C. Cornelii Taciti opera quae supersunt ad optimorum librorum fidem recensuit atque in scholarum usum edidit Io. Gaspar Orellius Volumen 1

발행: 1846년

분량: 324페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

271쪽

LIBER XIV. Cap. 50. 5l. M. M. M. 55.

incipit: aquartus decimus annus est, Caesar. ex quo Spei tuae admotus sum, octavus, ut imperium obtines: medio temporis tantum honorum atque opum in me cumulasti, ut nihil selieitati meae desit nisi moderatio eius. utar magnis exemplis, nec meae fortunae sed tuae. abavus tuus Augustus

Mareo Agrippae M3illenense secretum, G. Maecenati urbo in ipsa velut peregrinum otium permisit; quorum alter hellorum socius. alter Romao pluribus laboribus iactatus ampla quidem, sed pro ingentibus meritis, praemia acceperant. ego quid aliud munificentiae adhibere potui quam studia, ut sic dixerim, in

umbra educata, et quibus claritudo venit, quod iuventae tuae rudimentis assuisse videor, grando huius rei pretium. at tu gratiam inmensam, innumeram pecuniam cireumdedisti, adeo ut plerumque intra me ipse volvam 'egone, equestri et provinciali loco ortus, proceribus civitatis adnumerorΤ inter nobiles et longa decora praeserentes novitas mea enituiti ubi est animus illo modicis contentus talis hortos exstruit, et per haec suburbana incedit, et tantis agrorum spatiis, tam lato senoro exuberat ' una defensio Occurrit, quod muneribus luis obniti non debui. 54ὶ Sed uterque mensuram inplevimus, et tu, quantum princeps tribuere amico posset. et ego, quantum amicus a principe accipere . cetera invidiam augent. quae quidem, ut omnia mortalia, infra tuam magnitudinem iacet; sed mihi incumbit: mihi subveniendum est. quomodo in militia aut via sessus adminiculum orarem, ita in hoc itinere vitae, senex et levissimis quoque curis inpar, cum opes meas ultra sustinero non possim, praesidium peto. iube rem per procuratores tuos administrari, in tuam fortunam recipi. nec me in paupertatem ipso detrudam, sed traditis quorum fulgore praestringor, quod temporis hortorum aut villarum curae seponitur, tu animum revocabo. superest tibi robur et tot per annos visum fastigii Tegimen; possumus seniores amici quietem respondere. hoc quoque in tuam gloriam cedet, eos ad summa vexisse qui et

modica tolerarent. Dib5ὶ Ad quae Nero sic sermo respondit: a quod meditatae

orationi tuae statim occurram, id primum tui muneris habeo, qui me non tantum praevisa sed subita expedire docuisti.

272쪽

CORNELII TACITI ANΝALIUM abavus meus Augustus Agrippae et Maecenali usurpare otium post labores concessit, sed in ea ipsa aetate cuius auctoritas tueretur quicquid illud et qualecunque tribuisset; ac lamen neutrum datis a se praemiis exuit. bello et periculis merum rant: in iis enim iuventa Augusti versata est. nee mihi tela et manus tuae defuissent in armis agenti. sed quod praesens condieio poscebat, ratione consilio praeceptis pueritiam, dein iuventam meam fovisti. et tua quidem erga me munera. dum vita suppetet, aeterna erunt: quae a me habes, horti ot senua et villae, casibus obnoxia sunt. ac licet multa videantur, plerique haudquaquam artibus tuis pares plura tenuerunt. pudet referre libertinos, qui ditiores spectantur. unde etiam rubori mihi est quod praecipuus caritate nondum Omnes fortuna antecellis.

56J Verum et tibi valida aetas, rebusque et fructui rerum sussiciens. et nos prima inperii spatia ingredimur, nisi sorte aut is Vitellio ter consuli aut me Claudio postponis. sed quantum Volusio longa parsimonia quaesivit, lautum in is mea liberalitas explero non potest. quin, si qua in parte I

bricum adoIescentiae nostrae declinat, revocas, Ornatumque

robur subsidio inpensius regis Τ non tua modoratio, si reddideris pecuniam, nec quies, si reliqueris principem, sed mea avaritia, meae crudelitatis metus in ore omnium versabitur. quod si maxime continentia tua laudetur, non tamen sapienti viro deeorum suerit, undo amico infamiam paret, inde gloriam sibi recipere. η his adicit complexum et oscula, factus natura et consuetudine exercitus velare odium sallacibus bla ditiis. Seneca, qui sinis omnium cum dominante sermonum, grates agit: sed instituta prioris potentiae commutat, prohibet coetus salutantium, Vitat comitantis, rarus per urbem, quaSi valetudino insensa aut sapientiao studiis domi adtineretur.

57ὶ Pereulso Seneca promptum suit Rufum Faenium I minuere Agrippinae amicitiam in eo criminantibus. validiorque in dies Tigellinus, et malas artes, quibus solis pollebat.

gratiores ratus, si principem societate scelerum obstringeret, motus eius rimatur; eonpertoque Plautum et Sullam maxime

timeri, Plautum in Asiam, Sullam in Galliam Narbonensem nuper amotog, nobilitatem eorum et propinquos huic Orientia Di iraso by Coosl

273쪽

LIBER XIV. Cap. 55. 56. M. 58. 5s. 267 illi G sermaniae Oxercitus commemorat. non Se, ut Burrum,

diversas spes, sed solam ineolumitatem Neronis speclare; cui caveri utcunque ab urbanis insidiis praesentia: longinquos motus quonam modo comprimi posse Τ erectas Gallias ad nomen dictatorium, nec minus suspectos Asiae populos elaritudine avi Drusi. Sullam inopem, unde praecipuam audaciam, et simulatorem segnitiae, dum temeritati locum reperiret. Plautum magnis opibus ne singere quidem cupidinem otii, sed veterum Bomanorum imitamenta praeserre, assumpta etiam Stoicorum arrogantia sectaque, quae turbidos et negotiorum adpetentes faciat. nec ultra mora. Sulla sexto die pervectis Massiliam percussoribus, ante metum et rum rem intorseitur, cum epulandi causa discumberet. relatum caput eius illusit Nero tamquam praematura canitie deforme. 58 Plauto parari necem non perinde occultum fuit, quia pluribus salus eius curabatur; et spatium itineris ac maris tempusque interiectum moverat famam; vulgoque fingebant petitum ab eo Corbulonem, magnis tum exercitibus praesidentem et, clari atquo insontes si interficerentur, Praecipuum ad pericula. quin et Asiam favore iuvenis arma cepisse, Dec milites ad scelus missos aut numero validos aut animo promptos, postquam iussa ossicere nequiverint . ad spes novas transisse. vana haec, inore famae, credentium otio augebantur: ceterum libertus Plauti celeritalo ventorum praevenit centurionem, et mandata L. Antistii soceri attulit: effugeret

segnem mortem, ' otium sobolum υ sutagium, et magni nominis miseratione reperiurum honos, consociaturum audaces. nullum interim subsidium aspernandum. si sexaginta milites itotonim adveniebanti propulisset, dum refertur nuntius Neroni, dum manus alia permeat, multa secutura quae adusque bellum evalescerent. denique aut salutem tali consilio quaeri. aut nihil gravius audenti quam ignavo patiendum esSe. 59J Sed Plautum ea non movere, sive nullam Opem pro videbat inermis atque exsul, seu taedio ambiguae spei. an amore coniugis et liberorum, quibus placabiliorem lare pri cipem rebatur nulla sollicitudine turbatum. sunt qui alios a socero nuntios venisse ferant, tamquam nihil atrox immineret; doetoresque Sapientiae, Coeranum Graeci, Musonium Diuitigod by Corale

274쪽

cOBΝELII TACITI ANNALIUM Tusci generis . constantiam opperiendae mortis pro incoria et trepida vita suasisse. repertus est certe per medium diei nudus exercitando corpori. talem eum centurio trucidavit. eoram Pelagono spadone, quem Nero centurioni et manipulo. quasi satellitibus ministrum regium, praeposuerat. caput inter fecti relatum: cuius aspectu lipsa principis verba reseramὶ acuro, inquit, aΝero,n ''', et Posito metu nuptias Poppaeae, ob eiusmodi terrores dilatas, maturare parat, Octaviamqucteoniugem amoliri, quamvis modeste ageret, nomine patris et studiis populi gravem. sed ad senatum litteras misit doeaede Sullae Plautique havd consessus, Verum utriusque tu bidum ingenium esse, et sibi incolumitatem rei publicae magna cura haberi. decretae eo nomine supplicationes, utque Sulla et Plautus senatu moverentur, gravioribus tamen ludibriis

quam malis.

60ὶ Igitur accepto patrum consulto, postquam cuncta se terum suorum pro egregiis accipi videt, exturbat Octaviani. sterilem dictitans. exin Poppaeae coniungitur. ea diu pellex. et adulteri Noronis, mox mariti potens, quendam ex ministris Oetaviae impulit servilem ei amorem obicere. destinaturque

reus cognomento EucaPrus, natione Aloxandrinus, canere

tibiis doctus. actas ob id de ancillis quaestiones, et vi torme torum victis quibusdam ut salsa annuerent, plures perstitere sanctitatem dominas tueri; ex quibus una instanti Tigellitio castiora esse muliebria Octaviae respondit quam os eius. m vetur tamen primo civilis discidii specie; domumque Burri. praedia Plauti, infausta dona, accipit. mox in Campaniam pulsa est addita militari custodia. inde crebri questus nec occulti per Vulgum, cui minor sapientia, ex mediocritate sortunae pauciora pericula sunt. his quamquam Nero paenitentia sagitii, coniugem revocavit Octaviam. 6lὶ Exin laeti Capitolium scandunt. deosquo tandem Veri rantur. effigies Poppaeae proruunt, Octaviae imagines gestant humeris, spargunt soribus, seroque ac templis statuunt. itur etiam in principis laudes ' repetitum venerantium tamquo et Palatium multitudine et clamoribus complebant, cum semissimilitum globi verberibus et intento ferro turbatos disiecere. muta laque quae per seditionem verterant, et Poppaeae hori

275쪽

repositus est. quae semper odio, tum et metu atrox, ne

aut vulgi acrior vis ingrueret aut Nero inclinatione populi mutaretur, provoluta genibus eius, non eo loci res suas agi, ut de matrimonio certet, quamquam id sibi vita potius, sed vitam ipsam in extremum adductam a clientelis et servitiis Oetaviae, quae plebis sibi nomen indiderint, ea in pace ausi quae vix bello ovenitent. arma illa adversus principem sumpta; dueem tantum defuisse, qui motis rebus facile reperiretur romitteret modo Campaniam et in urbem ipsam pergeret, ad cuius nutum absentis iumultus cierentur. quod alioquin suum delictum Τ quam cuiusquam ossensionem an quia veram progeniem penatibus Caesarum datura sit malle populum Romanum tibicinis Aegyptii subolem imperatorio fastigio i ducit denique, si id rebus conducat, libens quam coactus acciret dominam, vel consuleret securitati iusta ultione. et mollieis remediis primos motus consedisse: at si desperent uxorem Noronis fore Octaviam, illi maritum daturos. 62ὶ Varius sermo, et ad metum atque iram accommodatus, terruit simul audientem et aecendit. sed parum valebat

suspicio in servo, et quaestionibus ancillarum elusa erat. ergo consessionem alicuius quaeri placet, cui rerum quoque novarum crimen aiungeretur. et visus idoneus maternae necis patrator Anicetus, classi apud Misenum, ut memoravi, pra

sectus, levi post admissum scelus gratia, dein graviore odio, quia malorum facinorum ministri quasi exprobrantes aspiciuntur. igitur accitum eum Caesar operae prioris admonet: solum incolumitati principis adversus insidiantem matrem subvenisse; locum haud minoris gratiae instare, si coniugem insensam depelleret. nec manu aut telo opus: lateretur Oct viae adulterium. occulta quidem ad praesens sed magua ei praemia et secessus amoenos promittit, vel, si negavisset, necem intentat. illo insita vecordia, et facilitate priorum stagiliorum, plura etiam quam iussum erat singit saleturque apud amicos, quos velut consilio adhibuerat princeps. tum in Samcliniam pellitur, ubi non inops exsilium toleravit et lato obiit. 63ὶ At Nero praesectum in spem foetandae classis eo ruptum, et incusatae paulo ante sterilitatis oblitus abactos Partus conscientia libidinum, eaque sibi comperta edicto me-

276쪽

2το comELlI TACiTI ANNALIUM LIBER XIV. Cap. 83. 6,. 65. morat. insulaque Pandataria Octaviam elaudit. non alia exsul visentium oeulos maiore misericordia assecit. meminerant a huc quidam Agrippinae a Tiberio, recentior Iuliae momoria obversabatur a Claudio pulsae. sed illis robur aetatis assuerat: laeta aliqua viderant, et praesentem saevitiam melioris olim fortunae recordatiouo allevabant. huic primum nuptiarum

dies loco laneris suit. deduclao in domum in qua nihil nisi

luctuosum haberet, erepto per venenum patre et statim fratro: tum ancilla domina validior, et Poppaea nonnisi in perniciem uxoris nupta, postremo crimen omni exitio gravius. 64J Ae puella vicesimo aetatis anno, inter centuriones et milites, praesagio malorum iam vita exempta, nondum tamen morio acquieseebat. paucis dehinc interiretis diebus mori iubetur, cum iam viduam se et tantum sororem testaretur. communesque Germanicos et postremo Agrippinae nomen cieret, qua incolumi infelix quidem matrimonium sed sine exitio pertulisset. restringitur vinclis, venaeque eius per omnes artus exsolvuntur; et quia pressus paVore sanguis lardius Iahebatur. praefervidi halnei vapore enecatur. additurque atrocior saevitia, quod caput amputatum latumque in urbem Poppaea vidit. dona ob haec templis deerela. quod ad eum lin Pin memoravimus, in quicunquo casus temporum illorum nobis usi aliis auctoribus noscent, praesumptum habeatit quotiens fugas et caedes iussit princeps, totiens grates deis actas, quaeque rerum secundarum olim, tum publicas cladis insignia suisse. neque tamen silebimus, si quod senatus eo fultum adulatione novum aut patientia postremum fuit. 65ὶ Eodem anno libertorum potissimos veneno interfecisse creditus est, Doryphorum quasi adversatum nuptiis Poppaeae, Pallantem, quod inmensam pecuniam longa senecta detineret. Romanus secretis criminationibus incusaverat Senecam ut G. Pisonis socium; sed validius a Seneca eodem crimine porculsus est. unde Pisoni timor, et orta insidiarum in Neronem magna moles, sed in proSpera. Diuitigod by Corale

277쪽

conNELII TACITI ANNALIUM LIBER XV. Cap. l. 2. 2II

LIBER QUINTUS DECIMUS.

1ὶ Interea rex Parthorum Vologeses cognitis Corbulonis

rebus regemquo alienigenam Tigranen Armeniae impositum, simul fratre Τiridato pulso spretum Arsacidarum fastigium ire ultum volens, magnitudine rursum Romana et eontinui foederis reverentia diversas ad curas trahebatur, cunctator ingenio et desecticino Hyrcanorum, gentis validae, multisquo ex eo bellis illigatus. atque illum ambiguum novus insuper nuntius contumeliae exstimulat: quippe egressus Armonia Tigranes Adiabenos, conterminam nationem. lalius ac diutiusquam per latrocinia vastaverat; idque primores gentium aegre tolerabant, eo contemplionis descensum ut ne duco quidem Romano incursarentur, sed temeritate obsidis tot per annos inter mancipia habiti. accendebat dolorem eorum MonobaZus, quem penes Adiabenum regimen, quod praesidium aut undo peteret rogitans. iam de Armenia concessum, proxima trahi; et nisi defendant Parilii, levius servitium apud Romanos deditis quam captis esse. Tiridates quoque regni profugus per silentium aut modice querendo gravior erat: non enim ignavia magna imperia contineri; virorum armorumque faciendum ceriamen; id in summa fortuna aequius quod validius; et sua retinere privatae domus, de alienis certare regiam Ia

2J Igitur commotus his Vologeses concilium vocat. et proximum sibi Τiridaten constituit, atquo ita orditur: ahunc ego eodem mecum patre genitum, cum mihi per aetatem summo nomino concessisset, in possessionem Armeniae d Diuili od by Cooste

278쪽

CORNELII TACITI ANNALIUM duxi, qui tertius potentiae gradus habetur: nam Medos

Pacorus ante ceperat. videbarque, contra vetera fratrum odia et certamina, familiae nostrae penates rite eomposuisse. prohibent Romani, et pacem nunquam ipsis prospere lacess, tam nunc quoque in exitium suum abrumpunt. non ibo insilias: aequitate quam Sanguine, causa quam armis retinere paria maioribus malueram. Si cunctatione deliqui. virtute cο rigam. vestra quidem vis et gloria in integro est, addita modestiae fama, quae neque summis mortalium spernenda est et a dis aestimatur. o simul diademate caput Tiridatis evinxit; promptam equitum manum, quae regem ex mor

sectatur, Monesi nobili viro tradidit, adiectis Adiabenorum auxiliis; mandavitque Tigranen Armenia exturbari, dum ipse positis adversus Hyrcanos discordiis vires inlimas molemque belli ciet, provinciis Romanis minitans. 3ὶ Quae ubi Corbuloni certis nuntiis audita sunt, legiones duas cum Verulano Severo et Vettio Bolano subsidium Tigranimitiit; occulto praecepto, compositius cuncta quam festina tius agerent: quippe bellum habere quam gerere malebat. scripseratque Caesari proprio duce opus esse, qui Armeniam defenderet: Suriam ingruento Vologese aeriore in discrimine esse. atque interim reliquas legiones pro ripa Euphratis locat, tumultuariam provincialium manum armat, hostiles ingressus praesidiis intercipit. et quia egena aquarum regio est, eastelIasontibus inposita; quosdam rivos congestu arenae abdidit. 4ὶ Ea dum a corbulone tuendae Suriae parantur. acto raptim agmine Moneses, ut famam sui praeiret, non ideo nescium aut incautum Tigranen Ollendit. occupaverat Tigranocertam, urbem copia defensorum et magnitudine moenium validam. ad hoe Nieephorius amnis haud spernenda latitudine partem murorum ambit; et ducta ingens fossa, qua fluvio dissidebatur. inerantque milites et provisi ante commeatus; quorum Suh-veetu pauci avidius progressi et repentinis hostibus circumventi ira magis quam metu ceteros accenderant. sed Partho ad exsequendas obsidiones nulla comminus audaciae raris sagittis neque clausos exterret et semet frustratur. Adiabenicum Promovere scalas ei machinamenta inciperent, factio detrusi, mox erumpentibus nostris caeduntur. Diuiliasu by Corale

279쪽

LIBER XV. Cap. s. 3. 4. 5. 6.

5ὶ Corbulo tamen, quamvis secundis rebus fiuis, moderandum fortunae ratus misit ad Vologesen qui expostularent vim provinciae illatam: socium amicumque regem, cohortes Romanas circumsideri. omitteret potius obsidionem, aut so quoque in agro hostili castra positurum. Casperius centurio. in eam legationem delectus apud oppidum Nisibin septem et triginta milibus passuum a Τigranocerta distantem adit regem et mandata ferociter edidit. Vologesi vetus et penitus infixum erat arma Romana vitandi; nec praesentia prospere suebant. irritiam obsidium; tutus manu et copiis Τigranes; fugati qui expugnationem sumpserant; missae in Armeniam legiones, et aliae pro Suria paratas ultro irrumpere; sibi inbecillum

equitem pabuli inopia: nam exoria vis locustarum ambederat quicquid herbidum aut frondosum. igitur metu abstruso mitiora obtendens, missurum ad imperatorem Romanum legatos super petenda Armenia et firmanda pace respondet. Mon sen omittere Τigranocertam iubet; ipse retro concedit. 6ὶ Haec plures ut sormidine regis et Corbulonis minis patrata ac magnifica extollebant. alii occulte pepigisse inte prolabantur, ut omisso utrinquo bello et abeunte Vologese Tigranes quoque Armenia abscederet. cur enim exercitum Romanum a Τigranocertis deductum P cur deserta per otium quae bello defenderant Τ an melius hibernavisse in extrema Cappadocia, raptim erectis tuguriis, quam in sede regni modo rotenti dilata prorsus arma, ut Vologeses cum alio quam cum Corbulono certaret, Corbulo meritae tot per annos gloriae non ultra periculum saceret. nam, ut reitest, proprium ducem tuendae Armeniae poposcerat, et adventare Caesennius Paetus audiebatur. iamque aderat, eopiis ita divisis ut quarta et duodecima legiones addita quinta, quae recens e Moesis excita erat, simul Pontica et Galatarum Cappadocumque auxilia Paeto obedirent, tertia et sexta et decuma legiones priorque Suriae miles apud Corbulonem manerent; cetera ex rerum usu sociarent partirenturve. sed neque Corbulo aemuli

patiens; et Paetus, cui satis ad gloriam erat si proximus haberetur, despiciebat gesta, nihil caedis aut praedae, usu patas nomine tenus urbium expugnationes dictitans : se tribula ac leges ot pro umbra regis Romanum ius victis impositurum

C. Tacili opp. ed. min. I. 18

280쪽

πε coRNELII TACITI ANNALIDM D Sub idem tempus legati Vologesis, quos ad principommissos memoravi, revertere inriti, bellumque propalam sumptum a Parthis. nec Paetus detrectavit, sed duabus legionibus, quarum quartam Funisulanus Vettonianus eo in temporo, duodecumam Calavius Sabinus regebant, Armeniam intrat, tristi omine. nam in transgressu Euphratis, quem ponte tramittebant, nulla palam causa turbatus equus, qui consularia insignia gestabat, retro evasit. hostiaque, quae muniebantur, hibernaculis adsistens semilacta opera fuga perrupit sequo vallo extulit. et pila militum arsere, magis

infimi prodigio, quia Paribus hostis missilibus telis decortat. 8ὶ Ceterum Paetus spretis ominibus, necdum satis firmatis

hibernaculis, nullo rei frumentariae provisu, rapit exercitum trans montem Taurum reciperandis, ut serebat, Tigranoee iis, vastandisque regionibus quas Corbulo integras omisisset. et capta quaedam eastella, gloriaeque et praedae nonnihil partum, si aut gloriam cum modo aut praedam cum cura habuisset. longinquis itineribus percursando quae obtineri nequibant, eorrupto qui captus erat commeatu, et instante iam hieme, reduxit exercitum, conposuitque ad Caesarem litteras quasi consecto bello, Verbis magnifieis, rerum vacuas.

9ὶ Interim Corbulo nunquam neglectam Euphratis ripam erebrioribus praesidiis insedit; et ne ponti iniciendo impedimentum hostiIes turmae asserrent iam enim subiectis cympis magna specie volitabant), naves magnitudino praestor , eteonnexas trabibus ac turribus auctas agit per amnem at pultisque et balistis proturbat barbaros; in quos saxa et hastae longius permeabant, quam ut contrario sagittarum iactu adaequarentur. dein pons continuatus, collesque adversi per socias cohortes, Post legionum castris occupantur, tanta celeritato et ostentationo virium ut Parthi omisso paratu invadendao Suriae spem omnem in Armeniam verterent.

10; Ubi Paetus imminentium noscius, quintam logionem procul in Ponto habebat, reliquas promiseuis militum commeatibus infirmaverat, donec adventare Vologesen magno et infenso agmina auditum. accitur legio duodecima, et unde famam aucti Exercitus speraverat, prodita infrequentia. qua

tamen reti vi casim et eludi Parthus tractu belli poterat, si

SEARCH

MENU NAVIGATION