Tractatus de studiis monasticis in tres partes distributus, cum quadam præcipuarum difficultatum serie, quæ in autographorum operum lectione singulis quibusque sæculis occurrunt, selectiorumque voluminum addito Catalogo ad Bibliothecam in Ecclesiasti

발행: 1730년

분량: 339페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

6o Tractatus

quae ordinare aggressus fuerat, scite accommodaverit. Sat erit eius vitam perlegere, ut exploratum fiat, eum persectae observantiae fuisse restitutorem. Inter alia vero, Iibrorum multitudinem convehens, &magistros constituens, optimarum artium studia, ibi excitavit; docuis Iectores, babuit Grammaticos, ct scientia scripturarum peritos. Narrat praei rea scriptor ejus vitae, plures ex ejus Monachis ordinatos fuisse Episco. s. &alitinde scimus. Ardonem cognomento Smaragdum ejus discrupulum , κατ' aetχήν metistrum appellatum suisse, quod apprime esset eruditus, &alios doctrina institueret. Ordinem a S. Benedicto Anianae constabilitum alia pleraque Mona. steria tenuerunt, iuxta Capitularia Caroli Magni, qui hac super re circularem Epistolam ad omnia Canonicorum Capitula, ct sui Dominii

Monasteria scripsit - - - . r

Abbatia Corbe tensis prae aliis pietate & fama Merarum claruit ludi S. Adelardo & Wala ejus fratre; ibique docuit S. Paschasius Rad γtus. Ab hac schola cum Ratramo & Druimaro prodiere S. Hildem,nus & odo Episcopi Bellovacenses, S An scarius Septentrionis Apostolus, & alii complures. De hujus Monasterii celebri Bibliotheca alibi erit nobis sermo. Rectae Oeconomiae, qua illud regebatur, clara suppetunt argumenta ex Vitis S. Ade lardi & Walae ejus fratris, quas S. Radbertus conscripsit. Ad rem nostram nihil notatu digniusquam Patrum Concilii Parisiensis anni 846. honorifica testificatio; ut os τοῦ de apparet, in quanta apud illos existimatione esset inclyta c AM,

, , , tria, quae tum a S. Palanasio Radberto regebatur: Sacrae religiemis noν-mam, quam primo tempore suscepit, inciolatam deinceps retinuis, iη tantum ut eos qui se fundaυerum, non modo aequaυeris religione, sed etiam paene super

uerit. Celebris hujus Academiae hic status erat sub S. Paschasio, tum scilicet cum literarum studium ibi usque ab initiis semper excultum, maxime floresceret. Ea aetate Ludovicus Pius Imperator Αquii grana conventum Abbatum & insigniorum Monachorum Francici Regmcoegit. Inter alia canone 4s. cautum fuit, Mi sebola in Morasterio mahabeatur, nisi eorum nai oblati sunt. Quod si studia disciplinae regulari no. citura putasset, de hoc quoque peculiariter provisum suisset. Canone 63. jubet eligi doctos fratres , quibus colloquendi cum hospitibus otacium committatur. εCirca ea tempora Ferrariarum Abbatia summopere hiclare1cebat sub Sancto Abbate Aldrico, Senonensi postea Archiepiscopo, Qui inibi disciplinae regularis vigorem revocavit. Ipse ad Fuldenses scholas Lupum sui Coenobii Monachum direxit, ut S. Scripturae operam daret Praeeunte Rahano Mauro. Cum vero Ferrarias rediisset Lupus, quo Fulta didicerat scientias in suo Coenobio tradidit, discipulumque habuit Herricum, qui deinde in Coenobio S. Germani AntisiodorenuS, ubi in Monachorum coetum adlectus fuerat, Magistri munus obiit . Non obstabant studia , quominus Ferrariarum sodalitas ab omnibuS summa veneratione coleretur sub Abbatis Lupi regimine, teste Hude-gario Episcopo Meldensi, scriptore contemporaneo in S. Pharonis V Diqiliges by Corale

82쪽

De Studiis innasicis. 6 i

ta. cietur Moraeborum is Cisso cum illo toto orbe est venerandus. Silentio praetereo alia Coenobia, quae in meo Tractatu commemoravi, ut pauca de Cluniacensi & Beccensi loquar. Abbatia Cluniaci, a qua caetus ille illustris denominatus suit, Balia mensi ortum debet, quam S. Berno fundaverat, jubens eandem ibi servari disciplinam . quam S. Benedictus Anianensis in plerisque Cc, nobiis constabiliverat. S. Odo Turonensis Canonicus, postea Cluniacensis Abbas alter a S. Bemone, cum in Bal mense Λsceterium secessisset, secum eo centum volumina librorum comportavit, & quia erat vir

sebolasticus, laboriosum sciatae Magisterium sibi impositum exercuit, ut narrat Ioannes ejus discipulus. Judicet nunc Lector, an D. Abbas silentium udatrici, quem ipse

Waldericum appellat, jure nobis obiiciat: ait quippe hunc Scripto. rem in quodam opere a se composito de Ritibus Cluniacensibus, scho. ἔ 'Iarum hujus Abbatiae non meminisse. Si enim S. Berno in suae Resormationis exordiis, adeo enixe studia literarum excoluit cum in Bal. mensi Coenobio adhuc versaretur; eadem certe haud leviori cura tractavit cum esset Cluniaci. P terra S. Udatricus haud obscure significat, quam accurate ingenia adolescentum Cluniaci expolirentur, dum filios Regum nihilo melius educari ait, quam istos adolescentes. Quae vero Petrus Damiani de sacrarum Precum prolixitate narrat, ninil contra nos faciunt. Nam praeterquamquod hic Ritus Cluniaci tantum. modo servaretur, aliquatenus eximi poterant adolescentes studii causa, ut vel hodie apua Cluniaeenses ipsos fieri solet. Nemini de hac

re dubium erit. s Magnus Abbatum, Episcoporuna, Cardinalium,& Summorum etiam Pontificum, qui ex hoc illustri Coenobio prodie

runt , numerus reputetur.

Unum verbum de Beccensi Μonasterio dicam, celebri illo scientiarum Lyceo, ad quod Clerici itidem ac Monachi undique confluebant, ut duce Beato Danfranco studiis operam darent. Excellens siquidem Ja- ΕΘd-rima nobilissimos quosque Clericorum ad eum de emctis mundi partibus in

Beatus Herluinus, qui ejus fundator, & primus Abbas extitit, B. Lanfrancus ejusdem Prior , posteaque Λrchiepiscopus Cantuariem sis; hujus discipulus Sanctus Anselmus, adeo vitae samimonia e celluerunt , ut ipsi soli Monasticorum Studiorum Apologiam se.

ciant.

Hic non iterabo quae in meo Tractatu attuli circa mnachos Chatatu uenses, & Cistertii Reformationem , ubi studia communia ideo minus in usu erant, quod ibi fere non reciperentur nisi viri adulti, studii privati plerumque capaces, ut Postea videbimus. ut ea hic concludam, quae in postremis hisce Articulis disseruimus, non ' re erit ita ratiocinari. Pro certo est, jam inde a Santii M. nedicti temporibus erudiendi pueros usum in Monasteriis viguisse . Rogo quibus momentis probare nobis possit Dominus Λbbas , pra-Σim eoidem erudiendi quam in Anglia Maedictus Biscopus sequutus

est a

83쪽

61 Tractatus

est, quamque epinribus Italiae Monasteriis didicerat, ab antiqua Sancti Benedicii plane suisse diversam 3 Certus sum, eum numquam fi

ma argumenta ad hanc rem Probandam allaturum. Conjecturam ergo facimus hanc Benedicti Biscopi praxim etiam Sancti Benedicti artate usurpatam fuisse, cum nullae suppetant in contrarium rationes, &cum viri sancti tem poribus S. Benedicti proximis istud ex animo creduderint . Verisimile ne est, de hac re Domino Abbati magis esse exploratum quam Sancto Benedicto Biscopo di Sancto Beli edicto Anianens, a quibus fuerat accuratissime perpensa Esto in Regula id non contineatur; at in ea nequaquam est interdictum; juxta vero Sanctae Thoemae, Pontificum & Conciliorum ratiocinium, quod in Regula expressε interdictum non est , proculdubio debet esse permissum . Ea quae prisci illi Abbates Sanctitate insignes paulo post ordinis initia usurparunt, ceu ab ipsomet Sancto Benedicto instituta & tradita. j re merito praesumendum est suisse ab eodem S. Patriarcha revera instituta & usurpata. Praejudicium omnino nobiscum facit. AEquum vero non est, ut se quidem D. Abbas probandi onere eximat, in nos

autem totum tranSserat.

Quod si priscis illis saeculis alumni ordinis Sancti Benedicti Grammaticam atque omnes alias scientias ad Sacrae Scripturae intelligentiam, quae erat illorum temporum Theologia, necessarias docebam tur; omnino sequitur, earumdem scientiarum studium nobis quoque nunc esse permittendum.

ARTICULUS XIII.

Ponderantur di cultates, quae occurrere possunt circa dicta in Articulo praecedenti. a. ΡRovideo animo , quid dicturus sit D. Abbas: videlicet se ad ea quae Superiori articulo tradidimus anticipato respondisse: quamquam edisserendi modus, &per singula discurrendi ratio ab iis, quae in meo Tractatu non nisi obiter dicta sunt, penitus differant. Nunc denique dici non poterit, cum aliqua saltem veri specie . exemplum Bedae Venerabilis lingulare esse, cum illum omnes scientias docuisse. quas prius ab aliis Monachis didicerat, adnotaverimus. Nihilo magis proderit adversarii cauta, si reponat, studia illa, disciplina ordinis collabente, suisse instituta, nimirum octavo & nono iacit lo; cum ostenderIm, omnium ordinatissimas, & strictiori disciplinae maxime congruentes suisse illas Abbatias, in quibus magnopere studia literarum florebant; econtra vero in profundissima jacuisse ignorantia illas, in quasi lutio&Resulae contemptus irrepserant zindicio esse potest Coeni bi im S. Dionyul, ubi, antequam a Ludovico Pio reformaretur, vel ipsa Monasterii Regula erat incognita. Pio-

84쪽

De Studiis Mona suis. 63

pterea quidquid generatim in Responsione dicitur de corruptela & dis

χlutione, quae in omnia passim Monasteria, ut praesumitur. influxe.tat. nos ossicit recto ordini puraeque disciplinae illorum quae amem memorata sunt; nisi duorum alterum demon stretur: aut Coenobium

Fuldense in suis exordiis, Anianense sub S Benedicto ejus Abbate, Corbelante sub S Ade lardo& mala ipsius fratre. Cluni icense iubS. one. Beccense sub B. Heri uino&S. Anselmo, in dissolutione sui i- se: aut exploratum saltem &compertum fuisse, quod studia Regulaedi antiquae puraeque observationi adversarentur, sed nullam aliam succurrisse probabilem rationem res is nisurum statum revocandi. Quae causa fuit, prout astruit D. Abbas, cur inter alios S. Benedictiis Ani, monentis proculdubio imitus a priscis confMetudinibus ει exercitiis adriυeris; sloco manualium Diarum, quibus primi S. Benedicti discipiri operam dabant,

Monacbos ad studia computeris Grammaticae ct Oritagrapbiae , ut libros traria scriberent , ct exemplarium numerum augerent, non modo ad priυatuini ovum usum , sed etiam od publicam utilitatem, in rendo Decretis, Pae amperator

nuper ediderat.

Haud equidem puto D. Abbatem propugnaturum. Coenobia, quae memoravimus a recto disciplinae ordine in distatutionem prolapsa es.se, cum a sanctis illis Abbatibus regerentur: mihi enim facile esset ostendere, Monachos Anianae non minus ordinate atque ad instituti leges vitam egisse, quam nunc agant Trappae Monachi. Necesse erit igitur, ut alterum probet quod postremo adduximus. Sed ne hoc quidem ullis momentis evinci potest. Nam si S. Benedictus Anianensis hac in Monachos sui temporis indulgentia fuit, prosecto dicendum . est , aut eum priscam Monastici ordinis circa studia consuetudinem ignorasse; aut cum eam nosset, restituere non potuisse . aut cum piniuisset, noluisse. Horum vero trium capitum nullum arbitror sustineri posse. Et quidem priscam consuetudinem non ignoravit. I. quod sonti propior quam nos simus, prisci moris notitiam commodius haurire potuerit. a. quod priscorum Monachorum antiquas Regulas & exercitationes diligentissime in velligaverit, uti Resormationis consilium proposito

hoc typo exequeretur.

Qiod si dicatur novisse ille quidem antiquam Coenobiorum circastus is praxim. resi ii uere autem non potuisse, idoneis argumentis probanda res est. Demonstrandum, sanctum hunc Abbatem aliquatenus connixum fuisse ut studiorum usum aboleret, sed irritos sitisse illius conatus, proptereaque, licet invitum, labori manuum itudium substituisse. Utrumque vero nullo pacto sustineri potest. Tantum enim abesi ut mens illi fuerit studia aboleudi, ut potius in iisdem locis in uibus ea penitus negligebantur, certa ordinataque methodo&dispotione revocaverit: imo & in Monasteria recens, ut ab illo regerentur, fundata, eadem introduxerit. Fac illum studia literarum recto

ordini contraria existimasse; nonne facillimum fuisset sine studiorum ope rectum ordinem restituere in iis Coenobiis quae a pri lca disciplina

85쪽

6 Tractatus

desci Uerant; vel, si sermo sit de recens landatis . quorum discipIIna

ab ipsius nutu & consilio omnino pendebat, quid commodius quam ibi studiortim praxim non introducere λ Λt neutrum horum fecit, imo

penitus oppositum. Superest itaque, quod noluerit; quod ne eum minima quidem veri

specie dici potest de eo viro qui sanctitatis laude adeo sulgebat, ac re. stituendae Regularis observantiae tam incenso Zelo flagrabat, ut sua aetate quasi alter S. Benedictus haberetur, teste Theodulpho Aureli,nensi Episcopo. Hiccine vir studia primitivo S. Benedicti spiritui comtraria eue crediderit, & nihilominus ea postquam collapsa suerant, de integro stabilire voluerit Sed ut pateat, quam longe absit a veritate, studia illum labori substituisse, & transcribendis libris omnem laborem inclusisse, sat superisque erit legere vitae ejus historiam, & Concilium Aquisbranense, cuius ipse praecipuus auctor & moderator fuit, evolvere: jamque omniabus het persuasum, illum non minori Zelo flagrasse ut opus manuale ad antiquam observationem reduceretur, quam ut studia reflorest In ejus vita haec legimus: Cum arantibus ipse arabat, eum fodientibus socius erat, cum messoribus metebat: Et quamvis incitaniae Regio , in qua Aniana sita est , maximis aetii bus sit obnoxia , Constatribus suis & sbi ipsi vix aquae eyathum extra prandium indulgebat, quo ab hoc labore aliquantulum recrearentur. Conliciantur oculi in M. nasterium Gellonense, quod ejus auctoritate & gratia erectum fuerat, atque ejus Resormationi subiectum. Erit ibi obvius Princeps, exeris citus Caroli magni Imperator, S. Gulielmus ejusdem Monastem fundator, ossicium pistoris exercens, & vilissima quaeque Communitatis

exercitia Peragens. - T . .

Lubetne scire quid circa Regulae disciplinam oc speciatim circa

opus manuale in Conventu Aquisgranenti fuerit ordinatum I Primois capitulo statutum est, ut Abbates, moX ut Monasteria tua reminisse verint. Regulas per singulas sententias discutientes pleniter legant,ia re intelligentes Domino opitulante essicaciter cum Monachis suisis implere studeant. Quod spectat ad laborem manuum , capitulo is quarto statutum est, ut incoquina, in pistrino, & in ceteris artium M ossicinis, propriis operentur manibus, & vestimenta sua opportuis no tempore ipsi lavent. Capit. II. ut occupentur Fratres, si meo is sitas postulet, ad colligendas fruges. Denique capit. 19. ut in Qv o dragesima usque ad Nonam operentur Fratres, quatenus Missa ce-- lebrata congruo tempore reficiant.

Post adeo luculenta restimonia, d ici ne poterit , S. Benedictum Ani nensem a priUcis coquetudivitas desciυisse, & loco manualis operis M. nactos ad fluἡio compiassey Et quamquam verum esset, Ordinationes, quae ipso auctore in Conventu Aquis granensi factae sunt, ubique fideliter non fuisse servatas , hoc nihil impedit, quominus ipse eximio quoad necesse erat zelo flagraverit disciplinae puritatem reducendi:

Quod

86쪽

De Studiis Monasicis. 6s

Quod si pervidisset, studia literarum spiritui S. Benedicti, quem nemo melius illo noverat, adversari, profecto aliquid etiam contra st, dia decrevisset. Non sum nescius, in quodam fragmento historico Concilii Aquis

granensis legi: quod propier bonestatem Sacerdotii, quo jam tum pleri. que Monachorum initiabantur , statutum fuerat ut ii a gravi labore eximerentur. Sed hujus fragmenti, in quo multa a veritale aliena ceteroqui continentur, nulla est habenda ratio post adeo manifestas &oppositas auctoritates, quas supra retulimus . Apprime igitiύ certum & inconcussum manere debet, studia resti. tuta fuisse in ordinatissimis Monasteriis octavo & nono saeculo juxta veisterem usum, quem animadvertimus in Angliae Coenobiis: illum, im quam, usum, quem S. Benedictus Biscopus a celeberrimis GalIiarum re Italiae Monasteriis didicerat, in quibuS a S. Benedicto, a cujus aetate non nis uno saeculo distabant, usus ille contraditus procul dubio

Atqui parum probabile videtur dixerit aliquis S. Benedictum suis

Monachis studia voluisse permittere, cum ipse non modo mentiam proculis pat. ro6.c erit, sed θ quodammodo ignorantiam publice professus fuerit. Hoc verbum a D. Abbate essiuxisse vix credo: quippe oui honore &reverentia quam fieri potest maxima S. Benedicium prolequitur; vereor autem ne multi durius id dictuna graventur, ac fortasse etiam religiosi ismo viro indignum putent. Sanctus quidem Greyorius de S. Benedicto memoriae prodidit. quod a saeculo recesserit scienter nescius o sapioto indolius: at haec non significant, eum postquam recesserit

publice ignorantiam professum fuisse. Contemni potest scientia. proculcari etiam potest, quin publice ignorantiam profiteamur. Et revera doctissimus quisque ea quae didi. cit parvi pendere debet , si cum scientia salutis comparentur. Α brenunciare potest, imo & quandoque debet quibusdam studiis, quibus excellit, si s biossensionis& lapsus occasio suerint. Denique inanem

scientiae gloriam contemnere debet, quin propterea palam inscitiam profiteatur. S. Benedictus cum Romae ituderet, deprehendit juvenum consuetudine atque diuturna in magna illa civitate commoratione cre

ri sbi seductionis i a Deo aversonis pericia Ium. Ideo studia reliquit, non propter ipsa, sed propter ipsorum circumstantias. Sequitumne ex hoc, ut ipse ignorantiam palam quodammodo professus sit λ ipse, inquam, cujus Regula, teste S. Gregorio adeo scite & luculento sermo. De composita est . Sequitur ne ex hoc, quod postea in suo secessu nequaquam studuerit 3 cum ipse non solum ad legendas Sacras Scripturas, sed etiam ad evolvenda opera Patrum suos Religiosos exhortetur: cum denique ipse Scripturarum scientiam absolatissime calleret, si D. Abbati credimus. I . Sine ullo itaque legitimo standamento asseritur, S. Placidum studiis parum imbuisem Juisse; ct S. Maurum niuil ampliks doctrime retinuisse s quae vero de studiis montis Cossini a me dicta sunt Iami non esse ut aliquem mor tur. Volamen ali. I Mihi Di

87쪽

ss Tractatus

Mihi enim videmur adhuc minus morari nos posse Coniecturae, qua in Responsione afferuntur, ad probandum affertum de ineri idito inge. nio S. Placidi, nimirum ex modo rudi oesimpliciq- suos discipiaosuis titiae bat. Hujus, sicut ne S. Mauri quidem , nullum ingenii istum habemus: at vel illud certum est. ex praescripto S. Benedicti, a quo usque ab insantia enutriti fuerunt, didicisse illos prima elementa scientiarum,

nempe legendi &scribendi usum; ac Latinae linguae, quae in Italia jam

tum corrupta admodum erat, praeceptis re exercitatione suisse erudiistos: postea vero lectioni & studio se adiunxisse eorum librorum, quos S. Benedictus in sua Regula permittit. Quidquid id est, D. Abbas, ut sibi libuerit, indigitet: ego quidem studia appellavero. Et quocum-rue tandem nomine nuncupetur, satis erit Ea ea confirmanda, quae e Castinati Coenobio a me dicta sunt. Praeterea cum S. Benedictus Diaconatus ordine S. Maurum insignire voluerit, non alienum est aratione credere , fuisse illum scientiae Ecclesasticae stadio eruditum . quo huic ministerio idoneus redderetur. Hanc tamen de S. Mauro nimis abiectam opinionem aequiori serr mus animo, nisi plura addidisset D. Abbas, exhibuissetque nobis hunc virum, quasi illum, qui cum in Gallias pervenisset Mura Regulae eapha --gni momenti immutatat. Cujus dicti asperitatem statim Ienivit subjungens, aequis rationibus ει consiliis ad illa immuranda fuisse compulsum, prout resera

Ego quidem ea, quae Petrus venerabilis Cluniacensis Abbas dixit.

omittere maluissem, quam me adeo acerba in S. Maurum criminatim p . ne onerare. Petrus venerabilis cum se a Monachis Cisterciensibus actitetit idiis urgeri videret, eo quod Cluniaci manuale opus negligebatur, nititur

13. se tueri exemplo S. Mauri, qui in Gallias delatus, Monasterio jam egregie sundato, duxit se posse Monachos labori eximere, ut ad spiria D tualia exercitia unice incumberent. Idem Petrus Cluniacensis alio lico narrat, S. Maurum alia plura in Reyulae Praxi immutasse. AEquius profecto fuisset a Petro venerabili sciicitari, quem 1uae assertionis auctorem haberet neque enim verisimile quod ille narrat mihi videtur quam in illius verba jurare , & de S. Mauro minus benigne sentire: maxime eum credibile valde sit, Petrum non nisi ex conjectutis id asfirmasse; ut plerumque solent ii, qui cum ab adversariis graviter u gentur, quidvis arripiunt quo se expediant. Sed utcumque ista certa essent re explorata, iure nihilominus videmur dicere posse quod alibi ait D. Abbas; nimirum id quod de S. Maim

ro narratur mereri magis ut de memoria cxcidiaι quam ut allegetur. At mulis

to minus opportunum erat, ut hoc loco adduceretur, ubi D. Abbas et . magna studiorum incommoda oratione auget, ostenditque quid ex bis mutationibus edi υariationibus di cipimae si quuium'ις quod Ne relicta Regulae litera, quae quasi agger Smunimcvium quoddam ab us S relaxatiores arcere debebat; bae ope destituta petas diutius flare non potuit, ct cito Religio seciam siris condidit. Hoc enim idem ferme est, ac si diceretur. S. Maurus, qcii

μηus fuit ex primis edi praecipuis S. Benedicti dijcipulis, primus quoque sui D: se Re -

88쪽

De Studiis Monasticis. 67

se Regulae praevaricator, non modo studia introducendo , quod viro iisdem parum imbuto neutiquam convenit, sed etiam Per has nauariones occasionem praebendo abusibus & relaxationi, unde p. eras& Religio intra Claustra defecit; quod adhuc minus illi honorificum eit . illud ergo ultimum rellat, ut studia invexerit aequis rationibus sapientibusque iam iliis; atqui eaedem omnino rationes, eadem motiva , necessitatis, utilitatis, imo& obedientiae, quam Eccletiae debemus, ad retinenda studia nosmetipsos impellunt, illius exemplum lectantes, quem alteorum a S. Benedicto patrem nobis esse cognoscimus.

Gusdem argumenti continuatio : tibi de Casorim , de Lupo Ferrariens, ct de Sancto Anselmo

di seritur.

Ouandoquidem adeo male cum K Mauro in Responsione actum

est; non est cur miremur , quod de Cassiodoro paene nulla ibidem habita sit ratio. Egregium sane quamquod maxime argumentum n bis ille stippcditaverat itudiorum . quae suo aevo a Monachis excolebam tur, in suo de Institutionibus divinarum lectionum libro; ubi Religi sis Coenobii vivariensis, cujus ipse fundator. & postquam mundo v Iedixerat, moderator etiam suit. omnigenarum scientiarum volumina proponit, & commendat; quorum studium intelligendae Sacrae Scripturae conferre potest . Nihil disertius& clarius uipiam occurrerat : iplius vero auctoritas eo magis valere debuerat ad eorumdem studiorum consuetudinem in nostris Monalteriis vindicandam , quod S. Benedicti aetate vixerit. Sed infeliciter accidit, ut suerit bomo aulicus , qui mundi frequentiam

fugerat in solitudine Dicturus. Porro ne discipuli, quos erudiebat, pravos ira 'I' 1 rem cias, ne Monaeborum, quos te oculos babebant, dissoli times sequerem rur, opu ς esse dux t ut illos omni genere lectionum occuparet. Oratio quam fudit Deo , rectitudinem mentis eius ostendit ; at dici potest , illam eum di1cretioneo lumine nondum fuisse conuηctam; & ideo tanti non est ut audiamr.

Dici illa possint, &reapse dicuntur; at eadem nihil vetat quominus, Vel cum majori sundamento, negemus . Mirum id prosecto adilue insolens est . quod improbari studia Monastica non possint, nisiimul maximorum virorum famae derogetur, & nullum tempus e

Pers corruptionis suisse innuatur. Qui ita se gerit, idoneis se destitui argumentis ostendit; quippe unicum aut saltem praecipuum & magis commune illud est . quod studia tunc in usu erant: hoc vero nihil aliud est quam pura petitio principii . ut mittam quae ait Responitin

89쪽

6 8 Tractatus

Mammodo palam professum fuisse: S. Maurum in multis capitibus a Regula destiuisse: S. Benedictum Anianensem primitivas Regulae exercitationes reliquisse, studia instituendo. Lupum Ferrariensem bumaniorum literarum iam

ρο iis. re fuisse quidem commendabitem I sed satius eum facturum fuisse si in elaustri retribu propria oe mundi peccata fessisset, ac suos ferreo illo faeculo fratres conis solidasset. Denique, ne multis morer, cum ego pro virgilii lectione S.

Anselmi testimonium attulerim; quod Ae S. Anselmo traditur magis meiaretur in de memoria excidat, quum ui allegetur. Si ut studia impugnentur maximis viris detrahendum est, nos quidem malumus studiis insistere. quam majores nostros male excipere, vel eorum exemplum auctori

tatemque contemnere.

Ut ad Cassiodorum revertar; verum quidem est, aulicum eum sui se . at gravem tamen & sapientem virum, virtutisque amantem, cuin jus fides in Aula Regis Ariani, apud quem auctoritate& gratia plurimum valebat, nunquam potuit labefactari. In Aula ita tuerat versatus, ut nunquam assentatione Veritatem compresserit, aut justitiam prodiderit. Delitias&saeculi vanitates fastidiens, secessit in Monasterium quod ipse landaverat, vestigiis inhaerens Benedicti, Equitii, Maliorum plurimorum, qui, teste S. Gregorio Magno tunc in Italia florebant. Vetant tanti viri virtus & sapientia, ne putemus eum studia invehendo aliquid fecisse regulari disciplinae contrarium, aut quod saltem in ordinatissimis Coenobiis contrarium crederetur; re aeque parum rationi conveniens est dicere, quod caruerit discretione o lumine. indeque inserre, quod audiendus non m ; quam hac su per re judicio stare D. Abbatis, qui nihil aliud habet ei exprobrare, nisi quod in Λula vixerit, quodque mundi opiniones es mores nondum deposuerat, studia scilicet amare pergens, quae plerosque saeculi viros haudquaquam sane delectant. Mihi dubium non est , quin Cassiodorus a Vener. Abbate Dionysio Exiguo sui amantissimo& perfamiliari, sanctiora vitae regularis exemcitia didicerit: cum quo Dialecticae una studuerat, ut in suo libro Divinarum Lectionum ipse testatur. Tanta hic liber pietate redolet, retam magnum Divinae Scripturae amorem & cultum praeseseri, ut ipse solus sufficiat ad delendam minus aequam opinionem, quae de Casii doro concipitur : pauci enim Monachi , vitae Monasticae officiis vel exercitatissimi de eodem argumento disserere possent tam devote respiritualiter , quam in hoc opere disseritur. Eadem obtinet pietas in toto ejus Commentario in Psalmos. quod Commentarii S. Augustini est quoddam excellens quasi Compendium, & in quo adeo elegantem status Monastici notionem exhibet, ut plane osten at se ex absolutissima rei peritia loqui; non quasi aulicum, qui mundi opiniones & mores nondum deposuerat. De Cassiodoro iterum verba faciam in pro gressu operis. Interim haec sint satis ad eum purgandum, &ejus causam tuendam contra Auctorem Responsionis. Nihilo minus a veritate abludit species, sub qua Lupum Ferrariarum ob oculos ponit. Si hunc illustrem Abbatem nulla res praeter sit

90쪽

rarum amorem, ct humanarum scientiarum studium commendasset, aliqua subesset causa, cur Religiosis nostri ordinis in exemplum minime prinponatur : sed cum parem sibi pietatis & solidae doctrinae existimati nem acquisiverit, mirum est profecto, quod nobis ille quasi nullius pretii literator exhibeatur, qui nihil aliud mente volvebat quam Ethn, corum libros. Ejus Epistolae, quae a doctissimis viris magni aestimam tur, ansam dederunt D. Abbati, ut scriptoris auctoritatem apud Le.

istores minueret; cum tamen legi nequeant, quin magna in tantum virum veneratio animo concipiatur.

Quamquam vero nihil aliud cum illo faceret , quam exiuimationis in qua apud homines sui temporis fuit, suffragium&favor, id unum satis esset ut de illo quisque nostrum egregie sentiret. Cum de mittendo ad Romanum Pontificem prudenti viro pro gerendis magni momenti negotiis ageretur, Carolus Calvus illum adhibuit. Rus aetate nullumini natur Concilium, cui non interesset, ut patet ex ejus Epistola 6α& ex aliis pluribus. Cujuslibet vero Concilii ipse moderator erat &scriba: & ab ipso compositi fuere Canones Concilii Vernoliensis anni 244. Quid sapientius & elegantius Epistola 84. quam ipse Episcoporum

Galliae nomine scripsit ad Nomenotum Brittaniae Ducem , ut eum a vitae intemperantia& crudelitate averteret. Epistola Synodica a I s. ad Ercanraum Pariliorum Episcopum ab illo fuit exarata, pariter ac illa nunciatoria, quam Clerus Parisiensis de hujus Praesulis morte ad Μει tropolitem re Provinciae Episcoposmisit; & ab iisdem quoque Episcopis de Aeneae electione ad eumdem Clerum scribere justus est: Quae major in virum aliquem honoris & existimationis significatio exhiberi

potest. iis ,

Vit gnarus inquies latine scribendi fuit; ideo haec illi committe.

hantur . At quam egregia nobis suppeditat ejus doctrinae argumenista liber ab eo compolitus de tribus πρωρη Ni is quaestionibus, quae

illa aetate totam Ecclesiam Gallicanam scindebant. Cui addenda est Epistola 118. de eodem argumento ad Carolum Calvum missa; ac demum Epistola Io. quam ad Gotescalcum scripsit de quibusdam scrupu

Verum ut innotescatqvie fuerit ejus de studiis humanarum literarum sententia; legetis Epistolam Is . in qua conqueritur, quod viri literati sui temporis verae sapientiae injuriam facerent, nullum alium sibi pro.

ponentes studiorum suorum fructum quam orationis candorem, morum puritate neglecta: Etenim plerique culium ex ea sermonis quaerimus ;ω paucoΙ admodum reperias, qui ex ea morum prodit atras, quod tange conduri

cibilius est, proponam addiscere. Quo vero de illius humilitate abunde nobis persuadeatur, sat erit legere Epistolam 4 I. Denique incensi pietatis re Religionis studii, quo ille flagrabat, clarissimum exemplum petendum est ex ejus Epistolis ad Carolum Calvum scriptis, scilicet 64. 93.&96. ac I 26. ad Venilonem Metropolitem suum, ut eos ad ossicium compellat. En paucis qualis fuerit hic Monacbus , sive hic Gramma

Quid

SEARCH

MENU NAVIGATION