C. Cornelii Taciti opera quae supersunt ad optimorum librorum fidem recensuit atque in scholarum usum edidit Io. Gaspar Orellius Volumen 1

발행: 1846년

분량: 324페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

281쪽

LIBER XV. Cap. I. s. s. 10. 1l. 12. 275

Paeto aut in suis aut in alienis consiliis constantia fuisset. verum ubi a viris militaribus adversus urgentes easus firmatus erat, rursus, ne alienae sententiae indigens videretur, in diversa ac deteriora transibat. Et tunc relictis hibernis, non fossam neque vallum sibi sed eorpora et arma in hostem data clamitans, duxit legiones quasi praelio certaturus. deindo amisso centurione et paucis militibus, quos visendis hostium copiis praemiserat, trepidus remeavit. et quia minus acriter Vologeses institerat. vana rursus fiducia tria milia delecti peditis proximo Tauri iugo imposuit. quo transitum regis a terent; alares quoque Pannonios, robur equitatus, in parte campi locat. eoniux ac filius castello, cui Arsamosata nomen est, abditi, data in praesidium cohorte ae disperso milite, qui in uno habitus vagum hostem promptius sustentavisset. aegro compulsum serunt ut instantem Corbuloni lateretur. nec a Corbulone properatum, quo gliscentibus periculis etiam subsidii laus augeretur. expediri tamen itineri singula milia ex tribus legionibus et alarios octingentos, parem numerumo cohortibus ἰ 11ὶ At Vologeses, quamvis obsessa a Paeto itinera hine peditatu inde equite accepisset. nihil mutato consilio, sed vi ac minis alares exterruit, legionarios Obtrivit, uno tantumeenturione Τarquilio Crescente turrim, in qua praesidium agitabat, defendere auso, factaque saepius eruptione et caesis qui . rba rorum propius suggrediebantur, donec ignium laetucireti venii tur. peditum si quis integer, longinqua et avia, vulnerati castra repetivere, Virtutem regis. saevitiam et copias gentium, cuncta metu extollentes, facili eredulitate eorum qui eadem pavebant. ne dux quidem obniti adversis, sed cuncta militiae munia deseruerat, missis iterum ad Corbul nam precibus, Veniret propere, signa et aquilas et nomen reliquum infelicis exercitus tueretur: se sidem interim, donec vita subpeditet, retenturos.

in Illo interritus, et parto copiarum apud Suriam relietarat munimenta Euphrati inposita retinerentur, qua proximumst commeatibus non egenum, regionem Commagenam, exin Cappadociam, inde Armenios petivit. comitabantur exemitum, praeter alia Sueta bello, magna vis camelorum onusta is Djsiti od by Corale

282쪽

CORNELII TACITI ANXLLIUM

menti, ut simul hostem famemque depelleret. primum o per eulsis Paccium primi pili centurionem obvium habuit, dein plerosque militum; quos diversas fugae causas obtendentes redire ad signa et clementiam Paeti experiri monebat: se

nisi victoribus immitem esse. simul suas legiones adire, fio tari, priorum admonere, novam gloriam ostendere. nouvicos aut oppida Armeniorum sed castra Romana duasque in iis legiones pretium laboris peti. si singulis manipularibus praeeipua servati civis corona imperatoria manu tribueretur. quod illud et quantum decus, ubi par eorum numerus apse sceretur, qui adtulissent salutem et qui accepissenti his atqus talibus in commune alacres set erant quos pericula fratrum aut propinquorum propriis stimulis incenderent continuum diu noctuque iter properabant. s13ὶ Eoque intentius Vologeses premere Obs fisos, modo vallum legionum, modo eastellum, quo inbellis aetas dese is debatur, adpugnare, propius incedens quam mos Parthis, si ea temeritate hostem in praelium elicerct. at illi vix coni berniis extracti, nec aliud quam munimenta propugnabant, pars iussu ducis, ct alii propria ignavia, ut Corbulonem opperientes, ac vis si ingrueret, provisis exemplis Caudii et Numantiae. nequo eandem vim Samnitibus Italico populo aut Poenis, Romani imperii aemulis. Validam quoque et laudatam antiquitatem, quotiens fortuna contra daret, saluti consuluisse. qua despcratione exercitus dux subactus primas tamen litteras ad Vologesen non supplices sed in modum querentis composuit, quod pro Armeniis semper Romanaodicionis, aut subiectis regi quem imperator delegisset, hostilia saceret: pacem ex aequo utilem; ne praesentia tantum Spectaret. ipsum adversus duas legiones totis regni viribus a venisse: at Romanis orbem terrarum reliquum. quo bellum

iuvarent.

14J Ad ea Vologeses nihil pro causa, sed opperiendos sibi

fratres Paeorum ac Tiridaten rescripsit; illum locum tempusque consilio destinatum quid de Armenia cernerent; adiecisse deos dignum Λrsacidarum, simul et de legionibus Romanis statuerent. missi post a Paeto nuntii et regis colloquium potitum , qui Vasacen praesectum equitatus ire iussit. tum Paetus Disiligod by c

283쪽

LIBER XV. cap. 12. 13. 14. 15. 16.

Lucullos Pompeios et si qua Caesares obtinendas donandaeve Armeniae egerant, Vasaces imaginem retinendi largiendivo penes nos, vim penes Parthos memorat. et multum in vicem disceptato, Monobaetus Adiabenus in diem posterum testis iis quae pepigissent adhibetur. placuitque liberari obsidio legi nes, et decedere Omnem militem finibus Armeniorum, castellaque et commeatus Parthis tradi; quibus perpetratis copia Vologesi fieret mittendi ad Neronem legatos.

153 Interim numini Arsaniae lis castra praestuebail pontem imposuit, specie sibi illud iter expedientis: sed Parthi quasi

documentum victoriae iusserant. namque iis usui fuit: nostri per diversum iere. addidit rumor sub iugum missas legiones et alia ex rebus infaustis. quorum simulacrum ab Armeniis usurpatum est. namquct et munimenta ingressi sunt, ant quam agmen Romanum excederet, et circumstetere vias, captiva olim mancipia aut iumenta adgnoscentes abstrahentesque. rapiae etiam vestes, retenta arma, pavido milite eteoneedente, no qua praelii causa exsisteret. Vologeses armis et eorporibus caesorum aggregatis, quo cladem nostram test retur, visu fugientium legionum abstinuit. fama moderationis quaerebatur, postquam superbiam expleverat. flumen Arsaniam elephanto insidens, proximus quisque regem Vi equorum perrupere, quia rumor incesserat pontem cessurum Oneri

dolo fabricantium. sed qui ingredi ausi sunt, validum et sidum intellexere. 16ὶ Ceterum obsessis adeo suppeditavisse rem frumenlariam eonstitit ut horreis ignem inicerent, contraquct Pro diderit Corbulo Parthos inopes eopiarum et pabulo attrito relicturos oppugnationem, neque se plus tridui itinere afuisse. adicit iure iurando Paeti cautum apud signa, astantibus iis quos testificando rex misisset, neminem Romanum Armeniam ingressurum, donec resurrentur litterae Neronis, an paci an nueret. quae ut augendae infamiae composita, sic reliqua non in obscuro habentur, una die quadraginta milium spatium emensum ess Paetum, desertis passim sauciis, neque minus deformem illam sugientium trepidationem quam si terga in acto vertissent. Corbulo eum suis copiis apud ripam Euphratis obvius non eam speciem insignium et armorum ιDjuili od by Corale

284쪽

CORNELII TACITI ANNALIUM praetulit ut diversitatem exprobraret. mactu manipuli ae vitem

eommilitonum miserantes no lacrimis quidem temperare. Vix prae sietu usurpata consalutatio. decesserat certamen virtutisat ambitio gloriae, felicium hominum assectus: sola miserico dia valebat, et apud minores magis. 173 Ducum inter se brevis sermo secutus est. hoe conquerento inritum laborem, potuisse bellum fuga Parthorum siniri, iIle integra utrique cuncta respondit: eonverterent aquilas et iuncti invaderent Armeniam abscessu Vologesis infirmatam. non ea imperatoris habere mandata Corbulo: p riculo legionum commotum e provincia egressum, quando inineerto habeantur Parthorum conatus, Suriam repetiturum. sic quoque optimam Fortunam orandam, ut pedes consectus spatiis itinerum alacrem et lacilitate camporum praevenientem equitem adsequeretur. exin Paetus per Cappadociam hibe navit. at Vologesis ad Corbulonem missi nuntii, detraheret castella trans Euphraten, amnemque, ut olim, medium lac ret. ille Armeniam quoquo diversis praesidiis vacuam fieri expostulabat. et postremo concessit rex; dirutaque quae Ε phraten ultra communiverat Corbulo, et Armenii sine arbitro

relicti sunt. ν

18ὶ At Romae tropaea de Parthis arcusque medio Capil lini montis sistebantur, decreta ab senatu integro adhuc besso,

neque tum omissa, dum aspectui consulitur spreta conscientia. quin et dissimulandis rerum externarum curis Nem frume

tum plebis vetustato corruptum in Tiberim iecit, quo securitatem annonae sustentaret. cuius pretio nihil additum est, quamvis ducentas serme naves portu in ipso violentia tempestatis et centum alias Τiberi subvectas sortuitus ignis absumpsisset. tris dein consulares, L. Pisonem. Ducenium Geminum, Pompeium Paulinum vectigalibus publicis praeposuit. cum i sectatione priorum principum, qui gravitate sumptuum iustos

reditus anteissent: se annuum sexcenties sestertium rei publieae largiri.

19j Porerebuerat ea tempestate pravissimus mos, Cum propinquis comitiis aut sorte provinciarum plerique orbi setis adoptionibus adsciscerent filios, praeturasquo et provincias inter patres sortiti statim emitterent manu quos adopiaverantia

285쪽

magna eum invidia senatum adeunt; ius naturae, labores educandi adversus fraudem et artes et Mevitatem adoptionis enumerant. satis pretii esse orbis quod multa seeuritato. nullis oneribus gratiam honores cuneta prompta ot obvia haberent. sibi promissa legum diu exspectata in ludibrium verti, quando quis sine sollicitudino parens, sine luctu orbus longa patrum

vota repente adaequaret. iactum ex eo senatus eonsultumno simulata adoptio in ulla parte muneris publici iuvaret, aene usurpandis quidem hereditatibus prodesset. 20ὶ Exin Claudius rimarchus Cretensis reus agitur, ceteris eriminibus, ut solent praevalidi provincialium et opibus nimiis

ad iniurias minorum elati: una vox eius usque ad contumeliam Senatus penetraverat, quod dictitasset in sua potestato situm an proconsulibus, qui Cretam obtinuissent, grates ag rentur. quam occasionem Paetus Thrasea ad bonum publicum Vertens, postquam de reo censuerat provincia Creta depeblandum, haec addidit: ansu probatum est, patres conscripti, leges egregias, exempla honesta apud honos ex delictis ali rum gigni. sic oratorum licentia Cinciam rogationem, candidatorum ambilus Iulias leges, magistratuum avaritia Calpurnia sella pepererunt. nam culpa quam poena tempore prior, eme dari quam Peccare posterius est. ergo adversus novam Pr vincialium superbiam dignum fide constantiaquo Romana capiamus consilium, quo tutelae sociorum nihil derogetur,

nobis opinio decedat, qualis quisque habeatur, alibi quam in

civium iudicio esse.

21) Olim quidem non modo praetor aut consul sed privati

etiam mittebantur, qui provincias viserent et . quid de cuiusque obsequio videretur, referrent; trepidabantque gentes doexistimatione singulorum. at nunc colimus externos et adulamur; et quomodo ad nutum alicuius grates, ita promptius aecusatio decernitur. decernaturquo et maneat provincialibus potentiam suam tali modo ostentandi: sed laus salsa et preei-hus expressa perinde cohibeatur quam malitia, quam crudelitas. plura saepe peccantur dum demeremur quam dum ossendimus. quaedam immo virtutes odio sunt, severitas Obstinata , invictus adversum gratiam animus. inde initia magistratuum nostrorum meliora sermo, et finis inclinat, dum iu

286쪽

280 CORNELII TACITI ANNALIUMmodum candidatorum suffragia conquirimus; quae si arcea tur, aequabilius atque constantius provinciae regentur. nam ut metu repetundarum infracta avaritia est, ita vetita gratiarum actione ambitio cohibebitur. v i 22ὶ Magno adsensu celebrata sententia, non tamen senatus consultum perlici potuit, abnuentibus consulibus ea de roreIatum. mox, auctore principe, sanxere, ne quis ad eo citium sociorum referret agendas apud senatum Pr nraetoribus provo consulibus grates, neu quis ea legatione linia.

geretur.

Isdem consulibus gymnasium ictu fulminis conflagravit,onigiesque in eo Neronis ad informe aes liquefacta. et motu terrae celebro Campaniae oppidum Pompeii magna ex parte proruit. desunctaquo virgo Vestalis Laelia, in cuius locum Cornelia ex familia Cossorum capta est.

23ὶ Memmio Regulo feti Verginio Ruso consulibus natam

sibi ex Poppaea filiam Nero ultra mortale gaudium accepit, appellavitque Augustam, dato et Poppaeae eodem cognomento. locus puerperio colonia Antium suit, ubi ipso generatus erat. iam senatus uterum Poppaeae commendaverat dis, votaque publico susceperat; quae multiplicata exsolutaque. et additae supplicationes templumque Fecunditati, et certamen ad exemplar Actiacae religionis decretum, ut luo Fortunarum elligies aureas in solio Capitolini Iovis Ioearentur; ludicrum circense,

ut Iuliae genti apud Bovillas, ita Claudiae Domitiaeque apud

Antium ederetur. quae fluxa suere. quartum intra menSem defuncta insante. rursusque exortae adulationes censentium honorem divae et pulvinar aed9mque et sacerdotem. atquis ipso ut laetitiae, ita maeroris inmodicus egit. adnotatum est, omni senatu Antium sub recentem partum etasO, Thraseam prohibitum inmoto animo praenuntiam imminentis caedis co tumeliam excepisse. secutam dehinc vocem Caesaris serunt, qua reconciliatum se Thraseae apud Seuecam iactaverit, ac

Senecam Caesari gratulatum. unde gloria egregiis viris et

pericula gliscebant. 24ὶ Inter quae, veris principio, legali Parthorum mandata

regis Vologesis litterasque in eandem formam attulere: so Priora et totiens iactata super oblinenda Armenia nunc Onuit'

287쪽

LIBER XV. Cap. 21. 22. 23. 23. 25. 26. 28 Itere, quoniam dii, quam is potentium populorum arbitri,

possessionem Parthis non sine ignominia Romana tradidissent. nuper clausum Tigranen; Post Paetum legionesquΘ cum o primere posset, incolumes dimisisse. satis adprobatam vim; datum et lenitalis experimentum . nec recusaturum Tiridatenaceipiendo diademati in urbem venire, nisi sacerdotii rei, gione attineretur. iturum ad signa et effigies principis, ubi

legionibus coram regnum auSPiearetur.

Talibus Vologesis litteris, quia Paetus diversa iam- quam rebus integris scribebat, interrogatus centurio qui cum legalis advenerat, quo in statu Armenia esset, omnes inde Bomanos excessisse respondit. tum intellecto barbarorum inrisu, qui peterent quod eripuerant, consuluit inter prim res civitatis Nero, bellum anceps an pax inhonesta placeret. nec dubitatum de bello. et Corbulo militum atquo hostium tot per annos gnarus gerendae rei praeficitur, ne cuius alterius in,citia rursum peccaretur, quia Paeti piguerat. igitur inriti remittuntur, cum donis tamen, uudo spes fieret non frustra eadem oraturum Tiridaten, si preces ipse attulisset. Suriaequo Exseeutio C. Itio, copiae militares Corbuloni pedimissae; et quinta decuma legio ducento uario Celso e Pa nonia adiecta est. scribitur tetrarchis ac regibus praesectisque et procuratoribus, et qui praetorum sinitimas provincias regebant, iussis Corbulonis obsequi, in tantum sermo modum aueta potestate, quem populus Romanus Gn. Pompeio bellum Piraticum gesturo dederat. regressum Paetum, cum graviora metueret, facetiis insectari satis habuit Caesar, his sermo Verbis, ignoscere so statim, ne tam promptus in pavorem longiore sollicitudine aegresceret.

26J At Corbulo quarta et duodecuma legionibus, quae somiissimo quoque amisso et ceteris exterritis parum habiles praelio videbantur, in Suriam translatis, sextam inde aeteri iam legiones, integrum militem et crebris ac prosperis laboribus exercitum, in Armeniam ducit. addiditque legi nem quintam, quae per Pontum agens expers cladis fuerat, simul quintadecumanos recens adductos, et vexilla delectorum ex Illyrico et Aegrpto, quodque alarum cohortiumque, et auxilia regum in unum conducta apud Melitenen, qua tramise

288쪽

CORNELII TACITI ANNALIUM

tere Euphraten parabat. tum lustratum rite exercitum adeontionem vocat, orditurque magnifica de auspiciis imper toriis rebusque a se gestis, adversa in inscitiam Paeti declinans . multa auctoritate, quas viro militari pro lacundia erat. 27ὶ Mox iter L. Lucullo quondam penetratum, Bperiis quae eiustas obsaepserat, pergit. et venientes Tiridatis Vologesi que de pace legatos haud aspernatus, adiungi t iis centuriones

cum mandatis non inmitibus: nec enim adhuc eo ventum ut certamine extremo opus esset. multa Romanis secunda, qua

dam Parthis evonisse, documento adversus superbiam. proinde et Tiridati conducere intactum vastationibus regnum dono Meipere, et Vologesen melius societato Romana quam damnis mutuis genti Parthorum consulturum. scire quantum inlus discordiarum . quamque indomitas et praeseroces nationes regeret. contra imperatori suo immotam ubique pacem otunum id bellum esse. simul consilio terrorem adicere. et

megistanas Armenios, qui primi a nobis defecerant, pellit sedibus, eastella eorum exscindit, plana edita, validos invalidosque pari metu complet. 28ὶ Non insensum, nec cum hostili odio Corbulonis nomen

etiam barbaris habebatur, eoque eonsilium eius fidum erodebant. ergo Vologeses neque atrox in summam, et quibus dam praefecturis indultas petit. Tiridates locum diemque colloquio poscit. tempus propinquum, locus, in quo nuPse obsessas cum Paeto Iogiones erant, cum barbaris delectus esset ob memoriam laetioris sibi rei, Corbulo non vitavit, ut dissimilitudo fortunae gloriam augeret. Dequo infamia Paeti angebatur; quod eo maxime patuit, quia silio eius tribuno ducere manipulos atque operire reliquias malae pugnae imperavit. die pacta Tiberius Alexander, inlustris eques Romanus, minister bello datus, et Vinianus Annius, gener Corbulonis, nondum senatoria aetate sed pro legato quiniae legioni inpositus, in castra Tiridatis venero. honore eius, ac ne metueret insidias tali pignoro. vieeni dehine equites adsumpti. et viso Corbulone rex prior equo desiluit; nec cunctatus Co hulo. sed pedes uterque dexteras miscuere.

29ὶ Exin Romanus Iaudat iuvenem omissis praeeipitibus

tuta et salutaria capessentem. ille de nobilitate generis multum

289쪽

LIBER XV. Cap. 26. m. 28. 29. 30. 3l. 32. 283

praefatus, cetera temperanter adiungit: iturum quippe Romam. Iaturumque novum Caesari decus, non adversis Parthorum rebus supplicem Arsaciden. tum placuit Tiridaten ponere apud elligiem Caesaris insigne regium, nec nisi manu Neronis resumere; et colloquium osculo sinitum. dein paucis diebus interiectis, magna utrinque specie, inde eques compositus per turmas et insignibus patriis, hinc agmina legionum steterosulgentibus aquilis signisque et simulacris deum in modum templi. medio tribunal sedem curulem et sedes elaigiem Neronis sustinebat. ad quam progrossus Tiridates, caesis ex more victimis, sublatum capite diadema imagini subiecit, magnis apud cunctos animorum molibus, quos augebat insita adhuc oculis exercituum Romanorum caedes aut obsidio. at nunc versos casus: ilurum Tiridaten ostentui gentibus, quanto minus quam captivum 30 Λddidit gloriae Corbulo comitatem epulasque; et rogia tante rege causas, quotiens novum aliquid adverterat, ut initia vigiliarum perteenturionem nuntiari, convivium bucina dimitti et structam ante augurale aram subdita face accendi. cuncta in maius attollens admiratione prisci moris allacit. postero die spatium oravit, quo tantum itineris aditurus fratres ante matremque viseret: obsidem interea filiam tradit litterasque supplices ad Neronem. 31ὶ Et digressus Pacorum apud Medos, Vologesen Ecbatanis repperit, non incuriosum fratris: quippe et propriis nuntiis a Corbulone petierat, ns quam imaginem servitii Tiridates Perserret. neu serrum traderet, aut complexu provincias oblinentium a recretur laribusve eorum adsisteret; tantusque ei Romae, quantus consulibus. honor esset. scilicet externa superbia Rueto non inerat notitia nostri, apud quos vis imperii valet, inania tramittuntur.

32ὶ Eodem anno Caesar nationes Alpium maritimarum inius Latii transtulit. equitum Romanorum locos sedilibus plebis anteposuit apud circum . namque ad eam diem indiscreti iniabant, quia lex Boseia nihil nisi de quattuordecim ordinibus sanxit. spectacula gladiatorum idem annus habuit. pari magnificentia ac priora. sed seminarum illustrium senatorumque plures per arenam laedati sunt.

290쪽

CORNELII TACITI ANNALIUM 33ὶ G. Laecanio M. Licinio consulibus acrioro in dies eupidine adigebatur Nero promiscuas scenas frequentandi. nam adhuc per domum aut hortos cecinerat, iuvenalibus Indis,

quos ut parum celebres et tantae voci angustos spernebat. non tamen Romae incipere ausus Neapolim quasi Graecam urbem dolegit: inde initium fore ut transgressus in Achaiam. i signesque et antiquitus sacras coronas adeptus, maiore fama studia civium eliceret. ergo contractum oppidanorum Volgus, et quos e proximis coloniis et municipiis eius rei fama civerat. quique Caesarem per honorem aut varios usus seetantur, etiam militum manipuli, theatrum Neapolitanorum complent.

34ὶ illic. plerique ut arbitrabantur, triste, ut ipse, Providum potius et secundis numinibus evenit: nam egresso, qui assuerat,'populo vacuum et sine ullius noxa theatrum collapsum est. ergo per conpositos cantus grates dis atque ipsam recentis casus sortunam eelebrans . petiturusque maris

Hadriae traiectus, apud Beneventum interim consedit; ubi gladiatorium munus a Vatinio celebro edebatur. Vatinius inter foedissima eius aulae ostenta fuit, sutrinae labernae alumnus, corpora detorto. facetiis scurrilibus, primo in comlnmelias assumptus; dehinc optimi cuiusqua criminatione eo usque valuit ut gratia, pecunia, vi nocendi etiam malos pra

mineret.

35ὶ Eius munus frequentanti Neroni ne inter voluptates quidem a sceleribus eessabatur. isdem quippe illis diebus D qualus Silanus mori adigitur, quia super Iuniae familiae claritudinem divum Augustum atavum serebat. iussi aceusatores obicere prodigum largitionibus, neque aliam spem quam iurebus novis esse. quiu eum nobiles habere quos ab epistolis et libellis et rationibus appellet, nomina summaB curae et meditamenta. tum intimus quisque libertorum vincti abrept que. et cum damnatio instaret, brachiorum venas Torquatus interscidit. secutaque Neronis oratio ex more, quamvis sontem et defensioni merito diuisum victurum tamen suisse, si clementiam iudicis exspectasset.

36 Nee multo post, omissa in praesens Achaia leausae in incerto suerein urbem revisit. provincias Orientis, maxime Aegrptum, secretis imaginationibus agitans. dehino edicto

SEARCH

MENU NAVIGATION