C. Cornelii Taciti opera quae supersunt ad optimorum librorum fidem recensuit atque in scholarum usum edidit Io. Gaspar Orellius Volumen 1

발행: 1846년

분량: 324페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

261쪽

LIBER XIV. Cap. 24. 25. 26. m. M. M. 255

dem anno ex inlustribus Asiae urbibus Laodicea tremore terrae prolapsa, nullo a nobis remedio, propriis opthus revaluit. at in Italia vetus oppidum Puteoli ius eoionias et cognomentum a Nerone apiscuntur. Veterani Tarentum et Antium adscripti non tamen infrequentiae locorum subvenere, dilapsis pluribus in provincias in quibus stipendia expleverant; neque coniugiis suseipiendis neque alendis liberis

sueti orbas sine posteris domos relinquebant. non enim, ut olim, universae legiones deducebantur cum tribunis et ee turionibus et sui cuiusque ordinis militibus, ut consensu et earitate rem publicam efficerent, sed ignoti inter se, diversis manipulis, sine rectore, sine assectibus mutuis, quasi ex alio genere mortalium repente tu unum collecti, numerus magis quam colonia.

28ὶ Comitia praetorum arbitrio senatus haberi solita, quod

acriore ambitu exarserant, princeps composuit, tris, qui supra numerum petebant, legioni praeficiendo. auxitque patrum honorem statuendo ut, qui a privatis iudicibus ad senatum provocavissent, eiusdem pecuniae periculum laeerent euiusti qui imperatorem appellavere. nam antea Vacuum id sol tumque poena fuerat. sno anni Vibius Secundus eques Romanus accusantibus Mauris repetundarum damnatur atquo Italia exigitur, ne graviore poena afficeretur, Vibii Crispi fratris opibus enisus.

29ὶ Caesonio Paeto Petronio Turpiliano consulibus gravis clades in Britannia accepta; in qua neque A. Didius legatus,

ut memoravi, nisi parta retinuerat, et successor Veranius

modicis excursibus Siluras populatus, quin ultra bellum proferret, morte prohibitus est, magna, dum vixit, severitatissama, supremis testamenti verbis ambitionis manifestus: quippe multa in Neronem adulatione addidit subieeturum ei provi clam fuisse, si biennio proximo vixisset. sed lum Paulinus Suetonius obtinebat Britannos, scientia militia et rumore populi, qui neminem sine aemulo sinit, Corbulonis conceditator, receptaeque Armeniae decus aequare domitis pedi duellibus cupiens. igitur Monam insulam, incolis validam et receptaeulum perlagarum, adgredi parat, navesquo fabricatur plano alveo adversus breve et incertum. sic pedes: equites

262쪽

256 . CORNEL I TAcITI ANNALI vado secuti, aut altiores inter undas adnantes equis tr misere. - 30ὶ Stabat pro litore diversa acies, densa armis virisqu .

intercursantibus seminis in modum Furiarum veste ferali, erinibus deiectis: saces praeserebant. Druidaeque circum. preces diras sublatis ad caelum manibus landentes, novitate aspectus perculere militem, ut quasi haerentibus membris immobile corpus vulneribus praeberent. deiu cohortationibus ducis, et se ipsi stimulantes, ne muliebre et sanaticum agmen pavescer8nt, inserunt signa sternuntque obvios et igni suo involvunt. praesidium posthac inpositum victis, excisique luci saevis superstitionibus sacri: nam cruore captivo adolere aras et hominum fibris consulere deos fas habebant. haec agenti Suetonio repentina desectio provinciae nuntiatur. 31ὶ Rex Icenorum Prasutagus, Ionga opulentia clariIs, Ca sarem heredem duasque filias scripserat, tali obsequio ratus regnumque et domum suam procul iuiuria fore. quod contra

vertit, adeo ut regnum per centuriones, domus per Servos velut capta Vastarentur. iam primum uxor eius Boudicea Vediheribus assecta et filiae stupro.violatae sunt. praecipui quique Ioenorum, quasi cunctam regionem muneri accepissent, avitis bonis exuuntur, et propinqui regis inter mancipia habebantur. qua contumelia, et metu graviorum, quando in formam pr vinciae cesserant, rapiunt arma, commotis ad rebellationem Trinobantibus et qui alii nondum servilio fracti resumero libertatem occultis coniurationibus pepigerant, acerrimo in Veteranos Odio. quippe in coloniam Camulodunum recens deducti pellebant domibus, exturbabant agris, captivos, fer Fos appellando, foventibus inpotentiam veteranorum militibus similitudino vitae et spe eiusdem licentiae. ad hoc templum divo Claudio constitutum quasi arx aeternae dominationis aspici batur: delectique sacerdotes specie religionis omnis fortunas effundebant. nec arduum videbatur exscindere coloniam nullis munimentis saeptam; quod ducibus nostris parum Provisum erat, dum amoenitali prius quam usui consulitur. 32) Inter quae nulla palam causa delapsum Camuloduni simulacrum Victoriae ac retro conversum, quasi cederet hostibus. et feminae in furorem turbatae adesse exilium canebant. Diuili co by Coosl

263쪽

LIBER XIV. Cap. 29. 20. 31. 32. 33. 34.

oxternosque fremitus in curia eorum auditos; consonuisso ululatibus theatrum, visamque speciem in aestuario Tamesae subversae coloniae; iam Oceanum cruento aspectu, dilabente aestu humanorum corporum effigies relictas, ut Britanni ad spem , ita veterani ad metum trahebant. sed quia procul Suetonius aberat. petivere a Cato Deciano procuratore auxilium.

illo haud amplius quam ducentos sine iustis armis misit; et inerat modica militum manus. tutela templi Deli, et impediem libus qui occulti rebellionis conscii consilia turbabant, nequo

lassam aut vallum praeduxerunt, neque motis senibus et sem, nis iuventus sola restitit: quasi media pace incauti multitudine barbarorum circumveniuntur. et cetera quidem impetu direpta aut incensa sunt: templum, in quo se miles conglobaverat, biduo obsessum expugnatumque. et victor Britannus

Petilio Ceriali togato legionis nonae in subsidium adventanti obvius fudit legionem, et quod peditum, interiacit: Cerialis

cum equitibus evasit in castra et munimentis desensus est. qua clade et odiis provinciae, quam avaritia in bellum egerat, trepidus procurator Catus in Galliam transiit. 33ὶ At Suetonius mira constantia medios inter hostes Lo clinium perrexit, cognomento quidem coloniae non insigne, sed copia negotiatorum et commeatuum maximo celebre. ibi ambiguus an illam sedem bello deligeret, circumspecta inis quentia militis, satisque magnis documentis temeritatem Petilii Coercitam, unius oppidi damno servare universa statuit. neque uetu et lacrimis auxilium eius orantium nexus est, quin daret prosectionis signum et comitantes in partem agminis acciperet. si quos inbellis sexus aut sessa aetas vel loci dulaedo ait, Duerat, ab hoste oppressi sunt. eadem clades municipio

Verulamio suit. quia barbari omissis eastellis praesidiisque militarium, quod uberrimum spolianti et defendentibus intulum , laeti praeda et aliorum segnes petebant. ad septuaginta milia civium ei foetorum iis quae memoravi locis cecidisse constitit. neque enim capere aut venundare, aliudve quod belli commercium , sed caedes patibula ignes cruces, tamquam

reddituri supplicium ac praerepta interim ultione, sestinabant. 34ὶ Iam Suetonio quarta deeuma legio eum vexillariis Vicesimanis, et e proximis auxiliares, decem serme milia

264쪽

CORNELII TACITI ANNALIUM

armatorum erant, cum omittere eunctationem ot congredi acie

parat. deligitque locum artis saucibus et a tergo silva clausum, satis cognito nihil hostium nisi in fronte et apertam planitiem esse, sine melu insidiarum. igitur legionarius is

quens ordinibus, levis circum armatura, conglobatus pro cornibus eques astitit. at Britannorum copiae passim per catervas et turmas exsultabant, quanta non alias multitudo. et animo adeo sero, ut coniuges quoque testes victoriao secum traherent plaustrisque inponerent . quae SuPer extremum ambitum campi posuerant.

35ὶ Boudicea curru filias prae se vehens, ut quamque

nationem accesserat, solitum quidem Britannis seminarum ductu bellare testabatur: sod tunc non ut tantis maioribus ortam regnum et opes, Verum ut unam e vulgo libertatem amissam. contactum verberibus corpus, contrectatam filiarum pudicitiam ulcisci. Eo provectas Romanorum cupidines ut non corpora.

ne senectam quidem aut virginitatem inpollulam relinquanti adesse tamen deos iustae vindictae: cecidisse legionem quae praelium ausa sit; ceteros eastris Occultari aut sugam circumspicere. ne strepitum quidem et clamorem tot milium, nedum impetus et manus perlaturos. si copias armatorum, si causas belli secum expenderent, vincendum illa acie vel cadendum esse. id mulieri destinatum: viverent viri et servirent.

36) Νo Suetonius quidem in tanto discrimine silebat. quamquam confideret virtuti, lamen exhortaliones et preces misce-hat, ut spernerent sonores barbarorum et inanes minas. plus illic seminarum quam iuventutis aspici. inbelles inermes ce suros statim, ubi serrum virtutemque vincentium totiens sustagnovissent. etiam in mullis legionibus paucos, qui praelia profligarent; gloriaeque eorum accessurum quod modica m nus universi exercitus famam adipiscerentur. conserti tantum et pilis emissis, post umbonibus et gladiis stragem caedemque continuarent, praedae inmemores: parta victoria cuncta ipsis cessura. is ardor verba ducis sequebatur, ita se ad into quenda pila expedierat vetus miles et multa praeliorum e perientia, ut certus eventus Suetonius daret pugnae signum.

37ὶ Ac primum Iegio gradu inmota et angustias loci pro

munimento relinens, Postquam propius suggressus hostis Diuitigod by Corale

265쪽

LIBER XIV. Cap. 34. 35. 36. m. 38. 39.

terio iactu tela exhauserat, velut cuneo strupit. idem auxiliarium impetus; et eques protentis hastis perfringit quod

obvium et validum erat. ceteri terga praebuero, di mellietagio, quia circumiecta vehicula saepserant abitus. ot miles ne mulierum quidem neci temperabat; confixaque telis etiam

iumenta eorporum cumulum auxerant. clara et antiquis vici

riis par ea die laus parta: quippe sunt qui paulo minus quam

oetoginta milia Britannorum cecidisse tradant, militum quadringentis ferine interseelis. nee multo amplius Vulneratis. Boudicea vitam veneno finivit. et Poenius Postumus praesectus castrorum secundae legionis, cognitis quartadecimanorum vicesimanorumque prosperis rebus, quia pari gloria legionem suam Daudaverat abnueratque contra ritum militiae iussa ducis, se ipsum gladio transegit.

38 Contractus deinde omnis exercitus sub pellibus habi- . tus est ad reliqua belli perpetranda. auxitque copias Caesar

missis ex Germania duobus legionariorum milibus, octo auxiliarium cohortibus ac mille equitibus: quorum adventu nonani legionario milite suppleti sunt. cohortes alaeque novis hibernaculis loeatae, quodquo nationum amhiguum aut adversum fuerat. igni atque sorro vastatur. sed nihil aequoquam sames assigehat serendis frugibus incuriosos, et omni uetato ad bellum versa, dum nostros eOmmeatus sibi destinant. gentesque praeser es tardius ad pacem inclinant, quia Iulius Classicianus successor Cato missus et Suetonio discors

bonum publicum privatis simultatibus impediebat, disperseratque novum legatum opperiendum esse, sine hostili ira et superbia victoris clementer deditis consul iurum . simul in urbem mandabat, nullum praelio finem exspectarent nisi succedoretur Suetonio, cuius adversa pravitati ipsius, prospera ad fortunam reserebat. 4st igitur ad spectandum Britanniae statum missus est e libertis Polyclitus, magna Feronis spe posse auctoritate eius non modo inter legatum proeuratoremque concordiam gigni, sed et rebelles barbarorum animos pace eonponi. nec desult

iretitus quo minus, ingenti agmine Italiae Galliaeque gravis, postquam Oceanum transmiserat, militibus quoquo nostris terribilis incederet. sed hostibus irrisui fuit, apud quos Diqili co by Corale

266쪽

CORNELII TACITI ANNALIUM flagrante etiam tum libertate nondum cognita libertinorum potentia erat; mirabanturque quod dux et exercitus tanti belli consector servitiis obedirent. cuncta tamen ad imperatorem in mollius relata; detentusque rebus gerundis Suetonius, quod post paucas naves in litore remigiumque in iis amiserat, lamquam durante bello, tradere exercitum Petronio Turpiliano, qui iam consulatu abierat, iubetur. is non irritato hoste, neque lacessitus, honestum pacis nomen segni olio imposuit. 40J Eodem anno Romae insignia scelera, alterum fien toris, servili alterum audacia, admissa sunt. Domitius Balbus erat praetorius, simul longa senecta, simul orbilate et pecunia insidiis obnoxius. ei propinquus Valerius Fabianus. capessendis honoribus destinatus, subdidit testamentum, ascitis Vinicio Rufino et Terentio Lentino.equitibus Romanis. iIli Antonium Primum et Asinium Marcellum sociaverant. Λnt nius audacia promptus, Marcellus Λsinio Pollione proavo Clarus, neque morum spernendus habebatur, nisi quod paupertatem praecipuum malorum credebat. igitur Fabianus tab Ias iis quos memoravi et aliis minus illustribus obsignat. quod apud patres convictum; et Fabianus Antoniusque eum Rufino et Terentio lege Cornelia damnantur. Marcellum memoria maiorum et preces Caesaris poenae magis quam infamiae

exemere.

41 Pereulit is dies Pompeium quoque Aelianum, iuven mquaestorium, tamquam flagitiorum Fabiani gnarum; eique Italia et Hispania, in qua ortus erat, interdictum est. pari

ignominia Valerius Ponticus assicitur, quod reos, ne apud praesectum urbis arguerentur, ad praetorem detulisset, interim specie legum, mox praevaricando ultionem elusurus. a ditur senatus consulto, qui talem Operam emptitasset vendidissetve, perinde poena teneretur ac si publico iudicio calumniae condemnatus.

42ὶ Haud multo post praesectum urbis Pedanium Secundum servus ipsius interfecit, seu negata libertate, cui pretium pepigerat, sive amore exoleti insensus et dominum aemulum

non tolerans. ceterum cum vetere ex more samiliam omnem,

quae sub eodem laeto mansitaverat, ad supplicium agi Op-ieret, concursu plebis, quae tot innoxios protegebat, usquis Diuitigod by Corale

267쪽

LIBER XIV. cap. 30. 40. ε . 42. 43. 44. 261

ad seditionem ventum est; senatuque in ipso erant studia n, miam severitatem aspernantium, pluribus nihil mutandum censentibus. ex quis G. Cassius sententiae loco in hunc modum disseruit: 43ὶ u Saepemimero, patres conscripti, in hoc ordine intersui , cum contra instituta et leges maiorum nova senatus deerela Postularentur; neque sum adversatus, non quia dubitarem super omnibus negotiis melius atque rectius olim provisum et, quae eonverterentur, delerius mutari, sed no nimio amoro antiqui moris studium meum extollere viderer. simul, quicquid hoc in nobis auctoritatis est, crebris contradictioni- bus destruendum non existimabam, ut maneret integrum, si

quando res publica consiliis eguisset. quod hodio venit co sulari viro domi suas interfecto per insidias serviles, quas nemo prohibuit aut prodidit quamvis nondum concusso senatus consulto quod supplicium toti familiae minitabatur. decernito Borcule inpunitatem, ut quem dignitas sua defendat,

cum praefectura urbis non profueriti quem numerus servorum tuebitur, cum Pedanium Secundum quadringenti non protexerint cui familia opem seret, quae ne in metu quidem pericuIa nostra advertit' an, ut quidam fingerct non erubescunt, iniurias suas ultus est interfector, quia de paterna pecunia transegerat, aut avitum mancipium detrahebatur' pronuntiemus ultro dominum iure caesum videri.

44ὶ Libet argumenta conquirore in eo quod sapientioribus

deliberatum est' sed et si nunc primum statuendum haberemus, ereditisne servum interficiendi domini animum i sumpsissct , ut non vox minax excideret, nihil per temeritatem proloqueretur sane consilium Oeeuluit, telum inter ignaros paravit: num excubias transiret, cubiculi sores recluderet, Iumen inferret, eaedem patraret omnibus nesciis' multa sceleris indicia pracveniunt: servi si prodant, possumus singuli inter plures, tuli inter anxios, postremo, si pereundum sit, non inulti inter nocentes agere. suspecta maioribus nostris fuerunt ingenia servorum etiam cum in agris aut domibus isdem nascerentur caritatemquo dominorum statim acciperent. postquam vero nationes in familiis habemus, quibus diversi ritus, externa sacra aut nulla sunt, colluviem istam Diuillaec by Corale

268쪽

CORNELII TACITI ANNALIEM

nonnisi metu cogreucris. at quidam insontes peribunt. nam et ex laso exercitu cum decimus quisque susti seritur, etiam strenui sortiuntur. habet aliquid ex iniquo omne magnum exemplum. quod contra singulos utilitate publica rependitur n 45ὶ Sententiae Cassii ut nemo unus contra ire ausus est, ita dissonae voces respondebant numerum aut aetatem aut sexum ac plurimorum indubiam innocentiam miserantium. praevaluit tamen pars quae supplicium decernebat. sed obtemperari non poterat, conglobata multitudino et saxa ac faces minante. tum Caesar populum edicto increpuit, atque omne citer quo damnati ad poenam ducebantur, militaribus praωsidiis saepsit. eensuprat Cingonius Varro ut liberti quoque, qui sub eodem tecto fuissent, Italia deportarentur. id a pri cipe prohibitum est, ne mos antiquus, quem miserieordia

non minuerat, per saevitiam inl nderetur. .

46ὶ Damnatus isdem consulibus Tarquitius Priscus repotundarum Billi 'nis interrogantibus, magno patrum gaudio, qui accusatum ab co Statilium I aurum proconsulem ipsius meminerant. census per Gallias a Q. Volusio et Sextio Afris eano Τ rebellio quo Maximo acti sunt, aemulis inter se per nobilitatem Volusio atque Africano: Τrebellium dum uterque dedignatur, supra tulere. 47ὶ Eo anno mortem obiit Memmius Regulus, auctoritate constantia lama, in quantum pinoumbrante imperatoris sani-gio datur, clarus. adeo ut Nero aeger valetudine, et aduIantibus circum qui sinem imperio adosse dicebant, si quid lato pateretur, responderit habero subsidium rem publicam, rogantibus dehinc in quo potissimum, addiderit in Memmio Regulo. vixit tamen post haec Regulus. quieto defensus, et quia nova generis claritudine neque invidiosis opibus erat. gymnasium eo anno dedicatum a Νerone, praebitumque oleum

equiti ac senatui Graeca facilitat . . . 2

48 P. Mario L. Λsinio consulibus Antistius praetor, quem in tribunatu plebis licenter egisse memoravi, probrosa a Versus prineipem carmina factitavit, vulgavitque celebri co vivio, dum apud Ostorium Scapulam epulatur. Exin a Co sutiano Capitone, qui nuper senatorium ordinem precibus Tigellini soceri sui receperat, maiestatis delatus est. tum Dioili eo by GO 'ule

269쪽

MBER XIV. cap. 44. 45. 6. 47. 48. 4s. M. 263

primum revoeata ea lex; credebaturqua haud perinda exitium Antistio quam imperatori gloriam quaeri, ut eondemnatus a senatu intercessione tribunicia morti exim retur. et eum Ostorius nihil audivisse pro testimonio dixisset, adversis testibus eroditum; censuitque Iunius Marullus consul designa-lus adimendam reo praeturam necandumque more maiorum.

eetoris indes assentientibus, Paetus Thrasea, multo eum ho nore Caesaris et acerrime inerepito Antistio, non quiequid nocens reus pati mereretur, id egregio sub princi po et nulla necessitato obstricto senatui statuendum disseruit. carnilicem et laqueum pridem abolita; et esso poenas legibus consili las, quibus sine iudicum saevitia et temporum infamia supplicia decernerentur. quin in insula, publica iis bonis, quo

longilis sontem vitam traxisset, eo privatim miseriorem et publicae clementiae maximum exemplum suturum.

49ὶ Liberias Thraseas servatium aliorum rupit, et pos quam discessionem consul permiserat, pedibus in sententiam eius iere, paucis exemplis; in quibus adulatione prompti simus suit A. Vitellius, optimum quemque iurgio lacessenset respondenti reticens, ut pavida ingenia solent. at consules perscere decretum Senatus non ausi, de consensu scripsero Caesari. ille inter pudorem et iram cunctatus, postrem

rescripsit nulla iniuria provocatum Antistium gravissimas in principem contumelias dixisse; earum ultionem a patribus Postulatam, et pro magnitutudine delicti poenam statui par

fuisse. ceterum se, qui severitatem decernentium impediturus fuerit. moderationem non prohibere: statuerent ut vellent; datam et ahsolvendi licentiam. his atque talibus recitatis, et ossonsione manifesta, non ideo aut consules mulavere rei tionem aut Thrasea decessit sententia, ceterive quae probaverant deseruere, pars, ne principem obiecisso invidiae viderentur. plures numero tuti, Thrasea sueta firmitudine animi et no gloria intercideret.

50ὶ Haud dispari crimina Fabri eius Veiento conficiatus

est, quod multa et probrosa in patres et gaeerdotes Comp suisset iis libris quibus nomen Codicillorum dederat. adiei hat Tatius Geminus aecusator venditata ab eo munera principis et adipiscendorum honorum ius. quae causa Neroni suit suse Diqili eo by Gorale

270쪽

264 CORNELII TACITI ANNALIUM piendi iudieii, convictumque Veientonem Italia depulit, et libros exuri iussit, conquisitos lectitatosque, donec cum periculo parabantur: mox licentia habendi oblivionem attulit. 51ὶ Sed gravescentibus in dies publicis malis subsidia

minuebantur, concessitque vita Burrus, incertum valetudine an veneno. Valetudo ex eo coniectabatur, quod in se tumescentibus paulatim saucibus et impedito meatu spiritum finiebat. plures iussu Neronis, quasi remedium adhiber tur, inlitum palatum eius noxio medicamine adseverabant, et Burrum intellecto scelere, cum ad visendum eum princeps venisset, aspectum eius aversatum sciscitanti hactenus respondisse, uego me bene habeo. v civitati grande desiderium eius mansit per memoriam virtutis et successorum alterius segnem' innocentiam, alterius flagrantissima stagitia fadulteriai. quippe Caesar duos praetoriis cohortibus imposuerat, Faenium Rufumox vulgi favore, quia rem frumentariam sine quaestu tractabat, Sofonium Tigellinum, veterem inpudicitiam atque i lamiam in eo secutus. atquo illi pro cognitis moribus suere, validior Τigellinus in animo principis et intimis libidinibus adsumptus, prospera populi et militum fama Rufus; quod apud

Neronem adversum experiebatur.

52ὶ Mors Burri infregit Senecae potentiam, quia nec bonis

artibus idem virium erat altero velut duco amoto, et Xero ad deteriores inclinabat. hi variis criminationibus Senecam adoriuntur, tamquam ingentes et privatum modum evectas opes adhuc augeret, quodque studia civium in se verteret, hortorum quoque amoenitate et villarum magnificentia quasi principem supergrederetur. Obiciebant etiam Eloquentiae la . dem uni sibi asciscere, et carmina crebrius lactitare, postquam Neroni amor eorum evenisset. nam oblectamentis principis palam iniquum detractare vim eius equos regentis, illudere voces, quotiens caneret. quem ad finem nihil in re publicaelarum fore quod non ab illo reperiri eredatur Τ certe suitam Neronis pueritiam, et robur iuvencio adesse. exueret magistrum, satis amplis doctoribus instructus maioribus suis. 53 At Seneca criminantium non ignarus, prodentibus iis quibus aliqua honesti cura. et familiaritatem eius magis in emante Caesare, tempus sermoni orat, et accepto ita

SEARCH

MENU NAVIGATION