C. Cornelii Taciti opera quae supersunt ad optimorum librorum fidem recensuit atque in scholarum usum edidit Io. Gaspar Orellius Volumen 1

발행: 1846년

분량: 324페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

241쪽

LIBER XIII. cap. 40. 41. 42. 43.

primendi gratia repetitum credebatur senatus consultum P0 naque Cinciae legis adversum eos qui pretio causas oravissent. nec Suillius questu aut exprobratione abstinebat, praeterserociam animi extrema senecta liber, et Senecam increpans insensum amicis Claudii, sub quo itistissimum exsilium pertulisset. simul studiis inertibus et iuvenum inperitiae suetum livero iis qui vividam et incorruptam eloquenliam tuendis civibus exercerent. se quaestorem Germanici, illum domus eius adulterum suisse. an gravius existimandum sponte Illi galoris praemium honestae operae assequi, quam corrumpere cubicula principum seminarum qua sapientia, quibus philο- Sophorum praeceptis intra quadriennium regiao amicitias termities sestertium paravisset Romae testamenta et Orbos velut indagine eius capi, Italiam et provincias inmenso sonoro hauriri. at sibi labore quaesitam et modicam pecuniam esse. crimen, periculum, Omnia potius toleraturum quam Veterem ac domi partam dignationem subitae selicitati submitteret. 43ὶ Nee deerant qui haec isdem verbis, aut versa in deterius, Senecae deserrent. repertique accusatores direptos socios, cum Suillius provinciam Asiam regeret, ac publicaopccuniae peculatum detulerunt. mox quia inquisitionem annuam impetraverant, brevius visum urbana erimina incipi, quorum obvii testes orant. ii acerbitale accusationis Q. Pomponium ad necessi latom belli civilis detrusum, Iuliam Drusi filiam Sabinamque Poppaeam ad mortem actas, et Valerium Asiaticum, Lusium Saturninum, Cornelium Lupum circumventos; iam equitum Romanorum agmina damnata. Omnemque Claudii saevitiam Suillio obiectabant. illo nihil ex his Sponte susceptum, sed principi paruisse defendebat, donec

eam orationem Caesar cohibuit, comperium sibi reserens ex commentariis patris sui nullam cuiusquam accusationem ab eo coactam. tum iussa Messalinae praetendi et labare defensior cur enim neminem alium delectum qui saevienti impudicae Ocem praeberet Τ puniendos rerum atrocium ministros, ubi pretia scelerum adepti scelera ipsa aliis delegent. igitur adempta*bonorum parie nam silio ei nepti pars concedebatur, eximebanturque etiam quae testamento matris aut aviae nec

perant in insulas Baleares pellitur, non in ipso discrimine,

242쪽

non post damnationem fractus animo; serebaturque copiosa et molli vita secretum illud toleravisse. filium eius Νerullinum aggressis accusatoribus per invidiam patris et crimina rep tundarum, intercessit princeps tamquam satis expleta ultione.

4εὶ Per idem tempus Octavius Sagitta plebei tribunus,

Pontiae mulieris nuptae amore vecors, ingentibus donis adulterium et mox, ut omitteret maritum, emereatur, Suum m trimonium promittens ac nuptias eius pactus. sed ubi mulier vacua fuit, nectere moras, adversam patris voluntatem ea sari, repertaque spe ditioris coniugis promissa exuere. Oct uius contra modo conqueri modo minitari, famam perdilam. peeuniam exhaustam obtestans, denique salutem, quae sola reliqua esset, arbitrio eius permittens. ac postquam spem batur, noctem unam ad solatium poscit, qua delentius m dum in posterum adhiberet. statuitur nox, et Pontia consciae mellta custodiam cubiculi mandat. ille uno cum liberto se rum veste occultum infert. tum, ut adsolet in amore et ira, iurgia, preces, exprobratio, satisfactio; et pars tenebrarum libidino seposita; et quasi istinc cessurus nihil metuentem ferro transverberat et accurrentem ancillam vulnere absterret cubiculoque prorumpit. postera dio manifesta caedes, haud ambiguus pereussor; quippe mansitasse una convincebatur

sed libertus suum illud saeinus profiteri, so patroni iniurias

ultum esse. commoveratque quosdam magnitudine exempIi. donec ancilla ex vulnere resecta verum aperuit. postulatusque apud consules a patre intersectae, postquam tribunatu abierat, sententia patrum et Iege de sicariis condemnatur.

45J Non minus insignis eo anno inpudicitia magnorum rei publicae malorum initium feeit. erat in civitate Sabina Po paea, T. Ollio patre genita, sed nomen avi materni sumps rat, illustri memoria Poppaei Sabini, eonsulari et triumphali decoro praesulgentis: nam Ollium honoribus nondum lanctum amicilia Seiani pervertit. huic mulieri cuneta alia suere praeter

honestum animum. quippe mater eius, aetatis suae seminas pulchritudine supergressa, gloriam pariter et formam dedorat. Opes clari ludini generis sussciebant. sermo comis, nec absurdum ingenium. modestiam praeserre et Iascivia uti. rarus in publicum egressus, idque velata parte Oris, ne satiaret

243쪽

LIBER XIII. cap. 43. 44. 45. 46. 47.

aspectum, vel quia sic decebat. famae nunquam pepercit, maritos et adulteros non distinguens, neque assectui suo aut alieno obnoxia: undo uillitas ostenderetur, illuc libidinsim transferebat. igitur agentem eam in matrimonio Rusi Crispini equitis Romani, ex quo filium genuerat, Otho pellexit iuventa ac luxu, et quia stagrantissimus in amicitia Neronis habebatur.

nee mora quin adulterio matrimonium iungeretur.

46ὶ Otho sive amore incautus, laudare formam elegantiamque uxoris apud principem, sive ut accenderet ac, si eadem semina potirentur. id quoque vinculum potentiam ei adiceret. saepe auditus est consurgens e convivio Caesaris, sequo ire ad illam, sibi concessam dictitans nobilitatem, pulchritudinem, vota omnium et gaudia felicium. his atque lal, bus irritamentis non longa cunctatio interponitur. sed accepto aditu Poppaea primum per blandimenta et artes Valescere, imparem cupidini se et forma Neronis captam simulans; mox acri iam principis amore ad superbiam vertens, si ultra unam alteramque noctem attineretur, nuptam esse se dictitans, nec posse matrimonium amittere, devinctam Othoni per genus vitae, quod nemo adaequaret. illum animo et cultu magnificum ; ibi se summa fortuna digna visere. at Neronem, pellieo anciIla et adsuetudine Actes devinctum, nihil e contubernio servili nisi abiectum et sordidum traxisso. deicitur familiaria late sueta, post congressu et comitatu Otho, et ad postremum, ne in urbe aemulatus ageret, provinciae Lusitaniast pracscitur; ubi usque ad civilia arma non ex prioro infamia sed integre sancteque egit, procax otii et potestatis temperantior.

47ὶ Ilaetenus Nero flagitiis et sceleribus velamenta quaesivit.

suspectabat maxime Cornelium Sullam, socors ingenium eius in contrarium trahens, callidumque et simulatorem interpretando. quem metum Graptus ex libertis Caesaris, usu et senecta Tiberio abusque domum principum edoctus, tali me

dacio intendit: pons Mulvius in eo tempore celebris nocturnis inlecebris erat; ventitabatque illuc Nero, quo solutius urbem extra lasciviret. igitur regredienti per viam Flaminiam compositas insidias, latoque evitatas, quoniam diverso itinero Salustianos in hortos remeaverit, auctoremque eius doli Sullam Diuitigod by Corale

244쪽

CORNELII TACITI ANNALIUM ementitur, quia sorte redeuntibus ministris prineipis quidam

per iuvenalem licentiam, quae tunc passim mercebatur, inanem metum fecerant. neque servorum quisquam neque clientium Sullae adgnitus; maximeque despeeta et nullius ausi eapax natura eius a crimine abhorrebat: perinde tamen quasi convictus esset, cedere patria et Massiliensium moenibus cogoeeri iubetur. 48J Isdem consulibus auditae Puteolanorum legationes, quas diversas ordo plebs ad senatum miserant, illi vim multitudinis, hi magistratuum et primi cuiusque avaritiam increpantes. eaque seditio ad saxa et minas ignium progressa ne necem et arma proliceret, G. Cassius adhibendo remedio delectus. quia severitatem eius non tolerabant, precante ipso ad Scribonios fratres ea cura transfertur, data cohorte practoria, cuius terrore et paucorum supplicio rediit oppidanis

concordia.

49ὶ Non referrem vulgatissimum senatus conSullum, quo civitati Srraeusanorum egredi numerum edendis gladiatoribus finitum permittebatur, nisi Paetus Thrasea contra dixisset,

praebuissetque materiem obtrectatoribus arguendae sententiae. cur enim, si rem publicam egero libertate senatoria crederet,

tam levia consectaretur quin do bello aut pace, de vectigalibus et legibus, quibusque aliis Romana continentur, suaderet dissuaderetve lieere patribus, quotiens ius dicendao

sententiae accepissent, quae Vellent, expromere relationemque in ea postulare. an solum emendatione dignum ne Syr cusis spectacula largius ederentur' cetera per omnes imperii partes perinde egregia quam si non Nero sed Thrasea regia men eorum teneret quodsi summa dissimulatione transmi terentur, quanto magis inanibus abstinendum Τhrasea contra, rationem poscentibus amicis, non praesentium ignarum T spondebat eiusmodi consuli a corrigere, sed patrum honori dare, ut manifestum fieret magnarum rerum curam non di simulaturos, qui animum etiam levissimis adverterent.

50ὶ Eodem anno crebris populi flagitationibus, inmodestiam

publicanorum arguentis, dubitavit Nero, an cuncta vectigalia omitti iuberet, idque pulcherrimum donum generi mortalium daret. sed impetum eius, multum prius laudata magnitudine Diuiti os by Corale

245쪽

LIBER XIII. cap. 4r. 48. 4s. 50. 5I. 52. M.

animi, attinuere senatores, dissolutionem imperii doeendo, si fructus quibus res publica sustineretur deminuerentur: quippe sublatis portoriis sequens ut tributorum abolitio expostularetur. plerasque vectigalium societates a consulibus et

tribunis plebis constitutas aeri etiam populi Romani tum libemtate ; reliqua mox ita provisa ut ratio quaestuum et necessitas erogationum inter se congruerent. temperandas plane publicanorum cupidines, ne per tot annos sine querela tolerata novis aeerbitalibus ad invidiam verterent.

51J Ergo edixit princeps ut leges cuiusque publici, Oecu

tae ad id tempus, proscriberentur; omissas petitiones non ultra annum resumerent; Romae praetor, per provincias, qui Pro praetore aut consule essent, iura adversus publicanos extra ordinem redderent; militibus immunitas servaretur; nisi in iis quae veno exercerent; aliaque admodum aequa, quaohrevi servata, dein frustra habita sunt. manet tamen abolitio quadragesimae quinquagesimaeque, et quae alia exactionibus illieitis nomina publieani invenerant. temperata apud transma rinas provincias frumenti subvectio; et ne censibus negoti torum naves ascriberentur tribulumque pro illis penderent,

constitutum.

52ὶ Reos ex provincia Africa, qui proconsulare imperium illic habuerant, Sulpicium Camerinum et Pomponium Silvanum absolvit Caesar, Camerinum adversus privatos et paucos, saevitiae magis quam captarum pecuniarum crimina obicientes. Silvanum magna vis accusatorum circumsteterat, poscebatque tempus evocandorum testium: reus illico defendi postulabat. valuitque pecuniosa orbitate et senecta, quam ultra vitam eorum produxit quorum ambitu evaserat.

53ὶ Quietae ad id tempus res in Germania suerant, ingenio ducum, qui pervulgatis triumphi insignibus maius ex eo

decus sporabant, si pacem continuavissent. Paulinus Pompeius et L. Velus ea tempestato exercitui praeerant. ne lamen segnem militem attinerent, ille inchoatum anto tres et sex ginta annos a Druso aggerem coercendo Rheno absolvit, vetus Mosellam atque Irarim lacia inter utrumque lassa connectere

parabat, ut copiae per mare, dein Rhodano et Arare su vectae per eam lassam, mox iluvio Mosella in Rhenum, exin

246쪽

CORNELII TACITI ANNALIUM Oceanum deeurrerent, sublatisquo itineris dissimilatibus navia gabilia inter se Oecidentis Septentrionisque litora fierent. invia dit operi Aelius Gracilis Belgicae legatus, deterrendo Veteremne legiones alienae provinciae inferret studiaque Galliarum assectaret, formidolosum id imperatori dictitans, quo plerumque prohibentur conatus honesti. 54ὶ Ceterum continuo exercituum otio fama incessit ereptum ius legatis ducendi in hostem. eoquo Frisii iuventutem saltibus aut paludibus, inbellem aetatem per lacus admoveris

ripae, agrosque vacuos et militum usui sepositos insedere, auctore Verrito et Malorige, qui nationem eam regebant, inquantum Germani regnantur. iamque fixerant domos, semina arvis intulerant, utquo patrium solum exercebant, Cum Dubius Avitus, accepta a Paulino provincia, minitando vim Romanam, nisi abseederent Frisii veteres in locos aut D vam sedem a Caesare inpetrarent, perpulit Verritum et Malorigem preces suseipere. profectique Romam dum aliis curis intentum.Neronem opperiuntur, inter ea quae barbaris ostentantur intravere Pompeii theatrum, quo magnitudinem populi viserent. illic per otium neque enim ludicris ignari obieet

banturi dum consessum caveae, discrimina ordinum, quis eques, ubi senatus percunctantur, advertere quosdam cultu externo in sedibus senatorum; et quinam forent rogitantes, postquam audiverant earum gentium legatis id honoris datum, quae virtute et amicitia Romana praeeellerent, nullos modi talium armis aut sdo ante Germanos esse exclamant, deo diunturque et inter patres eonsidunt. quod comiter a visentibus exceptum. quasi impetus antiqui et bona aemulatione. Nero civitate Romana ambos donavit, Frisios decedere agris iussita atque illis aspernantibus auxiliaris eques repente immissus necessitatem attulit, captis caesisvo qui pervicacius restiterant.

55ὶ Eosdem agros Ampsivarii oecupavere, validior gens

non modo sua copia, sed adiacentium populorum mis ratione, quia pulsi a Chaucis et sedis inopes tulum exsilium Orabant. aderatquo iis clarus per illas gentes et nobis qu que sidus, nomine Boiocalus, vinetum se rebellione Cherusca

iussu Arminii reserens, mox Tiberio, Germanico ducibus

247쪽

LIBER XIII. Cap. 53. 53. 55. 56. 5T.

stipendia meruisse, et quinquaginta annorum obsequio id quoque adiungere, quod gentem suam dicioni nostrae subiceret.iquotam partem campi iacere, in quam pecora ot armenta militum aliquando transmitterentur 3 servarent sane receptos gregibus inter hominum famam: modo ne vastitatem et solitudinem mallent quam amicos populos. Chamavorum quondam ea arva, mox Tubaialum et post L si piorum fuisse. siculi caelum deis, ita terras generi mortalium datas; qua que Vacuae, eas publicas esse. solem deinde suspiciens et celera sidera vocans, quasi coram interrogabat, vellentne contueri inane solum: potius mare superfunderent adversus

terrarum Preplores.

56ὶ Et commotus his Avilus, patienda meliorum imperia: id dis quos inplorarent placitum, ut arbitrium penes Romanos maneret, quid darent quid adimerent, neque alios iudi-Ces quam se ipsos paterentur. haec in publicum Ampsivariis respondit, ipsi Boiocalo ob memoriam amieitiae daturum agros. quod illo ut proditionis pretium aspernatus, addidit

κdeesse nobis terra, ubi vivamus; in qua moriamur, non potest. B atque ila insensis utrimque animis discessum. illi Bructeros, Tencteros, ulteriores etiam nationes socias bello Vocabant. Avitus scripto ad Curtilium Manciam superioris exercitus legatum, ut Rhenum transgressus arma a tergo Oste

deret, ipse legiones in agrum Tencteruin induxit, exscidium minitans, ni causam suam dissociarent. igitur absistentibus his pari metu exterriti Bructeri. et ceteris quoque aliena pericula defendentibus sola Ampsivariorum gens retro ad Usipios ei Tubantes concessit. quorum terris exacti cum Cha tos, dein Cheruscos petissent, errore longo, hospites, egeni, hostes, in alieno, quod iuventutis crat, caeduntur; inbellis aetas in praedam divisa est. 57ὶ Eadem aestato inter Hermunduros Chattosque eert tum magno praelio, dum sumen gignendo salo secundum et conterminum vi trahunt, super libidinem cuneta armis agendi religione insita, eos maxime locos propinquare Caelo, premeeSque mortalium a deis nusquam propius audiri. inde indulgentia numinum illo in amne illisque silvis salem provenire, non ut alias apud gentes eluvio maris arescente uuda, Sed

C. Taetu os p. ed. min. I. 16

248쪽

usu coRNELII TACITI ANNALIUM LIBER XIII. cap. M. M. super ardentem arborum struem lasa ex contrariis inter saelementis, igne atque aquis, concretum. sed bellum Hermum duris prosperum, Chattis exitiosius fuit, quia victores divo sam aciem Marti ac Mercurio sacraVere, quo voto equi. Viri, cuneta vieta oceidioni dantur. et minae quidem hostiles in ipsos vertebant. sed civitas Ubiorum socia nobis malo inproviso amicta est. nam ignes terra editi villas arva vicos passim corripiebant, serebanturquo in ipsa conditae nuper coloniactinoenia. neque exstingui poterant, non si imbres caderent.

non si fluvialibus aquis aut quo alio humore, donec inopia remedii et ira eladis agrestes quidam eminus saxa iacere, dein residentibus stammis propius suggressi ictu sustium aliisque verberibus ut seras absterrebant. postremo tegmina corpori derepta iniciunt, quanto magis profana et usu po Iuta. tanto magis oppressura ignes. 58ὶ Eodem anno Ruminalem arborem in comitio, quae octingentos et quadraginta ante annos Remi Romulique i

sanitam texerat, mortuis ramalibus et arescente trunco deminutam prodigii loco habitum est, donec in novos fetus r

249쪽

coaNELII TACITI ANNALIUM LIBER XIV. cap. l. s. 243

LIBER QUARTUS DECIMUS.

li) Gaio Vipstano, Fonteio consulibus diu meditatum scelus non ultra Nero distulit, vetustate imperii coalita audacia, et sagrantior in dies amore Poppaeae, quas sibi matrimonium et discidium Octaviao incolumi Agrippina haud sperans, crebris criminationibus, aliquando per facetias incusaret pri cipem et pupillum vocaret, qui iussis alienis obnoxius non modo imperii sed libertatis etiam indigeret. cur enim disserrinuptias suas sormam scilicet displicere et triumphales avos, an secunditatem et verum animum timeri ne uxor saltem iniurias patrum, iram populi adversus superbiam avaritiam-quct matris aperiat. quodsi nurum Agrippina nonnisi filio infestam serre posset, reddatur ipsa Othonis coniugio. ituram quoquo terrarum, ubi audiret potius contumelias imperatoris quam viseret, periculis eius inmixta. haec atquo talia lacrimis et arte adulterae penetraulia nemo prohibebat, cupiemtibus cunctis infringi potentiam matris, et credente nullo usque ad eaedem eius duratura filii odia. 2ὶ Tradit Cluvius ardore retinendae Agrippinam potentiae eo usque provectam ut medio diei, cum id temporis Nero per vinum et epulas inealesceret, offerret se saepius tem lento comptam et incesto paratam. iamque lasciva oscula et praenuntias sagitii blanditias adnotantibus proximis, Senecam eontra muliebres inlocebras subsidium a semina petivisse, inmissamque Acten libertam, quae simul suo periculo et infamia Neronis anxia deserret pervulgatum esse incestum glorianto matre, nec toleraturos milites prosani principis imperium. Distrigod by Corale

250쪽

CORNELII TMim QNLLIo Fabius Rusticus non Agrippinae sed Neroni eupitum id memorat , eiusdemque libertas astu disiectum. sed quas Cluvius, eadem ceteri quoque auctores prodidere, set fama huc inclinat, seu concepit animo tantum inmanitatis Agrippina, seu eredibilior novast libidinis moditatio in ea visa est, quae puellaribus annis stuprum cum Lepido spo dominationis admiserat. pari cupidine usque ad libita Pallantis provoluta, et exercita ad omne flagitium patrui nuptiis. 3ὶ Ιgitur Nero vitare secretos pius congressus, abseedentem in hortos aut Tusculanum vel Antiatem in agrum laudare,

quod otium lacesseret. postremo, ubicunque haberetur, Pra gravem ratus, interficero constituit, hactenus consultans, v neno an ferro vel qua alia vi. placuitque primo venenum.

sod inter epulas principis si daretur.'referri ad casum non poterat tali iam Britannici exitio; et ministros tentare arduum videbatur mulieris usu seelerum adversus insidias intentae; atque ipsa praesumendo remedia munierat eorpus. serrum Et aedes quonam modo occultaretur, nemo reperiebat; et nequis illi tanto facinori delectus iussa sperneret, m tuebant. obtulit ingenium Anicetus libertus, classi apud Misenum praesectus et pueritiao Neronis educator ac mutuis odiis Agrippinae invisus. ergo navem posse componi docet, cuius pars ipso in mari per artem soluta effunderet ignaram. nihil tam capax fortuitorum quam mare; et si naufragio intercepta sit,

quem adeo iniquum ut sceleri adsignet quod venti et flucrus deliquerint 'additurum principem defunctae templum et aras

et cetera ostentandae pietati. i

4l Placuit sollertia, temporo etiam iuta, quando Ouinquatruum festos dies apud Baias frequentabat. illuc matrem elicit, ferendas parentium iracundias ct plaeandum animum dici tans, quo rumorem reconciliationis emceret, acciperetquo Agrippina. facili seminarum credulitato ad gaudia. venientem dehine obvius in litora snam Antio adventabat excepit manu et complexu, ducitque Baulos. id villae nomen est quae Pr montorium Misenum inter et Baianum laeum nexo mari alluitur. stabat inter alias navis ornatior, tamquam id quoquo honori matris daretur: quippe sueverat triremi es classiari rum remigio vehi. ac tum invitata ad epulas erat, ut occuIDiuili od by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION