimis maximeques dis auctoribus memorata sunt, rettuli: sed non omiserim eorundem lemporum rumorem, validum adeo ut nondum

exolescat. eorrupta ad scelus Livia Seianum Lygdi quoque spadonis animum stupro vinxisse, quod is LygdusJ aetate

atque forma carus domino intorque primores ministros erat; dein do inter conscios ubi locus venescii tempusque conpο- Sila sint, eo audaciae provectum ut verteret et, occulto indicio Drusum veneni in patrem arguens, moneret Tiberium

itandam potionem quae prima ei apud stium epulanti osse

retur. ea fraude tum Senem, postquam convivium inierat,

exeeptum poculum Druso tradidisse; atque illo ignaro et

119쪽

MBER I . cap. s. s. D. II. 12. 113 iuveniliter hauriente auctam suspicionem, tamquam metu et

pudore sibimet inrogaret mortem quam patri struxerati 11ὶ Ηaee HIgo iactata, super id quod nullo auctore certo firmantur, prompte resutaveris. quis enim mediocri prudentia. nedum Tiberius tantis rebus exercitus, inaudito silio exitium

offerret, idque sua manu et nullo ad paenitendum regressu quin potius ministrum veneni excruciaret, auctorem Exqui reret, insita denique etiam in extraneos cunctatione et mora adversum unicum et nullius ante flagitii conpertum uteretur. sed quia Seianus facinorum omnium repertor habebatur, ex nimia caritato in eum Caesaris et ceterorum in utrumque odio quamvis sabulosa et immania credebantur, atrociore semper fama erga dominantium exitus. ordo alioqui sceleris per

Apicalam Seiani proditus, tormentis Eudemi ac Lygdi pat

factus est. neque quisquam scriptor tam insensus exstitit ut Tiberio obiectaret, cum omnia alia conquirerent intenderen que. mihi tradendi arguendique rumoris causa fuit ut claro sub exemplo salsas auditiones depellerem, peteremque ab iis quorum in manus cura nostra venerit, ne divulgata atque incredibilia avide accepta veris nequo in miraculum corruptis

antehabeant.

12ὶ Ceterum laudante filium pro Rostris Tiberio, senatus

populusque habitum ac voces dolentum simulatione magis quam libens induebat, domumque Germanici revirescere Occulti laetabantur. quod principium favoris, ct mater Agri pina spem male tegens, perniciem adceleraVero. nam Seianus ubi videt mortem Drusi inultam interfectoribus, sine ma rore publico esse, serox scelerum, et quia prima provo-nerant, Volutare secum quonam modo Germanici liberos pe verteret, quorum non dubia Successio. neque Spargi ven

num in tres poterat, egregia custodum sido et pudicitia Agrippinae inpenetrabili. igitur contumaciam eius insectari, vetus Augustae odium, recentem Liviae conscientiam exagitare, ut supprham secunditate, subnixam popularibus studiis inhiare dominationi apud Caesarem arguerent. atque haec eallidiscriminatoribus, inter quos delegerat Iulium Postumum, per adulterium Mutiliae Priscae inter intimos aviae, et eonsiliis suis peridoneum, quia Prisca in animo Augustae valida, anum

C. Taciti opp. ed. min. I. 8

120쪽

CORNELII TACITI ANNALIUM

suapte natura potentiae anxiam insociabilem nurui essiciebat. Agrippinae quoque proximi inliciebantur pravis sermonibus tumidos spiritus perstimulare. 13ὶ At Tiberius nihil intermissa rerum cura. negotia Pro

solatiis accipiens, ius civium, preces sociorum tractahal; factaque auctoro eo senatus consulta ut civitati Cibyraticao

apud Λsiam, Aegiensi apud Achaiam, motu terrae labefactis, subveniretur remissione tributi in triennium. et Vibius Serenus proconsul citerioris Hispaviae, do vi publica damnatus ob atrocis iniem l temporum stentatorum 6 in insulam Amorgum deportatur.

Carsidius Sacerdos, reus tamquam frumento hostem Tacfarin tem iuvisset, absolvitur, eiusdemque criminis C. Gracchus. hunc comitem exsilii admodum insantem pater Sempronius in insulam Cercinam tulerat. illic adultus inter extorres et liberalium artium nescios. mox per Asrieam ac Siciliam mulando sordidas merces sustentabatur; neque tamen effugit magnae fortunae pericula. ac ni Aelius Lamia et L. Apronius, qui Africam obtinuerant, insontem protexissent, claritudine infausti generis et paternis adversis foret abstractus.

1 j is quoque annus legationes Graecarum civitatium habuit, Samiis Iunonis, Cois Aesculapii delubro vetustum as3li

ius ut firmaretur petentibus. Samii decreto Amphictyonum nitebantur, quis praecipuum suit rerum omnium iudicium ea tempestate, qua Graeci conditis per Asiam urbibus ora maris potiebantur. neque dispar apud Coos antiquitas, Et accedebat meritum ex loco: nam cives Romanos templo Aesculapii induxerant, eum iussu regis Mithridatis apud eunetas Asiae insulas et urbes trucidarentur. variis dehinc et saepius inritis praetorum questibus, postremo Caesar de inmodestia histrionum rettulit: multa ab iis in publicum seditiose, laeda per domos tentari; Oscum quondam ludicrum, levissimae apud vulgum oblectationis, eo fiagitiorum et virium venisse ut auctoritata patrum coercendum sit. pulsi tum histriones Italia. 15 Idem annus alio quoque luctu Caesarem adficit, alterum ex geminis Drusi liberis exstinguendo, neque minus morte amici. is suit Lucilius Longus, omnium illi tristium laetorumque foetus, unusque e senatoribus Rhodii secessus comes. ita, quamquam nOVO homini, censorium lanus, ossigiem apud Diuitiaco by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION