Tractatus de studiis monasticis in tres partes distributus, cum quadam præcipuarum difficultatum serie, quæ in autographorum operum lectione singulis quibusque sæculis occurrunt, selectiorumque voluminum addito Catalogo ad Bibliothecam in Ecclesiasti

발행: 1730년

분량: 339페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

8o Tractatus

sulendos videlicet illos, qui ejus pollent intelligentIa, &res uuis selen. iiis dandam operam , quatenus studio sacrarum literarum utiles aut necessariae sunt; sicuti cum vellet Deus hunc Eunuchum fidei mysteria docere . non adhibuit ad hoc Angeli cujuspiam ministerium, sed Philippo diacono usus est: eique humanis verbis & lingua quod in Scruptura illa tectum erat aperuit. Verum aequiori jure eadem comparatione uti possum post S. Hier nymum, qui mecum ea utitur ad illos refellendos, qui lentium posse sine magistro sacris literis operam dari. In quadam itaque ad Paulinumis, M. Epistola, allato Eunuchi exemPIo, ita loqui pergit. Ego, ut de memia. . terim loquar, nec D liorsum boc Eunucis, nee studiosi , qui de Rubiopia, idest

de extremis mundisinibus, Ureis ad remplum, reliquit aulam regiam: b tam ius amato. Iegis divisaeque scistis fuit, ut etiam in isHeuis sacras literas legeret. Et tamen cum librum teneret, ct wrba Domini cogitatione conciperet, limgua rueret, labiis persmaret, igηorabat eum, quem in libro nesciens isne is

batur . Ac deinceps facta de Philippo Diacono narratione, addit Sanctus Doctor. Haec a me brevit perstricta sunt neque enim Epistolaris angustia e gari largius patiebatur ut inrelligeres te in Seri uris Sanctis sine prae-,o ct monstrame semitam non posse ingredi. Et paulo inserius in eadem Ep, stola: Quod medicorum 6 . promittunt Medici: tractans fabrilia fabri. Sola Seripturarum ars est, quom sibi omnes passim Denditans. Idem omnino mihi propositum suerat evincere, hujus Eunuchi exemplum afferenti. Neque illi, certo scis, refragatus fuisset D. Abbas, si animadvertisset, ad eumdem scopum collineasse S. Λugustinum &S. Hieronymum, idipsum probaturos quod ego contendo; nimirum non esse temere praesumendum solitariis, quod Sacrae Scripturae rectam imtelligentiam consequi possint, sine adminiculo scientiae aut Praecepto

Equidem scis eum S. Augustino. quibusdam singi llatim dissicile nota

esse, tantum agnitione complect i. quantum necesse est ad bene vive dum, obtinendamque aeternam salutem. Sed hic res est de gravi divianorum librorum studio, de scientia&intelligentia, qua circa illos sancti olim Monachi. & magni viri excelluerunt; ad id vero aliis notitiis aliisque scientiis opus esse ajo post S. Augustiniim&S. Hieronymum ἰpraetereaque magnum adhibendum esse studium ad acquirendam hanc intelligentiam. ,, Tanta est enim, ait S. Augustinus, Christianarum M profunditas literarum , ut in eis quotidie proficerem . si eas solas ,, ab ineunte pueritia usque ad decrepitam senectutem maximo otio, ,, summo studio. meliore ingenio conarer addiscere. Huiusmodi studium exquisitissimum non est cuilibet ex Monachis necessarium; sed interdici non potest iis, qui ad illud fore idonei videntur, si admin, culis a me indicatis utantur. Saltem haec persecta intelligentia Communitatibus in universum necessarIa est , ut inibi reperiantur omni tempore viri, praebendi aliis lumen, aliorumque dissicultates enoda di capaces: qui mos in ordinatissimis Coenobiis semper viguit. A Ris

102쪽

De Studiis Monasticis. 8 1 ARTICULUS XVI.

Prosecutio ejusdem argumenti ; ubi sermo fit de Mercipitari Hilosophia , ct de Theologia. ΙΤane Rhetorica, humanioribus literis, Philosophia, Disputa.

tionibus. demum Theologia opus erit Monachis ad intelligendam Scripturam Nunquid eo fine astetica vita instituta est, ut oratores, Sophistas&Doctores essiciat λ Macrobii, Auli Gellii Iectis, multiplei g. m le es υarius eruditioris propis di apparatus, quo rodem pacto cum cogitatiore martis'consideratiore iudiciorum Dei poterunt copulari 'At enim viri eximiae sanctitatis hujusmodi cognitiones noverunt imter se colligare, utut oppositae videantur. S. Augustinus earum demonis strat utilitatem in suo de Doctrina Christiana priori libro: S. Gregorius Nazianzenus tanta sententiarum vehementia hunc humaniorum lit rarum usum propugnat, & adversarios suae opinionis refellit, ut i sus verba afferre non ausim, ne sorte in aliam significationem tran serantur, quam ego vellem. S. Basilius hoc argumentum ex professo tractavit in quodam sermone, ubi haec stabilit principia: Quod quaevis rerum cognitio nihil profutura saluti, respuenda eli: modad hanc sacra volumina per recondita mysteria sat superque nos instruunt, quin rum sensus altitudinem, quia ob aetatem, in qua versamur, attingere non admodum facile est, Auctores ideo prophani perlegi identidem poeterunt, ut inde exornetur animus, & ad Sacrae Paginae lectionem quo- σω I s. dammodo disponatur. S. Gregorius Magnus, sive Auctor Commen- - . g. tarii in librum Regum, idem luculente asserit, atque Ethnicorum ope. . 3 rum lectionem ad intelligenda divina volumina magnum afferre mommentum contendit; & ait malignosspiritus a nonnullorum cordibus discendi desiderium tollere , ut edi saeviaria nesciant, ct ad sublimitatem spmmalium non pertingant. Et paulo inseritis ' Aperte quidem mones serunt, quia dum saecularibus litteris instruimur, in spiritualibus adimamur. Haud ignarus sum, quod apud priscos olim Patres in dubium vertebatur, num istiusmodi lectionibus Christi fideles iicitὸ vacare possent, neque unam hac super resuisse omnium sententiam. Ipsemet S. Balilius suadet, ne in puerorum institutione, quae intra Coenobia exercebatur, gentilium fabulae usurpentur. At nihilominus non fuerit so lasse dissicile diversas illorum sententias conciliare, prophanorum stri' Irim pia in duplex genus dispertiendo, unum earum rerum quas institue- Mari runt homines, alterum earum, quas animadverterunt ram peractas :is aut divinitus institutas. Illud quod est secundum institutiones homi- '' volumen ait. 3 L is uum, Diuitigod by Corale

103쪽

8 s Tractatus

,, num, parti in superstitiosum est. Partim superstitiosum non est. Quae' ad primum pertinent, ea rejicienda sunt, & amputanda ab animo' ehristiano. Sed alia utiliter inventa sunt, inter quae linguarum va- rietas, quae eatenus disci utiliter possunt, quatenus ad meliora conferunt. Jam vero illa quae transacta temporibus, in velligando ho- mines prodiderunt, alia sunt ad sensus corporis, ut historia, notiis tia locorum, res naturales, & artes mechanicae: alia ad rationem is animi pertinentia, ut Dialectica, Rhetorica, Arithmetica, Philo.

A sophia. Quidquid in his superstitiosum eit. aut honestatem laedit,ia eradicandum. Quod pertinet ad memoriam temporum, ad libera-' - les artes & scientias, utile erit Christianis, dummodo illud mentio obversetur Ne quid nimis: praesertim in rerum naturalium experimen-- tis, in Geographia, in eventibus anteactarum rerum, &in iis quae-- cumque de locorum situ, naturisque animalium, lignorum&c. scri-- pta sunt. Quo spectat utilissima Sancti Doctoris admonitio, paulo is post tradita his verbis: Quamobrem videtur mihi studiosis & inge-- niosis adolescentibus, &timentibus Deum, beatamque vitam quinis rentibus salubriter praecipi, ut nullas doctrinas, quae praeter Eccle-- siam Christi exercentur, tamquam ad beatam vitam capessendam se δε cure sequi audeant, sed eas sobrie diligenterque dijudicent, quas ab se hominibus traditas cognoverint . Utque ostendamus, quanti faceret Sanctus hic Doctor humaniorum literarum sudium, satis est animad- c. in . Vertere, quomodo alicubi miretur Iulianum Apollatam inter Eccleuse , 8. . Persecutores non recenseri: An ipse non G inquit Ecclesam pesci tu . . , ,. qui Cisistianos liberales disciplinas docere ae discere υetuit pIgitur statuamus, licere Monachis humanas scientias addiscere, dummodo iis contenti sint, quae utilitate & honesta te commendantur . neque multum in illis tempus impendant; ad eas liquidem tamdiu solum incumbendum est, quantum satis suerit ut melioris notae auctores intelligantur& explicentur, quorum cognitio ad Sacrae Paginae &Sanctorum Patrum notitiam conferre potest. Sic agendo plane cuna S. Basilii opinione consentient , qui hoc studium approbat, ut vidimus ;quamvis pueros Ascetarum institutioni traditos nolit gentilium fabulis, quae plerumque inhonestae sunt, erudiri, sed earum loco suadet enarrari illis sacras historias. Ita majoribus nostris, cum de erudien- dis juvenibus ageretur, in more suit: Probe enim cut ait Trithemius Iti A. iudicabam sapientissimi viri, divinas scripturas neminem posse perfecte intelle an. 8. . re, quem lucros si culmis destrinae contigion ignorare.

104쪽

De Studiis Monasticis.

Hinc ortum habuere tot iussiones & decreta Conciliorum, quibus praeter studium humaniorum literarum etiam Philosophicum praescribitur; saltem quatenus ad Dialecticam spectat, quam plurimum aris bitrati sunt juvare, ut ad superiores scientias, quibus Religiosi destinabantur, discendas ingenium praeparetur. At D. Abbas contendit, regulam, ad quam commvere nos debemus, vulis Iam aliam esse praeter antiquorum Praxim, quos non constat intra Carnobis mi. Iosopbicas sebolas erexisse, aut operam naυasse binc scientiae, quae nara est diis yroctiorem oesuperbiam parere, aηimi perturbationes ciere, ad Pra m aemuistatiorem pro care , rixandi re disputandi libidinem ingenere animis illorum , quos se submittere, S aliis obtemperare mamime decet. μαati er o Ssapiem as .riae adisrsantur qui bisce offendiculis'tentationibus integras sodalitates expo

nunt, quin ulla cogat aut necessitas aut raIis.

Si res ita se haberet, sequeretur Ecclesiam, quae generales ordinationes & constitutioncs circa Philosophicum studium edidit, rem pio rari re sapientiae contrariam secisse, & ab ea coetus Regularium his offendiculis ac tentationibus exponi, quandoquidem non modo permittit sed & jubet, ut religios Alumni hoc midio exerceantur; denique di Cendum esset ηulla necessitate, nulla ratione ad hoc statuendum , fuisse compulsam. Ipsa tamen de sua nos intentione certiores plenissime fecit. quando ait, ut ipsis moniacbis prosieiendi in sesentia υ a opporIuna non desit: etenim persuasum illi est, scientiam maximopere conserre non solum ad hoc ut intra Monasteria religiosi secessus quies , & disciplinae se vor sustineatur, verum etiam ut fides sarta tecta servetur in Regnis re Provinciis: & si quando ab erroribus &haeresibus fuerit impetita, strenue defendatur; quemadmodum accidit omni sere tempore, &hnsillatim praeterito saeculo in Germania; ut mittam hic quae dici possent de utilitate, quae ex inu tua admiratione virtutis, &scientiae aemulatione Cleri saecularis®ularis in Ecclesiam di manat. Denique scientiae adscribenda tot praeclara ingenii monumenta, quae populis, religioni & Ecclesiae multum profuerunt; & eidem scientiae quam plurimos viros doctrina ac pietate eximios, qui Ecclesiae gubernacula tenuerunt, acceptos reserimus. Ecquis dicet posthac, nulla necestare, nulla ratione haec studia tractari. Equidem scio, aliquid pravi in tradendae philosophiae methodo occurrere posse; sed hic de re ipsa non de modo disputamus. Corrigendi abusus oc vitandi offendicula rationes in promptu sunt. quas ego quoque indicavi. At propter abusus, & quorumdam hallucinationes hoc itudium penitus damnare, ex quo caeteroquin uberrimos fructus percipimus, iniquum est. Egregie ad hanc rem iaciunt ea, quae scribit S. Bonaventura ad igno. Bonaritum quemdam, qui Regulares mendicantes in eo criminabatur, quod m. 7.

philosophiae operam darent; & digna prosecto sunt, ut hic reserantur. L x is Audi

105쪽

Tractatus

is Audi carissime, ait, sicut in ceteris, pariter&inhoemneordemus.

- Fateor, displicent tibi curiositates displicent & mihi, &displicentis fratribus bonis, & displicent Deo & Angelis suis. Nec defendo ei

is ea seripta puerilia mussitantes, sed detestor eos pariter tecum. Unde is & tibi N. mihi consulo, ut habeamus ratum secundum scientiam , is ne detestemur plusquam oportet. Fortassis enim inter peccata -- suta o Demalia computandum est. Vix enim grana absque paleis cotiis ligi possunt, & verba divina sine verbis humanis. Haec autem omo nia separantur per zeIum compunctionis&fletum devotionis, quae is faciunt triticum veritatis a verborum paleis separari. Et sortasse ubia dentur aliqui curiosi, qui magis sunt studios. Si quis enim studeret ,, in dictis haereticorum, ut eorum sententias declinando magis intenis ligeret veritatem, nec curiosus nec haereticus, nec Catholicus es. - set. Cum verba Philosophorum aliquando plus valent ad intelligen-M tiam veritatis, & eorum consutationes, non deviat a puritate in hisia aliquando studens, maxime cum multae sint conclusiones fidei, quae is sine his terminari non possunt. Unde si velimus nimis stricte judica-ia re, fortasse i pios Sanctos, quod impium est, iudicabimus curiosos. Nam nullus melius naturam temporis & , ut breviter dicam, pauca aut nulla ponunt Magistri in libris suis, quin illa reperias in si dibris Augustini. Unde multa quae non didicimus per Philosophasia de dictis philosophiae didicimus per Sanctos. Ac per hoc non debetia tibi esse mirum si minus suntati intrantes, fiant in scientia in Ord, o ne sundatiores. Sed esto, quod ista sint reprehensibilia repurganda, is non propter hoc retraharis, quia nullus ad hoc impellitur, sed ista magis amatur, qui magis est talium aspernator. Nec Praelati talia is praecipiunt, sed permittunt. Nec propter tres vel quatuor citisses, δε- is bra Magister contemnere illa reteI. n

Qihod ad TheoIogiam spectat, Gregorius Nazianzenus sermon. 16., in quo Monachos aeque ac alios compellat, multa sapienter admonet, quo disputationes de rebus fidei recte exerceantur. Turpe est profectoc ait in veste ae Dissius ratione, no sublimiorems d υisiorem eligere, ae genuum callo, ueramarum sotiibus, jejuriis, vigiliis, cbameuniis, labore, atque omaei comaris macer atrocle militatem praeseferre, ac propriam imbecillitatem aδηε.scere: is dioisis autem disputationibus principatum oe Famidem sibi υeniem

re υ Post quae sibi Sanctus Pater haec obiicit: Uuia igiturq simerpellabit

quispiam ex iis qui ferυ rioris arimi sunt an de Deo tacebimus , idque nobis indicti s Et de qua tandem re potius loquemur δ auet quo loco illud ponemus, semper laus eius in ore meo, ct aha Scriptura loca pene innumera in eamdem sententiam. Cui lexis subdit Sanctus Pater I S siae acerbitate , ut bim

quoque anama moaerm ovem doceamus, occurrendum est. Non te tacere j eo.

Ur sapientissime, sed a portisaci colluntiose abstinc ἰ ma Hrimum occuliare,

106쪽

De studiis in sitas. 8 s

sed straeter legem non docere. Nam ct ipse primus ister δον inmes positeον. isapientiam et doctrinam laudibus efferum, atque in itastis sermonibus D

erisque studiis rempus atque operam postum, aut cerae pomis eviune. Inferim tamen excessum cito, o inexplebilem eviditatem Gerreo: matimque . si mibi utrumque fugere ac mediocritatem assequi nou licem, ulmis ignotis esse, quam

nimis audax, ct temerarius. Denique Sanctus hic Praesul aliis pluribus in hac materia egregiis regulis propositis , orationem claudit, eam ad quodlibet hominum genus dirigens, ad juvenes. & lenes; ad Superiores, &subditos; ad Monachos, & in saeculo degentes, Monacia S qui in sodalii io υitatis. Patet hinc quam manifestissimε, quis illo aevo vigeret usus inter Mo. nachos tractandarum Theologiae quaestionum; neque vero quoad hoc potiores regulae exhiberi posse mihi videntur. Quae si rite servarentur Theologicum studium intra Claustra inititutum, minimam procul dubio afferret utilitatem. Idem S. Gregorius orationem 4s. mittit ad Evagrium Monachum. a quo ubi fuerat proposita haec quaestio, quomodo divina essentia simplex esset, cum ex tribus constaret personis. Tantum vero abest ut eum propterea curiositatis arguat, ut potius laudet & miretur etiam, eo quod sibi occasionem praebuerit de talibus differendi: Prudentiam tuamisbementer suspieio usummopere admiror, qui talibus speculationibus tantisque Quaestionibus ea am praebes. Quod multum a sententia discrepat D. Α, batis. qui de Theologicis materiis, & de Dosmatibus sermonem h heri in Monasteriis vetat, contendens hunc ulum simplicitati & humiis Iliati, quarum fit in statu Monastico professo, omnino adversari; queis madmodum & moribus veterum temporum, quibus ascetica vita in sua manebat integritate.

Λttamen Synesius in sua Epistola I46., quam ad Monachum quemdam Ioannem scribit, de eodem memoriae prodit, quod Alexandriam profectus fuerit ut Theologicos libros videret, atque eorum explic tionem & sensum addisceret. Denique com Pertum habemus, S. Maximum Abbatem, postquam literis humanis & Philosophiae in saeculomiduerat, Theologiae in Μonasterio operam dedisse. cuius notitia in

disputationibus contra Monothelitas adeo strenue usus eu .

Huic auctoritati addi potest illa S. Basilii in Epistola ad Chilonem.

qui ex Coenobita Anachoretam se fecerat, ut refert latina versio. Ibi S. Doctor de omni artificio eumdem certiorem iacit, quo Diabolus uti poterat ad ipsum retrahendum a solitudine , suggerendo nempe ex Λnachoretica vita occasionem penitus adimi amplius interveniendi ad

ea Sacra Concilia, quae cogebant Episcopi, ut difficultates & dubia resol verent ad Theologiam pertinentia. usus fueram hoc loco D. Basilii in meo Tractatu, ut inferrem, quod Coenobitae assistebant Synodis ejus temporis; & cum dicere debuissem, S. Basilium de hujus lucri spiritualis jactura ad CHIonem morae misisa facere; dixeram, quod illum redarguit, quia eum se Arachorciam fecisset bis se fraudaυπα utilitate. D. Α,

107쪽

. D. Abbas iactum ipsum non inficiatur, ct banc obiectionem a furin, menti fore confitetur, si S. Basilii esset, cuius r era πω est cait quippe ib.

Iam excogitataι mendacii parer . Et re, ut ex Epistola Colligitur, narra. ta, concludit me bac citmionem errorem impegisse, qui notari meretur in eo

υiro, cui taliter ballaci mi solemne non est. Nihil magis ossiciosum dici poterat pro excusatione gravissimi erroris: quod enim nesciverim S. Ba. silium a diabolo secernere, & illum loco hujus acceperim, ea est proesecto non remittenda hallucinatio. Utcumque vero sit, & Diabolus

quandoque veritatem enunciat, eaque utitur, ut ad peccatum & ad mendacium trahat. Quando verbi gratia, tentans Dominum , Scripturae verba abhibuit, in ore ejus istaec verba veritatis formam non amittebant, quamvis ea prave ad suum intentum torqueret, & Dciis minum eorum ope seducere vellet. Ita sane, quamvis Diabolus in hac

Epistolae parte Chilonem alloqueretur , &Objectio, de qua agitur, non S. Basilii, sed diaboli esset; nihilo minus ad probandum virium haberet, posito quod certum exploratumque sit illudfactum, quo utitur Diabolus ut Chilonem a proposito dimoveat. Malignus enim spiritus numquam ad malum allicit nisi sub boni specie , quod bonum

semper ut certum & verum supponit, saltem ratione illius quem tentat. Proinde dum Monachum ad relinquendum Monasterium sollia citat, ob ejus Oculos ponens commoda , quibus frui posset in parentum domo; revera intelligimus, huic Monacho parentes esse, quibus suppetunt bona ad alliciendum Monachum opportuna. Neque enim diabolus adeo est calliditatis expers, ut tentet hominem repraesentans

ei bonum . quod homo ille sciret non esse. Exploratum est igitur . Diabolum, si ipse quidem cum Chilone loquitur , supponere, quod Chilo antequam secederet, Episcoporum conventibus intervenire reipsa posset; secus enim ejus sollicitatio evanesceret. Objectio itaque non desinit vilisujus momeneti esse, quamvis diaboli sit, non vero S. B, slii. Sed ut rectius loquamur, dici posse videtur, eam S. Basilii esse, qui prospiciens, diabolum hac tentatione Chiloni insidiaturum, huic amaligni spiritus fallaciis praecavet. Fateor, hunc D. Basilii locum, prout in prima mei Tractatus editione Gallica legitur, non usquequaque exacta locutione expresseram: at si ex editione latina jus mihi assi1umam, in qua legitur quod Chilo ex Coenobita Anachoretam se sec rat: &ex D. Abbatis factum non inficiantis confessione compendium capiam. nempe quod Chilo in priori Coenobilica vita hisce Convent

bus interesset; in suo manet robore argumentum, quod inde colligebam, ac tantumdem habet ponderis. Id, de quo potiori jure dubitare possemus, in hoc stum est: an Chi. Io vere fuerit Coenobita antequam Anachoreta fieret: imo etiam an hoc ipso secessu, de quo agitur, se fecerit Coenobitam potius quam Anachoretam . Nam quamvis in titulo latinae versionis, &initioquc que textus latini Anacboretae conditio legatur, nihil tale in graeco repetitur. .in tu plures hujus Epistolae sententiae quadan tenus innuunt,

108쪽

De Studiis Monasicis.

quod Coenobilicam vitam susceperit Chilo in aliquo remoto Coenobio. Etenim S. Basilius eum monet, ne statim ad ascetici instituti summi tatem ieipsum extendat, ne sibi ipsi confidat; ut ad patientiam se prae paret objectu criminum , detractionum , calumniarum ἰ ut quietus sit. non petulans in sermone, non litigiosus, sed paratus semper non ad docendum, sed ad discendum; ut suos fratres amet, ut mitis &humilis sit. Ex adverso autem ait quoque, solitudinem non nisi a seris habit,ri, ibi ab hominibus magnam esse abalienationem, penuriam doctriis nae, & segregationem a fratribus. Qitae res iacit ut putemus, Chilo- nem e Monasterio, quod S. Basilius prope Caesareae Episcopium aedificaverat, in solitudinem transmigrasse, non ut ibi omnino solus degeret, sed ut cum aliquibus solitariis viveret, in cellulis fortasse seorsim positis, ut mos ferebat Anachpretarum, ad differentiam Eremitarum, qui ab omni commercio disgregabantur. Ita in vitae prioris instituto memoratis Episcoporum conventibus adesse potuisset; quemadmodum constat, Monachos interesse consuevisse sermonibus S. Gregorii NaZianzent, juxtam praxim illius temporis, cujus pluria alia exempla in promptu esset afferre. Nimio plus satis de peculiari facto

disseruimus; verumtamen illud mihi visum est hac egere dilucida

tione.

Obiiciunt nobis S. Ioannem Climacum , qui ait, Mn decere fecies par 27o.

peccata de Tbeologicis materiis loqtii. cum liae genus di1 putationum Iac mas exsiccare solitam sit . Nos ante Dei udicium non aeci aiaos , quod sublimes Tbeologicas υeritates in sigare omisimus, seu quod au altissimas contemplationes nequaquam evecti fuimus. Profunditatem Dogmatum fidei esse instar Oeem 7xia vado caretiis; quo si1e conjeceriI Moracbus, moximis perietilis obuoxium se reddet.

Ad id primum respondeo , solemne esse auctoribus spiritualia tractantibus, inter quos S. Ioannes Climacus, hoc modo loqui; & n

liri temporis auctores asceticos eodem uti sermone, neutiquam interea damnantes studiorum usum. Deinde dico, quod ad primam obiectionem pertinet, religiosum quempiam, cui a Deo lacrymarum do. num concessu in re ipsa foret, satius fortasse facturum , si se a studio abstrillarum Theologiae quaestionum cohiberet, ne periculo se eXpOneret doni amittendi. Quod vero ad secundam objectionem spectat, qua monitum continetur omnibus indiscriminatim Christi fidelibus in Imitationis libello exhibitum, sequitur tantummodo, non esse Minnachis ad hoc studium unice ac praecipue incumbendum. Ad tertiam denique, id maxime referri ajo ad Anachoretas, & hoc loco a S Ioanne Cliva aco magnum statui discrimen inter Anachoretam & Monachum . Quo discrimine explicato ait : Dogmatum ingres est O alta pro

Jun tias: mens at Iem Solitaris non ob qtie periculo insiliet in ea. Tutum non es cum veste neque cum possione aliqua Trio Ciam attingere.

Caeterum ex toto hujus gradus contextu apparet, hie non agi de Monachis, qui in commune vitam agunt, sed de Anachoretis, quo&inter

109쪽

88 Tractatus

inter ac Coenobitas, ut aiebam, hic Sanctas magnum statuit distri. men. Frustra vero quis dixerit, rationes quas ipse affert utrisque esse communes. In aperto enim est, eas non minus ad saeculares quam ad religiosos pertingere. Caeterum non is ego sum qui negem, in ocea. no scientiae & Theologiae pericula re scopulos inveniri. Neutrum periculo vacat, ac utrobique occurrunt scopuli, in ignorantia pariter aescientia: numquam securi fuerimus, nili haec pericula jugiter sorm demus . nobis minimum fidentes, & multum orantes. ini sic in ctus non est, in magno pereundi periculo reipsa versatur.

ARTICULUS XVII.

De kctione librorum Veteris Testamenti, o Commotariorum in Sacram Scripturam.

Multa D. Abbas quod iam intitio adnotavi liberalius indulsit.

ut ad nostram sententiam propius accederet. Copiam nobis ibie fecit legendi Sacram Scripturam. Patrum quoque Commentaria . atque eorum Morales Tractatus exhibuit. Eo ipso tamen tempore. quo nobis manum tendit & aperit. iterum statim occludit, magnam eorum partem detinens, quae nobis tribuere veIle praeseserebat. Ex iis, quae de lectione veteris Testamenti disserit. sic se habere i telligimus: quippe ita censet: plerofoue Monaeborum sola n ι Faederis Ioia tione ad citae sanctitatem contendisse ; θ licet Veteris lectiore interdie tum illis , non fuerit, nihilominus sanctos Oros existimasse. cautius in ea procedendum ;prout discimus ex Episola S. Basilii ad Ctilaum, ex ejusdem praxi is Regmlis compendio expliemis; ex S. Nili scriptis, re ex ipsa S. Beηedim aurimi re; quippe is Regiala norat, primos septem Veteris Testamenti Iiros eum periis culo isti posse iis quibusdam temporis circumstantiis , propter anIm rum rillisarem. Cum autem baecineptitudo re imbecillitas in multis reperimpossit. Spraesertim boe tempore, quo sciensia is ma oram Morasticarum sodalirari pari rem irrepsit; non debet eiusdem lectio permisti, nisi cum aliqua discretione comium edi spirisuum, ne forte pro utilitate damnum ct abusus erumpari.

Nimirum sequitur, ut hujusmodi lectio non nisi Trappae Monachis, illisque, qui eadem observantia tenentur, permittenda sit. Nam uhuie lectioni obstat scientia, prout satis aperte innuit D. Abbas, cum ea vel ipso satente in majorem Monasticarum sodalitatum irrepserit, subtrahenda erit haec lectio in his sodalitatibus, in iis vero tantummodo permittenda, in quibus scientia recepta non est , nimirum ut uno verbo dicamus, illis dumtaxat permittenda, qui vix quod legerint intelligere poterunt. Sed sane credibile est, D. Abbatem in his Communitatibus illos se- ., cernere, qui pietatem in scientia custodiunt. Cum ipse tamen putet .

scientiam Monaclas noc e , eorum corda perisnere, eos letialiter incere,

sinisque s simplicitatis furdamenta diruere, quibus adrieret ipsorum s a lim

110쪽

De Studiis Monasticis.

eatis;Ieutiquam infitiari potest. valde esse metuendum, ne nonnisi paucissimi inveniantur in his communitatibus. quibus veteris Tena. menti Iech io permitti possit. Ergo ab omnibus sere Monasteriisexuia labit haec lectio, modo Psalmorum librum excipias, cujus lect ionem D. Abbas interdicere nequit. Quid magis admirabile, Oc contra omisnium opinionem dici unquam potuit In sermones omnium ipse alias incurrit eo quod hae lectione Intera dixerat Moniales des Clatretain: & nemo ignorat, quae in utramque partem scripta sunt. Verum enimvero aliquo jure ita statuere potuisse videtur; nam praeterquamquod de infirmiori sexu agebatur, earum ille Superior erat, & privatis ac certis rationibus sorte adigebatur, ut illis hanc inhibitionem faceret. Sed nihil ad nos rationes illae rsermo hic non est de infirmioribus puellis, scientiae expertibus, sed de regularibus viris, qui ejus regimini nequaquam subduntur. qui in M. nobi is degunt, ubi viget scientia; uno verbo de omnibus serine Minnachorum caelibus.

Quod si hoc paradoxon primo sundamento ex scientia deprompto innixum visum est absonum & mirabile; admirabilius procul dubio

videbitur, ubi alterum ejus fundamentum expenderimus. Si isteres mires alto qui bam lectionem permiserunt, usque ad futura tempora animo V -'i''pem Usent, di monasticae disciplinae servorem remissurum cidissent, quamque pauem Iuturi eram Monacla ita aspositi, ut b c lictionem cum fructu peragere 'μssem; mofecto non nisi parcius et minius ea emusessem. Haud multum sane honorificum est pristis Patribus. S. Benedicto atque aliis, credere, quod non cognoverint, quid in hominem cad re possit. Neque enim ad hoc opus erat, ut in futura tempora animo excurrerent. Satis superque erat homines & Monachos, quibus cum

vivebant, intueri. Iidem hodie sunt homines , ac olim fuerint. &recti ordinis perversiones sunt omnium temporum. At si veteres Patres posteriora tempora inspicere nequiverunt, neutiquam fas est ut dicamus ea non patuisse illi, cui omnia tempora aperista sunt & praesentia. Spiritui Sancto videlicet, qui primus antiqui ri deris aeque ac Novi auctor est. Verum enim vero idem ipse spiritus vetus Testamentum ad omnium hominum instructionem scribi voluit. uuaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinamscripia junt. Quidquid ibi leogimus, ipsa peccata. scripta μηι ad correpιωηem nostram. Postremo Iesus Chrillus Hebraeos, & nos in eorum persona commonefecit, ut ted ilo Scripturas investigaremus, ut se in illis reperiremus: Semiamini Scripturos. Quod si ratione alicujus ossendiculi. in quod incurrere Quis possit Vetus Testamentum legendo, . haec lectio non nisi parce in. caute est permittenda ; iam ab illa abstinendum erit in Divinis quoque os ficiis. ubi his praecautionibus non est locus. Imo & interdicenda erit

haec sectio ipsis Dotioribus atque Ecclesiastidis viris, eo quod illa abuti Possint, ut secere multi, ad propugnandas haereses; cum nullus unis quam fuerit haereticus , qui fallo obtentu Scripturas ipsas fovendis erroribus non adhibuerit. Verum hic non consistunt omnia: age lumen est. M quae

SEARCH

MENU NAVIGATION